Text List

Quaestio 51

Quaestio 51

Articulus 1

Notatio circa textum articuli.

CONCLVSIO est negans, quae multis visa est eadem cum conclusione, & doctrina art. 1. quaest. 50. in qua docuit S. Thomas Angelos esse incorporeos, cum tamen longe diuersa sit. Nam in eo art. 1. praeced. quaest. docuit S. Tho. Angelos esse incorporeos, hoc est, essentialiter non esse corpus, siue compositum, siue simplex, vt existimauit Durand. esse coelos absque vlla compositione materiae, & formae, in quo sensu anima rationalis non est corporea, quia substantia sua non est corpus, sed spiritus. In hoc vero art. quaerit, an Angeli vniti sint corporibus, vel habeant vnita corpora sibi, sicut habent animae rationales, quae incorporeae cum sint, corporibus nihilominus vniuntur. Et respondet Angelum non esse naturaliter vnitum alicui corpori; ac si diceret, non esse formam alicuius corporis, aut materiae, aliter quidem, quam animam rationalem, quae cum sit spiritualis secundum se, corpori tamen naturaliter vnitur. Argumenta vero, quae posuit S. Doctor, eo etiam spectabant, non vt probarent, Angelos esse secundum substantiam suam corporeos, sed naturaliter esse corpori vnitos. Conclusionem autem atticuli recte probat testimonium Dionys cap. 4. de diu. nom. in principio, quod affert S. Thomas in argumento. Sed contra: & ratio quam affert in corpore articuli. Verum de hac re nullus Scholasticorum, quod ego legerim, disputat. Solum enim aliqui tractant, an secundum suam substantiam Angelicorporei sint, & cum S. Tho. pronuntiant, in corporeos esse natura sua, de quare disp. 179. abunde dictum est.

Disputatio 183

An materiae, seu corpori, Angeli naturaliter vniantur

DIS PVT. CLXXXIII. An materiae, seu corpori, Angeli naturaliter vniantur.

Caput 1

CAPVT I Error Philosophorum, & Origens.

ANtiquorum Philosophorum sententia fuit. Angelos formas esse naturaliter vnitas corporibus. In qua opinione fuisse videntur quotquot asserunt, astra, seu corpora celestia esse animata. Sic de coelorum animatione sentit Plato in Epinomide, vbi iubet, astra vt Deos venerari id quod non diceret, nisi animata esse putaret. Clarissime. vero Aristot. lib. 2. de coelo text. 13. cum docet coelum esse animatum, & ob id sex habere differentias positionis: quod enim quidam de anima assistente, & gubernante ipsum interpretantur friuolum videtur: cum vix hoc genere animationis hae differentiae possint explicari, ideo de anima informante, non de gubernante, & assissente tantum, ipsum interpretatur S. Thom. in opusculo 15. cap. 2. c. 2 contra gentes cap. 70. & in disputa. q. de anima, art. 8. ad 3. Accedit quod 12. Metaph text. 35. & 36. cum doceat, primum mouens mouere coelum per modum appetibilis, asserere plane videtur, coelum animarum esse: alioqui ab appetibili non moueretur. Consentiunt Philo, in libro de opificio mundi, & in libro de somnijs, & in libro de gigantibus, & Orig. 1. tocommentariorum in loan. in illa verba, In principio erat verbum: & 1.lib. Periarchon. cap. 7. qui eadem ratione astra virtutis, & vitij capacia esse asseuerat. Id quod deducit ex illo Iob. 25. vbi dicuntur stellae immunda: addit vero, Christum pro pec¬ catis non modo hominum, sed astrorum etiam, & Angelorum mortuum fuisse, nisi, vt ipse inquit tomo illo in loannem, & hoc de astris hyperbolice dictum sit. Idem de coelorum animatione docuit Hierony. 6. tomo, in comment. Epistolae ad Ephesios in illud cap. 2. Qui fecit vtraque vnum, tametsi multaquae in eo commentario docet, non ex sua, sed ex aliorum sententia dicat, vt ipse testatur 2. tomo in Apologia contra Ruffinum: ab hac tamen opinione ipse non se excusat. Idem docuit in commentarijs in Ecclesiast. in illa verba, Girans girando vadit spiritus. Augustinus 2. de Genesi ad literam cap. 18 proponit quaestionem, & eam non definit, & in Enchiridio cap. 58. inquit non satis sibi exploratum esse, an sidera mentem, & sensum habeant, & ad beatorum societatem pertineant, & in lib. contra Origenistas ad Orosium cap. II. Nec ista (inquit) ad nopertinere. Cum autem 1. retractationum capite 5. & in retractat id, quod dixerat lib. de in mortalitate animae cap. 15. & in lib. 6. de musica. cap. 14. scilicet mundum animatum, & magnum quoddam animal esse, non retractat, vt aperte fallum, sed tanquam incertum, quia nihil de hac re constare possit, Hanc sententiam secutus postea fuit Caieta. in illud Psalmi 135. qui fecit coelos in intellectu, hoc est (v. ipse ait) intelligentes.

Nonnulli quoque hanc opinionem S. Thom. adscribunt locis citatis, cum tamen ibi solum de mente Aristotelis disputet: affirmat tamen capit. illo 70. non esse contra fidem, id asserere, tamet si, vt ipse ait quaestione citata, magis communis sententia Scholasticorum sit, coelos non esse animatos.

Itaque iuxta horum omnium sententiam, qui docent, coelos animatos esse, consequitur, Ange los seu intelligentias, coelorum animas esse. Sic S. Thom. in quaest. de spiritualibus creaturis art. 6. in opinione asserentium coelos animatos, dicendum putat, eorum animas & rectores intelligentias esse, & mentem Arist. ita interpretatur, tamen si de anima assistente, non de informante ipsum intelligat. De his etiam intelligentijs, seu Angelis quaestionem mouit Aug.lib. 2. de Gene. ad literam. cap. 18. an essent animae coelorum, & ab eis non solum regerentur, sed etiam vitaliter inspiratentur: & dubius manet.

Caput 2

CAPVT II. Vera sententia

VEra sententia est; quam tradidit S. Thomas in hoc articulo Angelos nempe non solum esse spirituales secundum suam substantiam, vefumetiam nulli corpori esse substantialiter vnitos, hoc est, nullum corpus ab eis animari: a qua sententia nullum video Scholasticorum dissentire, cum omnes doceant, coelos non esse animatos. Primum vero probari potest hac ratione: Si Angeli essent animae aliquorum corporum, maxime essent coelorum, qui sunt nobilissima corpora, sed coeli non sunt animari, ergo nullum corpus ab Angelis animatur. Caelos autem anima tos, non esse, certissimum esse arbitror. Est in primis Scholasticorum sententia communis, vt fatetur Sanctus Thomas locis citatis, & expresse docuit Bonauentura in 2. d. 14. art. 3. quaest. 2. Ricard. art. 3 quaest. 4. Scotus q. 1. in fine & reliqui eodem loco: addit Bonauentura oppositum esse manifestum errorem. Scotus vero ait, creditum esse, tametsi ratione physica non facile probari possit. Ex patribus vero Graecis ita docuerunt Basil. Homil. 3. in Genes. & in Psalm. 48. Cyrillus lib. 2. contra Iulianum imo affirmat sententiam Platonis non modo Christianae doctrinae sed etiam philosophicae rationi aduersari. Consentit Damasc. lib. 2. de fide cap. 6. vbi dogma fidei esse arbitratur. Ex Latinis vero t. Lactantius 2. de diuinis institutionibus capite 5. Ambro fiesius Homilia 3 in Genesim, Hieronymus. in Epist. 69. quae Oriest ad Auitum, vbi oppositam sententiam inter errores Origenis commemorat. Idem docet in illud Esai. cap. 45. Manus meae tetenderunt coelos: quod vero ipse dixit in Epistolam ad Eppes non ex propria sententia dixisse videur, sed, vt multa alia, ex Graecorum libris (vt ipse ait in Apologia contra Ruffinum) transtulisse: ab hoc tamen errore speciatim non se excusat, quia non obijciebatur ei a Ruffino, sicut alij. Quod etiam docuit in Ecclesiastem, nihil fauet priori sententiae. Non enim putauit, solem spiritu animari, sed illi loco duplicem adhibet expositionem, aut quod sol reuera spiritu viuificetur, aut quod suo lumine vitam alijs rebus praestet. Accedit. Nicephorus, qui libro 17 historiae cap. 27. inter canones 5. Concilij generalis, quibus errores Origenis damnantur refert sextum, in quo sic dicitur, Si quis dicit coelum Solem, & Lunam, & stellas, & aquas, quae super coelos sunt, animatas quasdam esse, & materiales virtutes, anathema sit. Ei ratione probatur, Si astra animata essent, non tantum esent animata anima sentiente, & brutorum, sed & intelligente, cum sint adeo perfecta corpora: quod si hoc genere animarum essent animata, absque dubio beata essent, neque enim de numero essent daemonum, qui peccarunt: quare ea venerati possemus, quod in se dignitatem & sanctitatem haberent: quod esset absurdum; nam quamuis ea colere possimus, quatenus nobis repraesentant auctorem suum, sicut caetera inanima, quae Deum, vel sanctos repraesentant, vt lib. 3. de cultu adorationis, disputatione 1. cap. 2. explicauimus: tamen non licet ea adorare propter dignitatem vel sanctitatem aliquam, quam in se habeant: videtur enim contra illud Deute. 4. cap. Ne forte alienatis oculis ad coelum videas Solem, & Lunam, & omnia astra coeli, & errore deceptus adores ea, & tolas, quae creauit Dominus Deus tuus in ministerium omnibus gentibus. Nam licet in veteri Testamento omnis adoratio sculptilium fuerit prohibita, vt libro 2. de cultu adorationis disputatione 4. cap. 2. ostendimus: tamen adorare homines in dignitate constitutos, & Angelos ob ipsorum dignitatem, non vt Deos, sed vt superiores, non solum prohibitum non fuit, sed maxime vsitatum, quare non vetaret dominus, coelos adorari, si anima praediti essent rationali. Tum etiam cum ibi dicat Scriptura, eos fuisse in ministerium gentium a Deo creatos, manifeste indicat, inferioris naturae, quam homines, & veluti eorum mancipia esse, cum igitur constet, coelos non esse animatos, manifestum est etiam, Angelos non esse formales aliquorum corporum.

