Table of Contents
Quaestio 50
Quaestio 50
Disputatio 178
Num Angeli sunt incorporei
Caput 1
CAPVT I. Pater creaturas visibiles esse aliquem a sensibili materia abstractam, quam communiter Angelum vocamus.
NOmen Angelus Graece ἄγγελος, Angelos, teste Hilario lib. 5. de Trinit. sol. 3. & Isidor. lib. 1. sen tentiarum cap. 12. sententia prima, non est nomen naturae, sed officij: idem enim est ἄγγελος, Angelos, quod Latine, nuntius, vt tradit August. in Psal. 103. explicans illa verba, Qui facis Angelos tuos spiritus. Conuenit Dionys. qui a cap. de coelesti Hierarchia, satis ante medium, inquit, Angelos sic appellari, propterea quod eis primo insit diuina illustratio; ac per eos ad nos veniat. Hoc autem Angelorum ministerium expressit Paulus ad Hebraeos I. Omnes sunt administratorij spiritus in ministerium misi. Idcirco sacerdotes etiam dicti sunt Angeli, quasi nuntij inter Deum, & nos Labia sacerdotis custodiunt scientiam, quoniam Angelus domini exercituum est. Et Ioan. Baptist. eadem ratione Matth. 11. dictus est a a Christo Angelus Domini iuxta illud Malach. 3. Ecce ego mitto Angelum meum ante te, nam, vt ait, Tertull. lib. aduersus Iudaeos cap. 9. post medium, Deus eos rocare consueuit Angelos quos virtutis suae ministros praefecit, Quin imo ipse Christus Esaiae 9. vocatus est magni consilij Angelus, vt notauit idem Tertul. lib. de carne Christi cap. 14. Officij non naturae vocabulo. Id vero magis explicat Dionys. 4.c. de coelesti Hierarch. in finquia videlicet, vt ipse Christus dixit Ioan. 15. omnia quae a patre audiuit, nobis annunciauit. Scriptores tamen Ecclesiastici, nomine Angelus, naturam ipsam spiritualem praeter animam rationalem intelligunt. In quam significationem Act. etiam 29 eodem nomine vtitur Scriptura. At Aristot. & Perip. Angelos vocant substantias separatas. Plato nici vero bonos Angelos daemones: malos autem cacodaemones, id est, malos daemones appellant, & haec de nominis significatione.
Esse autem huiusmodi substantias separatas, negarunt Saducaei, vt refert Lucas Act. 23. dice bant enim; neque esse Angelum, neque spiritum: & ideo resurrectionem quoque negabant. Qui fuit error quorundam Philosophorum, teste Aristot. lib. 4. Physic. tex. 52. & 57. De fide tamen est, Angelos esse superioris substantiae, quam homines; tametsi de natura illorum non sit res adeo manifesta. Sic in Psal. 8. Minuisti eum paulo minus ab angelis, & alibi saepissime. Et apud antiquos Ecclesiapatres res est extra controuersiam. Philosoph. quoque has substantias concesserunt, vt tradit C prian. in lib. de van. idol. sic Aristot. 12. Meta cap. 6. 7. & 8 Quas aeternas immotas & sine magnitudine esse dixit. Idem etiam lib. I. de coelo, cap. 9. plures alias intelligentias praeter motrices orbium esse docet, vt videbimus disput. 180. cap. 1. & alij etiam, quos paulo post referemus. Probata B. Tho. 2. cont. gent. cap. 46. multis rationibus physicis, quae mea quidem sententia rem congrue suadent, quamuis non plane demonstrent. Hac vero sola ratione alexperimento desumpta efficaciter potest ostendiNam multa quotidie videmus fieri ab arreptitij super ipsorum vires: ergo cogimur concedere ab aliqua superiori substantia ad illa omnia eos moueri; non proxime ab ipso Deo: frustra enim recurremus ad primam omnium causam, si ministerio alterius id non repugnat fieri: praesertim cum videamus arreptitios, & medicamentis, & musica, saltem per aliquod temporis interuallum interdum sanari: non certe alia de causa, nisi quia daemon eos torquere nequit, nisi pranos humores eorum concitando, quibus si non vteretur, nec eos vexare posset, nec multa mira in eis operari: at si Deus proxime illa faceret, non egeret humoribus corporum; ac proinde, nec medicina, nec alio corporeo remedio eius effectus impediretur. Sed idem efficacius ostenditur adhuc ex operibus Magorum & incantatorum: nam quae ab ipsis fieri audiuimus, paruis quibusdam rebus admotis, verbis quoque prolatis, vim omnem verborum, & corporeae cuiusuis substantiae manifeste superant. Hac ratione vtitur Lactant. lib 1. diu. inst. c. 15. quae quidem res hac nostra tempestate in Gallia & Anglia plurimos ab Atheismo reuocauit, quo antea cum Saducis credebant, nihil esse praeter corporea.
Sed quamuis Aristot. praeter intelligentias orbium motrices, alias quoque esse doceat: daemones tamen qui sunt mali Angeli, nullibi concedere videtur. Imo in sect 30. problem. q. 1. in med. loquens de ijs, qui diuino spiraculo instigari dicuntur, aut spiritu lymphatico inferuescunt, asserit ex naturali intemperie id accidere. At Plato in polyt. Tyranni, & in Sympos. Xenocr. in lib. de morte, Mecur. Trismeg. in Pimandio, Malos Angelos cognouerunt. Et quamuis sola fide nobis constet, qua ratione daemones fuerint effecti mali; ex operibus tamen eorum quae a nobis nullo modo fieri possunt, quae praua sint, facile conijcere possumus aliquos etiam malos esse.
ANgelos esse corporeos, hoc est, essentiam eorum corpore constare, docuerunt non solum antiquiores Patres, quod apud eos res adhuc esset satis obscura; verum etiam paucis ante annis, cum iam extra controuersiam esse videre, tur; existimarant Caiet in c. 2. Epist. ad Eph. & August. Eugubinus lib. 8. de perenni Philosophia cap. 27. qui cum de daemonibus id asserat, idem quoque de bonis Angelis affirmare debet. Qua de causa cap. 30. putat, eos nidoribus sacrificiorum delectari, habitare in locis humectis & similia. Quinimo Ruper tus Abbas his duobus multo antiquior, & grauior idem asseruit lib. 1. de Trinit. cap. II. Ex patribus vero tam Graecis, quam Latinis permulti, Origen. lib. 1. Periarchon in prooemio circa finem, vbi notat, Angelos quidem aliquando dici incorporeos propter corporis subtilitatem, quia sit eorum corpus veluti aura. Quare nihil obstat, quod docui lib. 5. contra Celsum, paulo ante finem, corporeas scilicet lachrymas Angelis non esse; neque quod in lib. Periarchon cap. 7. Angelos appellat virtutes incorporeas: nam eodem etiam lib. cap. 6. in fine docuerat, proprium esse Dei, sine corpore subsistere. Illa vero duo vere dici possent, si cor pora Angelorum subtilia essent, vt explicatum est. In eadem sententia fuere Caesarius frater NaZianzeni in primo Dialogo, pag. 1467. Qui habet secundo tomo Nazianzeni: Elias Cretensis in primam Orat. Nazianz, explicans illa verba, Nihienim mihi, &c. Et Ioannes Episcopus Thessalonicensis, cuius testimonium refertur in 7. Synodo actione 5. non longe a principio: Ex eo enim probatur, Angelos posse depingi, quia corporei sunt: cuius sententiae annuisse videtur tota Synodus Respondit enim, Etiam Domine, imo in suam sen¬ tentiam allegabat ille Athanas. & Basilium, & Methodium. Ex Latinis idipsum docuerunt Tertulli lib. 2. contra Marc. cap. 8. vbi ait, ex materiali spiritu Angelos constituisse. Cum vero lib. de carne Christi cap. 6. inquit proprium esse Angelicae potestatis ex nulla materia corpus sibi sumere: intelligit ex materia nostra visibili & crassa; proxime enim dixerat: Constat Angelos carnem non propriam gestasse, vi puta naturae substantiae spiritualis, & si corporis alicuius, sui tamen generis. Quibus verbis concedit, Angelos praeditos esse corpore, sed sui generis, hoc est subtili admodum & spirituali¬
Eandem sententiam tradit Hilarius can. 5. in Mat. thaeum cum ait, nihil creatum esse, quod in substantia sua corporeum non sit. August 3. de Genes. ad lit. cap. 10. Id videtur supponere. Sed aperte id sensit, Epist. 111. & 115. lib. 3. de Trinit. cap. 11. in Psal. 85. & 145. lib. 2. de Ciuit. Dei. 23. & lib. 15. c. 23. Tametsi Epist. 18 de anima rationali dicat, non esse corpoream, si corpus intelligatur, quod locum occupat: esse tamen corpoream, si corpus significet quamcunque substantiam. Quare in Enchirid. s. 59. propositae difficultati, Vtrum Angeli habeant corpora tractabilia, an subtiliora, quae tractari nequeant, Respon det; Quid enim opus est, vt haec atque huiusmodi affirment, vel negent, vel definiant cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur? Quo loco non dubitauit August. an Angeli essent corporei, sed an eorum copora possent tractari. Idem docuit Cassianus coltat. 7. cap. 13. Bernard. serm. 5. in Cantica, in eam sententiam inclinat, quamuis dubius ibi maneat in lib. tamen 5. de considerat. corpus aethereum illis tribuit.
Eam quoque opinionem sequuntur, quot quot affirmant Angelos cum mulieribus coijsse & genuisse Gigantes. Ita senserunt Lactant. lib. 2 diuin institut. cap. 19. sed 4. lib. c. 8. Angelos eo appellat spiritus, quod subtiliora corpora habeant. Sic etiam Tertull. lib. de idololatria cap. 9. & de velandi Virginibus cap. 7. & consentire videtur Ambros lib. de Noë & Arca cap. 4. Indicatque Irrenaeus lib. 4. cap. 70. quamuis lib. 3. cap. 23. plane doceat, Angelos sine carne esse. In eadem sententia sunt Iosephus in Apologia ad Senatum Romanum parum a principio, & in Apologia ad Antonium Pium non longe a principio, Cle mens Alexand. 3. & 5. lib. Stromat. Euseb. Caesar lib. 5. de praeparat. Euangel. cap. 4. & Meth. in serm. de Resurrect. Atque in hunc sensum interpretatur illud Genes. 6. Videntes filij Dei filias hominum, quod essent pulchrae. Antiqua enim lectio, quam ipsi videntur sequuti, sic vertebat; Videntes autem Angeli Dei, filia hominum: Quam lectionem expresse habent Euseb. Ambros. & August. lib. quaest. super Genesin, quaest. 3. & 15. de Ciuit. cap. 23. Nec referre videtur, quod in codicibus 70. quos nunc habemus non legitur. Angeli Dei sed filij Dei. Nam filios Dei interpretari possumus. Angelos Dei, secundum communem eriam Scripturae phrasim. Iob enim cap. 2. Angeli Dei, filij Dei nuncupantur. Dicitur enim; Cum quadam die venissent filij Dei, cap. 38. Cum me laudarent astra matutina, & iubilarent omnes filij Dei. Sic vertit vtrobique Hieroy. ex Hebraeo. 70. vero transferunt, Angeli Dei. Quare immerito Chrysost. homil. 22. in Genes. putauit, nusquam in Scriptura Angelos filios Dei nominari. Neque enim obstat illud ad Hebraeos 2. Cui dixit aliquando Angelo rum, filius meus es tu, ego hodie genui te. Loquitur enim Paulus de filio per naturam & ostendit, nusquam Angelum fuisse hoc modo filium nuncupatum. Hoc igitur testimonium Genes. 6. potest esse fundamentum huius opinionis. Deinde probatur ex Bernard. serm. citat. quia intelligi non potest substantia aliqua loco corporeo moueri, nisi sit corporea: sed Angelus loco & interuallo corporeo mouetur; ergo est corporeus.
