Table of Contents
Quaestio 52
Quaestio 52
Disputatio 187
Num Angeli vere sint in loco corporeo
Caput 1
CAPVT I. Catholica, & certa doctrina. NOn defuerunt qui dicerent, angelos vere & proprie loco corporeo secundum substan¬ tiam praesentes nunquam esse, sed abusiue huius sententiae aliquos suo tempore fuisse, refert Mirandulanus Apologia de descensu animae Christi ad inferos. Durandus quoque in i.dist. 17. q. 1. nu. 22. referopinionem asserentium, angelum esse tantum in loco eo modo, quo causa dicitur esse in effectu: quam sententiam sequutus est Hernaeus in tractatu de motu angeli q. 1. art. 1. collocat enim angelum in loco non secundum propinquitatem substantiae, sed secundum ordinem eo modo, quo causa dicitur esse in effectu. Sunt etiam nonnulli Thomistae, quos seque disput. c. 2. commemorabimus, qui affirmant, angelum non esse in coelo Empyreo, vt in loco secundum propinquitatem substantiae suae, sed, nescio, qua alia ratione: verum hi non negant in vniuersum, angelos in loco esse. Aliqui etiam hanc sententiam Durando adscribunt, cum reuera ipse illam reijciat: solum docet, eos in loco esse latior, quadam significatione, proprie autem corporibus conuenire in loco esse: non tamen negauit praesentiam eorum secundum substantiam, sed determinatum locum & situm, vt seq. disp. patebit.
Ceterum catholica sententia est, angelos posse vere esse in loco secundum suam substantianpraesentes: & oppositum affirmat haereticum esse S. Thom. in 1. dist. 37. q. 1. art. 1. quam quidem sententiam sequuntur omnes scholastici, quotquo sequenti disput. commemorabimus. Primum au tem probatur ex Patribus Nazianz. orat. 34. in fine. quae est 2. Theologiae, de angelis sic loquitur, Vbique impigre adsunt, tum ob ministerij promptitudinem, tum ob naturae leuitatem: quae verba nequeunt intelliginisi de praesentia substantiae ipsorum. Athanas. in E. pist ad Serapionem de Spiritu sancto, longe a fine, inteSpiritum sanctum, & creatum spiritum hoc inter esse dicit, quod Spiritus sanctus sit vbique, sed spiritus creatus in certis locis: imo affirmat, angelos loco circumscribi. Hoc eodem modo loquendi vtitur Damasc. quem infra explicabimus, Gre gor. Nyss. orat. de infantibus, qui praemature arripiuntur circa medium, docet, angelorum domicilium coelum esse, quia illa sedes naturae conuenit eorum. Damasc. libr. 2. de fide cap. 3. ante med. ait, angelos loco circumscribi, quia non versantur in terra, cum sunt in coelo; nec in coelo remanent, quando a Deo ad terram mittuntur. Gregor. libr. 1. moral. cap. 2. & hom. 34. in Euang. docet, angelos esse loco circum scriptos, & ad nos frequenter mitti, quamuis in tellectu semper in diuina contemplatione maneant. Adstipulanturque huic sententiae Patres, qui asserunt, angelos moueri, quos disp. 194. ca. 2. referemus. Conantur vero nonnulli eandem doctrinam ex Scriptura colligere, primum ex illo A poc. 12. vbi describitur praelium Michaelis cum Dracone, & angelis eius in coelo, & subditur, Et locus eorum amplius inuentus non est in coelo: Deinde ex illo Luc. 10. Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem: Ex his tamen locis nihil probari disp. 224 manifestum erit, Melius confirmari potest illis locis Scripturae, quibus disputatione 194. cap. 2. monstrabimus, angelum loco moueri: nam si mouetur loco, necesse est in loco esse.
Caput 2
COntra ea, quae diximus videntur esse aliqua Patrum testimonia. Primum Damasc. libr. 11. de fide cap. 17. in principio, de angelo ait, In loco tamen esse dicitur, quia intellectuali modo adest, atque vt ipsiu naturae consentaneum est, operatur; nec alibi est, verum intellectualem in modum illic circumscribitur, vbi operatur neque enim in pluribus, ac diuersis locis eodem tempore operari potest. Vbi videtur dicere, angelum non esse in loco secundum veram substantiae suae praesentiam, sed secundum effectum, vel propter conuenientiam tantum naturae suae cum aliquo loco, Respondeo modum intellectualem existendi in loco apud Damasc. non esse sine reali praesentia, substantiae, sed sine mole quantitatis, sicut suncorpora ratione formae & figurae corporeae. Dixerat enim Damasc. Angelus autem etsi corporis in modum non ita in loco continetur, vt formas ac figuram recipiat: & continuo subiungit verba recitata, In loco tamen esse dicitur, &c. quia intellectuali modo adest, &c. Dixit intellectuali modo, quia modo indiuisibili in loco est totus in toto, & totus in qualibet parte. Hoc ipsum significauit Augustinus 8. deGenes. ad literam ca. 10. & 26. cum ait, creaturam corpoream moueri per loca & tempora; spiritualem vero solum per tempora; Deum autem nec per loca, nec per tempora. Intelligit enim, spiritum non moueri per loca ad modum corporis secundum figuram, & formam circumscribendo sibi locum, quia intellectuali modo loco est praesens; hoc autem dixit secundum opinionem eorum, qui asserunt; angelos esse incorporeos: nam qui dicunt esse corporeos, quorum sententiam etiam Augustinus aliquibus in locis videtur sequutus, vt disputatione 179. cap. 2. retulimus, fateri quoque debent, angelos moueri per loca ad modum corporum.
1. Deinde contra praedicta videtur esse idem Augustin. lib. 83. quaestionum quaestione 20. vbi inquit, locum Dei abusiue dici templum Dei. Si ergo Deus abusiue dicitur esse in loco; multo magis Angelus. Respondeo ibi appellasse locum De abusiue, templum, in quo colitur, non quia abusiue sit ibi eius substantia; sed quia templum abusiue dicitur Deum continere, cum reuera Deus in tra & extra sit. Subiungit enim statim, Non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Supra etiam dixerat, quod continetur loco corpus esse. Loquitur ergo de loco continente, non de praesentia reali secundum locum. Est autem duplex modus existendi in loco, vnus secundum figuram, quem communiter appellamus circumscriptiuum, & solum conuenit corporibus: alter vero secundum praesentiam simplicem, & communiter dicitur in angelis defluitiuus, quia ita definite substantia spiritualis creata est praesens vni loco, vt non sit alteri: interdum tamen substantiae angelicae dicuntur loco circumscribi. Sic loquuntur Damascenus 2. de fide cap. 3. Athanasius & Gregorius Magnus locis citatis in primo cap. Theodoretus qu. 3. super Geneverum vt recte explicat Gregor. Arimin. in secundundist. 2. qu. 2. artic. 2. Marsilius in secundum qu. 2. artic. 2 in fine, idem apud patres est, angelum describi loco, quod loco peculiari definiri & limitari: nam soli Deo conuenit, esse in rebus, & in toto vniuerso non definitum, quia eo modo est in toto, vt eius immensitas eo loco non finiatur, & terminetur, at substantia angeli peculiari loco limitatur eo quod in alio simul esse nequit.
Disputatio 188
Quae nam sit angelo ratio, vt existat in loco
Angelum in loco esse per qualitatem diuinitus cocatam, adstruit Alexand. c. 1. Angelum esse in loco per operationem transeunfuit Aegidij, & Ferrar. ca. 2. Angleum esse in loco per aliquid instar opera Capreol. cap. 3. Angelum esse in loco per quandam applicatione tis ad operandum, defendit Caietan. c. 4. Angelum sua nuda substantia esse in loco non determin to, pronuntiauit Durandus, c. 5. ngelum per solum suam substantiam esse in loco determinato, complures scholastici autumant, cap. 6. Vera sententia, cap. 7.
Caput 1
CVm quaestionem instituimus de ratione propter quam angelus est in loco, non quae rimus, quae sit forma, a qua denominetur angelus existens in loco in loco, certum enim est a praesentia secundum locum, siue sit relatio, siue alia forma intrinseca, vel extrinseca (hoc enim parum interest) angelum denominari praesentem loco sed quaerimus, quodnam sit fundamentum, propter quod angelus in loco esse dicatur, vtrum sit sola angeli substantia, an quid ei additum, sicut in corporibus est quantitas, ratione cuius in loco constituitur. In qua re Scholastici in tanta dissensione positi sunt, vt singulorum referre sententias molestum sit. Verum, vt difficultas magis elucidetur, quantum poterimus non modo quid nobis probetur, sed etiam quid ab aliis dicatur, persequemur.
Prima igitur sententia fit Alexand. 2. part. quae stione 32. membr. 1. qui asserit rationem, & fundamentum, quo Angelus in loco constituitur. esse qualitatem, vel proprietatem quandam diui nitus communicatam. Quae sane sententia absque fundamento videtur esse. Nam illa qualitas non potest esse naturalis, nec supernaturalis a solo Deo producta; sic enim Angelus nec esse posset in loco, nec loco moueri propria virtute, quod est absurdum, & contra doctrinam Patrum, qui vt disputatione 294. cap. 2. videbimus, leuitati & promptitudini angelicae naturae motum tribuunt. hoc autem modo soli diuine virtuti motus adscribi deberet. Restat igitur, esse naturalem virtu tem productam ab ipso angelo, quam ipse pro voluntate mutare potest, & ita loco moueri, ac proinde non esse qualitatem a solo Deo collatam. An vero sit qualitas ab angelo producta, vel modus aliquis additus substantiae eius, cap. 7. dicemus.
Caput 2
SEcunda opinio est non parum communis eo rum, qui dicunt, operationem transeuntem esse Angelo fundamentum, vt in loco constitua tur. Ita docent Aegidius in 1, dist. 37. 2. parte dist. art. 1. quaest. 1. & Ferrar. 3. contra gentes cap. 68. §. Considerandum tertio: putatque Ferrariensis esse sententiam S. Thomae in hoc art. cum ait, angelos esse in loco per applicationem suae virtutis ad locum, vt late deducit ipse Ferrariensis loco citato: & consentire videtur idem Sanctus Doctor in primum dist. 37. quaest. 3. & supra quaest. 8. articulo icum dixit, Deum esse in omnibus rebus ratione suae operationis. Probatur autem primum ex Damasc. 1. de fide cap. 17. vbi sic ait, In loco tamen esse dicitur, scilicet Angelus, quia intellectuali modo adest, atque vt ipsius naturae consentaneum est, operatur: nec alibi est, verum intellectualem in modum illic circumscribi tur, vbi operatur. Videtur igitur pro ratione existendi in loco operationem assignare: illa enim particula, atque, coniungit praecedentia sequentibus, vt particulam illam causalem, quia, repetat, & sensus sit; ideo est in loco, quia intellectualiter adest, & quia ibi operatur; illud autem, quia intellectualiter adest; explicet modum existendi in loco; illud vero, quia ibi operatur, fundamentum existentiae in loco declaret. Deinde ratione confirmatur, tum quia non videtur, quo alio modo sine absurdo dicere possimus Angelum, in loco esse, nisi contactu aliquo virtutis, sicut corpora contactu aliquo quantitatis; sed contactus virtutis nihil aliud est, quam operatio: ergo per illam constituitur angelus in loco. Tum etiam, si Deus constituitur in omnibus rebus per operationem, substantia etiam spiritualis creata constituetur.
Hanc opinionem refutat Scotus in secundum distinct. 2. quaest. 6. §. Contra hoc est. Refert quoque damnatam fuisse Parisiis ab Episcopo Parisiensi cum schola Theologorum. Idem refert Ricardus in primum distinct. 37. art. 2. quaestione: Gabr. in secundum distinct. 2. quaestione 2. articulo 2. conclus. 4. quibus praedicta sententia non probatur. Ceterum de damnatione illa facta Parisiis parum curandum esset, cum multae aliae propositiones a Doctoribus Parisiensibus immerito fuerint damnatae, si reuera praedicta sententia damnata fuisset. Verum vt colligitur ex Henrico quodlib. 2. qu. 9. qui oppositam sequitur opinionem, & fuit ex Doctoribus, qui praedictam damnationem pronuntiarunt, ibi non est definitum a Doctoribus, an fundamentum existendi in loco sit substantia, vel operatio, vel quid aliud; siquidem ipse Henricus existimat non esse nudam. substantiam, vt capite 6. videbimus: sed damnarunt Theologos asserentes, angelum esse in loco tantum per operationem, non per substantiam, hoc est, eorum substantiam non esse loco vere praesentem, sed eos tantum esse in loco, in quo operantur, sicut causa dicitur esse in effectu, etiamsi secundum locum sit absens: hoc autem non asserit praedicta sententia. Sed quidquid fit de illo Parisiensium decreto, haec opinio alio modo refellenda est
Primum quidem authoritate Damasceni i. de fide c. 17. culus verba infra referemus, vbi asserit, Angelum ideo hic, & alibi operari, quia transit diuersa loca: prius ergo est, esse in loco, & loca transire, quam in illis operari. Deinde quatuor rationibus.
Prima ratio, Quamuis Deus prius operetur, quam sit in rebus; tum quia res prius debent pro¬ duci, quam Deus in illis esse, tum etiam quia Deus non eget propinquitate locorum ad operandum, vt disput. 28. c. 3. monstrauimus: caeterae tamen causae creatae prius debent esse propinqualoco, quam operentur. Eorum enim virtus finita est; quare propinquitate loci indiget; vt conditione necessaria ad operandum: prius ergo sunt in loco, quam operentur.
Secunda ratio, si Angelus esset in loco per operationem transeuntem, nunquam posset ipse quiescens mouere aliquod corpus, sed cum illo necessario moueretur; nam corpori quod mouet, non potest esse praesens per aliam operationem transeuntem, quam per motum localem: in corpore autem, quod mouetur, non potest ipse quiescere vt perspicuum est: nunquam ergo mouere posset corpus, quin ipse moueretur.
