Text List

Quaestio 47

Quaestio 47

Articulus 1

CONCLVSIO est. Diuina sapientia est causa di stinctionis rerum.

Articulus 2

CONCLVSIO est, Sapientia Dei est causa inaqua: litatis rerum, sicut est distinctionis.

Annotatio circa vtrumque Articulum.

DOctrina vtriusque articuli sic est intelligen da, vt in quibusdam rebus proxime a Deo productis, Deus sit tota causa distinctionis, & in aequalitatis; in alijs vero Deus quidem sit causa efficiens; sed praeterea natura ipsarum rerum distinctionem postulet, & inaequalitatem, ita vt aliud nec ab ipso Deo fieri posset. Quare huius distinctionis, & inaequalitatis erit ipsa natura velut causa formalis, & intrinseca. Prius contingit in homogeneis, & quae sunt eiusdem rationis, & soladiuisione continui multiplicantur. Posterius vero in his tantum, quae specie differunt: imo in ijs etiam, quae ita solo numero sunt diuersa, vt non fiant ex sola diuisione continus. Hac ratione diuisio fluminum, & maris, & in ipso mari diuisiones, & inaequalitates aquarum sola Dei voluntate factae sunt, quas alioqui in vnum posset congregare, aut aequaliter omnino diuidere. At diuisio hominis ab Angel. lucis a tenebris, Solis a Lunas, vnius Angeli ab alio, vnius hominis ab alio homine, & inaequalitas quoque hon solum voluntate Dei facta est, sed natura ipsarum rerum, ita consentanea fuit, vt aliter fieri non posset, quia hae res suapte natura seipsis formaliter differunt, & inaequales sunt: neque e nim essentiae rerum pro voluntate Dei tales sunt licet sola Dei voluntate producantur, vt disp. 104 c. 3. dictum est. Deus ergo solum sicut efficiens distinxit lucem a tenebris hominem ab equo, & inaequales fecit: sed formaliter, ac propria natura distinctae, & inaequales sunt.

Articulus 3

CONCLVSIO est affirmans, & de fide: sic enim & supponit Scriptura Genesis 1. Faciens enim mentionem creationis rerum, vbi debuit omnia a Deo producta enumerare, solum dixit, fecisse hunc mundum, & partes illius. An vero potuisset alium mundum facere, diximus iam disput. 107.

PrevBack to TopNext