Caput 3
OPposita sententia, quae dicit, Angelos esse in corporeos, non solum probabilior, sed etiam inter Patres & Scholasticos magis communis, & ab Ecclesia quasi definita videtur. Ex Scholasticis ita docuerunt omnes cum Magistro in 2. di stinct. 8. & S. Thom. Caietan. & alij Thomistae in hoc artic. ex Patribus vero Dionys. 4. cap. de diuin nominib. in princip. Nazianz. Orat. 34. quae est 2. de Theologia: nedubius manet, si attente legatur, vt quidam falso examinarunt. Athanas. de communi essentia patris & filij circa finem, definiens Angelum, & in qq. ad Antiochum quaest. 19. & 98. Nec obstat, quod quaest. 12. dixit, Angeli essentiam vsam fuisse a B. Virgine in salutatione: id enim intelligit de acie, & oculo mentis quo spiritus etiam videri potest luminealiquo desuper communicato. Idem docent Basil. B. in concione, Quod Deus non est auctor malorum, circa medium, vbi distinguit corpoream & spiritualem creaturam. Gregor. Nyssen lib. de Orat. in illa verba, Fiat. voluntas tua, ante medium commentarij. Cyrill. lib. 4. in Ioan. cap. 10. & locis infra citandis, Theodor. in illud Zachar. 1. Vidi nocte, & in qq. super Genes. q. 43. Chrysost. homil. 22. in Genes. in illa verba, Et viderunt filij Dei. Nicetas in Orat. 38. Nazianz. illa verba, Sic nimirum sancta. Damasc. lib. I. de fide cap. 17. & lib. 2. cap. 3. Cum vero ait, Angelum dici in corporeum respectu nostri, esse tamen corporeum & materialem comparatione Dei: non ideo id dicit, quia putet, Angelum aliqua materia constare; sed, vt ostendat spiritum illius multo esse inferiorem spiritu Dei, vt comparatione illius ne spiritus quidem videatur: alioquin non negasset Damasc. locis cit. esse in loco corporeo cum dimensionibus, si existimaret, ipsum vere corporeum esse. Idem asseruit Gregor. lib. 4. dialog. c. 29. nec obstat, quod dixit G. lib. 2. moral. c. 2. post medium, al. as; Angelos loco circumscribi: intelligit enim circumscribi non quantitate, sed loco particulari definiri; quo sensu locutus etiam est Damasc. locis cit. vt disp. 187. c. 1. notauimus. Conuenit cum his omnibus Ri chard. de S. Victore lib. 3. de Trinit. c. 25. cuius rationem sequenti cap. afferemus. Demum aliqui confirmant ex 6. Synod. generali action. II. vbi dicuntur Angeli intellectuales & inuisit iles: sic etiam appellat Cyprian. in Praefat de operibus Cardinalib. Christi: inde tamen nihil probari potest. Nam qui asserunt, Angelos esse corporeos, dicunt etiam esse inuisibiles, quod subtiliora quaedam corpora habeant, & intellectuales, sicut est homo, qui tamen corpore constat. Videtur quoque haec veritas definita ab Ecclesia in Concil. Lateran. sub Innoc. III. & refertur in cap. Firmiter, de sum. Trinit. & de fide Cathol. vbi dicitur; Deus vtramque de nihilo condidit naturam spiritualem, & corporalem Angelicam videlicet & mundanam. Vbi plane Angelicam, cui opponit mundanam, appellat spiritualem: corporalem vero, quae solo corpore constat, vocat mundanam: subdit statim, Deinde humanam, quasi com¬ munem, ex spiritu & corpore constitutam. Excusant nihilominus ab erroris nota oppositam sententiam Bart. Carranza in suum. Concil. & annot. ad 7. Synod & Sixtus Senensis lib. 5. Biblioth. sancta annot. 8. quod ad huc dubia res videatur apud Patres & mens Concilij directe non fuerit, definire, quaenam esse corporea creatura, quae vero spiritualis: sed Deum initio temporis omnia condidisse; vtatur autem magis communi modo loquendi, cum vnam creaturam ab alia distinguit.
Caput 4
SCriptura quoque haec sententia confirmari potest. Primum quia nusquam Angelos corporeos appellat: contra vero frequenter spiritus significat rem incorpoream, loan. 4. Spiritus esDeus, & Act. 23. refert Lucas, fuisse haeresim Saduceorum, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque spiritum, id est, non esse rem aliquam incorpoream: ex quo inferebant; animam cum corpore interire. Et sane pro eodem reputat Lucas, negare spiritum atque negare Angelum: quam uis spiritus latius pateat, quam Angelus, quia anima rationalis spiritus etiam est, Angelum vero in Scriptura allegari spiritum, ex multis patet: quidam probant ex illo Psal. 103. Quis facit Angelos tuos spiritus, & ministros tuos ignem vrentem. Sic enim in terpretatur August. & Damasc. 2. de fid. cap. 3. Recentiores tamen cum Eugubino hoc modo, Qui faci Angelos tuos veloces instar venti: & ministros tuos ( eosdem scilicet Angelos) vt fulgur, ob eandem nimirum velocitatem: nam sicut non facit Angelos suos verum ignem, sed similitudine; sic non facit spiritus: quare spiritus eo loco non pro substantia separata a corpore, sed pro vento vsurpant, vt non dicantur eo loco Angeli spiritus, sed spiritui id est, vento similes: sicut non dicuntur ignis, sed igni assimilantur: alibi tamen in Scriptura Angeli boni aut mali dicuntur spiritus, ad Hebr. 1. Om nes sunt administratorij spiritus in haereditatem missi, Luc. 6. & alibi saepe numero daemones dicuntur immundi spiritus.
Ratione quoque haec sententia suaderi potest. Omissa vero ea, qua vtitur S. Tho & late explicat Caietan. quae congrue solum rem hanc ostendit primo probatur ex summa motus velocitate, qua dicuntur terram peragrare & circuire, quae non posset corpori conuenire. Secundo quia spiritus intrant in humana corpora & alia similia penetrant: corpus autem non potest corpore penetrari, dices intrare solum per poros: at hoc ridiculum est, tum quia non potuisset Angelus de coelo cadere, cum coeli poros non habeant: tum quia aut per vnum porum tantum ingrederetur idem Angelus, & ita esset minimae quantitatis, atque adeo in genere corporis imperfectissimus, & minima efficacitatis aut per plures simul, & ita corpus Angeli in frusta diuideretur. vt partim per vnum porum, partim per alium ingrederetur: nam inter vnum porum, & alium est pars solida, quae a corpore nequit penetrari. Tertio probat Ricard. de S. Vict. nam si Angeli essent corporei, non posse legio eorum esse sine miraculo in vno corpore obsesso, vt narratur Luc. 8. legion. continet sex millia sexcenta sexaginta sex: at miraculum in hac re concedere, vt corpora illa Angelorum se inuicem penetrarent, friuolum esset: ergo dicendum est, esse incorporeos; quoniam quantumuis eorum corpota subtilia essent, interuallum & spatium deberent occupare: quare deberent esse minima quae dam corpora, vt in tam paruo corpore vnius hominis tot millia esse possent. Mitto alias rationes quae minoris momenti sunt, vt quod indigerent cibo, si essent corporei, haberent organa ad operationes vitae, fatigarentur in mouendo corpus coeleste. Respondere enim aliquis facile posset, huiusmodi corpora esse subtilia alterius rationis, quam animalium; & ideo nec indigere cibo, nec instrumenta habere ad operationes vitae, nec labore aliquo fatigari.
Caput 5
SVperest, vt argumenta prioris opinionis refel Olamus. Et primum quidem fatemur, Patres pro eadem sententia allegatos ita aperte docuisse: excipio Ambros. quem aliqui hoc modo conantur explicare, vt solum senserit, gigantes genitos fuisse ab Angelis non propria virtute, sed aliunde delato virili semine, quod naturaliter fieri posse non dubito. At vero si hoc modo liceret Ambrosinterpretari, alios quoque omnes eodem pacto exponere deberemus. Alia vero faciliori via ipsum excusare possumus; cum enim ille solum vtatur verbis Scripturae secundum lectionem illam antiquam LXX. eodem modo ipse, atque Scriptura videtur locutus: Scriptura autem etiam secundum lectionem illam LXX. facilem habet sensum vt statim videbimus, quem ipse etiam Ambros, ex plicasse videtur, vt infra patebit. Citatur etiam pro priori sententia idem Ambros. lib. 1. de Virginib. aliquantulum a fine, vbi sic ait: Nec mirum si pro vobis Angeli militent, quae Angelorum moribus militatis, meretur eorum praesidium castitas Virginalis, quorum vitam meretur: & quid pluribus exequar laudem castitatis, castitas enim Angelos fecit: qui enim eam seruauit, Angelu est: qui perdidit, diabolus. ibi tamen non loquitur de Angelo, & diabolo secundum naturam, sed secundum mores. Quare cum ait, esse Angelum, qui seruat castitatem, significat Angelo similem esse; contra vero qui eam non seruant, daemoni assimilari; neque enim putauit Ambros. primum peccatum Angeli, quo factus est diabolus, fuisse libidine carnis; cum plane dicat in Psal. 118. & ser. 7. & Epist. 84. excidisse superbia.
Ad illud, quod adduximus ex 7. Synod. respondeo, loannem illum cuius liber recitatus fuit, in ea fuisse sententia: eam vero fuisse solum a tota Synodo receptam & approbatam, quatenus dicebat, Angelos posse depingi: tametsi illius ratio id non probaret, vt latius ostendi in lib. 2. de adoratione, disput. 3. cap. 5. nec solum Sanctus ille eam rationem attulit, quia scilicet essent corporei, sed etiam, quia sub humana figura apparere dignati essent: quam diximus eo capite potissimam esse, ob quam etiam ipse Deus figurari potest. Vbi autem illam sententiam tradiderint Athanas. & Basilius, quos pro se allegat ille loannes, ego hactenus non inueni: quin imo pro opposita opinione ipsos iam allegaui.