Tertia ratio, si Angelus esset per operationem in loco, sequeretur, eum, qui mouet coelum, esse in toto orbe (quod videtur absurdum) quia totum moueri: quomodo autem per vnam partem non moueat alias, dicemus disput. 192. cap. 2. Sequeretur etiam, quemlibet Angelum posse sua virtu te simul esse in coelo & in terra: nam si potest monere Angelus tanto motu corpus 20. palmorum, verbi gratia; poterit simul cum alijs mouere corpus longum vsque ad coelum (vnum enim Angelum posse ab alio iuuari, ostendemus infra disput 193. c. 4.) tunc autem esset in toto corpore, non in parte determinata illius, vt colligitur ex ijs, quadicemus disput. 192. c. illo 2. ergo simul esset in coelo & in terra, quod est absurdum, vt inferius ostendemus.
Quarta ratio omnium efficacissima, & quae ad uersarios magis vrget est, quia sequeretur, Angelos non fuisse creatos in coelo Empyreo; nec modo ibi esse beatos, nec damnatos in inferno. Idem omnino colligitur de animabus beatis, & damnatis, & de anima Christi, eam videlicet non descendisse secundum substantiam ad inferos, quia neque Angeli, nec animae hominum ibi habent aliquam operationem transeuntem, nec anima Christi habuit in inferno. Angeli quidem in coelo Empyreo eam non habuerunt, quia illud coelum non mouetur: Angelus autem non potest aliam operationem corpori imprimere, quam motum secundum locum. Et quamuis moueretur secundum locum, non esset dicendum, ab omnibus Angelis, qui in eo creati fuerunt, moueri! cur enim tot millia Angelorum in mouendo vno illo corpore occuparentur? In inferno etiam quam operationem habere poterunt daemones & animae; imo etiam ipsa anima Christi? neque enim dicendum est, ignem inferni perpetuo ab ipsius agitari.
Primo respondet Aegidius, Angelos in coelo Empyreo non esse per aliquam operationem transeuntem, sed per applicationem virtutis. Verum haec solutio facile quoque reijcitur. Vel enim per applicationem virtutis intelligit operationem aliam transeuntem praeter motum secundum locum; & haec omnino commentitia videtur, cum aliud non possit Angelus in corpus operari, quam motum secundum locum; aut certe assignet genus illud operationis, quod Angeli coelo Empyreo imprimunt; vel intelligit actionem immanentem voluntatis, quae est principium operationis transeuntis; & ita eodem modo impugnari potest, sicut sententia Caiet. Adde, quod cum coe¬ lum Empyreum non moueatur ab Angelo secundum locum, nec ab eo aliquid aliud recipiat, frustra diceremus Angelum virtutem suam applicasse, & per illam in loco esse: applicatio enim virtutis circa corpus, non est nisi ad aliquam operationem circa illud.
Secundo respondet Ferrar. has spirituales substantias esse in illis locis per aliquam operationem transeuntem, quam habent non propria virtute, sed diuina: nam, vt docet S. Thom. quaest. 16. de male artic. 9. ad 3. & 12. daemones assumi possunt a Deo vt instrumenta ad effectus supra naturae vires patrandos: dicere ergo possumus, ibi aliquid operari virtute Dei, licet illud nobis occultum sit Caeterum praeterquam quod instrumentum assumi nequit, vt physice aliquid operetur, ad quod inchoatum aliquam virtutem non habet, vt disput. 177. cap. 3. & 4. ostendimus, excogitata sine fundamento videtur talis occulta Angeli operatio ad hoc tantum, vt suam sententiam Ferrariensis tueatur.
Tertio respondet de animabus, & daemonibus dannatis, esse quidem in inferno non ratione operationis transeuntis, sed ratione passionis. Hanc tamen solutionem ipse non probat propter authoritatem S. Thom. in 4. d. 44. q. 3. art. 3. quaestiunc. 3. vbi docet, Angelum prius igni alligari, quam ab eo torqueri. Mihi vero alia quoque ratione non placet. Primum, quia daemones, aut animae non patiuntur ab igne physica aliqua actione ab eo deriuata, vt disput 243. c. 3. probabimus. Tum etiam quia hoc modo non tollitur difficultas de Angelis beatis, de animabus Patrum in sinu Abrahaepuerorum in limbo, qui secundum veriorem sententiam non patiuntur ab igne & animae Christi, cum ad inferos descendit. Ad haec, si vera est sententia, quae docet posse pro libito assumi a Deo quanlibet rem vt instrumentum, fateri debemus assumi posse quietam, vel in motu propinquam, vel absentem; haec enim nihil conferunt ad rationem instrumenti voluntarie assumpti, cum tota eius efficacitas a Deo sit, qui nec motu, nec propinquitate eget ad operandum. Siue ergo dicas, Angelum operari virtute Dei in aliquam rem, siue ignem in ipsum Angelum, non sequitur Angelum esse propinquum ea tantum ratione, quia, vt instrumentum operatur: quare si propinquus est, aliunde id habere debet.
Porro, cum idem argumentum contra Caiet opinionem non minus pugnet, nititur etiam ipse in hoc artic. respondere. Primum autem cum Ferrar. dicit, Angelos esse in coelo Empyreo per actionem omnino occultam, quod iam a nobis confutatum est. Deinde pronuntiat, Angelos proprie non esse in coelo Empyreo, sed abusiue & metaphorice, quia sunt in gloria, ad quam coelum illud destinatum est; putatque, esse essentiam Nazianzeni refertur quoque Nyssenus pro hac opinione. De alijs vero substantijs spiritualibus, & de anima Christi nihil respondet. Verum 3. parte q. 52. art. 2. §. quoad tertium docet, posse animas separatas, Dei voluntate operari in corpus, sicut Angelus operatur; & ita animam Christi vere fuisse secundum substantiam in inferno, quia virtute verbi miracula ibi patrabat. Concedit itaque, animas omnes esse in illis locis ratione alicuius operationis occultae communicatae virtute Dei, & idem de daemonibus debet concedere, aut asserere, eos non alia ratione esse in inferno, quam beatos in coelo. Caeterum primo concedere occultam operationem his omnibus, superuacaneum, imo commentitium videtur: & quamuis probabile sit, animam Christi potuisse vt instrumentum Dei physice operari virtute eius (nam oppositum probabilius censeo, vt ex disput. 177. colligitur) tamen non video quam actionem transeuntem continuo in inferno habuerit. Verum id concedamus animae Christi; de alijs vero substantijs spiritualibus quid dicemus? vtrum operationem aliquam occultam virtute Dei ibi exercere, an vere & proprie eas ibi non esse? at qui illud friuolum est: hoc autem absurdum. Nam sicut idem Caietan. 3 parte quaest illa 52. artic. 2. Contra Durandum probat, absonum esse, negare animam Christi secundum substantiam in inferno fuisse (id quod cum Picus Mirandulanus quondam Romae dixisse videretur, & ea de causa pessime audiret, ab hoc errore se diligenter purgauit) eadem nota dignum erit, affirmare, animas Patrum in sinu Abrahae secundum substantiam suam non fuisse: ad eas enim Christus descendisse dicitur Adde quod scriptura eodem modo dicit, Angelos esse in coelo, quo dicit Ecclesia, Christum ad inferos descendisse, ergo fateri debemus, eodem modo illos in coelo esse, sicut anima Christi fuit in inferno.
Secundo falso dicerentur Angeli omnes crea ti in coelo Empyreo, si per coelum Empyreum beatitudo intelligeretur; nam ab initio non fuerunt beati, nec omnes postea beatitudinem consequuti.
Tertio Christus incipit esse in Eucharistia vere, & secundum rem, & non per operationem aliquam, nec per passionem, vt constat; ergo Angelus etiam esse potest sine actione, & passione. Si dicat ibi esse Christum per mutationem panis in ipsum, hoc nihil iuuat, tum quia praeterita mutatione panis in corpus Christi, ipsum, corpus manet: tum quia sine illa posset esse, ut ipse Caletanfatetur 3. parte quaest. 75. art. 2. Nam etiamsi Deus substantiam panis restitueret, Christi corpus manere posset; imo, vt dicebamus disput. 177. cap. 5. ipsa desitio panis connexionem non habet natura rei cum praesentia corporis Christi physicam, & ex natura rei, sed ex sola virtute verborum: liquet ergo, absque actione aliqua transeunte posse esse aliquam substantiam spiritualem, vel habentem modum spiritualem, praesentem loco. In Nysseno autem ego nihil inueni, quod sententia faueret asserentium, Angelos non esse in coelo secundum substantiam. Nazianz. vero plane docet eos in loco esse, & loca peragrare, vt superior disput. videbimus.
Reliquum est, vt argumenta huius sententia diluamus. Ad testimonium Damasceni respondeo, eum solum dixisse, Angelum esse, vbi operatur, quod nos libenter concedimus; quia egepropinquitate loci ad operandum; sed non dixisse, ideo esse in loco, quia in eo operatur. Cum autem inquit; Atque vt ipsius naturae consentaneum est operatur, illa coniunctio, atque, non coniungit particulam, quia, quae praecessit: vt ita reddat causam, quare sit in loco: sed tantum significat Damasc. Angelum in loco esse intellectuali modo, hoc est, non secundum formam quantitatis; & eodem modo operari, hoc est non contactu secundum quan¬ titatem, sed secundum substantiae praesentiam, Quinimo lib. I. de fide cap. 17. plane fatetur, ideo Angelos in loco operari, quia in loco sunt. Nam Angelus (inquit) ob naturae pernicitatem, & quia prompte ac celeriter transit, in diuersis locis operatur. Ad priorem rationem fateor Angelum non esse in loco sine contactu aliquo virtutis, non tamen per actionem transeuntem in locum, vel per passionem; sed alio modo, vt cap. 7. explicabimus. Ad posteriorem rationem dico, Deum non esse in loco ratione operationis, aut saltem id nobis non constare, vt disput. 28. probauimus. Quod si Deus esset in loco ratione operationis, non proinde concedendum est, esse etiam Angelum. Ea enim sequuntur absurda, quae intulimus, si dicamus, Angelum esse per operationem; quae non consequuntur ex eo, quod asseramus, Deum esse, vt notaui in ea disput. Adde, quod cum Deus non egeat propinquitate loci ad operandum, vt aliquo praeuio; Angelus autem indigeat; fit, vt Deus prius natura possit operari in loco, quam in eo esse; & ita operationem habere pro fundamento, posset vt in loco esset: at Angelus prius in loco debeat esse, quam operari, & ita non potest ratione operationis in loco constitui.
Caput 3
TErtia sententia est asserentium, Angelum esse in loco aut per operationem transeuntem, aut passionem; aut denique per hoc, quod Angelus praesideat rebus, aut instar operantis segerat. Ita docuit S. Thom. quodlib. 1. artic. 4. & postea Capreol. in 2. dist. 2. q. 1. art. 1. conclus. 1. vbi etiam refert pro eadem sententia S. Thom. in 1. distinct. 37. quaest. 3. art. 1. ibi tamen solum asserit rationem existendi in loco, esse operationem transeuntem: de suo autem capite addit Capreolus haec verba; Dico autem operationem communiter, secundum quod Angelus se habet ad corpus contentum in loco per modum praesidentis, aut ministrantis, aut aliquo modo agentis, aut patientis, Quae sane desumpsit ex illo quodlibeto, vbi eadem fere habentur. Eandem sententiam amplexus videtur Picus Mirandulanus in Apologia quaest. 1. Non longe a principio, vbi affirmat, Angelum esse in loco per operationem, accepta operatione pro quacumque habitudine ad corpus, vel ad locum, habente se per modum operationis actiuae, vel passiae. Addit praeterea, hoc conuenire Angelo virtute propria; at virtute absoluta Dei collocari posse in loco alio modo.
Hanc sententiam putat Ferrar. loco allegato non esse iuxta mentem S. Tho. adhuc in eo quodlibeto: nam cum ibi ait, Angelum esse in loco peoperationem, aut aliquo ex illis modis; intelligit (inquit Ferrar.) solam operationem transeuntem, quae sit aut motus localis, aut illuminatio, aut alia quaecumque, quam potest habere virtute Dei. Caeterum, quidquid sit de mente Doctoris sancti eo loco, quae difficilis est, ratione facile refel litur haec sententia Capreoli, & Mirandulani, si dicant, aliquid aliud praeter operationem transeuntem significatum per modum actionis ess fundamentum existentiae in loco; quia vel est aliqua operatio immanens voluntatis, aut intellectus (alterius namque facultatis esse nequit,) & ita aut dicendum erit cum Caietano, per quendam peculiarem actum harum facultatum Angelum in lo¬ eo constitui, quod cap. 4. impugnabimus; aut per quamcunque actionem immanentem, & hoc est manifeste falsum: Angelus enim existens in coelo custodit nos in terra sola intellectus attentione, & desiderio voluntatis, sicut docet S. Thom. in 2. dist. 11. quaest. 1. art. 4. ad 5. illa ergo custodia, & quasi actio praesidendi non constituit eum in terra, alioqui cum attentionem suam possit circa vniuersum orbem habere, in toto se posset collocare quod est absurdum: vel illa habitudo significata per modum actionis est relatio aliqua, vt indicaCapreol. in 2. distinct. 2. quaest. illa 1. art. 3. ad argum. Aureoli contra primam conclus. quam ipse appellat nobilitationem, & ornatum quendam ipsius loci: haec autem non potest esse fundamentum talis existentiae. Cum enim existere in loco, sit relatio quaedam, non potest oriri ex alia relatione, nisi mutatione aliqua priori facta alicuius absoluti: illa enim prior relatio oriri non potest ex sola voluntate, aut substantia Angeli: non ex voluntate, quia sic nulla relatio consurgit, nisi priori facta mutatione: non ex substantia, quia eadem semper esset, & variari non posset cum loco; ac proinde Angelus nunquam moueretur.
Quod vero addit Mirandulanus de potentia absoluta Dei, si recte intelligatur, verissimum est ita tamen intelligendum est, vt sine aliqua mutatione absoluta, quae sit fundamentum existendi in loco, Deus nequeat Angelo conferre praesentiam illam, quae in relatione posita est. Haec tertia sententia nullum pro se habet argumentum, quod diluere necesse sit.
