Text List

Quaestio 48

Quaestio 48

Articulus 1

Notationes circa Articulum.

CONCLVSIO est, Malum est absentia boni. Pro declaratione huius art. & totius huius quaest. obseruandum est primum, hic non disputari de malo vniuerse, vt est commune quid malo morali, hoc est, peccato, & malo naturali, sed tantum de malo naturali: & de hoc adhuc bifariam loquipossumus, sicut de bono, vt notauit disput. 23. c. 2. & 5. nam aut loquimur de malo in se & absolute, aut respectu alterius. Priori modo contendit Aug. vbique contra Manichaeum probare, nullam naturam, hoc est, substantiam, esse malam: sic enim accipit Aug. pro substantia, quoties contra Mannichaeum probat, nullam naturam esse malam, vt 1. 2. q. 71. art. 6. & 79. art. 1. ostendemus: Manichaeus enim non errauit, quod diceret aliquem actum, vel aliquam qualitatem esse alicui malam sed quia substantias aliquas, quatenus substantiae sunt, existimauit substantialiter esse malas. Et con tra ipsum arguit August. lib. 2. de moribus Manichaeorum a c. 1. vsque ad 8. & lib. de natura boni. c. 16. Eodem sensu intelligendi sunt Dionys. 9. de diui. nom. Ambrolib. de Isaac, & anima. c. 7. Nyssen. homil. 2. in Cantica¬ Basil. in concione, Quod Deus non est auctor malorum, & reliqui Patres, cum asserunt, malum non esse subfistens aliquid, nec naturam aliquam: loquuntur enim de malo, quod opponitur bono reciprocato cum ente, & passione illius. Hoc enim cum sit integritas ipsius rei, vt in ea disput. 23. monstrauimus, malum debet esse in priuatione modi, aut speciei, aut ordinis, vt ibidem capit. 4. ex Augustino probauimus.

Deinde nota ex Aug. lib. 7. de moribus Manicheorum, c. 8. nullam naturam, hoc est, substantiam, in se esse malam, sed aliquam respectu alterius esse malam, quia ei nocet: intelligit ab euentu, quia facit aliquid contra naturalem dispositionem illius. An vero haec malitia respectiua reperiatur etiam in qualitatibus naturalibus, ita vt illae non solum dicantur alicui malae ratione priuationis, quam efficiunt in subiecto, sed etiam secundum se, quia secundum se illi contrariae sunt, dicemus 1. 2. quaest. 71. artic. 6.

Articulus 2

CONCLVSIO est affirmans.

Articulus 3

COnclusio est affirmans, & intelligenda est de malo absolute, & non respectiue, quod consistit in priuatione alicuius entitatis. Nam cum haec priuatio sit in aliqua entitate, vt subiecto; sequitur malum esse in bono, non quidem sibi opposito, sed in alio, vt in subiecto.

Articulus 4

COnclusio est; Malum omnino con sunt bonum, ca 9, ponitur; non tamen bonum, in quo, vt in subiecto est. Hunc conclusionem habes ex plicatam supra disput. 23. cap. 5. qua vero ratione malum morale consumat omnem bonitatem mortalem, cui opponitur, & sit malitia in facto esse, explicabitur I. 2. q 72. art. 1. Porro quo, pacto in telligatur locus Aristot lib. 4. Ethicot. cap. 5. vbi ait, si malum in tegrum esset, intole abile esset, d icemus 1. 2. 73. ant.

Articulus 5

Notatio circa articulum.

COnclusio est affirmans. Circa eam tamen obseruandum est, cum dicimus, malum sufficienter diuidi in culpam & poenam, non est ita intelligendum, vt poena accipiatur in altero membro formali, vt dicit relationem ad culpam; quia multa mala esse possunt naturalia, quae non sunt alicuius poena; sed poena debet accipi pro malo, quod potest esse poena, si alicui infligatur pro culpa: nam culpa tale malum est, vt nequeat esse poena ratione malitiae moralis, vt explicabitur i. 2. q 87. art. 1.

Articulus 6

COnclusio est; Maius malum est culpa, quam poena Eam probat sanctus Doctor duplici ratione, quam habet in textu,

PrevBack to TopNext