Ad illud Genes. 6. iuxta translationem LXX. Respondeo multo melius transferri, Filij Dei, quam Angeli Dei: in Hebraeon. dicitur II. Bene haelim. Filios autem Dei intelligunt Patres fuisse filios Enos, qui, vt dicitur Genes. 4. coepit inuocare nomen Domini. Ideoque omnes ab eo originem trahentes filij Dei merito appellati sunt: sicut Christiani modo dicuntur, qui Christum inuocant, eorumque filij, qui in eadem fide permanent. Hi ergo acceperunt sibi vxores ex progenie Cain, quae vocabantur filiae hominum, non filiae Dei, quia imitatae mores parentum suorum rebus terrenis erant addictae, sicut earum progenitores. Cum ergo hae mulieres essent pulchrae, homines ex progenie Enos acceperunt eas in vxo res & gigantes genuerunt. Sic interpretantur locum illum, primum ex iis, qui asserunt Angeloesse corporeos, Caesarius frater Nazianz. dialogo pag. 1467. in 2. 10. Nazianz. August. 15. de Ciuitate Dei, cap. 23. Cassian. collat. 8. cap. 21. Hi enim ita subtile corpus Angelis tribuerunt, vt ad generationem aptum non esset. Deinde ex alijs, qui dixerunt Angelos esse incorporeos, sic explicat praedictum locum Chrysost. homil. 22. super Genes. Athanas. in qq. ad Antiochum, q. 19. Theodor. in Genes. quaest. 47. Cyrill. lib. 9. contra Iulianum, parum ab initio, & 3. lib. in Genes in princip. Philaster in suo Catalogo haeresum, cap. 108 vbi inter haereses refert sententiam, quae dicit, gigantes ab Angelis genitos. Testatur etiam Euthym. in Panoplia, tit. 13. haeresi 9. fuisse haeresim Bogomoliorum asserentium, daemones accepisse sibi vxores, quia audierunt dictum Lucifero, sedes coeli ex hominum genere esse complendas. Nec ab hac nostra expositione abhorret Ambros. 4. cap. de Noë, tametsi dixerit, Angelos ex mulieribus genuisse gigantes. Subdit enim haec verba: Plerum que filios Dei vocat Scriptura Angelos, quia ex nullo homine generantur animae: itaque viros fideles, filios suos dic non est aspernatus Deus. Haec interpretatio non solum facilis est, si textum Hebraicum, & vulgatum immo & LXX. qui communiter circumfertur, sequamur, in quibus dicitur, Filij Dei, &c. Non Angel Dei, verum etiam si legamus Angeli Dei, sicut habeantiqua lectio LXX. probat enim August. cap. il lo 23. viros sanctos in Scriptura Angelos appellari, ex Matth.i. vbi iuxta Prophetiam Malach. 3. Ioan. Angelus appellatur, & Deuter. 32. in Canti co, secundum translationem LXX. dicitur: Constituit terminos populorum iuxta numerum Angelorum Dei vulgata vero editio habet, iuxta numerum filiorum Israel, qui filij Dei dicebantur. Quam lectionem sequutus Ambros. Angelos Dei, seu filios Dei, quod idem esse putat, viros fideles inquit appellari
Deinde possemus alio modo praedictum locum interpretari, vt filij Dei dicantur filij potentum filiae autem hominum, filiae plebeiorum, & sisensus, Nobiles & potentes accepisse sibi vxores de media plebe & ex illis gigantes genuisse. Consonat autem textui Hebraico. Nam filij Dei dicuntur ORI 122 Bene haelim, priElohim autem & in singulari, & in plurali verti potest. Quare dicere possemus, Filij Dei, & Filij Deorum, sicut transfert Aquila, teste August. loco citato & Hierony. 3. tom. in qq. Hebraicis: Dij autem pluraliter, iuxta phrasim Hebraicam, dicuntur nobiles, potentes, seu iudices in populo, Ego dixi, Dij estis, & filij excelsi omnes. Et iterum: Deus stetit in synagog. Deorum. Idcirco Symmach. vt refert Hierony. ver¬ tit, filij potentum. Quinimo haec expositio locum habet, etiamsi iuxta lectionem illam LXX. legamus Angeli Dei. Nam etiam in Scriptura potentes vocantur Angeli, Timebunt Angeli, & territi purgabuntur. Loquitur de potentibus, & robustis hominibus, qui etiam coram animali Leuiathan ita timebunt, vt excreent stercora, sicut infra disput 225. cap. 5. explicabitur. Constat ergo, nullo modo gigantes ab Angelis genitos fuisse. Quod si quaeras, qua ergo ratione gigantes primum ab hominibus communis staturae potuerint generari? Respondet optime August. cap. illo 23. hoc mirum non esse, quia paucis annis ante excidium Rumanum factum a Gothis, Romae nata fuit foemina gigantea ex parte, & matre communis staturae. Quare non fuit necesse, gigantes primum ab Angelis generari. An vero in assumpto corpore Angelus possit cum muliere coire, & generare, videbimus quaest. seque art. 3.
Articulus 2
CONCLVSIO articuli est, Angelus ex nulla materia & forma componitur. Videbitur alicui superuacaneus articulus: cum enim superiori ostensum sit. Angelum non esse corporeum, qua ratione dubitari posset, an ex materia, & forma constaret? Antiqui tamen Scholastici aliquam occasionem huius disputationis S. Th. dederunt. Nam Alexan. 1. p. q. 20. memb. 2. §. 1. & Bonauent. in 2. d. 3. 1. p. art. 1. q. 2. quos sequitur Ri card. art. q. 2. dixerunt. Angelum quidem non esse corporeum, constitui tamen ex materia quadam, & forma, hoc est, ex potentia, quam vocant materiam, & actu quem formam appellant, inter se tamen non consentiunt, an illa materia sit vniuoce materia cum corporea, & visibili. Sed multo melius, S. Th. eiusque discipuli, & Henricus quodli 4. q. 16. docent, Angelum non componi ex materia, & forma; quamnis actu, & potentia constet Quia nec omnis potentia est materia, nec omnis actus est forma materiae. Alia ratione putat Caietan. S. Th. praesentem art. instituisse, nempe vt o stenderet, Angelum non posse diuidi, non solum extensione & quantitate, vt 1. art. ostensum est, sed etiam secundum substantiam, quod compo¬ sitione substantiali ex materia & forma non constet. Ceterum nisi Scholastici praedicti occasionem praebuissent, opus non erat alia ratione demonstrare, Angelum non constare materia & forma, nisi quia in corporeus est. Quare superfluus esset praesens artic. Materiam enim nullus hactenus videtur concessisse, nisi corpoream. Quamobrem Dionys. 1. cap. de coelesti Hierar. post medium, & alij Patres superiori disput. allegati, sicut docent, Ange los esse in corporeos, asserunt etiam carere materia, sequuti doctrinam Arist. qui eos appellauit in telligentias a materia separatas: imo nisi in rebus materialibus videremus fieri transmutationes aliquo corporeo manente, nullus suspicari posset, in ipsis esse materiam distinctam a forma. Qua de causa Henricus quodlib. 4. q. 16. & Durand. in 2. d. 12. q. 1. num. 16. putant coelum non constitui materia & forma, & tametsi corporeum sit: quia non vidimus aliquam substantialem in eo mutationem fieri corporeo aliquo communi manente: cuius opposi tum non video facile posse probari.
Disputatio 179
Vnde sumantur in Angelis genus, et differentia.
Caput 1
CIRCA solutionem primi videndum est, quo pacto in Angelis genus, & differentia sumantur, cum in eis non sit materia, & forma, ex quibus genus, & differentia sumenda videntur, iuxta communem sententiam Dialecticorum. Sermo autem est de genere & differentia, vt bene notauit Ferrariensis 2. contra gentes, cap. 95. non pro relationibus, quas Logici intentiones vocant sed pro conceptibus rerum vniuersalibus, qui de nominationem recipiunt generis, & differentiae. Duran. in 2. d. 3. q. 1. num. 12. docet, Angelos, esse in genere: non tamen componi ex genere, & differentia: quia vt aliquid sub genere constituatur, sufficit habere esse finitum: ac proinde quia Deus infinitus est, sub genere non continetur. Vt autem res aliqua constet ex genere, & differentia, debet esse compositio aliqua ex partibus facientibus vnam essentiam. Quare cum nec in Angelis, nec in formis accidentarijs sit compositio, non erit genus, & differentia. Probat autem, in his non esse; nus, in quo conueniant, & differentiam, qua distinguantur. Primo quia differentia significat quale ipsius rei: ob id enim dicitur a Porphyrio praedicari in quale: sed in Angelis, & formis accidentarijs, non est, quod significet quale rei: quia quidquid in eis reperitur, est tota ipsa natura, & forma rei: ergo in eis nihil reperitur, quod habeat rationem differentiae. Secundo, in naturis simplicibus non est, maior ratio, quare aliquid sit genus, aliquid vero differentia: quia quidquid illis conuenit, est tota substantia & natura ipsarum: ergo frustra in eis haec duo distinguemus. Tertio, simplicia seipsis: totis differunt, quod simplicia sint, nec habeant, iin quo cum alijs conueniant, & in quo differant, si enim haec haberent simplicia non essent: sed genus res est id, in quo vnum cum alijs conuenit: differentia, qua ab alijs differt: ergo in simplicibus non est genus, & differentia. Quare in sententia Durandi laborandum non est, vt assignemus aliquid, ex quo ratio generis sumatur, & aliud, ex quo sumatur differentia.
Verum sententia Durandi probabilis non est. Vt enim optime admonet S. Thomas in hoc articulo in solutione primi, genus & differentia non sunt duae res componentes aliquam vnam, sed diuersi conceptus eiusdem rei. Quocirca constitutio & compositio ex genere, & differentia, non est realis, sed per rationem: neque enim in rebus inuenitur aliquid reipsa commune pluribus speciebus, sed nostro modo concipiendi plura cognoscuntur conuenire, quia similia sunt, & ex parte differre: quia quodammodo etiam sunt dissimilia ac proinde non repugnat, in rebus simplicibus talem constitutionem esse: quia intellectu nostro concipiuntur, & quatenus inter se conueniunt, & quatenus differunt: ex quo resultat ratio generis, & differentiae, atque compositio seu constitutio ex vtroque: ergo non solum apparet falsitas sententiae Durandi, sed etiam infirmitas rationum, quibus eam confirmauit. Nam cum genus & differentia sint solum diuersi conceptus in vna eademque simplicissima re, intellectus noster in uenire potest quale illius, quod sit differentia, & quid quod sit genus, quorum quodlibet non exprimat totam naturam rei, sed quasi partem illius: & ita simplicia non different se totis, sed aliquo peculiari conceptu, quo tota essentia non continetur. Rationes sane Durandi probant, in simplicibus genus & differentiam re ipsa non distinguiquod non solum in simplicibus verum est, sed etiam in compositis ex materia & forma. Ceterum quamuis alij putent, compositionem generis & differentiae esse per intellectum; conantur tamen inuestigare aliqua reipsa distincta, ex quibus genus & differentia sumantur.
Caput 2
HEnricus quodl. 7. q. 8. refert opinionem quorundam asserentium, Angelos non esse in genere, quia non habent materiam, ex qua illud sumatur. Sed quam sit improbabilis horum opinio cap. seque patebit. Ipse vero Henricus distinguit, duplex genus, alterum naturale, alterum Logicum. Prius, quod etiam appellat praedicabile, alserit summi a materia, non excludendo formam: posterius a forma, non excludendo materiam. Sed quomodo in Angelis sumantur genus, & differentia, non explicat. Eadem tamen proportione dicet, summi genus ab aliquo, quod est vt materia, non excludendo illud, quod est vt forma: & differentiam ab eo, quod est vt forma, non excludendo id, quod est vt materia.