Caput 4
QVarta sententia est Caietani in hoc articulo, qui secutus Thomam de Argentina in 5. distinct. 37. quaest. 1. art. 2. ad 1. contra primam conclus. Et Gotfredum quodlib. 8. quaest. 13. quem refert Scotus loco inferius citando, videtur sibi has omnes difficultates superare, si concedat, Angelum non esse in loco alio modo, quam per applicationem virtutis ad operationem transeuntem. Putat autem, hanc applicationem esse actionem immanentem intellectus & voluntatis, tum etiam expeditionem facultatis exequentis, quibus Angelus in promptu est, vt operetur; tantaeque virtutis esse, vt Angelum constituat in loco, non modo quamdiu operatio transiens perseuerat; verum etiam ante quam operetur, quando iam in custodia esse dicitur & actu considerat, vt ea, quae sibi iniuncta sunt, recte fiant. Addit tamen, hunc modum existendiin loco esse incompletum, complete autem Angelum esse per operationem transeuntem. Quid autem sit, esse incomplete & complete, non explicat. Caeterum non negat, priori modo substantiam Angeli vere esse praesentem, aut si id negaret, recideret plane in secundam sententiam cap. 2. impugnatam. Itaque contra Caetan. solum restat probandum, Angelum non esse vero praesentem per actionem illam immanentem, qua virtutem suam ad transeuntem operationem applicare dicitur. Id autem ostendi potest rationibus factis cap. 2. sequeretur enim, nec Angelos in coelo Empyreo, nec animas Patrum in Purgatorio, nec damnatorum in inferno vere esse, ne¬ animam Christi ad inferos vere descendisse. Cum enim ibi nulla sit futura operatio transiens, non erit vlla explicatio virtutis ad operandum. Quid vero respondeat Caietanus de Angelis existenti bus in coelo Empyteo eo capite retulimus & confutauimus. De anima vero Christi respondet, habuisse aliquem effectum in animas Patrum, & damnatorum, has quidem terrendo, illas vero illuminando; habuisse quoque operationem aliquam virtute humanitatis in illa loca inferni: intelligere autem videtur actionem transeuntem. Hoc tamen responsum non minus facile confutari potest. Primum quia illuminatio illa & terror incussus animabus, non poterat esse causa constituendi animam Christi in loco corporeo: hae namque operationes non requirunt loci propinquitatem, eo quod spirituales sunt, & earum effectus non recipiuntur in corpore: imo, si aliquam vim haberent, potius constituerent animam Christi intra substantiam animarum patrum, & damnatorum quam in loco corporeo, vbi illa erant: certum autem est, non fuisse intra substantiam earum. Tum etiam nulla earum actionum facta fuit, impressa aliqua physica qualitate in animas: illuminatio enim non fit hoc pacto, sed tota est ex parte obiecti propositi, vt disput. 215. cap. 5. explicabimus: ergo non potuit esse causa constituendi Angelum in loco materiali. Ad haec, vel humanitas Christi fuit causa instrumentaria physica harum actionum, vel moralis: neutro autem modo videtur sufficere, vt substantia ipsius animae in loco constituatur. Primum, si sit morale instrumentum, id manifeste paret: deinde si sit physicum, quis superius c. 2. satis probatum est, ratione actionis instrumenti animam Christi in loco corporeo collocari non posse: ergo nec ap plicatio sui vt instrumenti ad operandum poterit esse sibi causa existendi in loco.
Haec sententia non videtur alia ratione fuisse excogitate a Caietano, quam vt prius constituereAngelum in loco, quam operaretur actione transeunte: id enim Caetano visum est necessarium, eo quod Angelus nuda substantia sua in loco esse non posset: alius autem modus non videbatur ei possibilis. Ego vero fateor ingenue Angelum prius in loco esse debere, quam operetur; concedo quoque, nuda sua substantia in loco non posse constitui: addo tamen hunc modum Caietani possibilem non esse, & alio multo faciliori praesentem difficultatem posse expediri.
QVinta opinio fuit Durandi in 1. distinct. 37. pate 2. distinctionis, quaest. 1. num. 26. Qui censet Angelum per nudam suam substantiam esse in loco, non quidem determinato, quem per motum deserere possit, sed in loco communi: hunc autem inquit esse omnia corpora, quae ipsa virtute sua mouere potest, hisque omnibus Angelum vere esse praesentem substantia, & virtute sua, ante quam operetur, aut velit circa illa operari: cumque illius substantia, & virtus eadem sit semper fieri, vt nulla ratione possit locum, quem semel hoc modo habet, deserere: Probat Durand. duabus rationibus. Altera est, omne agens finitum, ut operetur, debet esse prius praesens passo, quam operetur; sed non potest Angelus alio modo intelligi praesens, antequam operetur, nisi sua sub stantia & virtute: ergo per illam antequam operetur est praesens; atqui ratione suae substantiae non adest potius huic corpori, quam alteri: ergo omni bus aeque debet esse praesens. Altera ratio, si praesens esset vni corpori & non alteri, cum possit in vtrumque operari; id deberet fieri per motum in ipsa substantia Angeli factum: sed non videtur, quis motus in substantia Angeli recipi possit: ergo omnibus corporibus aeque praesens esse debet. Explicat deinde Durand. hanc Angeli praesentiam exemplo corporis coelestis. Hoc enim aeque praesens est omnibus corporibus, circa quae potest operari: est tamen differentia, quod corpus coeleste quantitate sua & corporum, quibus adest, impeditur, quo minus omnibus sit propinquum & immediate praesens; at spiritus, cum quantitate careat, nullo detinetur impedimento, quo minus omnibus corporibus, quae potest mouere, proxime adsit; quinimo, cum sit substantia spiritualis, totus est in omnibus, & totus in singulis, sicut anima rationalis in corpore est; & quamuis dicat, Angelum non esse praesentem corporibus situ, sed sola praesentia ordinis; ob id tamen non negat praesentiam secundum substantiam, nec fatetur prae sentiam ratione solius conuenientiae, sed veram & secundum substantiam.
Haec sententia Durandi ab omnibus S. holastici nostri temporis merito censetur improbabilis. Aut enim loquitur de praesentia solum ratione conuenientiae, & ita nullibi secundum substantiam Angelum praesentem constituit, quod est absurdum, vt ex dictis in 1. & 2. cap. liquet; aut solam praesentiam cognitionis, qua dicitur aliquis praesens esse rebus, quas habet in prospectu, & hoc pacto idem sequitur incommodum, nempe nullipi esse secundum substantiam praesentem: aut tertio fatetur veram praesentiam & propinquitatem loci in substantia Angeli, quamnis non situ, & quantitate, vt reuera concedit; & hinc non minora sequuntur incommoda
Primum est, Angelum esse vbique, contra communem Patrum doctrinam, quos commemoraui disput. praeced. cap. 1. & 2. docent enim, Angelos loco circumscribi particulari, hoc est definiri, quia solus Deus vbique est, vt tradit S. Tho supra quaest. 8. art. 4. cum quo conueniunt Scholastici in 1. d. 37. Id autem ex eius doctrina colligi. probatur: doceenim nu. 34. Non oportere, Angelum posse sim. plura corpora mouere, vt in omnibus praesens esse dicatur. Tum etiam non est maior ratio, cur suasubstantia & virtute potius in hoc, quam in illo sit, si eius virtus aeque se habet ad singula: cum ergo non sit corpus, quod ab Angelo moueri non possit, erit simul in omnibus. Si enim quodlibet corpus coeleste mouere potest Angelus inferioris gradus & ordinis, vt omnes fatentur: poteris etiam quodlibet aliud mouere: aut si elementa eo quod fluida sint, tota simul mouere nequeat, satis est, nullam in eis esse partem, quem mouere non possit, vt aeque in omnibus partibus illorum esse dicatur. Quare friuolum est quod respondet Durand. Angelum non esse in omnibus corporibus, quia non omnia mouere potest. Aut saltem sequeretur, damnatos Angelos in coelo esse, quia quamuis Angelus damnatus non omnia mouere queat, etiam secundum partes, coeleste tamen cor¬ pus quilibet mouere posset: ergo adhuc in coelo omnes Angeli damnati mansissent. Deinde respondet Durand. Angelum vbique esse, vbi Deus est, diuerso tamen modo, quia Deus vt conseruans, & causa omnium, in quibus est; Angelus vero ea tantum ratione, quia mouere potest. Hoc eodem modo tamen concedit, Angelum esse posse in pluribus alijs mundis, si fierent a Deo: id quod ex eius doctrina plane deducitur. Concedere quoque debet, Angelos damnatos in coelo mansisse, quae omnia absurdissima sunt.
Secundum absurdum, quod sequitur ex sententia Durandi, est Angelos non moueri: id quod ipse quoque ingenue fatetur, contra Scripturam, & communem doctrinam Patrum, vt dispat. 194 patebit.
Tertium denique absurdum est, Angelum semper esse in loco aequali; cum enim aeque semper se habeat ad omnia loca, in omnibus semper erit eodem modo. Hoc autem absurdum esse, cap. seq. monstrabitur. Rationes vero Durandi facile diluuntur, primum quia cap. 7. ostendemus, quo modo Angelus, antequam operetur, sit in loco: tum etiam vnde proueniat, huic potius, quam alteri praesentem esse: denique disput. 194 cap. 2. monstrabimus, Angelum de vno ad alium locum posse moueri; hinc ergo omnes rationes Durandi dissoluentur.
Caput 1
CAPVT VI. Angelum per suam solum substantiam esse in loco determinato, complures Scholastici autumant.
SExta opinio est multorum Scholasticorum, qui affirmant Angelum esse in loco per suam solam substantiam, secluso quocumque alio. Ita tradiderunt in 1. dist. 2. art. 1. q. 1. Bonauent. in 2. d. 2. parte 2. art. 1. q. 1. Scotus in q. 6. §. Ad quaestionem, & Ad propositum, Gabr. in 2. d. 2. q. 2. art. 2. conclus. 4. Gra gor. quaest. 2. art. 2. Marsil in 2. q 2. art. I. conclus. 4. Henricus vero late disputans praesentem quaestionem quodlib. 2. q. 9. nihil audet definire, notat tamen, cum Parisiis a Doctoribus damnata fuit sententia asserentium, Angelum esse in loco tantum per operationem & non per substantiam, definitum non fuisse, fundamentum existentiae in loco, esse ipsam substantiam Angeli: & in hoc Doctores omnes conuenisse, ex quibus ipse vnus erat: imo cum ipse dicat contra S. Thomam fundamentum existendi in loco, non esse Angelo suam operationem: affirmat nihiloninus, non esse nudam substantiam: quid tamen sit illud additum substantiae, non explicat. Itaque praedicti Doctores contra praecedentes opiniones pronuntiant, Angelum non esse in loco ratione qualitatis a Deo communicatae, nec ratione operationis transeuntis, vel habentis se instar operationis transeuntis; ijdem etiam dicerent contra Caietanum, non esse ratione applicationis: & vltimo contra Durandum, non esse ratione suae substantiae in omni loco. sed ratione suae substantiae, sicut corpus ratione quantitatis, esse in loco determinato, & finito; ita, vt in Angelis ex substantia sua absque aliquo alio oriatur existentia in loco, sicut in corporibus, ex sola quantitate; tametsi pro voluntate variari possit. Huic autem sententiae consentanee docent, numquam Angelum absolui a loco, nec de loco ad locum sine medio transire. Tribus autem rationibus confirmari potest haec senten¬ tia. Primo confutatione aliarum opinionum, praeter quas nulla alia videtur superesse: Secundo quia intelligi nequit, Angelum desinere esse hic, donec per motum mutet locum: si autem alio modo esset ex praedictis, vel fundamentum existentiae in loco penderet ex voluntate, posset, vt placeret desinere esse hic, vbi antea erat, absque eo, quod inde moueretur: ergo melius est dicere, existentiam in hoc, vel illo loco, ex substantia Angeli proxime nasci, etiamsi pro voluntate possit mutari, sic enim numquam desineret esse hic solo nutu voluntatis sine motu: Tertio, quia ex eo solum quoAngeli substantia, sine aliquo alio, sit pars quaedam totius vniuersitatis rerum, sequitur, ipsam secundum se ordinem loci in vniuerso habere absque aliquo alio¬
Ego tamen, licet cum praedictis doctoribus sententias, quas hactenus retuli, minime probem, id tamen quod ipsi affirmant, non minus falsum existimo, videlicet fundamentum existentiae in loco, esse nudam substantiam: quod hac ratione non obscure ostendo. Vel existentia Angeli in loco sumitur pro sola relatione praesentiae, qua dicitur praesens alicui loco, & haec oriri non potest ex nuda substantia: sequeretur enim, Angelum semper manere eodem modo praesentem, donec corpora, quibus est praesens, moueantur; quia ex eodem fundamento ex parte vnius relati semper nascitur eadem relatio, permanente termino illius eodem modo, sine illa sit intrinseca, siue extrinseca: quare immutata substantia Angeli secundum suam naturam, quae dicitur esse fundamentum praesentiae, & non mutato termino, eodem modo esset Angelus praesens, & ita de loco permanenti moueri non posset, quod est absurdum.
Dices, moueri posse, & tolli illam relationem praesentiae motu locali. Verum hoc responsum nihil valet: motus namque localis debet esse ad ali quam formam priorem relatione, quia relatio, vi dixi, secundum se mutari non potest, nisi aut termino, aut fundamento absoluto mutato; si autem existentia illa in loco, sit aliquis modus absolutus, ex quo sequitur relatio praesentiae; dici non potest, talem modum oriri ex nuda substantia Angeli, sicut in corporibus ex nuda quantitate procedit: hinc enim sequeretur primum, Angelum non posse absolui ab omni loco, & ita neque de extremo ad extremum sine medio transire, quod falsum esse probabitur infra disput. 196. c. 2. quo niam cum semper adsit fundamentum existentia in loco, nempe substantia Angeli, sicut in corporibus quantitas: semper Angelus erit in loco, sic ut corpus, licet per motum variari possit. Praeter ea sequitur, Angelum semper esse in loco aequali& nunquam posse in minori seipsum constituere quoniam sicut eandem quantitatem semper sequitur eadem existentia in loco aequalis per omnia, nec corpus coarctari potest, nisi forsan compressione & condensatione, quae substantiae Angelaccidere nequeunt; sic etiam Angelus semper in aequali loco esset: hoc autem non audet concedere Scotus, & aperte falsum est, vt infra disput. 191 cicemus, quod si esse in loco non oritur ex nuda Angeli substantia, sed ex sola Angeli voluntate efficitur, posse Angelum omnino absolui a loco: siquidem esse in loco ex libera eius oritur voluntate, quod tamen Doctores huius sententiae nolunt concedunt.