Praetermissa vero ratione S. Thomae & multis, quae Caietanus in ejus defensionem adducit, hoc etiam modo probari posset: Si Angelus vniretur corpori, cum tribueret illi vitam, vel tribueret quoque sensum, vel non, si tribueret sensum, vix assignacemus discrimen inter ipsum, & hominem; ac proinde Angelus esset anima homipis: si autem non tribueret sensum, sed solum Angelus secundum se intelligeret, ac si a materia omnino esset abstractus, frustra vniretur corpori sine sensu, solum vt daret vitam: restat igitur, Angelos in se substantialiter non esse corporeos, neque vt formas substantialiter vniri posse corporibus: id quod adeo verum existimo, vt neque Deus potentia sua absoluta eos vnire possit. Genus enim causae formalis, quod ab intrinseco praestat effectum, Deus non potest cuiuis naturae communicare: sed ei solum formae conuenire potest, qua natiua sua virtute id habet: cum igitur Angelus natura sua non sit forma corporis, id non potest vllo modo a Deo habere.

Articulus 2

CONCLVSIO est, Angeli, tametsi corpora non sint, nec naturaliter corporibus coniuncti, interdum tamen voluntate sua corpora assumere possunt.

Disputatio 184

Utrum in corporibus assumptis vere, an solum secundum imaginationem Angeli appareant

DIS PVT. CLXXXIV. Vtrum in corporibus assumptis vere, an solum secundum imaginationem Angeli appareant.

Caput 1

CAPVT I. Non solum imaginatione, sed etiam re ipsa Angeli in corporibus apparent.

SEntentia fuit Vdalrici in summa libr. 4. vt refert name>Dionys. Carthus. in 2. dist. 8. q. 1. Angelos non re ipsa in corporibus assumptis, sed sola imaginatione sensus nobis apparere: & videri potest alicui eam sequutus Wilhelm. Parisiens lib. 2. de vniuerso part. 1. cap. 69. dum probat, angelos non assumere vera corpora. Ceterum si attente legatur, solum contendit monstrare, corpora ab angelis assumpta non esse humana, licet humana esse videantur. Colligi tamen videtur ex Damasc. lib. 2. de fide cap. 4. vbi secundum translationem Fabri sic ait, Permissione autem Dei facta & fortitudinem habent, & trans feruntur, & transformantur in quam volunt figuram secundum imaginationem: illud autem, secundum imaginationem, in Graeco est, κατὰ φαντασίαν, hoc est, secundum phantasiam. Secundo probari sic potest: angeli praestigiis, quasi ob oculos ponere possunt varias figuras, vt eas sibi homo videre videatur: cur ergo non dicemus, ita semper apparere? Tertio lamiae, quae referunt, se multa vidisse & peragrasse varias partes terrae, solum secundum imaginationem, & phantasiam illa omnia vident, vt definitur in Concilio Ancyrano, vel Antiquirensi, & refertur in canone Episcopi 26. quaest. 5 cur igitur non dicemus idem de angelorum apparitionibus, cum ea, quae lamiis apparere videntur, daemonum opera fiant.

Vera tamen, & Ecclesiae doctrinae conformis sententia est, angelos in corporibus vere assumptis re ipsa visui & sensui exterius apparuisse. Est autem communis Scholasticorum in 2. dist. 8. Bonau. 1. p. dist. atic. 2. qu. 1. & 3. Ricard. art.1 qu. 2. & 3. Scoti quaest. 1. Durandi q. 1. Gabr. q. 1. art. 2. Dionysij loco citato Marsilij in secundum quaest. 6. art. 1. in solutione 2. & 3. obiectiones contra primam conclusionem Alexandpart. q. 34. m. 2. & 3. Alberti 2. p. tractatu 9 q 33. membr. 2. 1. parte illius in corpore, & ad primum, & de quatuor coaeuis 1. parte q. 9 artic. 10. & 11. Quare vt optime notauit Dionys. falli videtur Vdalricus cum asserit, se in suam sententiam Albertum pertraxisse colligitur autem haec sententia ex Scriptura, in qua eo modo factae narrantur apparitiones, vt non solum imaginatione, sed re ipsa ita contigerint, Siquidem homines, & angelos diu secum colloquutos fuisse refertur, qualis fuit illa apparitio Raphaelis facta Tobiae, vt in lib. eius scribitur: cum enim non solum cum Tobia, sed cum alijs etiam angelus loqueretur, & responderet, indicium est, non sola imaginatione, sed re ipsa illud contigisse: nam, vt bene obseruauit S. Th. quae secundum imaginationem contingunt, non omnibus communiter apparent.

Ex Patribus vero ita expresse docuit Augustin15. de ciuit. cap. 23. qui cum dubitet, vtrum angel corporei, an incorporei sint natura sua, vt retulimus disp. 179. affirmat nihilominus indubitatum esse, in corporea figura, ita vt videri, & tangi possent, apparuisse: idque negare impudentiae ess. Id ipsum docuerunt Bernard serm. 5. in cant. & Isid. li 1. de summo bono c. 12. n. 19. consentit etiam Gregor. homil. 34. in Euang. cum asserit, angelos ad nos aliquando visibiliter, aliquando inuisibiliter mitti. Et Athanasius sermone 4 contra Atrianos longe a medio, explicans illud Marci 13. Dedit autem illa, in¬ quis enim, daemones figuras bonorum Angelotum nonnunquam assumere: imo vero Damas pro opposita sententia allegatus hanc nostram expresse tradit lib. 2. de fide cap. illo 3. vbi de bonis Angelis ita loquitur, Termini autem expertes eos obhanc causam dico, quia probis, ac virtute praestantibus hominibus, quibuscumque eos conspiciendi sui copiam facere Deus voluerit, non quales sunt apparent, sed aliam atque aliam formam, prout videri ab hominibus possunt, assumunt. Quod vero de malis angelis dixisse supra retulimus, si recte ex Graeco transferatur, vt vertit Billius, nihil priori sententiae adstipulatur quin potius nostram confirmat. Sic enim ille reddit, potestate autem a Deo concessa, & viribus pollent, & immutantur, & in quamlibet formam, vt quidem apparet migrant: quod enim faber conuertit, secundum imaginationem, Billius transfert, vt apparet: & Graece dicitur, κατὰ φαντασίαν, Latine ad litetam, Secundum phantasiam. Nam quamuis αντα¬ σία, Phantasia, Latine significet visum imaginationis interiorem, denotat tamen etiam exteriotem: deriuatur enim a verbo φαίνω, Phoeno, quod Latine est appareo? ideo recte Billius reddidit. Vt apparet. Vnde quia in sensu interiori fiunt vel uti visa quaedam, & apparitiones, recto dictum est φαντασία, Phantasia, & simulacra, seu species illius, φαντάσματα. Phantasmata, cum tamen phantasma etiam significet id, quod exterius apparet oculis, sed reuera tale non est, quale apparet, sicut Matth. 14. cum Iesus venisset ambulans super mare quarta vigilia dixerunt discipuli, Qui phantasma est. & Marci 6 Putauerunt phantasma esse, non quia soli imaginationi appareret, sed quia exterius videbant aliquid tale apparere, quale reuera putabant non esse. Sic ergo dixit Damas. permissione Det transformari secundum phantasiam in varias rerum figuras, porcorum nimirum, serpentum, & hominum; cum reuera tales ipsi non sint, sed solum appareant. Atque eodem sensu Manichaei asserentes, Verbum Dei non verum corpus, sed solum phantasma assumpsisse, non ideo hoc dicebant, quia sola imaginatione verbum apparuerit in carne, sed quia cum oculis, & sensibus externis obiiceretur omnium, vt homo, reuera talis non erat.