Thomistae vero aliqui, cum asserant, in rebus materialibus genus summi a materia, & differentiam a forma, vt docuit S. Thom. 2. contra gentes, cap. 95. & Ferrariens. ibid. sic eadem proportione docent, in Angelis genus fumi ab eo, quod est quasi materia, & differentiam ab eo, quod est vt forma. Assignant vero in Angelis essentiam loco materiae & (esse) loco formae: quae duo putant suapte natura in eis distingui ante intellectus operationem, ut ita non concedant compositionem ex genere, & differentia, etiamsi sit solum per intellectum, sine compositione reali ex aliquo vt materia, & aliquo vt forma, quae sit veluti fundamentum illius: distingui autem ex natura rei essentiam, & esse in Angelis, & rebus simplicibus, docent S. Th. in hoc artic. in solutione 3. & Bonauent. in 2. dist. 3. 1. p. artic. 1. quaest. 1. Ricard artic. 1. quaest. 1. nisi quod Ri cardus docet, Angeli esse solam relationem creaturae ad creatorem; naturam autem aliquid absolutum. Genus vero sumendum esse a materia, & differentiam a forma, censent Thommistae, esse sententiam Aristot. 8. Metaphysic. cap. 2. & 3. & Porphyr. cap. de proprijs generis, & differentiae. Addit tamen Ferrariens. genus non sumi proprie a materia, & differentiam a forma, sed remote non alia ratione, nisi quia genus est veluti potentia, differentia vero sicut actus: radix autem omnis potentiae est materia, sicut totius actus est forma¬
Caput 3
overo existimo nec in rebus compositis ex materia, & forma, nec in simplicibus substantijs, aut etiam accidentibus quaerendum esse aliquid reale, ex quo sumatur ratio generis, & aliquid distinctum, ex quo sumatur differentia; sed circa totam ipsam rein diuerso modo spectatam concipirationem genericam, quatenus cum alijs rebus conuenire videtur; & differentiam specificam, quatenus alijs dissimilis est. De genere, & differentia in Angelis ita expresse docet Sanctus Thomas in solutione primi. Quare necessarium non est, in materialibus sumere genus ex materia, & differentiam ex forma: ac proinde frustra in rebus materialibus aliter philosophabimur. Intelligo autem non esse haec duo sumenda ex materia, & forma. non tantum proxime, sed etiam remote, hac ratione: Vt ego in re aliqua concipiam rationem communem illi cum alia, & rationem particularem illius, qua alteri dissimilis est, non debeo speciatim respicere materiam, & formam: sed satis est rem totam diuerso modo concipere, vt in Angelis constat, & S. Thom. fatetur: ergo nec proxime, nec remote ex materia summo genus, & ex forma differentiam. Et certe quod sit discrimen inter proxime, & remote, ego non capio, vel qua ratione materia sit radix omnis potentiae, quae in solis conceptibus inuenitur, & forma totius actus qui in intellectu solum est. Cum ergo animal, quod est genus hominis, & equi, in suo conceptu includat compositionem ex anima & corpore secundum rationem communem, & rationale, quod est differentia, eodem modo secundum rationem particularem; frustra genus ex materia, & differentiam ex forma sumendam esse dicemus. Praeterea non solum in rebus spiritualibus, sed etiam in materialibus non distinguuntur esse, & essentia, vt in 3. p. q. 2. art. 8. & q. 17. art. 2. latius ostendemus: ergo inde non potest summi genus & differentiaQuomodo autem nihilominus Angeli possint a Deo destrui, & corrumpi, disp. 182. c. 5. dicemus. Et quamuis natura & suppositum distinguantur, inde tamen non potest oriri ratio generis, & differentiae: vtraque enim in sola natura consideratur, & reperitur, absque proprio supposito, vt in humanitate Christi patet. Quae autem dicta sunt intelligimus de genere, & differentia, quae a Logicis dicuntur metaphysica, hoc est de conceptibus ipsis obiectiuis naturae per modum communis, & par ticularis. Nam distinctio illa, qua vtitur Henricus generis naturalis, & Logici, vix concipi potest
Denique, si opus esset in qualibet re distinguere materiam, vel aliquid loco illius, vnde sumere tur genus, & forma, vel aliquid pro ea, vnde sumeretur differentia, esset propter Aristot. & Por phyrij authoritatem: at illi nihil tale docent, neleuiter insinuant. Aristot. cap. illo 3. sic ait: Etenim haec quidem (scilicet ratio generis) vt materia; haec autem (scilicet differentia) vt forma quoniam actus Cap. vero 2. simile quid habet. Oportet (inquit. hoc quidem vt materiam, illud vero vt formam esse. Por phyrius vero ait, Genus praeterea simile est materiae, differentia formae. Hoc autem verissimum est, etiamsi in eadem re, cui conuenit genus, & differentianon sint illa duo, quae dicebant praedicti docto res, ex quibus genus, & differentia sumantur. Genus enim ea ratione materiae simul est, quia commune est pluribus, & per differentiam contrahi tur, per quam fit proprium huius, vel illius; qua re & potentiale quid a Logicis vocatur: contra vero differentia determinat genus ad hanc speciem, sicut forma materiam; & ideo actus generis dicitur.
Disputatio 180
An multitudo Angelorum excedat numerum rerum corporearum
Caput 1
REfert S. Thom. in hoc articulo, fuisse sententiam Arist. lib. 12. Metaph. c. 7. & 8. intelligentias solum esse quadraginta septem, pro numero orbium coelestium. Quam sententiam sequutus est Rabbi Moyses, vt idem S. Doctor testatur in hoc artic. Verum plures multo esse, Scriptura plane dicit, Daniel. 7. Millia millium ministra bant ei, &c. Ex quo loco colligit Dionys. cap. 14. de colesti Hierarch magnam Angelorum multitudinem & Matth. 26. Exhibebit mihi plus quam duodecim legines angelorum, Iob. 25. Quis numerus militum eius? Qua verba tractans Gregor. 17. moralium, cap. 9. inquit. Supernorum ciuium numerus infinitus est, & definitur exprimitur, vt qui Deo numerabilis est, esse hominibus in numerabilis demonstretur. Caeterum Rabbi Moyses his locis Scriptum respondet, Angelos ibi non vocari substantias spirituales, de quibus nunc disputamus, sed virtutes rerum irrationalium, aut etlam homines, & ita esse in magno numero. Verum expositio friuola est, tum quia, vt notauit S. Thom. virtutes rerum irrationalium nusquam in Scriptura Angeli dicuntur: & quamuis homines hoc nomine aliquando appellentur, locis tamen citatis, & alijs innumeris, quibus dicuntur Angeli esse in magno numero, de substantijs sepatatis a materia Scriptura manifeste loquitur. Porro Aristot. concessisse plures alias intelligentias, praeter orbium motrices, optime notauit Eugubinus lib. 4. de perenni philosophia c. 4. nam de coelo cap. 5. circa finem docet, extra coelum, aut supra verticem illius esse substantias separatas beatam vitam degentes: intelligit plane, praeter motrices orbium, quas 12. metaph. c. 8. eis assignauerat: has enim ipsis orbibus affixas esse putauit.
Obijciat tamen aliquis illud Tobiae 12. vbi dixit Raphael. Ego enim sum Raphael Angelus vnus ex septem, qui adstamus ante Dominum. Ex quo videtur colligi, Angelos non esse plures, quam 7. qui clara Dei visione perfruentes ei adstare dicuntur. Repondent nonnulli ex doctrina Gregorij Magni homil. 25. in euangelia septenatio numero in Scriptura significari vniuersitatem, & ita plures esse Angelos non modo ex superiorib. Hierarchijs, & ordinibus: verum etiam ex ordine infimo Angelorum, qui quotidie ad nos mittuntur. Verum licet in alijs Scripturae locis septenarius numerus pro magna aliqua multitudine ponatur: tamen hoc loco, & alijs omnibus, in quibus mentio fit septem spirituum, qui adstant ante dominum, & in vniuersam terram mittuntur, definitus numerus septenarius significatur. Hi autem sunt septem Angeli, qui, velut principes, vniuersae terrae praefecti sunt, ex quibus vnus erat Raphael. Dicuntur autem adstare conspectui Dei, non quia alij non ad stent: sed quia, cum ipsis sit cura vniuersi orbis demandata, nihilominus semper assistunt, & faciem illius intuentur. Dicuntur autem septem principes vniuersae terrae, & septem spiritus missi in omnem terram. Hos spiritus curam habentes vniuersi orbis se vidisse loan. testatur illis verbis, Et vidi septe Angelos stantes in conspectu Dei. Eorundem facit mentionem. c. 15. 16. &. 17. denique c. 1. de ipsis ait, Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt. Eosdem merito putant recentiores aliqui significari Zachar. 3. septem oculis, quos propheta vidit in lapide, hoc est, Christo, qui 4. cap. eiusdem pro phetae dicuntur discurrere in vniuersam terram: tametsi Hierony & Rupert in eum locum Beda, HaymoAmbros. Ansbertus & Aretas in primum illud cap. Apocal. intelligant 7. dona Spiritus sancti. Nam & loanApocal. 5. sic videtur interpretatus similem visio nem septem oculorum agni, Qui sunt (inquit) se ptem spiritus Dei, misi in omnem terram. Quamuis ergo septem sint solum principes praefecti vniuersae terrae; plures tamen sunt non solum ex alijs Hierarchijs, & ordinibus: sed etiam ex infimo ordine Angelorum. Reliquum est, vt videamus, armultitudo Angelorum superet numerum rerum corporearum.
Caput 2
SAnctus Thom. in hoc articulo constanter affirmat, Angelorum multitudinem maiorem esse numero rerum corporearum: cuius sententiam aliqui eius discipuli de numero indiuiduo rum corporum intelligunt ita, vt Angeli numero excedant arenas maris, & minutissima quaeque corpora. Caetan. vero in hunc art. & Ferrariens 2. con tragentes cap. 3. interpretantur S. Th. de numero specierum corporearum, non indiuiduorum: sic enim & ipse S. Doctor se explicasse videtur in eo capite, & quaest. 6. de potentia art. 6. & in hac 1. p. q. 112. artig. 4. nam data opera semper dixit, maiorem esse multitudinem Angelorum, quam naturarum corporearum, nempe per naturas intelligens species rerum, non indiuidua. Ego tamen non video aliquid certum in hac re aut ratione, aut authori tate definiri posse. Non ratione quia cum numerus Angelorum ex sola Dei voluntate fuerit productus, nulla ratione, nisi ex reuelatione de eo constare nobis poterit. Quare Durand. in 2. 3. 5. nihil de hac re definire audet, sed totus est in re futandis rationibus S. Thom. & aliorum, qui probant, maiorem esse Angelorum multitudinem numero aliarum rerum: quae facili negotio dissolui possunt. Neque authoritate aliquid certum probare possumus: nam si aliqua esset, maxime Dionys. 14. de coelest. Hierarch, ille vero nihil tale docuit vt ex verbis subiectis licebit colligere: nanpostquam dixit. Dan. 7. positum fuisse numerum illum millenarium, Millia millium ministrabant ei, & decies centena millia assistebant ei, vt ostenderet Scriptura Angelos a nobis non posse numerari. adiungit, Multi enim sunt Beati coelestium mentium exercitus, qui infirmum, & contractum numerorum corporeo rum, quibus vtimur, modum superant, & transeunt, at que cienter definiuntur a sola earum summa coelestique intelligentia, quae eis feliciter conceditur a diuina sapientium effectrice. Quibus verbis non significat, esse maiorem multitudinem Angelorum numero corporum, sed eam numerari a nobis non posse quauis numeri multiplicatione, qua in rebus corporeis numerandis vti consueuimus, vt centenario, millenario numero, &c. hoc enim significat, cum dicit; infirmum & contractum numerorum corporeorum quibus vtimur, modum. Id est, breuem & paruum numerum, quo ad numerandas res vtimur, non erge de rebus numeratis, sed de numero ipso loquitur. Concedit tamen, ipsismet Angelis bene notam esse suam multitudinem, pro lumine sibi a Deo con¬ cesso. Sic explicant posteriora verba citata Albertus, & Linconiensis in eum locum: quamuis Hugo de S. Victore ibid. ea referat ad Dei notitiam cui ait esse notam multitudinem Angelorum: cuius tamen expositio verbis citatis non quadrat.
Caput 3
Si numerum Angelorum multitudini hominum comparemus adhuc res ita obscura manet, vt neque ratione, nec Scriptura, aut Patrum authoritate certam de ea coniecturam facere possimus. Nam primum plures esse Angelos, quam homines, eo probari videtur, quo singulae ciuitates; regna, aut saltem homines singulos habent Angelos in sui custodiam delegatos, vt infra disputat. 245. ostendemus: non est autem vero simile, eundem Angelum successiue diuersorum hominum curam habere: sunt ergo plures Angeliquam homines: praesertim cum custodes Angeli, vt ibidem dicemus, ex infimo ordine inferioris Hierarchiae desumantur.
Refert etiam Dionys. Carthusian. in illud cap. 14. 4 ropag. de coelesti hierarchia. B. Brigittae fuisse reuelatum a Deo; ita esse plures Angelos, quam homines, vt vnicuique hominum decem possint in cu stodiam designari: mitto Angelos malos, qui eiusdem naturae sunt cum bonis.