Iam vero ad primam rationem huius opinionis respondeo, caeteras omnes opiniones non sufficienter assignasse fundamentum existentiae in loco: ob id tamen non esse necessarium, cum Scoto asserere, fundamentum esse nudam substantiam. Ad secundum dico, recte posse explicari & intelligi, Angelum desinere esse in loro, absque eo quod inde moueatur ex solo nuta suae voluntatis, vt sequ. cap. dicemus. Tertia autem ratio solum probat, naturam spiritualem, quia est pars huius vniuersitatis, habere aliquod ordinis genus cum reliquis partibus: non tamen, hunc ordinem esse secundum situm: hoc enim videtur necessarium corporibus, quibus necessario conuenit locus. Quare absque vllo Philosophico fundamento mirantur recentiores aliqui, cum audiunt, posse Angelum ex se sola sua nuda substantia nullibi esse: siquidem esse alicubi, quod necessario denotat distantiam, solum quantitati conuenire potest, & caeteris rebus ratione quantitatis, vt constat ex doctrina tradita disput. 29. cap. 3. & 5.
REiectis iam aliorum opinionibus, vna tantum superesse videtur caeteris probabilior nempe Angelum in loco esse non ex nuda sua sub stantia tanquam ex fundamento, nec aliqua aliratione ex praedictis; sed modo quodam absoluto addito substantiae Angeli, ex voluntate omnino illius pendente, tanquam ex principio efficienti. Hanc opinionem non obscure indicauit Henricus quodlib. 2. quaest. 9. cum aliorum sententijs confutatis, dixit, Angelum non posse esse in loco nuda sua substantia; videbat enim incommoda, quae inde sequebantur: putat ergo, aliquid esse addendum substantiae illius: cumque nihil ex iis, qua dicta sunt, ei probetur; quid aliud superest quam modus quidam absolutus, qui possit esse fundamentum relationis praesentiae secundum locum, & vnionis cum corpore, pendens omnino ex voluntate Angeli: vt ita defendere possimus, in maiori & minori loco collocari: de extremo ad extremum sine medio transire, & ab omni loco aliquando prorsus absolui¬
Caeterum in huius opinionis explicationem duo maxime notanda sunt. Vnum est corpus ratione suae quantitatis esse in loco circumscriptum non quia solum loco definiatur, sed quia loci superficies ipsum complectatur, ambiat & metiatur Haec itaque corpori quanto conueniunt, primum ex eo quod quantum est in se, & mensurae capax hoc est, ex eo quod alterius quantitatis mensuram recipere potest, nascitur in eo modus quidam, quem situm appellare possumus, non de praedicamento situs, vt iacere, sedere &c. Hoc enim videtur solum esse respectus extrinsecae denominationis ad aliud, sed de praedicamento vbi, quo nomine communiter nuncupatur. Ad hunc modum, vt ad terminum intrinsecum, tendit motus localis; deinde ex hoc modo sequitur, vt corpus ab alio distet vel propinquum sit illi, & ab aliquo contineri possit, ita vt extra coelum & in vacuo, quod idem est, distare ab alio possit & appropinquare, ac proinde moueri, vt disput. 29. cap. 3. notauimus.
Alterum notandum est, hunc modum, quem appellamus vbi, corporibus ita conuenire ratione quantitatis, quae mensuram recipere potest, vt ne¬ cessario illis conueniat hic, aut alius modus: nec ex voluntate illius pendeat, ab omni tali modo se absoluere, sed voluntate solum Angeli fieri possit, vt ex vno in aliud corpus moueatur. Conuenit etiam corpori ex ipsa quantitate, vt nec maiorem, nec minorem modum habeat: ac proinde nec maiori & minori superficie contineri possit
De existentia igitur Angeli in loco non eodem modo omnino Philosophari debemus. Primum dicendum est, existentiam Angeli in loco, non esse solam relationem praesentiae, vel distantiae, siue haec dicatur intrinseca & realis, siue extrinseca & solum rationis; haec enim, sicut quaeuis alia relatio, pro voluntate nequit mutari, nisi facta prius aliqua mutatione absoluti, vt praeced, cap. monstratum est.
Praeterea dicendum est, fundamentum huius praesentiae in corpore, aut in loco, esse modum aliquem absolutum additum substantiae Angeli exvoluntate illius, tanquam ex principio efficienti, ratione cuius cum vniatur corpori, praesens est illi: quare cum proxime non oriatur hic modus ex substantia, maior & minor esse potest; imo ita Angelo conuenit, vt eo omnino carere possit. An vero ratione illius Angelo conueniat ratio distantiae, & modus secundum locum, disput. 195 cap. 4. dicemus, vbi etiam differentiam aliquam inter hunc modum Angeli, & corporis assignabimus.
Obijciet aliquis contra hanc sententiam, Quaratione fieri potest, vt modus in substantia Ange li productus constituat ipsum in loco indiuisibili, cum ipsa substantia Angeli, ac proinde modus ille in ea receptus, indiuisibiles sint? Respondeo, hoc facile intelligi. Nam sicut modus in anima rationali, quem habet in corpore, quando illi vni tur, est in se indiuisibilis, sicut anima ipsa: tamen facit eam esse vnitam corpori diuisibili; sic etiam modus Angeli potest ipsum corpori diuisibili v nire, etiamsi in se indiuisibilis sit. Ex eo tamen quod in se diuidi nequeat, solum sequitur, Angelum esse totum in toto corpore, & totum in quauis parte illius, sicut est anima rationalis: dico au tem hunc modum esse indiuisibilem, sicut etiam est modus animae cum corpore, in diuisione quan ritatis: quia recipitur in substantiali: Nihilominus assero, esse diuisibilem eo modo, quo habitus dicitur habere diuisionem, cum extenditur ad plures conclusiones; quam vocant extensionem virtualem. Nam & modus Angeli facit ipsum esse in loco diuisibili & extenso. An vero ille modus possit successiue variari, videbimus infra disputat. 195. cap. 3. Quocirca non possum non mirari Theologos & Philosophos nostri temporis, qui concedentes Angelo praesentiam, quam vocanlocalem, ratione substantiae ipsius Angeli, affirmant eam esse modum quendam substantiae Angeli, indiuisum quidem comparatione Angeli, sed diuisum & extensum respectu loci, in quo Angelum constituit: ita, vt modus ille habeat in se partes formaliter inter se distantes & dissitas, & vna pars respondeat vni parti loci, & altera alteri parti. Hos igitur Doctores ego vehementer miror; quod de Angelis spiritualibus differentes nondum corporea haec, & materialia obliuiscantur, & in subiecto spirituali, & omnino indiuiso constituant aliquod accidens formaliter loco extensum, & vt dici solet, loco commensuratum, cuius partes inter se dissitae sint, & loco distantes. Hoc enim proprium videtur corporis, & accidentis corporei, cuius capax non est substantia spiritualis.
Ratio igitur Philosophica docet, si quem modum Angelus habet, ratione cuius in corpore extenso, aut loco constituatur, eum esse in se formaliter indiuisum, & carere omni extensione, quae loco commensuretur: ac proinde ratione illius Angelum constitui totum in toto corpore, aut loco, & totum in quauis parte; solumque habere extensionem illam, quam supra virtualem appellauimus. Si autem haberet extensionem illam, quam praedicti Doctores comminiscuntur, efficeretur sane, vt Angelus esset totus in toto corpore, aut loco, & pars eius in parte: deberet enim esse extensius, sicut & ipse modus extensus est.
Et hac ratione interpretari possumus Doctorem Sanctum cum in praesenti art. asserit, Angelum esse in loco per applicationem virtutis, vt per applicationem intelligamus modum illum quo coniungitur corpori: haec enim coniunctio praecedere debet, vt virtus eius operetur in corpore, & in loco, vt seque disput. videbimus. Nec mirum videri debet alicui, si hoc modo mentem S. Tho. interpretemur, quando tot varijs modis Thomistae explicant applicationem illam virtutis, vt supra retulimus. Si qua vero contra hanc sententiam sunt argumenta sequi disput. vbi agemus de loco, & de motu Angeli, diluentur.
Nonnulli tamen non satis intelligentes hunc modum vnionis Angeli cum corpore, hac ratione cum impugnant, aut modus ille est vnionis formae cum materia, aut naturae cum suppositoaut patris continuae cum parte, aut denique est coniunctio propinquitatis secundum locum: atqui Angelus non vnitur vt forma, nec vt natura, nec vt pars, vt manifeste constat: restat igitur, vt modus vnionis eius cum corpore. sit solum coniunctio propinquitatis secundum locum; & hoc eodem argumento contendunt, corpus Christi cum speciebus panis sola loci propinquitate vniri. Ex quo inferunt, Angelum proxime per suam substantiam esse in loco; quia ex sua substantia proxime oritur hic modus, vnionis
Respondeo nullo ex his modis vniri, seu coniungi Angelum cum corpore, & corpus Christi cum speciebus. Non quidem tribus prioribus, vt manifestum est, nec quarto, modus enim coniunctionis secundum propinquitatem loci, ex se habet respectum distantiae a punctis fixis, per ordinem ad quae constituitur locus; quia locus sine immobilitate esse nequit: Angelus autem & corpus Christi, prout in Eucharistia est, ex se non habent respectum distantiae a punctis fixis, sed hanc distantiam habent tatione quantitatis, cui coniunguntur: nulla enim res spiritualis, vel habens modum spiritualis, vt corpus Christi in Eucharistia, secundum se habet respectum ad puncta fixa, vt ostendi disp. illa 29. c. 3. manet igitur modus quidam coniunctionis Angeli cum substantia corporis, prout substantia est, non prout hic, aut alibi existit: & corporis Christi cum speciebus, non quatenus hic, aut alibi, sed secundum se: ita, vt manente eodem corpore Angelus retineat eundem modum coniunctionis, etiamsi varietur distantia & manentibus eisdem speciebus in corpore Christi maneat idem modus, etiam variata distantia, & haec con¬ iunctio, quae est prior, quam distantia est propria rerum spiritualium, aut habentium modum spiritualium cum corporeis: nam corpus extensum in ordine ad locum cum alio sic extenso ita vnitur, seu coniungitur propinquitate, vt prior sit distantia secundum locum a punctis fixis in vtro que corpore, quam inter se coniungantur propinquitate.
Disputatio 189
Num Angelus necessario sit, vbi operatur
Angelum posse operari, vbi non est, non pauci Theologi docent, capit. 1. Angelum indigere loci propinquitate, & continuatione aloperandum probabilior opinio fert. cap. 2. Argumentis prioris sententia fit satis cap. 3.
Caput 1
QVamuis ratio existendi in loco, non sit Anrelo sua operatio, vt superiori disp. conclusum est; non tamen propterea efficitur, vt possioperari vbi non est: fieri namque potest, vt saltem haec duo connexa sint ex natura rei, etiamsi operatio non sit fundamentum praesentiae. Quocirca inter Scholasticos alia difficultas de hac re & dissensio superest: inter quos non pauci, nec indocti antiqui, & recentiores censent, Angelum posse operari, vbi non est praesens substantia eius. Sententia est Gabr. in 1. dist. 37. q. 1. art. 3. dub.. & Occam eadem dist. & quaest. ante medium: imo de corporeo agente idem arbitratur. Consentit Heruaeus tract. de motu Angelorum, q. 1. ad 3. obiectionem contra suam sententiam, & sequuuntur non pauci recentiores, qui pro eadem opinione allegant. Durand. in 1. dist. 37. 2. part. q. 1. nu. 26. & Caietan in commentario huius art. eo quod doceant, inter Angelum, & corpus solam esse necessariam praesentiam ordinis, non autem substantialem, vt Angelus operetur; perperam tamen citantur. Nam vterque, vt praecedenti disputatione vidimus, plane affirmat, Angelum collocari praesentem secundum suam substantiam corpori, antequam operetur: Caietanus particulari corpori, Durand vero omnibus corporibus: solum addidit Durandus, Angelum non esse praesentem situ, hoc est quantitate: huius enim existimauit esse proprium habere situm: ob id tamen non negauit praesentiam realem substantiae, vt ibi dem explicatum est. Multis tamen videtur Scotus huic opinio adhaesisse 1. 1. distinct. 37. quast. vnica, §. Respondeo, cum de agente etiam corporeo idem existimare videatur: docet enim, agens corporeum communiter proximum esse debere passo, quamuis agere possit in remotum per medium, & aliquando alia actione diuersa in proximum, quam in remotum: sicut corpus coeleste generat in visceribus terrae metalla, quae non producit in alijs corporibus medijs: & piscis immittit stuporem in brachium piscatoris, non in hamum, chordam, & arundinem. Contingit autem hoc, inquit Scotus, vna ex duabus causis, aut quia duplex potentia agenti coniuncta, quarum simul altera agit in proximum, altera in remotum: ex quo videtur a¬ gere in remotum per medium, cum reuera non agat, quia est diuersa potentia, & operatio in vinum, & in alterum: aut quia agens est imperfectum, & patitur defectum virtutis operantis: ideoque agit prius secundum potentiam & formam imperfectiorem, quam secundum perfectiorem, sicut generans prius alterat subiectum secundum formas. accidentarias, deinde inducit substantialem, & corrumpit contrariam. Hinc colligit Scotus in hunc modum, si ergo in agente duae illae potentiae non coniungantur, & ea solum maneat, quae apta est operari in remotum, & non sit agens imperfecte virtutis, quod prius debet operari imperfectius; nulla subest ratio, ob quam neque agere in remotum. Vtrum autem id de facto conueniat alicui agenti creato intellectuali, an necessario in omni creato efficienti coniungantur duaillae potentiae, aut sit modus ille imperfectus opetandi, non explicat: hinc enim solum probare contendit, Deo minime repugnare, operari in aliquid distans, quantum est ex parte principij operandi: tametsi alioqui, propter suam immensitatem, vbique necessario sit, vt disput. 28. capit. 1. & 3. memorauimus. Quare non video, an Scotus pro hac sententia debeat referri, vel ea ratione praecipue, quod in 2. distinct. 2. q. 6 §. Contra conclusionem, ex propria sententia plane ponuntiat, agens limitatae virtutis necessario debere esse praelens, vt ope retur: ac proinde Angelum prius natura in loco esse, quam operetur in eo. Hanc tamen priorem sententiam sequuti sunt Auicenna in libro de anima, sectione 4 cap. 4. & Alexander Aphrodisaeus 1. Metalcommento 18.