Ceterum pro huius rei maiori explicatione notandum est primum, apparitiones tribus modis posse fieri. Primo secundum imaginationem: deinde secundum visum externum, sed hoc modo dupliciter, aut secundum immutationem quandam in ipso oculo, nullo existente exterius, vt praestigiis fieri solet, & phreneticis, accidit, & hic sit secundus modus: aut tertio re ipsa existente exteriori aliqua figura, quae talis qualitatis, & natutae appareat, qualis reuera non est, sicut apparent colores in iride, qui reuera non sunt, eo quod luin eo corpore ita disposita sua natura talis apparet Dicimus ergo, non tantum primo modo Angelos videri, cum tamen interdum etiam sic videantur; nec solum secundo modo, cum ille modus non accidat in bona sensuum dispositione, sed sotum cum praestigiis sensus perturbantur; Angeliautem etiam videantur sine vlla sensuum perturbatione, vt notatum est: sed etiam videri reipsa per immutationem talis obiecti, quod in ea distantia & dispositione tale apparere natum est, vt de colore iridis dicebamus, & sequenti capite magis explicabitur. Et hinc pater solutio prioris rationis contrariae sententiae: concedimus enim, daemonenimmutare posse oculum praestigiis, ita vt exterius videre sibi videatur aliquid, cum reuera non fit: & hoc modo posse angelos hominibus apparere, si cut etiam in imaginatione, & somnijs. Fatendum nihilominus est, alio etiam modo exterius vider in bona sensuum dispositione, seu tali corpore assumpto, vt natum sit in ea positione, & distantia talis figurae, & coloris apparere.

Deinde nota, hanc corporum assumptionem non fieri per informationem, vt superiori art. pro batum est: nec per vnionem hypostaticam: vt enim ostendemus 3. p. q. 3. art. 1. nulla creatura assume re potest hypostatice secum alienam naturam, aut eam terminare, etiam secundum potentiam absolutam Dei. Quocirca lapsus fuit Orig. to. 2. in Ioan. in illa verba: Ecce ego mitto Angelum meum, &c. & alibi etiam cum ait, Malachiam fuisse angelum incarnatum: idem de loanne Baptista, & de Aggaeo Propheta existimauit. Cum Orig. sensisse videtur Tertull. in libro de carne Christi cap. 3. & 6. vbi probat, non, fuisse verbo Dei impossibile, carne assume re, quod angelis possibile fuit: quod nisi de vnio ne hypostatica intelligeretur, eius ratio nullius ominino momenti esset. Deceptus autem fuit Orgenes quia Malach.i. cap. suae prophetiae, angelus vocatur, iuxta translationem 70. qui sic vertunt Factum est verbum Domini in manu Angeli, vbi vulgata legit, in manu Malachiae: quam sententiam impugnat Hieronymus in prooemio Malachiae, & in primum cap. Aggei: dictus autem est Malachias angelus etiamsi homo esset, munere tantum, & officio sicut Matt. 11. Ioannes Baptista, vt disput. 179. c. 1 notauimus.

Tertio notandum, vnionem angeli cum corpore assumpto, solum esse accidentariam, sicumobili vnitur motor: angelus enim est motor corporis, quod assumit: habet etiam corpus assum ptum hoc peculiare, quod sit similitudo angeli assumentis, aliquo modo ipsum repraesentans, & quas ipsius persona apparens, vt docuit S. Tho. in hoc art. ad 2. idcirco non dicuntur daemones assume re corpora hominum, quae obsident, etiam si illis vniantur vt motores, quia per illa corpora non semanifestant, nec vt propria faciunt apparere, quantumuis eo torqueant. Aliam conditionem addiDurandus, vt dicantur corpora assumpta, nempe esse formata virtute angeli assumentis, quae tam etsi semper adsit, vt cap. seque videbimus, non videtur necessaria, sed duae praecedentes sufficerent

Caput 2

CAPVT II. De figura, & qualitatibus corporum, qua assumuntur.

DVobus externis sensibus angeli solent apparere in corporibus assumptis, visui, & tactui, nam licet voces edant, quae ab auditu percipiuntur; hae non sunt qualitates ipsorum corporum, sed quae in obiecto aere formantur, de quibus nulla est difficultas. Visui autem apparent figura, & colores: mitto etiam motum, & quietem, & alia communia sensibilia, quae in eis eodem modo videntur, sicut in aliis. De figura igitur, & colore dicendum nunc est. Figura quidem duobus modis apparere potest, vno modo, quia reuera in se terminatum sic corpus tali figura per condensationem aeris, aut substantiae, quam assumunt. Algero modo, etiamsi in se non sit talis figurae, qualis apparet, in ea tamen positione natum est, ita apparere: sicut in nubibus multae nobis longe obijciuntur figurae, quae reuera tales non sunt, & si propius viderentur, non ita apparerent, in ea tamen positione eo modo semper apparent. De coloribus autem vniuersum dicendum est, nullum colorem esse in corpore assumpto, sed solam lucis mixtionem, vt in iride, eo quod materia illorum corporum, vt seque cap. dicemus, adeo subtilis, & simplex est, vt coloris, & secundarum qualitatum capanon sit. Quare in corpore solum apparentes colores esse queunt, qui secundum phantasiam, in sensu Damasceni, dici possunt. Sed quamuis nec figura sit vera, nec veri colores: oculus tamen in ea positione ita ab illis immutatur, vt quantumuis homo attendat, discernere non possit, vtrum sivere humanum corpus, an tantum apparens.

Verum de qualitatibus, quas in corporibus ilis angelorum homines sensu tactus percipere sibi videntur, maior est difficultas Aug. in Ench. ca. 59. non audet definire, vtrum angelorum corpora, quibus apparent, tractabilia sint, an non. Ex quo difficile ipsi redditur, quod legitur Gen. 18. Abrahamum lauisse pedes angelorum: id quod etiam fecisse Loth scribitur Gen. 19. Difficile quoque ad explicandum ipsi est id, quod de lucta Iacob cum angelo tam solida contrectatione narratur Gen. 32. Respondet autem his verbis. Cum ista quaeruntur & ea, sicut potest, quisque coniectat, non inutiliter exercentur in genia, si adhibeatur disceptatio moderata, & absit error opinantium se scire, quod nesciunt, quid enim opus est, vt haec, atque huiusmodi affirmentur, vel negentur, vel definiantu cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur: & quam uis haec dicat Aug. de corporibus, quibus angelos naturaliter constare putauit, idem fortiori ratione iudicium esse debet de iis, quae voluntate sola angeli assumuntur. Iudicium sane Aug. prudentissimum est, idque nobis in multis aliis rebus magis occultis, in hac praesertim materia de angelis diligentissime obseruandum, ne dum promptiores in rebus definiendis esse cupimus, facile in absurda prolabamur: atque in rebus tanti momenti non debet inter minima absurda censeri, aliquid sine fundamento & ratione ex proprio cerebro pronuntiare.