Verum plures esse homines, colligi videtur ex illo Apocal. 12. vbi dicitur Draco traxisse secum tertiam partem stellarum, hoc est, Angelorum, qui ipsum imitati diaboli effecti sunt: hae autem ruinae ea hominibus reparandae sunt, teste Aug. 22. de ciuit. c. 1. a. medio, & in Ench. c. 28. 61. & 62. Beda in illud ad Eph. 1. Proposuit restaurare omnia in Christo, Anselm. lib. 1. Cur Deus homo. c. 18. quamuis adijciat, sine animae periculo oppositum posse defendi: ergo maior est hominum, quam Angelorum multitu do. Nihilominus cum quaestionem hanc proposuisset Athan. in lib. q. de Antiochium qui 2. indefinitam reliquit: solum refert, quosdam asseruisse, Ange lorum numerum maiorem esse, quam hominum; imo nonaginta nouem partibus excedere, quia dicebant parabola illa ouium, quas reliquit pastor in deserto, Luc. 15. significari multitudinem Angelorum: erant autem 99. vna autem illa oue, quam pastor quaesiuit, denotari homines: refert etiam, alios dixisse aequalem esse numerum vtrorumque iuxta illud Deuter. 32. Constituit terminos populorum iuxta numerum Angelorum Dei, sicut legunt 70.
Quare & ego censeo in hac re nihil certi haberi posse: minoris tamen momenti iudicio, quae posteriori loco allata sunt. Dico ergo, etiamsi certum sit, sedes Angelorum supplendas esse ex hominibus: incertum tamen esse, an tot homines in eas sint asciscendi, quod Angeli ceciderunt. Qua re Isidorus lib. 1. de summo bono c. 12.n. 13. cum doceat, Angelorum numerum ex ruina malorum diminutum, supplendum esse ex hominibus: addit, illum Soli Deo esse notum. Tum etiam non constat, an fuerit tertia pars Angelorum, qui ceciderunt: nam illa tertia pars stellarum, quas de suo loco draco detraxit cauda sua, non significat Angelos, qui cum Lucifero ceciderunt: sed tertiam partem hominum, qui in Ecclesia Dei lucebunt, sicut stellae: sic interpretantur locum illum Apocalypsi. 12. Richardus lib. 4. in Apocalypsin. cap. 1. loss. 1. & Nicolaus in cum locum. Beda autem explicat hominum, aut Angelorum, & ex conter tu colligit: ibi enim non describitur praelium inter bonos & malos Angelos in coelo: sed interdaemonem, & homines fideles in Ecclesia, vt latius infra disputat 225. cap. 2. ostendemus. Pro prior. vero parte nihil video esse alicuius momenti praeter Brigittae reuelationem, cuius sanctitat. multum deferendum est. Idem probabiliorem eam existimo. Si tamen aut testimoniis Scripturae, patrum, aut ratione sola agendum esset, nihil de hac re coniicere possemus, vt monstrarum est Vnde enim constare nobis posset, eundem Angelum in custodiam multorum hominum iterum atque iterum non delegari.
Disputatio 181
An singuli Angeli suapte natura specie differant
Caput 1
IN praesenti controuersia non solum varia fuerunt aliorum Scholasticorum placita, sed etiam ipse S. Thom. eiusque discipuli non satis consentiunt. Prima igitur opinio sit S. Thom. in artic. 4. asserentis, singulos Angelos inter se specie differre, imo intra eandem speciem multiplicari non posse: quam sententiam amplectitur Caietan. in comment. tametsi non definiat, an potentia absoluta Dei sub eadem specie non possunt Angelimultiplicari, & solo numero differre: id tamen expresse docet capit. 4. de ente & essentia quaest. 7. es mente doctoris sancti. Idem videtur sentire Petrus Bergomus in concordantiis locorum S. Thom. dub. 115. & Heruaeus in 2. d. 3. qu. 2. art. 2. fuitque sententia Aegidij, qui & discipulus ipsius S. Thom. & auditor fuit, quodlibet 2. qu. 7. atque ex ratione S. Thom. colligi. videtur, quae talis est: iuxta doctrinam Aristotel. multis in locis, multiplicatio indiuiduorum sub eadem specie prouenit a materia: non primo de coelo capit. 9. text. 92. docet esse tale rei prouenire a materia: esse autem simpliciter, a forma: vtitur autem exemplo circuli, de quo ait, esse circuli prouenire a forma; sed, esse talis circuli a materia ex qua doctrina colligit in haec verba., Est ergo alius hoc coelum, & simpliciter coelum: atque hoc est vt specie atque forma, illud vt cum materia mistum. Ex quo tandem infert, multos esse coelos, quia materia multiplicatur. Et 5. Metaph. cap. 6. text. 12. Ea, inquit, sunt vnum numero, quorum materia est vna: specie vere, quorum ratio vna: per rationem formam intelligit Et 5. Metaph. cap. 8. in fine, ait generans & genitum distingui propter materiam. Clarissime vero 12 Metaph. cap. 8. text. 49. affirmat, quaecunque nume ro plura sunt, materiam habere: ergo cum in Angelis non sit materia, vt art. 2. huius quaest. probatum est, efficitur Angelos forma, seu specie necessario differre, ac solo numero sub eadem specie distingui non posse, etiam secundum potentiam absolutam Dei: Deus enim supplere nequit principium intrinsecum distinctionis, neque solus effectum illius producere.
Secunda opinio est quorundam Thomistarum, qui asserunt, Angelos solo numero differre posse & a Deo multiplicari. Sic opinantur Capreol. in 2. d. 3. qu. ait. 3. ad 2. Durandi contras, conclus. in solut. 4. & Ferrar. 2. contra gentes capit. 93. §. Ad hoc dicendum, immo & ipse S. Tho. expresse id docuerat in opusc. 16. quod est contra Auerroistas, dum soluit argumenta pro contraria parte: affirmat enim intellectum humanum multiplicari a Deo potuisse, etsi natura sua principium multiplicationis non haberet, id enim, quod aliqua res non habet natura sua & ex principiis natiuis, habere potest ab alia causa, praesertim vero a Deo; sicut graue ex se non habet moueri sursum, & tamen ei potest conuenire ab alia causa proiiciente, Ex quadoctrina aperte consequitur. Angelos, saltem potentia absoluta Dei multiplicari posse intellectus humanus, qui spiritualis est, etiamsi in se non haberet principium innatum multiplicationis, virtute absoluta Dei posset multiplicari. Id quod cum doctrina ipsius sancti Thomae in hoc articulo constare potest: ipse enim neque hic, neque alibi de potentia absoluta Dei quidquam dixi¬ Addit Ferrariensis fortassis nunc etiam Angelos sub ea specie numero differre: tametsi causa distinctionis occulta nobis sit, id tamen ne sanctus Thomas, nec Capreolus, nec alius Thommista viquam dixit.
Caput 2
VEteri Scholastici, quantum ex eorum lectione colligere potui, in duas quoque sententias diuisi sunt. Nonnulli affirmat, Angelos quidem posse sub eadem specie numero differre, & nunc etiam ita distingui, non quidem omnes, sed eos saltem, qui sunt eiusdem ordinis, imo etiam eiusdem Hierarchiae, Opinio fuit Alexand. 2. p. 2. quaest. 20. membr. 6. art. 1. & 2. Gabr. in 2. dist. 3. quaest. 1. art. 2. conclus. 2. & 3. Dionys. Carthus. quaest. 3 & Marsil in 2. quaest. 3. artic. 1. Eius vero ratio esse potest quam affert Alexand. quia cum sint diuersi gradu, & munia Angelorum diuersae Hierarchiae, recte colligi videtur differentia specifica: siquidem ex diuersis accidentibus in substantiis materialibus eam colligimus.
Alij vero censent omnes Angelos cuiuscunque ordinis, & Hierarchiae sub eadem specie solo numero differre. Ita senserunt Albertus 2. parte tractat. 2. quaest. 8. Bonauentura in 2. distinst. 9. artic. 1. quaest. 1. cum solum docuisset in distinct. 3. 1. parte, artic. 2. quaestion. 1. omnes, aut plures esse eiusdem speciei: quam sententiam magis communem esse fatentur Marsil. loco citatio, & Thom. de Argentina in 2. distinct. 3. quaest. 2. art. 3. vbi non satis explicat, quamipse sequatur. Refertur pro ea Ricardus de S. Victore 4. de Trinitate capit. 15. verum si attente legatur, id non docuit: sunt tamen nonnulli patres, qui eam non leuiter insinuarant. Primo Basilius lib. 3. de Spiritu sancto contra Eunomium non longe ob initio ita loquitur, omnes Angeli sicut appellationem vnam, sic etiam naturam omnino eandem habent. Loqui autem Basilium de vnitate naturae secundum speciem, perspicuum est, tum quia dicit, Naturam omnino: quis enim dicat, hominem & equum, quia eodem nomine dicuntur animalia, eandem omnino habere naturam cum tamen id de Petro, & loanne plane asseramus: differentia enim inuiduorum non sufficit, vt dicamus, diuersam esse eorum naturam. Tum etiam cum Basilius contendat probare inter diuinas personas esse ordinem, etiam si sint eiusdem naturae, exemplo Angelorum, qui inter se ordinem habent, cum tamen eandem ha beant naturam: necesse est, vt loquatur de natura specifica, & atoma, alioqui nihil probaret. Secundo Athanasius lib. quaest. ad Antiochum quaest. 4. post quam interrogauit, an Angeli essent eiusdem naturae, respondet, Vna & eadem est essentia, sicut vna tantum est essentia hominum, non dixit, animalium, sed hominum, qui sub eadem infima specie continentur. Tertio Anselm. lib. 2. cur Deus homo cap. 21. vt ostendat, vnum Angelum per alium non potuisse saluari, sicut homines fuerunt redempti per vnum hominem, inquit. Quamuis omnes (scilicet Angeli) sint vnius naturae, non sunt eiusdem generis, sicui homines. Vbi cum concedat, esse eiusdem naturae, fatetur etiam esse eiusdem speciei atomae: nam, vt supra dicebamus, equus & homo non dicuntur eiusdem naturae simpliciter, sed cum additamento, genericae: dicit tamen non esse eiusdem generis, non quia non contineantur sub eodem praedica¬ mento, sic enim non essent eiusdem naturae, sed omnino diuersae: verum quia, vt statim ipse explicat, non omnes Angeli sunt de vno Angelo, sicut omnes homines de vno homine: pro eodem ergo vsurpauit, esse eiusdem generis, & esse eiusdem prosapiae, Quarto Damasc. in lib. primarum instit. c. 7. ita scribit Intelligendum est ea, quae sola indiuidua con tinent, species infimas vocari, cuiusmodi est Angelus, homo, & equus, &c. Ratione vero probatur, quia cum non appareant nobis effectus, aut accidentia Angelorum magis diuersa, quam animarum hominum, & hae specie non differant: cur dicere debemus, Angelos plusquam numero inuicem differre:
Caput 3
CAPVT III. Probabilior sententia est, Angelos quidem solo numere differre posse: An vero nunc ita differant, occultum est.
DVo mihi probabiliora videntur in hac controuersia: vnum est nihil omnino obstare, quo minus inter Angelos esse possint plures solo numero differentes intra eandem speciem, non quidem supplente Deo principium intrinsecum distinctionis; sed suapte natura, & ab intrinsecoAlterum est, quo modo inter se differant, Angeli, qui nunc a Deo creati sunt, nobis ignotum esse.
Priorem partem huius opinionis tradunt Scotus in 2. 3. q. 7. Durand. q. 3. Gabr. q. 1. ari. 2. conclus. 2 & 3. Ricard art. 3. q. 1. Thomas de Argent. q. 2. art. 2. concl. 1. Marsilius in 2. q. 1. art. 1. conclus. 3. Henric quodlib. 11. q. 1. & quodlib. 3. q. 8. quibus annumerandi sunt authores tertiae & quartae sententiae. Primam autem opinionem damnatam fuisse Lutetiae ab Stephano Episcopo, & a DD. Sorbonicis, testantur Ricardus & Henricus tametsi damnationes articulorum Parisiensium non magni momenti esse credantur.