Recentiores denique, ita hanc complectuntur sententiam, vt nihilominus asserant, limitatam esse virtutem Angeli, certamque sphaeram natura sua requirere, intra quam operari, possit in distans, vltra illam vero non valeat. Confirmant autem hanc sententiam ex agentibus corporeis, ex quibut putant aliqua esse, quae intra certos terminos agunt in distans, sine medio, multo ergo magis id Angelo concedendum est, qui per intellectum, & voluntatem operatur: in corporeis autem id constare videtur. Primum, quia aliqua meliorem effectum producunt in distanti, quam in proximo, vt ignis in stupa, aut alia materia bene disposita, quam in aëre propinquo: hunc enim non accendit, stupam vero, aut aliam materiam comburit. & Sol generat mineralia in terrae visceribus, non in aëre: & piscis stuporem & torpedinem immittit in brachium piscatoris, non in hamum, chordam, & arundinem: vnde & piscis nomen accepit, & dicitur Torpedo: hunc effectum tribuit pisci Plin. lib. 32. c. 1. refert etiam Arist. lib. 9. de hist. anim. cap. 7. hunc piscem immittere torpedinem & stuporem in pisces, quos appetit, vt illos capiat, eisque vescatur, cum tamen non immittat in aquam, quae est interiecta. Demum si quis vas aeneum plenum aqua igni admoueat, semper ita contingit, vt aqua intus conclusa, in quam ignis remote agit, calidissima sit, aes autem, in quod ignis proxime operatur, frigidum maneat: quibus exemplis adstruere non dubitant duplicem illam virtutem in vno agente, quam Scotus excogitauit. Et quamuis re ipsa non separentur, est tamen aliqua vis, quae in distans operatur, etiamsi alia, quae solum in proximum agit, ipsam comitetur, quare absonum non erit, hanc solam in Angelo concedere, qua sola pro voluntate sua, operari possit. Deinde, quia agens naturale perfectius agit in partem anteriorem, ante quam nullum est impedimentum, etiamsi remotior sit, quam in propinquiori, ante quam habet aliquod impedimentum: ergo est aliqua virtus, quae agat in distans, sine medio, licet non ita perfecte, veluti ignis calefacit melius partem anteriorem, quam ante se sine obstaculo habet, quam partem illam, ante quam aliquod est impedimentum.
Sed ratione peculiari de Angelis id probatur. nam si in corporibus agentibus requiritur pro pinquiras loci, id prouenit ex materia, & quantitate, qua videntur determinata, vt non nisi contactu operentur: sed spiritualia, cum careant materia, & solo nutu voluntatis operentur, non videntur requirere praesentiam, aut propinquitatem; vel satis erit esse in aliqua parte corporis, quod mouent, etiamsi non sint omni parte, in quam operantur; sic autem aliquando agent, vbi non erant.
Caput 2
CAPVT II. Angelum indigere loci propinquitate, & continuatione ac operandum probabilior opinio fert.
Ini autem opposita sententia videtur amplectenda, quam caeteri omnes Scholasticipraecedenti disputatione allegati, vt notam supponere videntur, & Scotus, vt cap. superiori retulimus, videlicet Angelum semper operari in remotum effectu continuo deriuato, & diffuso per me dium. Quam sententiam triplici ratione monstrare conabor. Prima ratio. Si Angelus posset in distans operari sine medio, nullus terminus assignari posset, intra quem necessario deberet in distans operari: nam si semel actio Angeli non debet vsque ad terminum continuari, certe distantia illa, quae vacua est effectu Angeli; nihil conducit, ne que nocet virtuti illius ad operandum: est enim omnino per accidens, esse maiorem, aut minorem, cum virtus agentis in ea non insumatur: in caeteris enim agentis eo distantia limitat operationem, quod continuo per illam effectus virtutis diffunditur, & quo maior distantia est, maior est effectus continuatus per illam actione operantis: Quare si Angelus, verbi gratia, mouere potest pondus centum librarum, & hoc potest mouere dissitum a se per mille passus, non virtute diffusa per medium sed nutu solius voluntatis: certe idem omnino videtur effectus, si moueat pondus in duplo maiori distantia: cum distantia ipsa, nec augeat affectum, nec quidquam obsit, aut conferat ad actionem, sed omnino negatiue se habeat: at concedere; Angelum posse mouere in quacunque distantia absurdum est.
Secunda ratio, Si Angelus posset in distans operari, non semper esset, vbi operatur; quare nec in corpore assumpto necessario esset secundum substantiam, quod videtur contra communem sententiam, & aperte contra Damascenum libr. 1. de fide, capitul. 17. vbi de Angelo ait: Nec alibi est, verum intellectualem in modum illic circunscribitur, vbi operatur.
Tertia ratio, de agentibus corporeis probat: experimento namque compertum est, nullum agens operari in materiam distantem, sine aliqua operatione huius, aut alterius rationis diffusa per medium: signum ergo est, operationem in distans, pendere ab ea, quae fit per medium, quaecunque illa sit, nam si duae illae potentiae, altera quae operatur in distans, altera quae operatur in propinquum medium, per accidens in eodem agente coniungerentur; accidentarium esset omnino, vnam prius, quam alteram operari, ac proinde aliquando vna sine alia operaretur: quod enim ab alio nullo modo pendet, & per accidens ei coniungitur, sine illo aliquando inuenitur: atqui nullum agens operatur aliquid in distans, quin operetur in propinquum aliqua actione: signum ergo est, actionem in distans ab actione in propinquum pendere: quod si aliquod corpus in distans posset agere sine medio: etiamsi vacuum intercederet operari posset: siquidem medium nihil iuuat ad agendum in remotum. Verum quis discat, piscem immissurum torpedinem in brachium, ignem vero calorem in distantem materiam, Solem denique producturum mineralia in terra, si medium vacuum esset: est igitur aliqua, vel minima operatio per medium diffusa, quae iuuat actionem illam in distantem materiam deriuatam, aut alioquin & piscis laedet brachium siue chorda, & hamo, & arundine, vel per arundinem etiam laedet piscatorem, etiamsi illam manu non teneat: aut certe Sol illuminet aërem in cubiculo conclusum: si enim medio non indiget ad operandum, nec corpus opacum oppositum operationem eius impediet, ea enim solum ratione impedire poterit, quia cum illuminatio debeat esse continua, & corpus opacum illam recipere nequeat, vltra procedere non potest: cum igitur haec fieri sit impossibile, quis neget, operationem agentis paulatim per medium diffundi? Quod si in corporeis id ita fieri videmus nulla nobis suppetit ratio, vt de Angelis oppositum asseramus. Dicamus ergo de illis eodem modo, atque de corporibus, videlicet, non posse operari in distans, fine medio: ita vt saltem Angelus in ea parte esse debeat secundum substantiam, a qua virtus eius, & effectus continuo diffundatur in partes remotas: tametsi necesse non sit, esse in omni parte corporis, in quam virtus eius pertingit: si enim corpora existentia in vna parte continuo per reliquas, in quibus non sunt. virtutem suam deriuant, multo melius id Angelis concedendum est.
Caput 3
IAM vero fundamenda prioris opinionis conTuellere, operosum non est. Ad primum respondeo, quaedam agentia ideo meliorem, aut diuersum effectum producere in materia remota, quam in propinqua, non quia virtus eorum, & operatio peculiaris perueniat in remotum, sine medio, sed quia materia non est eodem modo capax, aut disposita: quare actio continuo deriuata ab igne per aërem, in aere non producit ignem, sed magnum calorem: in stupa vero, & densiori alia materia, quae aptior est combustioni, producit ignem: & quamuis ratio Physica speciatim nobis esset igno ta: sufficeret tamen in genere scire, materiam non esse eodem modo dispositam, aut capacem effectus. Idem omnino dicendum est de Sole, qui mineralia in visceribus terrae producit, non in aere, eadem luce per aerem in terram diffusa. Eodem modo piscis stuporem immittit in brachium, non in hamum, chordam, & arundinem aliqua qualitate per medium illud vsque ad brachium deriuata, & similiter stuporem immittit in alios pisces, non autem in aquam interiectam aliqua qualitate per aquam deriuata, vt supra manifeste reuicimus. Rationem vero peculiarem hu ius diuersitatis assignare, difficile non arbitror. Primum de stupore, & mineralibus facilior est. quia stuporis, & effectus veneni, qui fit in animali, non est capax hamus, chorda, vel arundo: est enim effectus ille aegritudo quaedam? haec autem est affectio animalium: quare non mirum, si vna qualitas arundinem non laedat, nec effectus in illa sensibilis appareat, laedat tamen manum tenentem. Mineralia vero, cum magnam, densamque multitudinem materiae postulent, nec in aëre, nec in aqua, sed in terra fieri possunt: eademque lux quae illuminat aërem, & aquam, & alia etiam in his operatur calefaciens terram per reflexionem, mineralia in ipsa generat.
Hic tamen obiter obseruandum est, ita coelum media luce continuo diffusa vsque ad terram generare in terra animalia, & mineralia, non quia ipsum sit agens propinquum introducens formam substantialem, sed quia conseruat lucem in medio, & lux conseruata efficit calorem aliasque qualitates proxime disponentes ad formam substantialem. Nam si lux conseruaretur absente. Sole idem omnino effectus naturaliter fieret, ac si Sol praesens esset, & continuo ab eo lux deriuaretur. ergo eius praesentia non est necessaria ad introducendum formam substantialem, quemadmodum & semen decisum in absentia animalis, quod illud emisit, generat animal, & calor sine igne generat ignem in materia aliqua apta. Existimo namque aut semen, aut accidentia proxime disponentia ad formam substantialem non indigere adiutorio, aut eleuatione alterius agentis, vt introducant formam substantialem: dicuntur autem instrumenta ea sola ratione, quia sunt virtutes deriuata a tali substantia, ratione cuius vim habent natiuam producendi substantiam, de quo Philosophi fusius disputant.
Deinde de effectu illo ignis in stupa, aut alia materia distanti, quae comburitur, non minus vera ratio reddi potest, tametsi difficilis appareat: ea vero est, quia ignis vt flammam accendat, & combutat, eget materia quadam exhalationis: flammaenim nihil aliud est, quam fumus accensus, ita in fornacibus saepius videmus, suffocata flamma, dem siori aliqua materia, illam deinde in fumosam exhalationem calore prunarum resolui, & in altum leuatam inflammari. Quia igitur ignis in aere non inuenit materiam aptam fumosae exhalationis, aex stupa, vel densiori aliqua materia eam facile re soluit: ideo nimius calor ignis non inflammaaerem contiguum, accendit tamen stupam, vedensiorem aliquam materiam. Horum igitur omnium eadem ratio est, cur idem effectus non fiat in proxima, & in remota materia, quia videlicet non sunt aeque aptae & dispositae proxima, & remota ad eundem effectum.
Ad illud exemplum de aqua vase aeneo conclusa, & igni adiuncta dico, falsum esse, vas ipsum frigidum manere, quando aqua ipsa calidissima est sed experientia solum docet, vas ipsum ea parte, qua contingit aquam, esse minus calidum, quam sit aqua feruida intus conclusa, ita vt plus temporis possit quis vas ipsum manu tractare, quam aquam, Ratio vero huius discriminis non prouenit ex eo, quod agens physicum agat in remotam materiam, siue medio: alioquin nullo modo calefaceret ipsum aes: sed quia, vt dicunt nonnulli ex aqua per resolutionem fit substantialis quidam vapor, qui multo calidior est, quam partes aquae grossiores, quae manent: hic autem feruor ascendit in superiorem partem aquae, cuius ascensu feruet ipsa aqua, partes autem non tam calidae manent inferius, & illa refrigerant partes vasis, quas contingunt, & actionem ignis in ipsum aes aliquantulum retardant. Verum cum non solum partes vasis inferiores, sed etiam omnes circumcirca minus calidae sint, quam ipsa aqua, aliquid aliud dicendum est.
Respondeo igitur, per omnem partem manere partes grossiores aquae coniunctas vasi, & ita ab eis refrigerari aliquantum ipsum vas: partes autem subtiliores nempe vapores non adhaerere vasi, sed statim exhalari per aquam: & ita ratione earum minus posse aquam a nobis tractari, quam vas: quare si aliam crassiorem materiam calefactam vas ipsum contineret, vt plumbum liquefactum: non possemus ipsum vas facile tractare, sicut neque plubum liquefactum, aut densiorem illam materiam. Porro autem refrigerari aliquantulum vas ipsum a partibus aquae grossioribus inde probari potest, quia si vas illud habeat ansulas, quas aqua proxime non contingit, multo sunt calidiores, quam partes ipsius vasis, quae aquam proxime contingunt, quia ansulae ab aqua refrigerari non possunt. Adde etiam quod aqua, quod magis penetret instrumentum tactus, multo facilius percipitur, quam aes ipsum calefactum quare etiamsi diceremus aquam, & partes vasis esse aeque calefactas, non sequeretur posse aeque bene a nobis manu tractari: quia magis sentitur aequalis calor in corpore liquido & fluido, quam in denso¬
Tandem de igne, cur citius calefaciat partem remotam per lineam rectam, quae non est impedita, quam illam, quae est impedita: & per lineam reflexam calefaciat, manifestum est: cum enim sit obstaculum per lineam rectam, emittere nequit in illam exhalationes calidas, quibus calorem suum diffundit: ideoque opus est, vt prius calefaciat remotiorem per lineam rectam, mirtens illas calidas exhalationes, quae per reflexionem diffunduntur in eas partes, in quas ab igne per lineam rectam non poterant peruenire: & ita recte considerata via, qua tendunt exhalationes partes, quae videbantur propinquiores, remotiores sunt. Et certe alia ratio assignari non potest, ob quam ignis non agat tam cito in partem illam: quae habet oppositum impedimentum, nisi quia calor debet per lineam rectam continuo operari. Quod si operari posset sine medio, statim in partem illam impeditam citius operaretur, vtc. praeced. de ducebamus.