Ceterum coniectura aliqua probabili ex principiis Philosophiae ducta in praesenti quaestione aliquid, quasi quibusdam vestigiis indicare, temeritati tribuendum non est. Primum igitur de duricie, quae est qualitas quaedam corporum, & interobiecta tactus numeratur, dicendum est, non inueniri in corporibus assumptis ab angelis, etiamsi tractabilia se praebeant hominibus, eo quod corpora illa subtilioris substantiae sint, quam vt duriciem intrinsece habere possint, sicut habent lapis, os, & alia id genus: nec enim angelus ita ea densare potest, & primas eorum qualitates immutare, vt inde qualitas illa secunda, quae solum in mixtis reperitur oriri possit. Nihilominus efficere potest angelus, vt homo contrectans ea, videatur sibi durum aliquod corpus tangere; & hoc est, corpus angeli exhibere se tractabile homini: hoc tamen non accididit tactui respectu corporis ab angelo assumpti, sicut accidit oculo respectu colorum eiusdem corporis: nam quamuis corpus illud nec duriciem, nec colorem habeat; habet tamen lucem, quae tali modo visui obiecta, nata est sub specie talis coloris apparere absque vllis oculorum praestigiis. At vero nullam qualitatem in se habet, qua peculiari aliqua ratione obiecta, nata sit apparere vt duricies, sed virtute angeli talis sit resistentia tactui, ne corpus comprimat, quod appareat, vt videatur sibi tangere aliquid durum, & resistens. Eodem pacto potest & figura percipi tactu, dum resistentia fit tactui eo modo, & tali positione, vt vi deatur sibi aut rotundum, aut quadratum contre ctare. Idem dicendum est de mollitudine carnis vt solum principiatur a tactu, quatenus minor fit resistentia: ex quo facile iudicat homo carnem esse, quae etiam oculo, vt caro apparet; cum tamen talis qualitas in eo corpore non sit, qualis est in vera carne, quam mollitudinem seu molliciem appellamus. In his ergo duabus qualitatibus facile illuditur sensus tactus, vel iudicium intellectus ratione tactus, dum videtur sibi homo contrectare ossa, & carnes, quae reuera non sunt. Ex hac doctrina tria infero. Primum est, si homo attente consideret id, quod tangit in corpori bus assumptis ab angelis, facile iudicare posse, illam non esse veram duriciem, nec veram molliciem, qualis in ossibus, & carnibus reperitur: quia si attenderet, facile perciperet, non ita immutari tactum ab illis corporibus, sicut ab aliis, quae viuunt & veras carnes, & ossa habent. Contra vero si homo sibi persuasum habeat, illum esse verum hominem, quem videt, quia oculus ita iudicat; & simplici animo contrectet corpus illius, videbitur sibi carnes, & ossa tangere, nec discernet, vtrum sit verum corpus, an apparens tantum: ita existimo accidisse Abrahamo, & Loth dum Genes. 18. & 19. lauerunt pedes angelorum: neque enim tunc cognouerunt, angelos esse, & in corporibus assumptis apparuisse, contra vero, vt narrat Caiet. 1. 2. 4. 95. ar. 3. cum homo quidam cum daemone succubo consuetudinem haberet, nec ex carnibus illius eam delectationem sentiret quam cupiebat, dixidaemoni, se non sentire eam delectationem, quam cum muliere sentire consueuit: daemon autem miset respondit, so non posse facere carnes meliores: cum enim ille homo sciret se cum daemone cubare: vellet etiam experiri delectationem, quam cum mulieribus expertus fuerat, facile potuit tactu ipso discernere, se non sentire qualitates illas carnis, quas in mulieribus aliquando senserat.

Secundo sequitur maximum omnium argumentum resurrectionis Christi sensui fuisse, cum se discipulis obtulit contrectandum Lucae vit. & Ioan. 20. Nam quod coram illis comederit, non fuit ita efficax argumentum visui: siquidem in corpore assumpto ita potest angelus comedere sicut contigit Tobiae 12. ca. quando comedit cum angelo Raphaele: & forsan hac ratione S. Thom. 3. p. qu. 55. art. 6. docet, singula illa argumenta resurrectionis per se non fuisse sufficientia, bene tamen coniuncta cum testimoniis prophetarum. Cui consentiunt Scotus, Gabr. infra allegandi disput186. ca. 2. ego tamen cum Caiet. loco superius citato puto, argumentum illud tactus efficacissimum fuisse ad comprobandam veritatem corporis humani in Christo: ideo ipse apostolis suis, quod tactum possent discernere carnes, & ossa, dixit Palpa te, & videre: quia spiritus carnem, & ossa non habet, sicume videtis habere: per spiritum intellexit corpus aë¬ reum assumptum, quod apparere solet, & phantasma dicitur. Si autem tactu non potuissent discer nere veras carnes, & ossa mollitiem & duriciem illorum, non dixisset, palpate & videte, ac si diceret, tangite, & percipite veras carnes, & vera ossa: cum autem viderent eum manducare, non dixit, Videte quomodo manduco, quia spiritus non manducat, sciebat enim, etiam angelos in corporibus assumptis itavere apparere manducantes, vt oculo discerni non possit, an reipsa vere manducent.

Tertio colligitur, duriciem, & mollitiem esse qualitates sensibiles connumeratas inter obiecta tactus; ac proinde falsam esse quorundam philosophorum sententiam, qui censent, has qualitates a tactu non sentiri, sed maiorem, aut minorem resistentiam tantum sentiri, sicut si aliquis tangerecoelum, in quo nulla sensibilis qualitas est, quia tamen penetrari non potest, quasi tactui resistequodam modo sentiretur. Horum ergo sententia mihi non probatur, primum quia Arist. 2. de anima cap. de tactu eas cum obiectis tactus propriis annumerauit: secundo quia sensibile commune, vt figura nequit sentiri sine proprio: sentiretur autem in corpore sine quacumque alia qualitare solum cum duricie, aut mollicie: ergo hae sunt propriae qualitates sensibiles. Tertio frustra diceret Christus, palpate & videte, nisi possent percipi ossa, & carnes secundum proprias ipsorum qualitates duriciei & molliciei, sed per maiorem aut minorem resistentiam: sic enim eodem modo in spiritu apparere possent, hoc est, in corpore aereo, per aequalem omnino resistentiam: constat autem ossa solum sentiri posse ratione duricei, praesertim cum sunt coniuncta carni.

Caput 3

CAPVT III. Diluuntur argumenta prioris sententiae.

EX ijs, quae pro priori sententia allata sunt, superest solum tertium argumentum de lamiis Nam ad primum ex testimonio Damas. in 1.c. satis diximus. Secundum vero de praestigiis c. 2. dissolutum est. Ad tertium igitur de lamiis respondeo, Concilium Ancyranum aperte docere ea, quae lamiae incantationibus suis, & magis sibi accidisse narrant, in somniis solum ipsis contigisse, vt quod deferantur super bestias in quosdam agros, & reliqua huiusmodi. Consentit Augustinus 18. de ciuit. Dei cap. 18. loquens de transformatione hominis in figuram alicuius bruti animantis: affirmat enim hanc transformationem aliter fieri non posse, quam in somniis: nam licet fieri etiam possit per assumptionem alicuius corporis sub figura alicuius bruti, quod posset Daemon homini ita coniungere, vt bestia appareret: tamen si homo liberos haberet sensus, nec graui somno oppressos facile iudicaret, se non fuisse re vera in brutum conuersum, nec vere onera grauia portasse, & fatigationem sensisse: quare cum homo credit, se in bestiam fuisse conuersum, & sub oneribus multum laborasse, existimare debemus, id totum in somniis illi accidisse: & in hoc casu loquitur August. de hominibus quoque, qui videre sibi videntur alios homines in bruta conuersos affirmat, etiam extra somnum id fieri vi sola imaginationis, quae ita facit rem exterius apparere, ac si reuera esset: potest etiam id accidere corpore aliquo homini coniuncto opera daemonis, in quod talis formatio facta videatur.