Ceterum antequam hanc partem ratione confirmem, contra illam opinionem, quam videtur tradidisse S. Thom. in eo opusculo supponendum est, nulla ratione virtute diuina Angelos multiplicari posse intra eandem speciem, nisi in singulis sit natiuum, & proprium principium distinctionis, cuius effectum Deus nullo modo supplere potest: nam licet motum, & alia, quae sola efficaci tate causae superioris sine natiuo principio alicui rei imprimi possunt, Deus sola sua virtute facere valeat, vt motum grauis sursum, vel quietem illius in loco superiori; tamen distinctionem sine interno principio rei, quae distinguitur, sola sua virtute facere nequit: hic enim effectus pendet a principio, vt a forma intrinseca & essentiali, quam Deus supplere sua virtute non potest. Est enim peruulgatum axioma Theologorum & Philosophorum Deum posse supplere vices causae efficientis, non autem vices causae formalis, aut materialis, quae intrinsece, & essentialiter tequisitae sunt: nam & vi ces subiecti accidentium, a quo accidentia non pendent essentialiter, etiam supplere potest, non quidem sustinendo, sed conseruando accidens absque eo, quod inhaereat: principia autem destinctio nis intrinseca sunt, & essentialia: res enim non voluntate Dei, sed suapte natura distinguuntur, & tales sunt. Quocirca authores primae sententiae, cum negent in Angelis distinctionem secundum numerum sub eadem specie consentane asserunt, nec de potentia absoluta Angelos distingui posse. Nos autem in confirmationem primae partis nostra sententiae probare debemus, non deesse in Angelis principium, quo possint solo numero distingui: & ita non supra naturam, sed naturaliter numero posse differre: ratio vero talis est.
Principium indiuiduationis sub eadem specie non debet esse aliquid distinctum secundum rem ab ipsa natura & specie, tam in rebus simplicibus, quam in compositis, ergo aut in omnibus speciebus debet esse distinctio indiuiduorum secundum numerum, aut in nullis, nam si aliqua ratione in simplicibus non esset multiplicatio secundum numerum, ideo esset, quia principium deberet esse aliquid distinctum, sicut in corporibus ponitur materia signata quantitate aut praecedente, aut subsequente generationem, quod in simplicibus non reperitur, atqui principium indiuiduationis non est huiusmodi, sed omnino idem secundum tem cum principio specifico, & sola ratione diuersum, ac proinde aeque in omnibus speciebus potest reperiri: ergo non est, cur negemus, in simplicibus, & a materia separatis distinctionem secundum numerum sub eadem specie. Porro principium indiuiduationis non esse materiam signatam quantitate, aut alio modo, multis probat Scotus d. citata in sex quaestionibus praecedentibus ex quo recte infert id: quod de Angelis probare contendit. Ego vero hac vnica sola ratione; omissis multis alijs, quibus philosophi vtuntur, hoc ipsum sic ostendo. Quemadmodum in eodem homine idem secundum rem est genus, species, & indiuiduum, & sola ratione nostra haec differunt; sic etiam idem erit principium generis, speciei & indiuiduationis: esse autem haec tria idem omnino secundum rem, & solum nostro modo concipiendi differre, iam ostendimus disp. 113. cap. 4. neque enim ratio generica, aut specifita est aliqua realitas, quae simul sit in homine & equo, in Petro & loanne. sed cogitatione nostraex his omnibus abstrahi dicitur conceptus communis, cuius fundamentum est singularis natura, prout multis similis inuenitur: sic ergo in qualibet re omnino eadem, & simplicissima secundum rationem tria principia possumus assignare, & genericum, & specificum, & indiuiduationis? esse autem in compositis praeter formam, etiam materiam, non satis est, vt dicamus, aliud esse principium distinctionis secundum numerum, & aliud specificum secundum rem: vtraque enim tam materia, quam formae physice constituit rationem generis, speciei, & indiuidui: nam a composito ex vtraque, triplex haec ratio desumitur. Praeterea quemadmodum vt genus multiplicetur secundum speciem, non est necesse, distingui secundum reprincipium, & differentiam specificam contrahentem genus ab ipso genere, sic etiam, vt multiplicetur species secundum numerum, non videtur necessarium, principium indiuiduationis distingui secundum rem a ratione speciei: eadem enim videtur vtriusque ratio, cum in eadem serie, & ordine praedicamenti metaphysice collocentur, & ex his solum flat metaphysica compositio longe diuersa a compositione physica, quae ex matetia, & forma coalescit.
Ad Aristotelem vero, quem Thomistae putant suae sententiae se habere defensorem, respondet Scotus locis citatis, cum dicit. rem esse vnam, quae habet vnam materiam, nomine materiae eum non intelligere alteram partem physicam compositi, sed conceptum illum indiuidui, quam Scotus haecceitatem vocat, quia contrahit speciem aesse indiuidui, quod est veluti materiale respectispeciei. Ego tamen ingenue fateor, Aristotelem locis allegatis de materia, quae est altera pars compositi, expresse locutum fuisse. Ceterum nonnulli saepius sic arguunt; Multiplicatio secundum numerum fieri nequit sine diuisione: sed diuisio esse nequit sine quantitate; & haec etiam non sine materia: ergo nec distinctio secundum numerunsine materia esse potest. Respondeo, eo argumen to solum probari, multiplicationem secundum numerum, quae fit ex diuisione continui, sine materia, & quantitate fieri non posse: at multiplicationem substantialem, quae non fit diuisione, & scissione continui, sed ex natura ipsius rei, sicut fimultiplicatio secundum speciem, sine materia, & quantitate reperiri: & hoc satis de priori parte nostrae sententiae
Altera pars probatur testimonio pamas. 1. d. fide capit. 3. vbi de Angelis ita scribit. Ac de essentiquidem aequales naturae inter se, an dispares sint, haud qua quam compertum habemus: solus ille fit, qui eos creauiDeus, quique omnia perspecta & explorata habet. Idem ait. Aug. lib. contra Origenistas, & Priscill. ad Orosium c. 11. ex officio vero eorum, & ordine nihil satis certi colligere possumus. Tum quia differentiam munerum, & ordinum possunt omnino ex gratia habere, aut etiam ex natura simul: potest etiam vnualium illuminare naturaliter, non quia superiotis sit intellectus secundum speciem; sed quia in tra eandem perfectiorem habeat intellectum, vi inter homines, Denique ex quacunque parte eos consideremus, satis incerta res est: neque mirum id esse debet, quando inter ea, quae videmus non semper distinctionem secundum speciem certe assignare possimus.
Disputatio 182
Verum Angeli natura sua, an gratia Deincorruptibiles sint
Caput 1
SAnctus Thomas in hoc art. & supra qu. 9. art. 2. & ib. Caiet. & 2. lib contra gentes cap. 30. & cap. 55. & ib. Ferrar. Petrus Bergomus in concordantiis locorum dub. 122. & Durand. in 1. d. 8. p. 1. quaest. 3. affirmant Angelos suapte natura incorruptibiles esse & immortales mortales autem & corruptibiles appellari inquit S. Thomas in illo art. 2. non ob aliquam potentiam passiuam, quae in ipsis sit, sed solum ex actiua potentia Dei, qua sicut producti sunt, annihilar eodem modo possunt: cum tamen cetera composita ex materia, & forma, quae corruptibilia sunt, ex potentia non solum Dei, sed etiam ex intrinseca potentia materia, quae constant corruptibilia dicantur. Vt hanc doctrinam S. Thomaamplius explicet Caietanus, in eo articulo secundo notat duplicem esse potentiam, alteram realem, alteram logicam: realis est illa, quae rebus ipsis inest, vt sint hoc, aut illud: & haec est cum ali quo appetitu, & inclinatione: verum quia omnis appetitus, & inclinatio primo & per se non est ad esse, sed ad aliquod esse, ex quo sequitur non es se, ideo nulla potentia realis proxime est ad non esse: haec autem est, quae reperitur in mate ria rerum corruptibilium. Logica vero potentis est, quae vocari solet non repugnantia: & quoties non repugnat aliquid esse, potentiam Logicam in eo dicimus esse, vt sit, vel non sit. Prior potentia non est in Angelis, & rebus spiritualibus. quia non est aliquid in eis, quod possit recipere formam contrariam, cuius introductione desinant esse. Posterior vero potentia conuenit Angelis, vt non sint, non quia illa sit potentia aliqua realis in ipsis, sed solum per respectum ad causam efficientem, a qua possunt corrumpi: idcirco recte dicitur Angelus natura sua incorruptibilis, quia in se nullam habet realem potentiam, vt corrumpatur, vel desinat: contra vero corpora haec inferiora natura sua dicuntur corruptibilia, quia potentiam realem & Physicam in se habent, vt non sint. Eadem de causa Angeli dicuntur entia necessaria, necessitate physica & reali, quia carent potentia reali, vt non sint: sed non sunt entia necessaria necessitate logica, quia non repugnat, non esse. Id quod significare videtur Doctor, sanctus in hoc articulo quinto ad tertium, dum appellat Angelum in ens necessarium, ita tamen, vt suae necessitatis causam habeat, scilicet Deum, a quo annihilari & destrui potest.
Itaque Angelos esse immortales, & incorruptibiles natura sua probatur primo ex Concilio Lateranens. sub Leone 10. sess. 8. nam in bulla Leonis, quae ibi ponitur in principio illius definitur, animam rationalem esse immortalem: cum ergo Angeli non sint inferioris conditionis, eodem modo immortales erunt. Quod si anima, & Angelus natura sua essent mortales, & corruptibiles, licet voluntate & gratia Dei in perpetuum durarent, nihilominus mortales & corruptibiles simpliciter dicendi essent, Secundo Dionys. 4. capit. de diuinis nominibus non longe a principio ait animas nostras similes esse Angelicis virtutibus: ostendens autem, in quo similes sint, inquit, Quod mentis sunt compotes, quod vitam per se, essentiamque suam habeant, eumque ab interitu liberam: quibus verbis indicasse quoque videtur rationem sancti Thomae in hoc articulo, qui ideo asserit, Angelos esse incorruptibiles, quia sunt formae per se subsistentes: alias vero res compositas ex materia & forma ideo esse corruptibiles, quia separari potest in eis forma a materia: quae ratio inferius examinanda erit. Tertio Basilius in Psalmo 44. in principio, docet Angelos non senescere, & naturae corum substantiam immutabilem esse. Quarto Iulianus Archiepiscopus Toletanus libro primo de futuro saeculo capitulo secundo, qui habetur 3. tom. Biblioth. sacrae, asserit, Angelos ita conditos esse, vt etiam si peccarent, mori non possent; homines vero propter peccatum, mortis poenam incurrisseQuinto Athanas. in lib. definitionum, parum a principio, docet, Angelum, & animam rationalem immortales esse. Denique Damascen. in lib. Institutionum capit. 7. dicit, immortale, esse differentiam Angelicae naturae, & cuiuscunque alterius incorpoerae substantiae.
Ratione vero probatur: nam aliquod obstaret, quo minus Angeli dicerentur sua natura in corruptibiles, illud esset, quod natura sua pendent a Deo vt a prima causa, a qua conseruantur; sed hoc ob esse non potest: nam ignis natura sua dicitur potens calefacere, etiamsi necessario pendeat eius potentia ab influxu Dei cooperantis, vt calefaciat: ergo Angeli, dici potest sua natura incorruptibilis, etiamsi ab influxu Dei conseruantis eius esse pendeat.