Eadem ratione dicta, hoc est, ob diuersitatem materiae fit, vt magnes attrahat ferrum, & non materiam aliam; etiam propinquiorem, non quia virtus eius & effectus sine medio ad ferrum perueniat; virtus enim magnetis per aerem continuo, vsque ad ferrum diffunditur, imo etiam per lignum: huius autem euidens indicium est, quia si inter ferrum, & magnetem eadem distantia, in qua antea trahebatur ferrum, poneretur obstaculum aliquod densioris materiae, quod virtus magnetis penetrare non posset, ferrum non traheret: quod si magnes medio non indigeret, sed certa distantia vt aduersarij comminiscuntur, eodem modo traheret ferrum interposito impedimento, sicut aptea trahebat.
Ad vltimam rationem, quae solum de Angelis probare contendit, Respondeo, Angelos non indigere propinquitate loci, & continuatione virtutis ad operandum propter quantitatem, & materiam; sed propter virtutem, quam habent finitam quia alioqui si propinquitas, & continuatio non esset necessaria, posset in qualibet distantia operari in infinitum, quod arguit virtutem infinitam ad operandum. Ceterum non est necesse, Angelum esse secundum substantiam in quauis parte corporis, in qua operatur, sed satis est, si sit iuxta illud, & ab eo continuo effectus deriuetur. & diffundatur, sicut in agentibus corporeis etiam accidit: in opinione vero eorum, qui dicunt, Angelum esse in loco per operationem, necessario concedendum est, Angelum esse in toto corpore, quod mouet, & Ita Angelum coeli motorem, esse in toto coelo, quod falsum videtur, vt disputat. 192 cap. 3. dicemus.
Disputatio 190
An possit esse Angelus in diuersis locis simul
Caput 1
PRaesens controuersia non est de potentia absoluta Dei, vt enim bene notarunt Scotus Gabriel, Gregorius, & Bassolis, cum idem corpus, saltem modo Sacramentali, in diuersis locis esse possit; idque fides nostra doceat: negari non de bet, Angelum eodem modo a Deo collocari posse. Errauit itaque Gotfredus quodlib. 12. vt refert Basisolis, cum asseruit, Angelum neque potentia Deabsoluta esse posse in diuersis locis. Neque difficultas est de locis adaequatis: omnes enim fatentur, in illis propria virtute esse non posse. Primum quidem Caietan. Scot. & Gabriel. qui putant, posse Angelum esse in pluribus locis non adaequatis virtuti ipsius, tametsi Scotus, & Gabsolum dicant, id esse probabile. Deinde caeteris qui negant, Angelum esse posse in locis adequa tis, idem fateri tenentur? appello autem loca adaequata virtuti Angelorum, maxima inter ea, qua propria virtute possunt occupare: semel ergo vno sic occupato, non possunt in alio propria vi simucollocari. Ratione vero constat: cum enim Angelus sit in loco propria virtute efficienti, siue sit per operationem, siue alio modo: determinatum sibi postulat locum suae virtuti adaequatum, quo maiorem non poterit habere: ergo simul non poterit esse in alio loco cum tota eius virtus in priori insumatur: aut certe, si per substantiam suam proxime sit in loco, cum illa inuariata permaneat nequit esse ei tatio, vt in duobus esse possit, sicut neque eadem quantitas corporis, vt corpus in duobus locis sit, haec autem ratio procedit in opinione omnium, excepto Durando, qui dicunt Angelum esse in loco determinato: nam cum Durandus eum vbique esse affirmet, consequenter etiam dicet, Angelum esse non posse in pluribus locis diuersis: quia omnia corpora, vt vnum locum, sibi vendicabit. Restat igitur difficultas, an possit Angelus esse in pluribus locis non adaequa tis, hoc est minoribus, quam posset propria virtute occupare.
Caput 2
DE locis non adaequatis non eodem modo sentiunt Scholastici: aliqui existimant, Angelum esse posse eodem tempore in pluribus locis non adaequatis, quae simul coniuncta non excedant latitudinem adaequati. Caiet. in hoc articul. Ferrariens. 3. cont. gent. cap. 68. §. Ad euidentiam dubij. Quibus consentire videntur Marsil. in 2. q. 2. art. 2. post 7. conclus & Bassolis in 2. d. 2. 4. art. 3. in corpore, & ad vit tametsi hic author de locis contiguis loquatur, de quibus alia ratio est, vt seque cap. dicemus Scot. vero in 2. d. 2. q. 7. & Gabr. q. 2. art. 3. dub. 3. docent. nec pro vno, nec pro alia parte ratione efficaci posse aliquid probari: explicant autem sententiam suam hoc modo, vt loca diuersa non tantum sint contigna, sed etiam dissita, ita tamen, vt si contigua fierent, aut continua, vnum adaequatum locum non excederent. Addit Caieta. hoc tantum fieri posse intra certam latitudinem, cuius mensuram ignoramus, ne dicamus virtutem Angeliaut ad operandum, aut constituendum se in loco in distantiam quamlibet sine termino posse diffundi. Haec sententia nulla alia ratione potest probari, nisi quia non videtur naturali virtute Angelo vllo modo id repugnare. Quamuis enim repugnet. Angelum operari vbi non est, at esse & operari in diuersis locis intra certam mensuram, certe nihil absurdi habere videtur: quod enim Angelus, qui erat in vno corpore quatuor palmorum, relinquat in eo duos palmos spatij, & duos retinens incipiat, occupare alios duos in diuerso & distanti corpore, non videtur excedere virtutem, quae quatuor palmos poterat occupare: similiter, quod Angelus duocorpora assumat minora, qui possit vnum majus assumere, & in vtroque appareat, quid repugnat:
Caput 3
CAPVT III. Verior sententia, Angelus nequit esse in pluribus locis, etiam non adaequatis, vllo modo.
Vlto probabilior est opinio eorum, qui asserunt, Angelum non posse constitui in diuersis locis. Per diuersa autem loca intelligunt diuersa corpora non contigua, sed dissita: id autem docent, etiamsi loca non sint adaequata, & sint in tra latitudinem certam, quam totam posset Angelus sua praesentia replere. Huius sententiae meo iudicio fuerunt Alexan. 2. p. q. 32. memb. 3. Bonau. in 2 dist 2. p. 2. ar. 2. 2. in corpore & ad argum. AEgid. 2. par. dist. art. 1. q. 2. Th. de Argentina in 1. d. 37. q. 1. an2. concl 2. Richard. artic. 2. q. 3. dum absolute pronuntiant, non posse Angelum esse in locis diuersis simul. Idem plane sensit S. Th. in hoc art. qui nunquam concedit vllo modo Angelum posse esse in pluribus locis simul, cum tamen id absolute neget, cum respondet ad argumenta in contrarium adducta. Asserit enim, dum Angelus operatur in pluribus partibus, non esse in omnibus, sed in ea, in qua primo applicat suam virtutem. Hoc eo dem modo concedit, Angelum, qui subuertit Sodomam, non fuisse in pluribus partibus ciuitatis, sicut argumentum contendebat, sed in ea tantum per quam suam virtutem applicabat: quod sane necesse non erat, si posset esse in pluribus locis non adaequatis: posset autem esse in pluribus intra ciuitatem: siquidem tota illa operatio, & subuersio virtuti Angeli adaequate respondebat: quare intra illam plura loca non adaequata signari possent. In eadem sententia fuit Gregor. Ariminen. in 2. dist. 2. q. 3. quamuis alibi oppositum docuerit, vt se quenti disp. referemus: ait enim ibi primum, Angelum posse constitui in pluribus locis, quae partialia appellat, nempe quae simul sunt aut continua, vt in eodem corpore; aut contigua, vt in diuersis corporibus contiguis: vtroque enim modo componere possunt vnum integrum locum. Deinde asserit, non posse esse in pluribus locis, quos totales vocat, cumque totales opponat partialibus, totales erunt, si corpora sint inuicem separata, nec continuatione, aut contactu coniuncta: atqui idem esse apud ipsum loca totalia, & nullo modo coniuncta, patet ex solutione cuiusdam argumenti, vbi non vult concedere daemonem simul fuisse in serpente tentando Euam, & in ipsa Eua, cum tamen intra illud spatium recte possent duo loca non adaequata intra debitam latitu dinem & figuram daemoni assignari.
Haec sententia probatur primum ex doctrina Damas. 2. de fide, cap. 3. circa medium, & aliorum Patrum asserentium, Angelum esse loco definitum, & circumscriptum: quod si in pluribus locis esse posset simul, non diceretur vno definitus: hinc infert Damasc. cum ad terram mittitur, in coelo non manere: non dixit propter nimiam distantiam, sed quia vni loco semper alligatus est & definitus. Primo autem lib. de fide, cap. 17. inquit: Neque enim in pluribus, ac diuersis locis operari eodem tempore potest. Dy dimus etiam in libr. de Spiritu sancto, longe a principio, postquam discrimen constituit inter Spiritum sanctum, & spiritum creatum, quod ille sit vbique hic autem determinato loco definiatur, inquit: Angelus quippe, qui aderat Apostolo in Asia oranti non poterat simul adesse aliis in caeteris mundi partibus constitutis. Quae omnia si aliquis interpretetur de locis adaequatis, ita vt in paruis locis intra certam sphaeram Angelus esse possit, aduertat, obsecro, vno loco definiri, idem esse, quod in vno loco tantum esse, siue magnus ille sit, siue paruus; id enim nunquam Patres distinguere curarunt.
Caeterum ratione ostendamus, Angelum posse esse in pluribus locis, in quacuumque distantia positis, & ita manere posse in coelo quando ad terras mittitur, si semel concedamus, in duobus locis parum distantibus posse locari, primum siposset virtutem suam, & seipsum pluribus locis non continuis, nec contiguis applicare, ita vt distantia parua nihil impediret, eadem ratione magna distantia non obstaret, sicut supra de actione illius in distans disput. praeced. c. 2. probabamus. Qua ratione Heruaeus in tractatu de motu Angeli quiad tertiam difficultatem, contra suam sententiam docet Angelum posse operari in duobus locis quantumuis distantibus, sine medio, si possit illa duo per modum vnius apprehendere; quod si operari in illa nequit, inde solum inquit prouenire, quia non apprehendit plura per modum vnius. Deinde per primum miraculum, quo corpus Christi caret proprietate quantitatis, quam dicunt commensurabilitatem, nouo alio miraculo constituitur in duobus locis vel hostijs, etiam parum distantibus: magis ergo difficile Angelo esse debet in duobus locis collocari, quam in vno continuo duobus aequali manere.
Sed obijciet aliquis, sicut Christus existens in eadem hostia, si diuidatur, manet in vtraque parte illius, etiamsi ille contiguae non sint, sic etiam Angelus manere poterit, & ita in duobus locis non adaequatis perfeuerabit. Respondeo, diuersam esse rationem. Nam corpus Christi est in hostia virtute Dei, non quia sit terminata, vel quia sit vna, sed quia tota substantia panis virtute verborum conuersa est in corpus Christi: quare si partes hostiae separentur, & in quacumque distantia ponatur, semper manet corpus Christi: at Angelus cum sit propria virtute, ita potest esse in corpore continuo, vel in duobus contiguis, vt si separetur: nequeat in eis esse alioquin, sicut corpus Christi, in quacumque distantia manere posset. Atque hinc ostenditur, quaenam sit repugnantia, ob quam Angelus nequeat esse in duobus locis non contiguis, & solutae manent rationes prioris sententiae. Caeterum obseruandum est, ideo Angelum esse posse in pluribus corporibus, si contigua sunt, eodem modo atque in vno magno corpore continuo, non autem in pluribus eiusdem quantitatis, si continua non sint, quia sicut contactus corporum plurimum confert, vt ope¬ ratio etiam agentis corporei ab vno in aliud diffundatur, & ita virtus in vtrumque operetur, quae si separata essent, sine medio agere non valeret: eodem modo contactus, siue continuatio, plurimum confert, vt virtus Angeli totam substantiam suam in duobus corporibus, aut in duabus partibus constituat, quam non posset in pluribus separatis, sine medio collocare.
Disputatio 191
Num angelus ita habeat determinatum locum, vt in maiori, aut in minori esse nequeat
DISPVTATIO CXCI. Num angelus ita habeat determinatum locum, vt in maiori, aut in minori esse nequeat.
Varia placita Scholasticorum. cap. 1. Locum Angeli maximum determinatum esse, de minimo autem nihil nobis constare, probabilius est, cap. 2. Quomodo probet Scotus, Angelum non posse esse in minor loco in infinitum, cap. 3.
Caput 1
CVm Angelus in vno tantum loco esse queat, superest vt videamus, an possit in maiori, & minori loco sine termino se constituere. Quaestio autem intelligenda est de minori loco intra latitudinem diuisibilem: nam de loco indiuisibili futura est sequens disputatio. In praesenti vero controuersia prima opinio sit Durandi in I. distinct. 37. 2. parte distinctionis quaest. 1. num. 26. Qui iuxta modum, quem secutus est de existentia Angeli in loco, vt vidimus disput 188. cap. 5. coactus fuit dicere, Angelum vbique esse: quam sententiam sensui Patrum aduersari ibidem monstrauimus: quare hac solum ratione a nobis quoque reijcienda est. Cum vero Nazianz. Orat. 34. circa finem, & Hierony. in Epist. 53. contra Vigilantium, in illud Apocalyp. 14. Et sequuntur agnum quocumque ierit: affirmant Angelos & daemones vbique terrarum esse. Solum docere volunt, non simul, sed veloci motu statim omnia peragrare. Hieronym. dixit, summa celeritate vbique esse: Nazianz. vero omnibus impigre adesse, tum ob ministerij promptitudinem, tum ob naturae leuitatem: quibus verbis summam motus celeritatem significe voluerunt. Idem denotauit Tertull: Apologia contragent. c. 22. cum ait: Omnis spiritus ales est: hoc Angeli & daemones, igitur momento vbique sunt. Ex quibus Patribus etiam confutatur sententia Durandi, cum plane dicant Angelos moueri, idque Durand. in sua sententia concedere nequeat: refellitur etiam aliorum testimonio, qui docent Angelos moueri, quos disput. 194. c. 2. recensebimus.