Verum quamuis frequentissime ea accidant lamiis in somniis, vt affirmat Concilium Ancyranum, negandum tamen non est, aliquando etiam solutis sensibus in vigilia lamias deferri non super veras bestias. sed a daemonibus in corporibus sub figura bestiarum assumptis, & alia huiusmodi ex terius eis opera daemonum vere apparere, vt docet Victoria in relect. de arte magica num. 4. & 5. Caiet 22. q. 95. art. 3. & Alphonsus de Castro libr. 1. de iustahaereticorum punitione c. 16. id quod ipse Alphonsus multis confirmat exemplis. Respondet autem ad illud cap. Concilij Ancyrani, primum mulierum illarum sectam, cuius ibi fit mentio, non esse lamiarum, & de illis tantum dixisse, ea omnia, quae de ipsis narrantur, in somniis solum, non autem re ipsa contingere: hoc tamen non video, quo fundamento nitatur. Respondet deinde, in canone solum definiri, mulieres illas decipi, putantes eaquae frequenter in somniis accidunt, reuera fieri ob id tamen non definiri, nunquam re ipsa, sed semper in spiritu ea contingere. August. etiam tantum dixit, hominibus, qui putant, se in bestias conuersos sub graui onere multum laborasse, id nunquam nisi in somno graui accidisse, ob rationem supetius dictam: sed non propterea negat, aliquando alijs spectantibus aliquam apparere posse in bestiam conuersum, ratione corporis assumpti a daemone sub tali figura, sicut plane docent Alexand. 2 part. quaest. 43. membr. 3. artic. 1. & Gabriel articulo tertio citato: id etiam fieri potest praestigiis, vt manifestum est.

CAPVT IV. De qua materia, & qua virtute corpora ab Angelis assumantur.

REstat, vt postremo loco dicamus, ex qua materia praedicta corpora ab Angelis assumantur, & qua virtute formentur, & aptentur, vt talis figurae, & coloris appareant. Circa prius, omissopinione, quam refert Bonauentura asserentium corpillud esse coelestis materiae, eo quod nullam habet speciem probabilitatis: inter caeteros Scholasticos aliqui putant, alia corpora assumi ex materia aëris crassi, & densati, qui formari potest, & sub colore apparere, sicut nubes. Ita docuit Durand. in 2. dist. 8. quaest. 1. num. 7. & videtur idem asserere S. Thom. in hoc art. ad tertium. Ex ipso vero corpore aeris, vt nunc est in sua naturali dispositione ea corpora assumi posse docuerunt Alex. 1 part. q. 34. membr. 4. & Albert. 2. p loco supra citato. & in lib. de quatuor coeuis 1. part. qu. 9. art. 11. in solut. argum ita vt boni de superno aere, qui dicitur aether; mali vero de inferiori sibi corpora assumant: quae videtur fuisse doctrina Isidori lib. 1. de summo bono c. 12 num. 19. & Bedae in 8 tomo lib. quiq. q. 9. probant vero, tum, quia aer praesto est, huiusmodi apparitiones subito fiant. Tum etiam quia cum relinquitur corpus ab Angelo non resoluitur in crassiorem materiam, sed euanescit, ita vt statim non appareat: signum ergo est, ex ipsa materia aeris corpus illud fuisse desumptum.

Contra vero Bonauentura in secundum dist. 8 2. parte distinctionis art. 2 quaest. 2. Ricard. artic. 1 q. 3 ad 3. Scotus q. §. In ista quaestione, vers. nam tunc assumit, & Gabr. q. 1.art. 2. notat. 1. censent, non ex puro aeris elemento sine vlla mixtione corpora ab Angelis assumi, eo quod subtilioris substantia sit, quam vt condensari possit, & figurari: nec ex corpore perfecte mixto, sed ex corpore quodam aereo cum aliqua mixtione crassioris substantiae quae facile quoque euanescere posset: id quod vero similius mihi videtur, nec vllo modo Sanctus Tomas & Durand. negarent, cum vtatur exemplo nubis, in qua non est sola substantia aeris, sed aliqua etiam permixta, qua crassior efficitur: imo vero de Isidoro, Beda, & aliis non satis constat, de puro aere loqui. Hoc tamen intelligendum est, vt Scot. notauit, de corporibus illis, quae statim vt relinquuntur, euanescunt. Nam contingit interdum spiritus assumere alia corpora naturalia, vt corpus serpentis in paradiso, vel alterius animalis. Ideo autem Tertull. lib. de carne Christic. 3. dixit, Angelos, assumere corpora de nihilo, & ea in nihilum conuerti, quia de subtili quadam substantia assumunt: idem dicendum de corpore columbae, in quo Spititus sanctus visus est.

De formatione vero corporis docent Bonauent. Ricard. Scotus, Durand. & Gabr. sola condensatione fieri, quae sola compressione, & motu locali partium intra seipsas fieri potest. Mihi tamen occultum adhuc est, quomodo haec corpora figurentur: nam cum compressio; & condensatio aeris sit causa frigoris in aere, vt videmus in aere labiis, vel alia ratione compresso, statim frigus naturaliter sentitetur: nihilominus tactui apparet, ac si esset alicuius viuentis, & sentientis temperamentum: signum ergo est, alia ratione nobis quidem occulta, fieri, in qua indaganda nimium immorari, superuacaneum est.

De virtute vero, qua haec corpora assumuntur, & praeparantur, varie quoque Doctores sentiunt S. Thom. in solut. 3. & Petrus Bergomus in concordanti locorum dub. 117. censent, virtute Dei fieri. Alex. vero I. part. q. 34. membr. 5. asserit, corpus assumendum, ab Angelo praeparari, sed a Deo vltimo formari. Ceterum qualis sit haec praeparatio, & quomodo fiat, non explicat. Probabilius videtur, vt docent Albertus locis citatis, & Bonau. qui allegata, ad vlt. fieri, ab Angelo propria virtute. Sic etiam supponere videntur Scotus, & Gabriel, cum asserant, sola condensatione figurari: cum enim condensatio solo motu compressionis fiat, quem potest Angelus propria virtute efficere; consequitur, propria virture posse ab Angelo corpus assumi. Et quamuis non sola condensatione id semper fiat: potest tamen aliquando Angelus applicatione aliarum causarum naturalium talia corpora perficere, vt assumantur. Id autem existimo probabilius: nam cum mali etiam angeli ad pessimos fines corpora assumant, non est vero simile, Deum propria virtuteilla formare, & solum ipso daemone vt instrumento vti¬

Disputatio 185

An omnes apparitiones Dei, quae factae narrantur, angelorum ministerio factae fuerint

DISPVT. CLXXXV. An omnes apparitiones Dei, quae factae narrantur, angelorum ministerio factae fuerint.

Non omnes apparitiones ministerio Angelorum factas fuisse, nonnulli patres existimarunt, cap. I. Deum semper in vtroque testamento ministerio Angelo rum apparuisse, verior opinio fert, c. 2.

Caput 1

CAPVT I. Non omnes apparitiones ministerio Angelorum factafuisse, nonnulli patres existimarunt,

CVm in veteri & nouo testamento saepius hominibus apparuerit, non satis inter Ecclesiae Patres in dubitatum est. trum Deus ipse proxime, an loco illius, Angelus in eo corpore apparuerit. Nonnulli existimant, non omnes huiusmodi apparitiones, etiam in veteri testamento, ministerio Angelorum factas fuisse: ita affirmant Euseb. 1. de demonstrat. Euangel. c. 5. & lib. 5. ca. 100. & 1. Chrysost. homil. 16. in acta Apost. in illa verba c. 7. Expletis annis quadraginta, & Theophylact. in eundem locum, cum asserunt Deum per seipsum sine vllo Angelorum ministe rio apparuisse Moysi, & cum eo locutum fuisse. Consentire videntur Tertull. in lib. contra Iudaeos c. 9. post medium: & Ambros. in illud ad Colos.i. Qui est imago pei inuisibilis, qui docent, non Patrem, sed filium Dei Moysi apparuisse, & locutum cum eo fuisse: idemque de filio dixerunt Euseb. Chrysost. & Theo phyl. refertur quoque pro hac sententia Leo I. Epist. 13. quae est ad Pulcheriam Augustam, vbi ait, filium Dei apparuisse Patriarchis, & hospitalitatis officia ab eis recepisse. Idem dicit Clemens Rom. lib. 5. con stit. c. vlt. Caeterum praeter Euseb. Chrysost. & Theophyl nullius alius expresse negat, ibi Angelum fuisse, & ministerio illius eas apparitiones factas fuisse Probari autem potest Eusebij, Chrysost. & Theophylsententia, quia ille, qui Moysi apparuit, aperte dixit, se esse Deum, & alia de seipso pronunciauit, quae soli Deo conuenire possunt: cur ergo dicere debemus, illum fuisse angelum: praesertim cum Scriptura, vbi reuera angelus apparebat, aperte dicat, non dominum, sed angelum apparuisse? Ex recentioribus Theologis solum legi Clicthquaum. in cap. 17. lib. 4. Damasc. de fide, qui affirmet, in nouo saltem testamento Deum aliquando sine vllo angelorum ministerio per seipsum apparuisse.