Caput 2
CVm corruptibile & mortale, sicut etiam incorruptibile, & immortale relare dicamur ad aliquam potentiam agentem, necesse est distinctionem quandam praemittere: aut enim loquimur respectu potentiae Dei, aut loquimur respectu potentiae creatae: & iuxta hanc diuisionem haec nostra sententia in duas partes est diuidenda Prior est, si loquamur respectu potentiae Dei, & nomina haec Mortale & Corruptibile sumantur pro eo, quo desinere potest saltem per destructionem, & annihilationem; & immortale & incorruptibile significent negationem oppositam; nulla ceratura sua natura est immortalis & incorruptibilis: imo vero natura sua ex potentia reali in ipsa existente est corruptibilis, & mortalis; quod perinde est, ac si dicamus, natura sua subest potentiae Dei, vt annihilari ab ea possit. Posterior pars Angelus & anima rationalis respectu creatae potentiae incorruptibilis est, & immortalis, quocunque modo incorruptibile, & immortale accipiatur.
Priorem partem confirmare possumus authoritate, & ratione. Authoritate quidem primo Scholasticorum, qui eam disertis verbis docuerunt, Alexand. 1. p. 44. membr. 3. Bonauent. in 4. d. 8. 1. p dist. art. 2. q. Ricard. a. 22. Scoti qu. 5. §. Ad quaestionem & in 4. d. 49 que Hic sunt duo, Occam in 2. q. 7. Gabi in 2. distinct. 2. quaestione prima, articulo secundo conclus 6. qui omnes pronunciant, omnem creaturam ex se mutabilem esse non tantum secundum accidentia, sed etiam secundum substantiam, desinendo: idque suapte natura creaturae conuenire quod vero conuenit alicui natura sua, ab intrinseco conuenit. Distinguunt autem Bonauentura & Ricardus triplicem immutabilitatem: primam vocant inuariabilitatem, & hanc inquiunt nullconuenire per naturam, nisi Deo, neque per gratiam: sumunt autem immutabilitatem hoc modo pro negatione non potentiae mutationis, sed pro negatione actus, & dicunt, hanc de facto nulli conuenire creaturae: siquidem etiam Angeli beati secundum varias cogitationes mutantur. Secundam immutabilitatem, vocant incorruptibilitatem, & hanc dicunt esse in aliquibus reb. per naturam, vt in angelis & in anima rationali, in aliis vero per gratiam, vt in corpore humano glorioso: accipiunt autem incorruptibile, prout significat negationem corruptionis a secunda causa per separationem materiae & formae. Tertiam immutabilitatem appellant inuertibilitatem, prout significaimpotentiam ad egationem ipsius esse per annihilationem & destructionem, aut desitionem simpliciter, de qua nunc est controuersia: & hanc dicunt nulli creaturae conuenire per natu ram; sed per gratiam tantum, vt infra explicabitur.
Secundo loco sunt permulta Patrum testimonia, quae hoc videntur confirmare. Iustinus in lib. qui quas gentes Christianis ponunt, De eo, quod corpore vacat q. 13. ita inquit. Quorum immortalitas ex alterius voluntate pendet, ea immortalia esse non possunt: itaque solum Deum immortalitatem habere dicimus. Cyrill lib. 2. contra Iulianum idem docet: id quod & ipse Iulia nus ex sententia Platonis fatebatur, vt paulo ante refert Cyril. & lib. 8 Thesauri cap. 2. in medio ait. An gelim, & cetera esse immortalia, sed per Dei gratiam, non per naturam Consentiunt Damasc. 2. d. fide cap. 3. Elias Cretensis in 1. orat. Nazian. in illa verb) Fastris, regiis, capitis, &c. & Sophronius in sua Epist. post. med. quae recitata fuit in 6. Syuodo actione in & approbata actione 13. qui de spiritualibus rebus ita loquitur, Nullatenus quidem moriuntur, neque corrumpuntur, iuxta quod sensibilia defluunt, atque pertranseunt: non tamen sunt immortalia per naturam, neque in essentiam incorruptibilem transeunt, sed gratiam eis largitus est a corruptione ea, & a morte coercentem: sic hominum animae permanent incorruptae sic Angeli immortales perseuerant, non naturam reuera (sicut asserunt) proprieue immortalem habentes essentiam, sed gratiam a Deo sortiti sunt, quae immortalitatem largitur, & incorruptionem eis prouidet. Refertur etiam Isidorus lib. I. de summo bono capit. 12. ibi tamen de mutabilitate peccati solum docet, Angelum natura sua mutabilem esse, & caritate corruptum manere.
Sed Caetanus & alij, qui priorem sequuntur sententiam, similia Patrum testimonia explicant de potentia, quam ipsi Logicam appellant, non de naturali, & reali: plane tamen concedunt, Angelum non esse suapte natura in mortalem, sed sola gratia Dei, si immortale, & incorruptibile referatur ad potentiam Dei conseruantis, & potentis destruere: hoc enim existimo esse dogma fidei, nec vlla ratione negari posse. Quocirca recentiores nonnulli, qui erroris notam inurunt Theologis asserentibus, Angelos natura sua non esse immortales, nulla facta distinctione, aduertere debuerant, nullum hactenus Catholicum fuisse, qui id assereret, sed omnes loquutos fuisse de immortalitate & incorruptione, facta comparatione cum potentia Dei: atqui asserere, respectu illius aliquid creatum esse immortale, in sensu explicato, erroris notam meretur. Tum quia Patres allegati vt dogma fidei illud nobis tradunt: tum etiam quia, vt constat ex doctrina Augustinis. supeGenesim cap. 20. Gregorij Magni lib. 16. moral. capit. 19 non longe a principio, & Damasceni primo de fide capit. ita nutu Dei omnia conseruantur, etiam spiritua lia, vt si Deus vellet ea non conseruare in nihilum deciderent: id quod Scriptura aperte dicit Actor. 13. In ipso enim viuimus, mouemur, & sumus, & Sap. 11. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum non esset, conseruaretur. Solum potest esse controuersia cum Caietan. & aliis Thomistis, vtrum mortalitas, & corruptibilitas, quam Angelis concedimus respectu Dei, sic solum ex potentia actiua Dei, ex qua prouenire dicatur potentia illa Logica ad corruptionem & annihilationem, an ex natura sua hoc intrinsece habeant per realem aliquam & natiuam potentiam, in quo solum nobis cum Thomistis allegatis co troue. sia erit: nam de reliquo nullus est, qui aduersetur.
Hanc igitur natiuam potentiam ex parte Angeli, & naturae ipsius ex testimoniis Patrum nonobscure colligo. Cum enim diant, nullam esse nitura, sed gratia immortalem: manifeste sequitur omnes natura sua mortales, & corruptibiles esse respectu potentiae Dei. Etenim, si gratia immortalitatem consequuntur, natura sua corruptibiles sunt: gratia enim tollit id, quod natura ipsis conueniret.
Sed dicet aliquis, nec natura sua esse immortales, neque mortales, sed immortales esse gratia Dei: verum hoc responsum facile refellitur, quia mortale, & immortale sine medio opponuntur, eodem modo, quo mortale, & non mortale: vel ergo Angelorum natura ex se mortalis est, vel immortalis, hoc est vel ex se realem potentiam habet, vt de¬ sinat, vel illam non habet: si non habet, ergo ex se non mortalis est, ac proinde immortalis: si autem habet, erit mortalis.
Ceterum ratione probemus nostram sententiam, eamque ex doctrina sancti Thomae deducamus. Ille namque supra quaest. 25. art. 3 docet, reomnes possibiles suapte natura esse obiecta diuinae omnipotentiae, non ex eo, quo sint possibiles fieri ab omnipotentia, sic enim fieret inutilis circulus, vt satis deduximus disp. 104. c. 4. sed prius quam potentia diuina ipsas respiciat, & ab ea pos sibiles denominentur, in se dicuntur talis natu rae esse, vt a Deo produci possint, & obiectum sint diuinae omnipotentiae, ex eo quod in se ipsis non implicant contradictionem, vt sint: ita tamen, vt si non fiant, neque producantur, nulla vis proprie ipsis inferatur: quod enim nondum est, non potest conari, vt sit, ac proinde nec vim vllam pati, si non producatur: quamuis ergo non sit potentia physica, tanquam in subiecto ad recipiendam formam, sed solum potentia (quam possumus logicam vocare) hoc est, non repugnantia, vt existimat: non tamen deber dici potentia illa omnino extrinseca rebus, a sola potentia producente proueniens, sed vere realis & natiua rei, ex qua oritur. vt potentiae facientis subdatur.
Eodem modo de corruptibilitate, hoc est, de potentia rerum vt non sint, & destruantur, philosophandum est, nempe quamcunque rem ex se ipsa secundum rem potentiam habere, vt non sit; non quidem quam vocant physicam in alique subiecto ad recipiendum formam contrariam: nec solum ex virtute agentis, vt comminiscitur Caiet sed tealem & natiuam, etiamsi eam logicam non inepte vocemus, quia solum est non repugnantia. Eodem namque modo omnipotentia Dei versatur circa non ens, vt in ea disputatione explicauimus capite quinto, sicut circa ens: hoc est, ita facit rem non esse, sicut producit & facit esse: cum ergo Angeli, & animae rationales sint obiecta diuinae omnipotentiae vt non sint, fit, vt etiam ex se ipsis, antequam omnipotentia ad ipsas referatur. possint non esse, ac proinde, in illis sit natiua illa non repugnantia, vt non sint; quod sane intrin secum & essentiale videtur omni creaturae non minus, quam non repugnantia vt sint & producantur. Quod vero S. Doctor dixit solum esse corruptibiles a potentia creatoris & agentis non ex se ipsis, solum asseruit, vt negaret potentiam passiuam in illis respectu agentis creatihaec enim, vt capite quarto dicemus, in spiritualibus creaturis non est: ob id tamen non negainnatam & realem non repugnantiam in creaturis omnibus, vt non sint: cum enim concedat, ex potentia agente Dei esse corruptibiles, non potuit non in ipso obiecto potentiae concedere aptitudinem & non repugnantiam innatam & realem, qua natura sua tali potentiae subderentur, iuxta id, quod ipse tradiderat quaestione illa 25. attic. 3
Caput 3
EX priori parte nostrae sententiae, quam capite superiori confirmauimus, quaedam sequuntur notatione digna, quae praecedentem quoque doctrinam magis illustrabunt. Primum est, res omnes creatas beneficio & gratia Dei non corrumpi, hoc est, non annihilari; cum enim id non habeant necessario natura sua, quotiescunque illud habent, beneficio eius, a quo conseruantur, habent. Hoc beneficium ipsis minime debitum aut ex iustitia, aut ex gratitudine, appellarent Patres capite praecedenti commemorat. gratiam, cum dicunt, nullam creaturam humanam esse immortalem, sed gratia Dei. Loquuntur. enim respectu potentiae creatoris, nomine gratiae, non intelligentes gratiam per Christum, sed donum creationis, quam cum Pelagius confessus esset in Concilio Diospolitano, vt di putatiore 9. cap. 9. retulimus, Patres Africani in Epistola 95. apud Augustinum concesserunt non inepta ratione gratiam posse appellari, sed eam non satis esse ad recte pieque viuendum, & ad superandas tentationes, neque eam in factis litteris gratiam appellari. Ceterum quamuis gratia Dei Angeli habeant immortalitatem, sicut & corpora Beatorum, alio tamen modo hanc gratiam habent, quam corpo ra, quae incorruptibilitatis, & impassibilitatis dotem consequuntur: haec enim incorruptibilitatem eo habent, quod eis qualitas quaedam communicata est contra omnem actionem contrariorum, a quibus alioqui corrumperentur; Angeli vero eo solum, quo a Deo, a quo solo pendent, libere conseruantur, cum ab eo corrumpi possint: vtrumque autem Dei beneficium, & gratia est. Secundo nota, gratiam incorruptibilitatis, quam dicimus Angelis fuisse communicatam, non esse negationem potentiae passiuae, sed negationem actus tantum, hoc est, gratiam illis esse, non destrui, & non annihilari, at non posse destrui, illis nulla gratia est, nec vllo modo communicari potest: nam, vel sermo est de incorruptibilitatis potentia respectu agentis creati: & hanc ipsi ita habent natuta sua, vt illis omnino repugnet, ab agente creato corrumpi: vel loquimur de potentia in corruptibilitatis respectu Dei: & haec nullo modo communicari ipsis potest. Restat igitur, vt gratia, quae ipsis Angelis facta est, nihil aliud sit, quam non corrumpi a Deo, & ab eo perpetuo conseruari.