Secunda opinio est Hibernici in 1. distinct. 8. qu. 2. in solutione 4. Quem refert Gregor. Hic asserebat Angelum in determinatum locum sibi postulare vt nec in minori esse possit: quinimo locum Angeli esse circularis figurae. Addit praeterea, si contingat Angelum aliquando minus corpus assumere, substantiam illius aliqua ex parte necessario esse extra illud, & si assumat alterius figurae, quam circularis, similiter. Hanc sententiam secutus videtur Bassolis in secundum distinct. 2. quaest. 4. artic. 1. & praesertim in solutionibus argumentorum.
Tertia est opinio Scoti in 2. dist. 2. quaest. 6. qui quamuis §. De isto articulo, dixerit esse locum determinatum Angelo indeterminate, hoc est maximum, qui maior esse non possit & minimum, quo minor non sit, §. tamen sequentifatetur hanc sententiam dubiam esse, & oppositam similiter, quae asserit, Angelum habere locum determinatum determinate, hoc est, talem, vt non in maiori, nec in minori vnquam sit quia pro nulla parte ratio suppetit, quae aperto conuincat.
Quarta opinio sit eorum, qui dicunt Angelum sibi postulare locum maximum determinato in quo esse possit, & non in maiori: non tamen locum minimum, seu posse in minori, & minorin infinitum collocari. Loquor de minimo diuisibili, nam de indiuisibili alia erit quaestio. Sententia est Bonau. in 2. dist. par. 2. art. 2. q. 3 ad 3. Gab. dist. 2. qu. 2. art. 3. dub. 2. Maior. quaest. 9. & Marsil. m 2. artic. 2. post sextam conclusionem, Ocami quodlibet. i. quaest. 4. quam Greg. probabiliorem arbitratur, eadem dist. quaest. 2. art. 2. in dubio quodam de hac requamuis dicat oppositum non satis impugnari Eandem tradunt AEgid. in 1. dist. 37. 2. par. distinctio nis art. I. quaest. 2. Ricard. artic. 2. quaest. 2. & Caieta. in commentario huius ait. Ea vero de maximo loco infra sufficienter probabitur: de minimo sic ostenditur. Versus minimum non datur minimus locus indiuisibilis, ergo Angelus in minori poterit se ipsum collocare: nam cum nullum habeat corpus & in quauis minori, & minori parte corporis totus sit quando est in toto, efficitur in minori & minori manere posse.
CAPVT II. Locum Angeli maximum determinatum esse, de minimo autem nihil nobis constare probabilius est.
EGo quidem existimo primo cum Doctoribus proxime allegatis, esse aliquem maximum locum Angeli, in quo ita possit esse, vt in maiori non possit. Secundo cum eisdem assero, angelum posse esse in minori aliquo loco, Tertio nihil nobis constare, an detur minimus locus, vt in minori esse nequeat, vel infinitum in minori, & minori diuisibili possit locari. Prima pars contra Durand. facile probata est: si enim non esset maximus locus, in quo posset esse: sequeretur in toto vniuerso collocari posse? quod iam diximus esse absurdum, Hoc autem argumentum non solum probat, esse terminum aliquem, vltra quem Aligelus esse non possit, quem terminum extrinsecum Philosophi vocant; Verum etiam esse terminum intrinsecum, hoc est, esse aliquem locum determinatae quantitatis, in quo secundum omnes illius partes angelus esse possit, & in maiori hon possit: cum enim virtus Angelisit determinata in se, effectum postulat termino intrinseco definitum. Secunda parcontra Hibernicum ostenditur. Primum, certum est, angelum assumere posse corpus aliquod paruum, minus quidem maiori, quod potest assumere: ridiculum autem est, quod ille dicebat; tunc nimirum aliquid substantiae angeli necessario est extra corpus illud: cum enim angelus sua substantia sit totus in toto, & totus in qualibet parte: cur fieri non potest, vt ipse totus maneat in vna parte illius, & non in alia? substantia enim, quae non determinat sibi situm secundum meusuram quantitatis, situ substantia Christi. non dicitur coarctari, si in minori loco ponatur: quis ergo dicat, ita debere esse in magno corpore, vt in minori esse nequeat? Deinde probatur efficacius: eadem enim anima rationalis, quae magis intrinsece corpori adest, quam Angelus, omnino immutata potest esse in maiori & minori corpore, ipsum animando, ergo & angelus, qui nihil virtutis, & virtute corpori praebet multo maiori ratione in maiori, & minori corpore poterit locari. Anima quidem rationalis non pro sua voluntate, sed secundum diuersas dispositiones corporis, quia neque voluntate adest corporri: angelus vero pro libito, quia libere in quouis corpore se constituit. De animabus aliorum animantium alia est ratio, nam si extensae sunt, cum ipso corpore crescunt, si autem aliquae extensione carent, eodem modo quo rationalis in maiori, & minori esse possunt. Quod vero Author dicebat de circulari figura loci, quam Angelus sibi postulat, commentitium plane est. Cum enim angelus sit indiuisibilis, totus in toto, & totus in quauis parte, & cum corpore non componat aliquod animal, quod ad suas operationes talem figuram exposcat, consequitur in corpore cuiuscunque figurae posse locari.
Tertia pars nostrae sententiae de loco Angelversus minimum, probatur, quia nulla ratione constare nobis aliquid potest. Quod enim angelus siindiuisibilis, non satis videtur, vt inde colligamus in minori, & minori in infinitum posse constitui: nam cum substantia eius indigeat aliquo modo, vt vniatur corpori, nec ipsa per se sola adsit non satis certum est, vtrum modus ille requirat determinatam quantitatem, Cui angelum faciat praesentem, an non. Et quidem, si certum esset, angelum posse esse in loco indiuisibili, hoc est, in puncto, inde euidenter colligeretur esse posse in quouis loco minori, & minori in infinitum, eadem namque ratio esset, cum tamen id non sit manifestum, vt sequenti disp. patebit, inde nihil probari potest. Contra vero ego non video aliquid obstare, quo minus Angelus in minori, & minor loco diuisibili in infinitum possit collocari. Nam quamuis anima rationalis non possit minus, & minus corpus in infinitum animare, vt tamen optime notauit Bonauen. id prouenit ex eo, quod effectus formalis illius in materia postulat quantitatem aliquam determinatam, vel saltem extrinseco aliquo termino finitam, at vero angelus cum non informet corpus, in quo est, sed tantum illi assistat, hac ratione impediretur minori, & minori corpori adesse? Iude tamen non licet colligere, vt contendit Bonauen angelum posse esse in minori loco in infinitum, nam quamuis non appareat repugnantia aliqua, non statim sequitur, vt affirmare possimus, illud esse Angelo possibile, alloqui de quauis herba asserere possemus, huic vel illi aegritudini posse mederi, si nobis non appareat aliqua contradictio; quod nullus concedet, hoc solum diuinae potentiae concedimus, vt si non appareat contradictio, dicamus, id a Deo fieri posse¬
Caput 3
QVamuis Scotus definire non audeat aliquid de loco maiori, aut minori Angeli, quaedam tamen argumenta proponit quaestione illa 6. §. Ad propositum, quibus probare nititur, Angelum non posse esse in loco minori, & minori in infinitum.
Primum est, si Angelus posset esse in minori. & minori loco in infinitum, posset esse in magis arcto loco in infinitum, hoc est, in quadrangulo magis angusto: posset ergo Angelus esse in longiori quadrangulo in infinitum, & ita simul in coelo, & in terra: imo in maiori quoque longitudine esse posset: quia ex 35. propositione libro primo Euclidis euidenti demonstratione constat, idem corpus, quod est in vno loco, posse esse in quouis alio aequali, verbi gratia, si corpus implet locum quadratum, implebit quoque quadrangulum aequalem, quantumuis latera coarctentur, hoc autem intelligitur, nisi figura obstet: poterit enim liquor aliquis ita crassus esse natura sua, vt non possit in quadrangulo nimis arcto collocari: ergo cum Angelus non habeat figuram, quae id impediat recte poterit esse in quadrangulo magis, & magis angusto in infinitum.
Respondet Caetanus in hoc articulo bifariam. Primum propositionem Euclidis intelligi tantum de corporibus, quae sua quantitate replent locum, non de Angelis, quae solum praesentia substantiae suae in loco esse dicuntur. Et quidem demonstrationes de quantitate solum replente latera quadrati, & quadranguli procedunt. Deinde respondet, etiam si de spiritibus intelligatur, inde non colligi, Angelum posse esse in loco infinito, & ita nullum sequi absurdum, quia etiamsi arctentur latera quadranguli, non sequitur peruenire ad quadrangulum infinitum. Ceterum licet actu dari non possit quadrangulus infinitus: quia tamen, vt demonstrat Euclides ibidem, crescere potest quadrangulus ille, vt ille, qui esset bipedalis, excederet longitudine coelum, ex quo sequeretur, Angelum esse posse simul in coelo, & in terra, quod Patres putant absurdum, vt capite praecedenti dictum est, ideo dicendum est, aliam esse rationem corporum, aliam vero spirituum, & demonstrationem Euclidis in corporibus tantum locum habere. Quare decipitur Maior loco citato, cum asserit, posse, coarctato illo quadrangulo Angelum in eo ita perseuerare, vt simul esset in coelo & in terra¬
Secundum argumentum, Alicuius virtutis est, constituere se in aliquo loco, & maioris in minor se collocare: ergo si in minori posset in infinitum, haberet virtutem infinitam ad hoc efficiendum Respondet Caiet. posse se in minori loco applicare, non esse maioris virtutis in Angelo. sed id ex voluntate ipsius pendere, ex qua aeque potest in vno, atque in alio loco constitui. Tertium argumentum, quando Angelus est in aliquo loco adaequato, totus est in toto, & totus in quauis parte, potest ergo totus manere in parte quacunque minima, alijs relictis. Respondeo, etiamsi totus sit in quauis parte, & ideo non repug net, esse in minori aliquo loco: si tamen aliunde postulat certam quantitatem minorem, vt ei applicetur, ratione modi, quem debet habere substantia illius, sicut anima postulat ratione animationis, non poterit esse in quauis minima parte, etiamsi totus sit in quauis, quando simul in omnibus est, sicut anima rationalis. Fateor rationes magis suadere, Angelum posse in minori, & in minori loco esse propria virtute: adhuc tamen non satis id nobis constat. De corpore CHRISTI in Eucharistia, est alia ratio: hoc enim cum non sit propria virtute, sed virtute DEI, manebit in minori parte, & minori in infinitum, in qua possit panis substantia conseruari, & Angelus similiter, si virtute Dei collocetur, an vero a se ipso ad minorem, & minorem locum possit se applicare. non est manifestum.
Disputatio 192
An possit Angelus esse in loco indiuisibili
Duae sententiae Scholasticorum opposit. Sententia Scoti. cap. 2. Quare Angelus, qui mouet caelum, non sit int. qua parte illius, cap. 3.
Caput 1
DE loco indiuisibili, hoc est, de puncto mathematico, dissentiunt quoque TheologiPrima opinio est Sancti Thomae in hoc articulo asserentis Angelum posse esse in loco indiuisibili, hoc est, in puncto, quem sequuntur Ricard. in 2. d. 2. articulo 2. quaestione 1. Capreol. quaestione 1. articulconclus. secunda. Bassolis quaest. 4. artic. 2. Ferrarien, 3. contra gentes cap. 66. §. Ad rationem principalem, Caietan. & recentiores multi Theologi in hunc articulum; verum in fundamento, & ratione illius non conueniunt. Ricardus, cum asserat Angelum esse in loco per suam substantiam tanquam per fundamentum, vt vidimus disput. 188. cap. 6. ea ratione docet, Angelum esse posse in loco indiuiduo, quia in se simplex est, hoc est, indiuisibilis, & absque extensione: quid ergo mirum, si substantia loco indiuisibili & puncto solum respondeat? At Sanctus Thom. & alij, qui docent esse in loco per operationem, aut perapplicationem suae virturis, vt ibidem cap. 2. & 4 retulimus, ideo asserunt, Angelum posse esse in loco indiuisibili, quia non est in toto corpore quod mouet, sed in ea parte, per quam primo suam virtutem applicat, vt in ceteras deriuetur. Et quia potest applicare illam per punctum, & per partem diuisibilem, ideo in puncto recte potest locari, sicut vnum corpus per punctum posset aliud mouere, si per punctum tantum ipsum contingeret.
Secunda opinio, magis communis est eorum, qui affirmant Angelum non posse esse in puncto corporis. Haec fuit Alexan. 2. part. quaest. 32. memb. 3. Bonauent. in 2. dist. 2. part. 2., artic. 2. quaest. 3. Gab. quaest. 2. art. 3. dub. 2. Gregor. q. 4. art. 2. ante dubium, quod ibi proponit. Maior. q. 9. AEgilij in i dist. 37. 2. par, art. 1. quaest. 2. Ocami quodlibet. 1. quaest. 4. Marsilij ij 2. quaest. 2. art. 2., post quintam conclus verum ne que hi Doctores eodem fundamento nituntur Alex. & Bona. ita docuerunt, quia existima runt, locum corporeum debere esse diuisibilem & esse alicubi, atque in loco corporeo esse, pro eodem reputant: in puncto autem esse, & nullibi esse, non differre. Reliqui vero, quos allegaui praeter Aegidium, eam sententiam fuerunt secutiquia arbitrati sunt, puncta indiuisibilia re ipsa in¬ corpore quanto non esse, hisi sola assignatione, & imaginatione: assignationem autem tantum contractu alicuius corporis fieri posse: cum ergo hic disputemus de existentia Angeli reali, & haec esse nequeat, nisi in aliquo reali, consequitur: ipsum in puncto non esse, quando neque sua substantia ita corpus tangere potest, vt in eo punctum assignet. Denique Aegidius, cum doceat Angelum esse in loco per operationem, ideo asserit, in puncto non esse, quia in puncto nequit operari. Deinde, etiam si per operationem non esset in loco affirmat in puncto esse non posse. Dupliciter enim aliquid in alio esse dicitur, aut quia est intra ambitum illius & hoc modo Angelus non potest in puncto locari, quoniam punctum ambitum nullum habet aut quia est in essentia illius illud conseruans; & ita solus Deus est in rebus: quare hoc pacto Angelus in puncto esse non poterit.