Caput 2

CAPVT II. Deum semper in vtroque testamento ministerio Angelorum apparuisse, verior opinio fert.

MAgis communis, & verior sententia est, quae asserit, Deum semper in vtroque testamen to ministerio angelorum apparuisse. De apparitionibus in veteri testamento factis, sic sentit Augustinus 3. de Trinitate cap. 11. vbi ex professo hanc quaestionem disputat. Neque oppositum docuit in Epistola 111. cum inquit ex sententia Hieronym. Nazian. & Ambr. Deum aliquando in forma visi bili Patribus apparuisse: ibi enim non negat, id factum fuisse ministerio angelorum. Referuntur pro hac sententia Dionys. Hieron. & Greg. verum hi Patres non dicunt, Deum semper in veteri te stamento ministerio angelorum omnibus apparuisse: sed de aliquibus id docent, quibus dicitur Deus apparuisse: inde tamen recte nostra sententia confirmatur. Si enim vbi Scriptura dicit, peum apparuisse, & locutum fuisse, hi Patres affirmant ministerio angelorum factum fuisse, consequitur, vbique etiam eodem modo apparuisse, refertur etiam Dionys. 4. c. de diu. nomin. parum post principium: sed ibi tantum inquit, angelos esse quasi diuini silentij interpretes. Clarius loquitur pro hac sentent. c. 4. de coelesti Hierarch. non longe ab initio, vbi de substantiis spiritualibus ita scribit. Angelorum praecipue nomine appellantur, propterea, quod primum in eis insit diuina illustratio, ac per eos ad noperueniant eae, quae naturam nostram superant, patefactiones. Subdit deinde, antiquos patres ab angelis eruditos, ante legem ad veritatis notitiam peruenisse, legem ipsam per angelos accepisse, & Deum a nemine Sanctorum vnquam visum fuisse, sicut ipse est, sed per quasdam visiones eorum sensibus accommodatas: de quibus subiicit haec verba. Ha autem diuinas visiones clarissimi illi Patres nostri a stium virtutum opera didicerunt. Docet etiam, legem fuisse Moysi per angelos promulgatam.

Deinde Hieronym. in illud ad Galat. 3. Ordinata pe Angelos, fatetur legem per angelos etiam Moystraditam fuisse. Consentit Cyrill. lib. 8. Thesauri ca. 2 post medium. Demum Greg. 28. moral. c. 2. docet. Deum aliquando in terrenis substantiis per angelos etiam loqui, sicut Balaam corripuit per os asinae: aliquando in coelestibus substantiis per angelos etiam loqui, vt cum in nube dixit Matth. 3. & 18. Hic est filius meus, &c. aliquando in terrenis, & coelestibus substantiis simul per angelos loqui, veluti cum Moysi in igne & rubo per angelum locutus est: vbi de apparitionibus sub vtroque testamento Greg. docet, ministerio angelorum factas fuisse. His etiam addere possumus Rabbinum Moysem May monium in lib. More Nebuchin hoc est, Doctor per plexorum par. 2. vbi, quod spectat ad apparitiones facta in vet. testam. cum praedictis patribus conuenit. Haec sententia vnica ratione inductione collecta facile probatur hoc modo, si quando Deus per se absque vllo angelorum ministerio apparuisset, maxime cum Scriptura narrat, neum locutum fuisse, & cum inducit verba non quasi angeli, sed quasi ipsius pei per seipsum loquentis; sed tunc etiam ministerio angelorum neus apparuit, & locutus est: ergo iudicare debemus, semper eodem modo factum fuisse. Primum quidem lex dictata fuit Moysi ministerio angelorum, quamuis cum Moyse neus, quasi per seipsum tunc loqueretur, & Moyses cum eo, qui apparebat, tanquam cum peo sermonem haberet: imo ipsum etiam vt neum non solum Moyses, sed totus populus Exod. 19. adoraret, sicut praeternion. Hieron. Aug. & Cyrill. superius commemoratos, qui id aperte testantur, ex ipso textu Pauli non obscure colligi videtur. pi cit enim ad Galat. 3. Ordinata (scil. lex per Angelos in manu mediatoris, hoc est, Moysis qui fuit mediator inter neum, & populum: ex quo loco Aug. suam sententiam comprobat. Et ad Hebr. 2. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus, & omnis prauaricatio, & inobedientia accepit iustam mercedis retributionem, &c. Verum quamuis Chrysost. hom. 3. in Epist. ad Hebr. & Theophyl. in illud ad Galat. 3. praedicta testimonia de lege intelligant, asserunt tamen ideo dici ordinatam per angelos, quia ipsi legis promulgationi interfuerunt, tanquam testes tubas personantes, dum tonitrua, & alia signa eorum ministerio fiebant. Deinde idem Chrysost in illum locum ad Galat. 3. & Oecumen. dicunt, per angelos ibi sacerdotes intelligi, qui legem populo promulgarunt. Theodor. autem in vtrumque locum, fatetur ministrantibus angelis legem fuisse latam at vero quodnam fuerit eorum ministerium, non explicat. Ratio etiam illis videtur suffragari, quia non apparet, quomodo plures ad dictandam seu scribendam, & promulgandam legem concurrere potuerint. pemum Chrysost. Theophyl. illud ad Heb. intelligunt etiam de aliis annuntiationibus per angelos factis in veteri test. quarum transgressores debitas poenas luerunt: sicut contigit cum angeliannuntiarunt Loth & vxori illius subuersionem Sodomorum, & praeceperunt ne retro aspicerent: qui sermo adeo firmus fuit, vt vxor Loth, cum transgressa in statuam salis conuersa fuerit. Hinc autem recte arguit Paul. maiori poena eos dignos esse qui abundantem Euangelii salutem neglexerint. Nihilominus planior videtur sensus locorum Pauli, Si dicamus, legem ipsam dictatam fuisse ministerio angelorum: quo testimonio Patres superius memorati in hanc sententiam adducti fuerunt. Et quamuis vnus Angelus sufficeret, vt loqueretur, aut scriberet legem: dicuntur tamen multi ministrasse, eo quod eorum opera multa alia in promulgatione legis facta fuerunt.

Secundo probat August. Dominum apparuisse Abrahamo ministerio angelorum Gen. 17. quando cum eo pepigit foedus circumcisionis, & ipse promissionem accepit benedictionis plurimarum gentium in seipso. Tunc enim dominum illi apparuisse, testatur Stephan. Actor. 7. quia c. 18. dicitur dominus apparuisse Abrahamo ad illicem Mambre, & cum eleuasset oculos, vidisse tres viros inipso aestu diei, & dixisse, Domine Deus: manifestum autem ex cap. sequenti est, eos tres angelos fuisse dicitur enim, relicto Abrahamo angelos intrasse Sodomam. Ceterum ex hoc loco non multum possumus vrgere aduersarios; cum enim scribitu Gen. 18. tres viros apparuisse, non refert Scriptu ra, omnes tres loquutos fuisse in nomine, & persona Dei, sed vnum tantum ex illis, quem possenaduersarij contendere fuisse ipsum Deum, & veluri dominum aliorum apparuisse, cum quo etiam Abrahamus tanquam cum principe & domini videtur tantum loquutus, cum dixit, Domine si in ueni gratiam, &c. Vnde & cap. sequenti non legimus, venisse tres angelos Sodomam, sed duos tantum. Venerunt itaque (dicit Scriptura) duo Angel Sodomam. Posset ergo quis dicere, duos illos Angelos missos fuisse a Domino, qui inter eos, vt princeps apparuit.

Tertio probat August. ex illo Gen. 21. vbi Scriptura dicit, Agar existenti in solitudine apparuisse Angelum domini, qui plane in persona Dei loquebatur his verbis, Tolle puerum; & tene manum illius, quia in gentem magnam faciam eum. Haec enim conuenire Angelo non possunt, nisi quatenus personam Dei gerit.

Quarto ex illo Genes. 22. vbi dicitur Dominus apparuisse Abrahamo, & praecepisse immolationem filij sui, Domini enim verba sunt illa, Nuncognoui quod timeas dominum, & non pepercisti vnigenito filio tuo propter me: & tamen ille fuit Angelus; dicitur enim, Cum vellet Abraham immolare, apparuit ei Angelus de coelo, & clamauit, &c.