Tertio obseruandum est, si Angelus annihila retur, destructionem seu annihilationem illius quodammodo fore supernaturalem, quodammo do non. Nam respectu causarum naturaliter a gentium, & respectu communis concursus, & ordinis terum, supernaturalis diceretur: quia super vires causarum creaturarum, & supra ordinem, quem Deus seruat, annihilaretur: at nec respectu Dei agentis nec respectu ipsius Angli super naturam esset, respectu Dei, satis constat, respectu vero ipsius Angeli patet, quia non esse Angeli non est supra naturam ipsius, sicut est gratia, imo potius contra illam videtur esse, vt infra explicabitur: quamuis autem sit supra naturam priori illo modo, adhuc non est supra naturam eodem modo, quo restitutio oculi, haec enim ita fit a Deo, vt cum alioqui oculus natus sit produci, vt a causa propria, ab aliqua causa creata, ad restitutionem ea non sufficiat, sed a solo Deo fieri postulet, at vero annihilario fieret a Deo, vt a propria causa, & ita magis naturalis esset, quam oculi restitutio nihilominus alia ratione, quam supra diximus, diceretur supra naturam.
Quarto notandum, annihilationem quodam¬ modo esse contra naturam, & quodam modo non esse: nam si consideretur natura rei vt existens, ei opponitur annihilatio, sicut non esse, quemadmodum negatio opponitur affirmationi. Si vero spectetur natura ipsa secundum essentialia solum praedicata, & secundum esse possibile, annihilatio non est ipsi contraria: sic enim indifferens est, vt sit, & non sit: hoc est, inter essentialia illius prae dicata non magis connumeratur esse, quam non esse illius. Sed dices, secundum essentialia praedicata habet inclinationem, vt conseruetur, ergo annihilari est contra illius naturalem appetitum, Respondeo in essentia sub esse possibili non esse realem inclinationem per modum potentiae ad existentiam: essentia enim non distinguitur realiter ab existentia, & ita non habet realem inclinationem: sed essentia quando non existit, nihil aliud habet, quam posse existere, hoc est non implicare contradictionem, vt actu existat, quae est logica potentia, licet realis, hanc autem etiam habet, vinon sit, est enim indifferens secundum essentialia praedicata, vt existat, & non existat.
Caput 4
ALtera pars nostrae sententiae erat, si corrupti bile, & mortale sumantur respectu potentia creatae corrumpentis. Angeli, & animae rationales suapte natura, ita sunt immortales, vt a Deo produci non possit aliqua creatura potens eas corrum pere. Cum enim nulla causa creata corrumpere possit aliquid annihilando illud (hoc enim est solius Dei) sed tantum inducendo in materiam vel subiectum formam contrariam; efficitur, vt Angeli, & animae rationales a nulla causa creata corrumpi possint. Porro autem, annihilationem solius Dei esse constat, quia est corruptio totius esse ac proinde rationi omnino opponitur: & pene hoc tantum fit, quod creatio rei definit continuari: atqui solus Deus creare potest, & creationem continuare, vt disp. 176. monstratum est, ergo solus ille annihilare aliquid potest. Inductione autem formae contrariae non posse Angelos, aut animas corrumpi, manifestum est, quamuis id diuerso modo probetur: nam Angelus ideo nequit corrumpi inductione formae contrariae, quia ipse non est forma, quae alicui materiae, vt subiecto vnipossit, vt disp. 183. dicemus: ergo non habet formam contrariam, qua a subiecto aliquo possit ex pelli. Animae vero rationales cum sint formae materiae, ab ea expelli possunt: sed quia suapte natura ita vniuntur materiae, vt non pendeant ab ea secundum esse, ideo dum inducitur forma contraria, solum sit dissolutio compositi, quae est eius corruptio: anima vero a materia separata per se manet: cum tamen aliae formae etiam substantiales, dissoluta compositione pereant, quia ab ipsa materia pendebant secundum esse: recte igitur diximus cum distinctione, Angelos, & animas corruptibiles esse sua natura comparatione potentia Dei, sed respectu causae creatae incorruptibiles & immortales. Qua distinctione vsus est Cyrillus citatus a nobis c. 2. his verbis, Nam quod naturis praecipue insunt, ea respectu creatoris nihil sunt. Quare sicut ignis combustiuus quidem est, sed non Deo sic & Angelus immor talis quidem est, sed non Deo. Et quidem ratione optima ita philosophatur: nam corruptibile, & in co¬ ruptibile relate dicuntur, & quamuis ignis diei posset absolute sine vlla distinctione combustiuus, quia satis est ad hoc, vt ita dicatur, combustiuum esse respectu alicuius: tamen vt dicatur Angelus immortalis vel incorruptibilis, videtur necessaria illa distinctio, si haec nomina sumantur pro impotentia ad non esse quomodocunque: nam cum includant negationem quandam, negare videntur potentiam ad non esse respectu cuiuscunque agentis. Contra vero absolute dici possent mortales, quia satis erat respectu alicuius agentis, tales esse, vt affirmatiue tales dicerentur, nisi nomen hoc in alia significatione communiter vsurparetur, vt subinde dicemus. Si tamen esset nomen significans solum potentiam passiuam ad non esse absolute de illis enuntiaretur.
Quare pro maiori explicatione eorum, quae diximus, obseruandum est, nomina haec, mortalis, & immortalis, corruptibilis & incorruptibilis communiter vsurpari relate solum ad causas creatas. Cum enim non significent desitionem rei per annihilationem, nec desitionem vniuerse, sed per naturalem separationem formae a materia, vel negationem illius, ideo communiter dicuntur relate ad potentiam agentem creatam, quae separare potest materiam a forma, & ita mortem inferre, aut corrumpere: atque idcirco non liceret, vtendo, his nominibus, asserere, Angelos, aut animas rationales sua natura mortales esse, aut sua natura non esse immortales: quia nisi aliud explicaretur, significaremus has substantias a creato aliquo agente posse corrumpi: cum additamento tamen dicere debemus, non esse incorruptibiles respectu Dei, sed respectu illius corruptibiles & mortales natura sua, non modo potentia agentis, vt etiam concedunt Caiet. & alij prioris sententiae, verum etiam potentia reali passiua ipsarum, vt cap. 2. exposuimus. Si tamen esset nomen, quod significaret, aptitudinem ad non esse quocunque modo, vt sidiceremus destructibile id, quod quoquo modo desinere potest; sine dubio Angell, & animae dicerentur natura sua destructibiles, quia saltem respectu alicuius tales essent & non dicerentur natura sua indestructibiles, quia nomen hoc negare potentiam ad non esse respectu cuiuscunque agentis, quod est proprium solius Dei, & hoc modo absolute dici debent Angeli, & animae sua natura annihilabiles, vt ita loquamur quia relate dicuntur. ad potentiam Dei, qui solus annihilare potest: & hae substantiae natura sua subduntur potentiae Dei, vt possint annihilari,
Caput 5
Am vero facile est euertere fundamenta prioTris sententiae. Nam Concilium Lateranense, & Patres allegati loquuntur de corruptione, morte & interitu a causa secunda, & his vocibus immortale, incorruptibile, liberum ab interitu, vtuntur in communi & vulgata significatione, qua significamus negationem potentiae passiuae respectu potentiae actiuae creatae, vt praecedic. ostendimus: at respectu Dei nolunt negare Angelis, & animabus potentiam natiuam, vt destruantur, & ita Leo soiu illa bulla in confirmationem suae definitionis adducit illud Matthaei 10. Ne timeatis eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt Vbi plane de morte a secunda causa inferenda, quae proprie dicitur mors, Concilium loquitur. Eundemque sensum secuti sunt patres omnes allegati in I. cap. Ideo diximus superiori cap. absolute animas, & Angelos dicendos esse immortales, & incorruptibiles, quia haec nomina relate solum dicuntur ad causam creatam.
Ad rationem vero allatam pro illa opinione respondeo, diuersam esse rationem exempli allati. Nam ignis ideo dicitur natura sua calefactiuus etiamsi egeat concursu Dei, quia habet suapte natura vim, & potentiam producendi calorem, qua ab intrinseco, quasi impetu quodam fertur ad talem effectum, ita vt si ei negaretur concursus Dei, violentum illi esset, non calefacere. At natura spiritualis, ita existit, Deo producente, & conseruante, vt ipsa non habeat vim vllam, qua cum Dei concursu se ipsam efficiat, & conseruet: sed ita tota a Deo fit, & conseruatur, vt ex se non repugnet esse, vel non esse: neque habet aliquam inclinationem naturalem per modum potentiae ad existendum cum ipsa reuera non distinguatur a sua existentia Ex eo vero, quod non distinguatur in Angelis esse ab essentia, non sequitur, non esse corruptibiles quia nequeat in eis separari esse ab essentia: ratio enim corruptibilitatis ex eo solum prouenit, quod haec essentia, quae aliquando actu existit, pendet? Deo. & nutu illius conseruatur, vt existat
Superest, vt explicemus locum illum 1. ad Timoth. 6. Qui (scilicet Deus) solus habet immortalitatem, ex quo etiam apparebit, quo modo alia prae ter Deum mortalia, & corruptibiliasint. Sunt autem quatuor expositiones illius loci ex patribus desumptae. Prima sit August lib. de natura boni cap. 39 & in Epist. 28. & Hierony. in magnis comment. in Epist. ad Titum in illa verba cap. 1. Quam promiserat, &c. qui hoc modo interpretantur locum illum, vt nemo sit immortalis, sicut Deus, eodem sensu quo dicitur Marci 10. Nemo bonus. nisi Deus Quocirca inquiunt animam rationalem esse immortalem suo modo: intelligere autem videntur, vt nos supra explicauimus, respectu causae creatae, non respectu DEI: DEVM autem absolute respectu cuiuscunque. Secunda expositio est de immortalitate peccati, de qua intelligit sine dubio Amb. 3. de fid ad Gratianum cap. 2. de quo genere immortalitati dixit, nec Angelus immortalis est, cuius immortalitas in voluntate est creatoris: atque hanc interpretationem fuisse Ambrosij infra quaest. 63. artic. 1. manifestum fiet. Tertia est de immortalitate quae tollit omnem mutationem, siue in melius siue in peius, ita Augustinus 1. de Trini cap. 1. & lib. 7. de Genes. ad literam cap. vltimo in fine, & Anselmus in illum locum Pauli. Quarta est Chrysostomi in illum locum, vt Deus dicatur habere immortalitatem super alios Reges, & Dominos, de quibus antea Paulus fecerat mentionem, sicut ante etiam dixerat, solum Deum esse potentem. Verba Pauli sunt Vt se ues mandatum sine macula irreprehensibile vsque in abuentum Domini nostri Iesu Christi. Graeca habent ἐπιράνεια, id est, vsque ad apparationem Domini nostri Iesu Christi, subiungit statim. Quem suis temporibus ostendet solus potens Rex regum, & Dominus do minantium, qui solus habet immortalitatem, hoc est, quem aduentum suis temporibus ostendet. Graece in est, , id est quam.