Table of Contents
Quaestio 49
Quaestio 49
Articulus 1
COnclusio est, Bonum est causa mali per accidens. quae quidem etiam intelligitur de malo natu rali absolute. Cum enim sit corruptio, & haec fia per accidens malum quoque hoc modo fit per ac cidens: malum autem morale sub ratione formali mali, etiam fit per accidens, vt 1. 2. quaest. 79. art. 1. & 2. dicemus.
Articulus 2
COnclusio est, Deus est causa mali, quod est, aut esse potest poena, non tamen est causa mali, quod est culpa De posteriori parte dicendum est quaest. illa 78. artic. I. & 2. de priori vero nota, ita Deum esse causam mali poenae, vt quicquid non est culpa, ab eo sit, & directe ab eo volitum, vt explicauimus sup. disput. 79. cap. vltim. nisi quod mala, quae sunt alicui poena, Deus non dicitur velle antecedenti voluntate, & ex seipso; sed consequenti, occasione sumpta ex nobis, vt praedictum est disput 83. cap. 4. & 5.
Articulus 3
Conclusio negat de errore vero Manichaei diximus supra disp. 17. c. 1. quid vero sentiant Aristot. 4. Eth. c. 5. cum ait, si malum integrum sit, seipsum destrueret, explicabitur 1. 2. q. 73. a. 2.
POstquam Sanctus Doctor de creatione in vniuersum tractauit, tam de operibus ipsius creationis speciatim disputare incipit. Cumque in hac rerum vniuersitate praecipuae creaturae sint Angeli, totam hanc disputationem ab eorum tractatione exorditur. Quae sane materies bona ex parte ad Philosophum, & Metaphysicum potius, quam ad Theologum pertinebat. Sed quia ab Scholasticis tam copiose, & accurrate traditur, vt ipsi non solum Theologica omnia, & quae sola reuelatione constant: sed Philosophica etiam exactius, quam vllus vnquam Philosophus, vel Aristotelicus, vel etiam Platonicus, tractauerint, nihil ex iis, quae diligenter scripserunt, praetermittemus, sed solitis disputationibus singula examinabimus. Neque vero id nobis vitio vertendum est, tum quia multa ex iis, quae Philosophica videntur, conducere possunt ad intelligenda ea, quae Theologica sunt, & maioris momenti. Tum etiam quia in re Scholasticis nostris multum deferendum est, quod adeo occulta, & scitu digna de Angelorum natura, & protrietatibus Philosophis omnino ignota, nobis tradiderunt. Ex qua vel vna re praecipue apparet id, quod dicebamus disputatione prima, nimirum sacram doctrinam scientiam esse necessariam non modo ad supernaturalium, sed etiam ad naturalium rerum cognitionem sine errore comparandam; sine qua Philosophi doctissimi pauca, eaque ab erroribus non omnino libera scripta nobis reliquerunt. Verum cum multa ex ijs, quae Scholastici de Angelis docuerunt, in opinione posita sint, nec apud eos satis certa, nostri instituti ratio postulat, vt per singula discurrentes, quoad eius fieri potest, admoneamus (id quod in hac nostra tempestate ab alijs etiam diligenter obseruatum est) an aliquid periculi contra sacram Scripturam, vel fidei dogmata in aliquibus Scholasticorum opinioni bus esse possit.