Quinto clarius probatur ex illo Erod. 3. vbi dicitur dominus apparuisse Moysi in rubo, & in ipne, & Exo. 19. locutum fuisse dominum cum Moysin monte Syna. Actor. vero 7. Stephanus narrans historiam hanc inquit, Expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Syna Angelus in igne flamma rubi, & facta est ad tum vox domini. Ego sum Deus Patrum tuorum, quae verba idem dixit, qui apparuit in rubo Et infra idem Stephanus inquit, locutum fuisse Moysem cum Angelo in monte Sina; cum tamen Scriptura nunquam locutionem Moyses cum Angelo, sed cum domino referat; signum ergo est, Angelum in persona Dei apparuisse.

Postremo Gen. 31. Iacob. narrauit vxorib. sui somnium his verbis, dixitque Angelus Dei ad me in somniis, Iacob. & ego respondi, adsum, & postquam ad eum loqui coepit, dixit, Ego sum Deus Bethel, &c. vbi ille qui dictus est Angelus, vt dominus loquebatur, si ergo in ijs locis, vbi dicit Scriptura, dominum apparuisse, constat Angelum fuisse in per¬ sona Dei loquutum: signum est, omnes domini apparitiones ministerio Angelorum factas fuisse

Respondent nonnulli ideo illum, qui apparuit lacob. & Moysi, dictum fuisse Angelum, cum reuera Deus esset: quia erat Dei verbum: dictus fuit autem Angelus, quia verbum Patris Angelus eius est, iuxta Esai. cap. 9. secundum translationem 70 qui filium Dei magni consilij Angelum appellauit. Ita respondet Euseb. libr. 5. demonstrat, Euangel. c. 10. & lib. 1. cap. 5. cuius interpretationem sequuntur Chrysost. homil. 16. in acta Apostol. & Theophyl. ibi dem Theodoretus q. 5. in Exod. Isidor. lib. 1. de summo boncap. 12. num. 23. & Beda tomo 8. in libro qq. q. 9. posmedium: imo addit Isidor. quoties in Scriptura Angelus introducitur, loquens, vt Deus, semper intelligi filium Dei. Eodem modo explicat Cyprianu lib. 2. aduersus Iudaeos testimonium illud Genes. 31. & illud Gen. 22. quando Angelus apparuisse dicitur Abrahamo, & in persona Dei deinde locu tus, & Hilar. 4. de Trinit. post med & libr. 12. duobus foliis ante finem sic intellexit apparitionem factam Agar. atque hac ratione in Concil. Sirmiensi, cuius canones refert. Hilar. in lib. de synodis cap. 15. dicitur, Si quis cum lacob non filium, quasi hominum colluctatum, sed Deum innascibilem vel patrem eius dicat, anathema sit, consonat etiam Theodor. q. 91. in Genes. explicans apparitionem, qua Iacob in ea lucta dicitur vidisse filium Dei.

Haec tamen interpretatio mihi non probatur. cum enim omnis effectus extra Deum sit communis toti Trinitati, tunc solum vna persona sine alia dicitur apparere, cum vna significatur sine alia, vt sub specie columbae, & in linguis igneis persona Spiritus sancti, sed in his apparitionibus non magis vna persona, quam alia significabatur: ergo non magis vna quam alia apparebat. Tum etiam nullibi in Scriptura legimus, Filium Dei secundum diuinam naturam vocari angelum: nam illo loco Isaiae de ipso secundum humanitatem Scriptura loquitur, & dicitur Angelus, quia fuit Patris nuntius. Illud autem Concilium Sirmiense nullius esse momenti disputat. 109. cap. 5. notatum est.

De apparitionibus vero in nouo testamento factis non video peculiarem esse rationem. Cum enim omnes in veteri ita factae fuerint, propter Dei maiestatem, eadem ratione in nouo fieri debent. Solum euangelica lex hoc praestat antiquae, quod in ea verbum apparere dignatum est in propria carne.

Articulus 3

Explicatio Articuli.

CONCLVSIO est, Quod attinet ad id, quod proprium est viuentium, Angeli non possunt exercere opera vitae: secundum id vero quod commune esto peribus viuentium, & non viuentium, ea exercere possunt. Docere vult sanctus Doctor, posse produciab angelo in corpore viuente actionem aliquam, quae exterius similis sit actioni vitae, cum tamen reuera non sit; qualis est locutio, & deambulatio, Actionum enim vitalium duplex genus est. Alte rum earum, quae secundum substantiam suam ne queunt esse, nisi a vita, quales sunt operationes sensuum; & hae actiones in corpore assumpto fieri non possunt ab angelis: & in hoc plane conueniunt Doctores in 2. d. 8. generationem vero, de qua posset esse aliqua difficultas propter daemones incubos, qui ad mulieres accedentes generare possunt, docent fieri non posse in corpore assum pto, nisi deferendo aliunde semen viri, sicut comburere possunt applicando ignem materiae, quod reuera non esset generare: nam generare, est ex substantia propria semen decidere, cuius virtute in matrice mulieris proles fiat: hoc autem satis confirmatum manet, supra disp. 178. c. 5.

Alterum genus operationum vitalium, est earum, quae secundum substantiam fieri possunt a principio non viuente, licet non quod modum: sicut locutio, deambulatio. Vocamus autem modum harum actionum, respectum illum peculiarem, quem habent ad tale principium; substantiam vero actionum, motum ipsum. De his ergo inquit S. Thom. esse posse, quoad substantiam ab angelo in corpore assumpto, quia secundum illam & assimilantur actionibus non viuentium, & cum illis conueniunt, non autem secundum modum peculiarem, quo fiunt a viuentibus.

Disputatio 186

An operationes vitae posterioris generis fieri possint ab Angelis in corporibus assumptis

DISPVTATIO CLXXXVI. An operationes vitae posterioris generis fieri possint ab Angelis in corporibus assumptis.

varia scholasticorum placita, cap. 1. Vera sententia, cap. 2.

Caput 1

CAPVT I. Varia scholasticorum placita. E operationibus prioris generis nullus hactenus dubitauit, sed omnes ingenue fatentur, fieri non posse ab angelo in corpore assumto, neque secundum modum, neque secundum substantiam: nam quamuis nutritio secundum substantiam, quae est conuersio cibi in substantiam viuentis a Deo fieri queat; tamen ab angelo fieri non posse, nulli dubium est. Difficultas solum est de operationibus posterius generis, vtrum secundum substantiam, & modum; an secundum substantiam tantum ab angelo in corpore assumpto procedere possint. In qua difficultate prima opinio est Durandi in 1. dist. 8. quaest. 2 num. 5. vb. docet, nec deambulationem, quam motum progressiuum philosophi vocant; nec locutionem proprie conuenire posse angelo in corpore assumpto, sed aliquid, quod simile est voci, & deambulationi. Videtur itaque, nec secundum modum, nec secundum substantiam has operationes angelis tribuere, Fundamentum huius opinionis tradidit in ea quaest. num. 4. quia actio viuentis bi fariam dicitur, vno modo, quia est solum a viuente, vt a principio, & hoc non sufficit, vt dicatur sim pliciter & proprie actio viuentis. Alioqui & proiectio lapidis, quae fit a viuente, proprie dici posset actio viuentis, hoc autem modo omnia, quae fiunt ab angelo in corpore, dici possunt operationes viuentis, improprie quidem, & latiori significatione. Altero modo presse proprie dicitur operatio viuentis, quia non tantum est a viuente sed in eo etiam recipitur, quare cum operationes Angeli in corpore assumpto, non recipiantur in viuente, consequitur, proprie non esse operationes vitae.

Verum antequam nostram proferamus sententiam, interim contra Duran. notandum est ex illa sua ratione sequis locutionem non esse proprie operationem viuentis, ac proinde secundum totam suam rationem, & modum ab angelo procedere posse: nam licet locutio sit a viuente & cognoscente: non tamen recipitur in viuente: est enim sonus quiddam; huius autem subiectum proprium est aër, cuius verberatione fit, teste Arist. 2. de anima cap. 8. quare, vt optime obseruauit Alex. 2. p. q. 35. memb. 4. in corp. & ad argum. locutio non ideo dicitur operatio viuentis, quia in viuente sit: sed quia a vi uente peculiari quadam ratione fiat, vt infra explicabitur.

Secunda sententia est Bonau. in 2. dist. 8. 1. parte distinct. artic. 3. quaest. 2. qui docet, tres esse modos operationum animae; nam quaedam sunt ab anima solum, vt a motrice & huiusmodi est deambulatio, & hae possunt esse ab Angelo in corpore assumpto, potest enim habere rationem motricis. Aliae vero sunt ab anima, non vt a motrice solum, & etiam vt a perficiente corpus, qualis est per sensus operatio. Nonnullae denique sunt partim ab anima, vt mottice partim ab ea, vt est corporis perfectio, vt ridere, in qua actione est motus localis dilatationis genarum, & exhilaratio interior: & hae quoque fieri possunt ab angelo in corpore assumpto, ea parte, qua sunt ab anima, vt motrice, non autem alia parte, qua sunt ab anima vt perficiente. Concedit itaque Bonauent. motum, quem vocant progressiuum, in Angelo, eodem prorsus modo, quo est in animali¬

Tertia sententia est Scoti in 2. dist. 8. quaest. vnica. §. In ista quaestione in medio illius, vbi ex vna parte docet, angelum in corpore assumpto non posse efficere vere motum illum progressiuum, locutio nem, respirationem, & spirationem, & motum palpebrarum, sed tantum secundum similitudinem quandam externam. Ex alia vero parte affirmat, posse Angelos in corporibus assumptis vere comedere. Putat enim actionem comedendi in hoc solum sitam esse, vt aliquis motu locali diuidat cibum in vna parte & in aliam traiiciat: in quo cum Scoto conuenit Alex. 2. part. q. 25. memb. 2. idque probabile putat Gab. d. illa 8. q. 1. art. 3. dubitat. 2.

Caput 2

CAPVT II. Vera sententia,

MIhi vero sententia S. Thomae in hoc art. in corpore; & in solutionibus argumentorum amplectenda videtur, videlicet actiones posterioris generis ex iis, quas Scotus paulo ante enumerauit, procedere quidem posse ab Angelo secundum substantiam tantum, non secundum modum, cumque denominationem sortiantur non a sub stantia tantum, sed etiam a modo illo; sit, vt in angelo tales operationes non possint illo nomine vere nuncupari, sed secundum similitudinem tales dicantur: huiusmodi sunt deambulatio, respiratio, tussis, risus, motus palpebrarum, actio manducandi & locutio. Quare in his actionibus viuentium distinguenda est substantia motus a modo quo ab agente procedit. Substantia namque motus vel pedum, vel palpebrarum, vel aëris, vel alterius partis, aut totius subiecti, quod mouetur, eadem fieri potest ab Angelo in corpore assumpto: haec enim non pendet a corpore viuente: at modus ille quo procedit, ex quo & denominationem accipit, ita postulat esse a viuente, sicut a principio, vt ab angelo in corpore assumpto non suppleatur, & ita veram appellationem ab eo non habeat, sed tantum secundum similitudinem. Ostendamus igitur in singulis moribus peculiarem illam rationem principij, quam connotant.

Primo quidem motus, quem dicunt progressiuum, fit media virtute, quae residet in tedonibus; media etiam imaginatione, & appetitu, ratione cuius motiuum secundum locum dicitur ab Aristot. 2. de anima c. 3. differentia, & gradus quidam peculiaris animae: cum ergo vis illa non sit in corpore assumpto, nec imaginatio, nec appetitus, non magis dicetur illa deambulatio, quam si aliquis homo moueret cadauer, ita vt ambulare videre, tur: idem dicendum de motu palpebrarum. Secundo spiratio, & respiratio, & tussis licet non fiant media imaginatione necessario, fiunt tamen v. naturae animalis residentis in pulmone, & hic modus ipsis nominibus connotatur. Tertiorisus fit media imaginatione & delectatione appetitus a re ludicra, & noua, ex qua prouenit motus septi transuersi, & inde genae dilatantur, & mouentur, & totum hoc ipso nomine risus significatur. Quare, si statua aliqua ita esset composita, vt haberet, talem motum genarum, non diceretur vere ridere, quia deesset illi modus tali nomine significatus: atque idem sentiendum est de fletu. Quarto de locutione, & voce dicendum est; substantiam illius, p. 1. & soni non differre essentialiter locutio tamen seu vor dicitur sonus a tali causa: nam sicut Arist. 2. de anima cap. 8. definit vocem esse sonum editum cum imaginatione ab animali; sic etiam locutio dicitur sonus, qui reuera in aere editus esab homine cum imaginatione, ad significandum Ideo bruta animantia dicuntur quidem edere voces, sed non loqui: eadem ergo ratione Angelus nec loqui, nec voces edere potest.

Postremo de actu comedendi dicendum est eo dem modo, posse esse motum illum secundum substantiam, sed non secundum modum peculiarem, quo fit a causa, ratione cuius aliquis proprie dicitur comedere: est enim de ratione illis operationis, motus conterens cibum, & in stomachum traijciens, factus ab animali: quare angeli, qui in corporibus assumptis solum conterunt cibum, non dicuntur proprie comedere, vt aperte docuerunt S. Th. in hoc arad 5. Bonau. in 2. dist. 8. 1. p. art. 3. q. 1. Ricard. art. 1. q. 5. in corp. & ad 1. & 2. & manifeste ex Scriptura colligitur. Nam Tobiae 12. Raphael dixit, Cum essem vobiscum, videbar quidem manducare & bibere: sed ego potu inuisibili, & cibo vtor; quid est, videbat? nisi, ita apparebam exterius, ac si comederem, cum tamen reuera non comederem, quia alia cibo ego sustentor. De Christo autem post resurrectionem, docet S. Doctor in ea solutione quinti, vere comedisse, quia motus ille vere fuit a corpore viuente conterente cibum, & trajiciente in stomachum, cum ordine ad nutritionem; tametsi, quia gloriosum erat, nutritio secuta non fuerit, sed cibus ille euanuerit, id enim verius existimo, quam quod asserunt Scotus, & Gabr. nutritionem nimirum forsan fuisse sequutam.

Quidam vero ita contra Scotum argumentantur. Si actio comedendi in angelo ita est vera, sicut in homine; efficitur, fuisse tam veram, quam actionem comedendi in Christo post resurrectionem; quare illa non potuit esse efficax argumenrum ad comprobandam resurrectionem, cum eodem modo vere fieri posset ab angelo in corpore assumpto. Respondent Scot. & Gab. non omnia argumenta illa resurrectionis secundum sensum fuisse sigillatim sufficientia, bene tamen omnia simul: id quod expresse sensit S. Thom. 3. p. q. 55. ar. 6. ad I. praesertim accedente testimonio Scripturarum, & angelorum, qui dixerunt, Christum surrexisse. Et quidem si de probatione ad sensum loquamur, existimo, illud argumentum comedendi, per se solum efficax non fuisse, sicut reuera fuit se praebere tangendum discipulis, vt notaui dispi184. cap. 2. nam licet actio comedendi in Christo fuerit vera actio viuentis, cum reliquis necessariis ad veram rationem talis actionis; id tamen quod exterius apparebat, solum erat substantia illius motus, qui eodem prorsus modo in corpore assumpto posset apparere, modus enim ille peculiaris, quem diximus esse de ratione illius actionis, non potest videri, & sensu diiudicari: quare argumen tum praedictum contra Scotum non multum probat. Respondet deinde, aliquid habuisse in Christo actionem illam comedendi, quod in angelo non habet, scilicet ordinem ad nutritionem, quem forsan ipse putat denotari eo nomine, & ita saltem intellectu & fide resurrectio Christi comprobari potuit: nam cum visu non posset hic ordo dignosci, non potuit esse argumentum sensui patens: quocumque ergo modo fiat argumentum hoc contra Scoti sententiam nullius momenti est

Hinc fit, vt cum Abraham tres angelos inuita uit Gen. 18. & illis cibos obtulit, nondum cognouerit, angelos esse ita docet: Alexand. 2. p. qu. 34 membr. 6. & S. Thom. in hoc artic. ad 5. Gabr. in 2. d. 8. g. 1. art. 3. dub. 3. quod vero Augustinus ait Epist. 49. q. i. Angelos escas sumpsisse, & eodem etiam modo Christum, non ficto & inani phantasmate, sed manifestissima veritate, non necessitate, sed pote state comedisse; sic est intelligendum, non quia angeli ita vere, sicut Christus, manducauerint; sed quia aspectibus hominum tam Christus manducare, quam angeli videbantur, non praestigiis, & illusione aliqua sensus, sed vera apparitione: nisforsan August. secundum opinionem eorum, qui putant, angelos esse corporeos, a qua ipse non multum abhorret, senserit angelos in corpore naturali vere manducare, sicut in alia animalia,

PrevBack to TopNext