Caput 2
SCotus autem in 2. dist. 2. qu. 6. §. Ad propositum, censet, nihil in hac re compertum esse. Res enim est a sensu valde remota, & reuelatione nihil no bis constat rationesque physicae, quae pro vtraque parte afferuntur, infirmae sunt. Primum quidem rationes, quibus primae sententiae Doctores pro bare nituntur, Angelum aliquando in puncto locari, id non satis suadent, praesertim si eorum principijs insistamus. Nam vel Angelus constituitur in loco per operationem transeuntem, vel per applicationem virtutis ad operandum, vel per aliquid, quod habet modum operationis transeuntis, vel per modum additum ipsi, vno enim ex himodis posset in puncto locari, nam si in loco esse eo modo quo putauit Durand. nequaquam posset in puncto esse; cum ex illius opinione aperte sequatur, Angelum in toto esse vniuerso: atqui nullo modo ex dictis in puncto esse posse, satis pro batur: ergo nihil pro hac opinione certi habere possumus.
Primo, si Angelus per operationem esset in loco, vel per applicationem ad operandum, hoc est, per virtutem deriuatam ad operandum, potius sequitur, necessario in parte diuisibili esse de bere, nulla etenim operatio, aut virtus deriuata ab Angelo, in puncto recipi potest, quodsi operatio in punctum deriuari nequit, neque Angeli applicatio ad operandum, ad punctum referri potest. Hac ratione vtitur Aegidius contra eos, qui putant, Angelos per operationem esse loco praesentes.
Respondent nonnulli, etiamsi actio nequeat recipi in puncto, potest tamen per punctum corpus moueri: & quia Angelus potest per punctum virtutem suam toti corpori applicare, vt per illud dicatur corpus moueri, ideo Angelus in puncto esse potest, siue sit in loco per operationem transeuntem, siue per applicationem ad operandum Verum quamuis mouens corporatum possit mouere corpus aliud per punctum, vel per superficiem, quia, vt moueat, debet tangere mobile, vt tactu quantitatem imprimat motum, vel impetum, qui est causa motus, tactus autem quantitatis vel potest esse in puncto indiuisibili, vel debenecessario esse in superficie. quia secundum profunditatem tactus fieri non potest: tamen Angelus per punctum nequit corpus mouere. Si enim id fieri posset, maxime, quia per punctum tange ret: at tangere in puncto non potest: primum non tactu quantitatis, quia Angelus quantitatem non habet: praeterea non tactu virtutis, seu operationis, quia nullus eius effectus recipi potest primo in puncto, vt per illud in reliquum corpus deriuetur: ergo nequit Angelus corpus per punctum mouere: aut explicent nobis, quomodo virtus, seu operatio Angeli toti corpori per punctum possit communicari.
Hac ratione non solum probatur, Angelum non posse esse in puncto indiuiduo corporis, verum etiam neque in parte aliqua determinata totius, quod mouetur, nisi dicamus, corpus ab Angelo moueri qualitate aliqua impressa, quae dicitur impetus: quoniam si sola sua voluntate Angelus mouet corpus ad locum, adde, si placet vel media potentia exequente, quam aliqui a voluntate frustra distinguunt, motus totius mobilis, nec prius tempore, nec prius natura, aut causalitate recipitur in una parte, quam in alia; loquor autem de corpore solido & permanenti: nam si fluidum sit, facile potest vna pars prius tempore mota deinde aliam mouere: itaque si corpus solidum & permanens sit, non potest in vna parte prius recipere motum, quam in alia, sed aeque in omnes diffunditur: aut ostendant nobis, quomodo vna pars mota, sit causa motus alterius. Fateor quidem, dum mouens est corporeum, per vnam partem reliquas mouere, vel quia per tactum vnius ceteras impellit, vel quia tactu illo qualitatem aliquam ceteris imprimit, si in aliqua determinata primo illam producit: nam si serpit, vt calor, nec est prima pars mobilis ea qualitate affecta, sicut neque prima pars calefacta, non dicetur etiam ratione qualitatis per aliquam partem determinatam, sed indeterminatam mouere: at motus secundum locum certe non ita diffunditur: neque enim in aliqua determinata parte primo recipitur, nec paulatim serpit vt calor, sed aeque in omnibus partibus mobilis incipit, vt apparet in orbe, qui circulo vertitur, & in quouis alio corpore proiecto.
Porro Angelum, propter motum secundum locum, imprimere posse impetum aliquem, qui possit esse causa motus, mihi maxime probabile est. Nam quid aliud efficere potest in corpore graui quod suspensum in aëre detinetur? Cum enim nullo impedimento detineatur, nec motus illius cesset per solius concursus negationem, sicut a Deo possit impediri, quia Angelus nullum potest negare concursum necessarium ad motum grauis, efficitur, vt aliqua positiua operatione Angeli detineatur: haec autem non est motus secundum locum, quia supponimus detineri quiescens, quid ergo aliud esse potest, quam impetus, ita sane moderatus, vt nec superet grauitatem, & sursum corpus moueat, nec ab ea superetur, vt corpus deorsum moueatur, sed suspensum quiescat? Nihilominus puto necessarium non esse impetum impressum distinctum a motu, vt Angelus possit corpus mouere.
Hoc autem supposito, difficile mihi est, quaratione dixerit Sanctus Thomas, Angelum coeli motorem, esse in ea parte determinata, qua motum toti corpori imprimit, hoc enim fieri nequit, nisi Angelus sit in loco per impressionem impetus in parte determinata, atque multo minus intelligo, quo pacto verum esse possit, quod Aristo. dicit 2. de coelo, capite 2. eam partem in coelo esse dextram, a qua incepisset coelum me neri: si motus non fuisset aeternus, in motu enim orbis non apparet, quae pars potuerit prius moueri, non solum tempore, sed neque causalitate & natura, nisi ponamus intelligentias coelos animantes, & in aliquam partem virtutem peculia rem ad motum imprimentes, quod ipse Arist. videtur sensisse, vt disp. 183. cap. 1. notauimus, veasseramus, angelum assistentem prius imprimere impetum in vnam partem orbis, vt moueat, quam in aliam.
Secundo, si angelus esset in loco per aliquid, quod se haberet ad modum transeuntis, vt si praesideret, aut custodiret nescio qua ratione in puncto esse posset, ad quid enim custodia, vel atten tio praesidentis, vel aliquid huiusmodi ad punctum solum dirigeretur, aut dirigi posset? Nam quamuis angelus possit cogitare punctum non cogitando reliquas partes, tamen custodire, aupraesidere, aut quid simile efficere nequit, nisi cir ca totum corpus, vel explicent nobis hunc modum operationis circa punctum, quae operationi transeunti assimilatur.
Tertio, si angelus fit per nudam substantiam vt alij dicebant, etiamsi sit indiuisibilis, non pro inde fit, vt in puncto, quod in continua quantitate positum est, possit locari, nam vt optime notauit S. Thom. in hoc articulo vtriusque indiuisibilitas est diuersae rationis, nec vllo modo mutuo sibi respondet, ergo non oportet, vt indiuisibilitas angeli in puncto lineae possit constitui, quod si existentia angeli in loco oriretur ex nuda substantia, vt aliqui putant, & quia substantia indiuisibilis est posset esse in puncto, sequeretur semper in puncto debere locari; sicut quia existentia in loco pedali sequitur pedalem quantitatem, semper neces sario in tanto loco debet esse, aut ergo indiuisibilitas substantiae angeli non potest postulare sibipunctum pro loco, aut semper debet illud postu lare. Propterea Scotus, qui dixit, angelum esse in loco per suam substantiam nudam, existimauit inde non probari, in puncto posse constitui, quia inquit, indiuisibilitas angeli non est limitata, intelligit, sicut est punctum in continuo Hactenus probauimus, non satis monstrari, argelum in puncto esse posse, etiamsi sequamur opiniones, quas supra confutauimus de fundamento existentiae angeli in loco, quinimo licet ex aliqua illorum recte seque retur existentia angeli in puncto, id tamen absolute asserendum non esset eo quod ex falso fundamento colligeretur.
Quod si nostram sequamur sententiam, quam disp. 188. c. 7. exposuimus, angelum nempe in loco constitui ratione alicuius modi additi suae substantiae pro nutu & voluntate sua, adhuc mihi con pertum non est, in puncto posse locari. Quis enim scire potest, an modus ille limitatam naturam habere debeat ad partem corporis diuisibilem, & esolum substantiam Angeli vniat, vel vnire etiam possit puncto? pro neutra quidem parte contra dictionem video, ob id tamen nullum fundamenrum habeo, vt aliquid affirmem.
Hactenus ostendi fundamenta primae sententiae infirma esse. Deinde reliquum est, vt idem de fundamentis secundae monstremus, vt illa tertia Scoti sententia comprobata maneat, quae affirmat, tem dubiam esse, nec satis definiri posse. Ra¬ tiones igitur secundae sententiae nullius esse momenti sic ostendo. Primo quidem Ocam. Gab. & Marsil. fundamentum negantium puncta in continuo, falsum est: & quamuis verum esset, quaestio solum procedit, supposito quod puncta essent, ea vero esse nunc breuiter ostendo. Primum, de superficie extrema cuiusuis corporis hactenus nemo dubitauit: at vero superficies intermedias, & puncta linearum, quae sunt intra continuum ( omnis enim linea est intra superficiem) negarunt aliqui. Iam ergo saltem posset esse dubium, an Angelus posset esse in tota superficie, quae indiuisibilis est secundum profunditatem: & de hac idem iudicium ob eandem rationem esse arbitror. Sed ostendamus esse etiam puncta in medio corpore, nam si detur perfecte planum, super quod sit per fecte sphaericum, tangit sine dubio realiter: tanger autem planum non secundum se totum, vt manifestum est: ergo aliquo sui: vel ergo aliquo indiuisibili, vel aliquo diuisibili: non quidem aliquo diuisibili versus larum, & longum plani: hoc enim conuincunt Mathematici, quia alioqui non omnes lineae ductae a centro ad circum ferentiam essent aequales, id quod eodem modo sequitur, siue dicant tactum esse in aliquo diuisibili determinato secundum latum, & longum; siue in aliquo inde terminato, & tunc sphaericum tangeret secundum aliquod sui diuisibile versus latum & longum periphericae: deinde factus ille versus profundum vtriusque corporis non est per aliquam partem diuisibilem: habemus ergo indiuisibile versus omnem partem, quod est punctum. Quod enim nonnulli dicunt, tactum illum fieri per aliquam partem non determinatam, ridiculum est, nam cum tactus realis & determinatus sit, & non fiat secundum totum corpus, debet fieri aliquo illius determinato, ergo non sola assignatione sunt puncta, sed realiter, vt ita tactu etiam assignari possint, nam tactus realis est, nec assignatione & tactu efficitur id, quod corpora se tangunt, sed id. quod erat assignatur.
Secundo ratio Alexan. & Bonau. nihil probat, supponunt enim hi Doctores id, quod deberent, inferre, nempe id, quod in loco est, debere esse in aliquo diuisibili spatio, quamuis hoc manifestum est, si loquamur de existentia in loco ambiente, at de praesentia simplici alicubi, qualis est angeli, non est ita manifestum, sed est id, de quo nunc controuertimus.
Tertia ratio Aegidij nihil etiam probat, si semel dicamus esse angelum in loco non ratione operationis: non enim recte enumerauit modos existendi in alio, cum ait, aliquid in alio esse aut intra ambitum illius, aut tanquam conseruans illud: angelus enim est in loco, simplici tantum praesentia substantiae suae, nec oportet operari, vt in eo sit: quare hac ratione non recte monstratur, angelum non posse in indiuisibili locari. Vtraque igitur pars incerta manet, quanquam libenter fateor, nullam contradictionem inferri, si partem affirmautem sequamur.
Caput 3
REliquum est, vt explicemus, vtrum Angelus qui mouet orbem, coeli, sit in toto, an in aliqua parte illius. Communis opinio fert, esse in parte aliqua determinata orbis: ita S. Thom. in hoart. Bonauentura in 2. dist. 2. 2. parte art. 2. q. 2. ad 2. Sco tus quaest. 3. §. Praeterea tertio, & Philosophi communiter: incredibile namque videtur, in toto coelo Angelum esse: quia si totum coelum adaequatus locus Angeli esset, cum Angelus ille, qui mouesit ex inferiori ordine: Archangeli, qui mittuntur & alij Angeli superiores majus spatium aut locum sibi adaequatum postularent, quare esse possent in coelo, & in terra simul contra doctrinam Damasceni traditam supra disputatione 190. cap. 3. Maior namque longitudo, & latitudo est totius coeli quam est inter coelum, & terram. Difficile tamen est explicatu, quomodo Angelus, si est in determinata parte coeli, fixus permaneat, neque cum ea moueatur, multo autem difficilius secundum opinionem eorum, qui affirmant, Angelum esse in loco per operationem, nam praeterquam quod, vt supra dicebamus, potius esset in toto coelo aeque primo, quam in parte determinata, adhuc difficile explicaretur, quo pacto Angelus esset in aliqua parte, in qua continuo virtutem, & motum imprimeret, & cum ea non moueretur. Dicimus itaque ratione illius modi additi substantiae suae, vniri corpori, ne ipsum in toto orbe collocemus, operari tamen in toto orbe, sed non imprimendo aliquem influxum per vnam partem, nec hoc esse operari in distans & remotum, sine medio; non enim repugnat, Angelum in loco, in quo est, continuo pelongum interuallum operari. Verum necessario videtur dicendum, Angelum continuo, & suces siue murare in se modum illum, ratione cuius vnitur corpori, vt fixus maneat transeuntibus nihilominus partibus coeli successiue, quibus in eadem quantitate, quatuor, aut quinque palmorum verbi gratia, continuo & successiue respondet, vead partem nostri orientis, vel alibi: quemadmodum si Angelus esset in parte aliqua alicuius fluminis, & continuo partes aquae succederent, vt eis continuo & successiue vniretur quiescens, deberet in se successiue modum mutare: quocirca subest Angelo modus, quo successiue continuo corpori adsit, & quo permanenter in eo locetur. id quod in disp. de motu Angelorum magis elucidabitur.
Disputatio 193
An plures Angeli simul in eodem loco esse possint
Plures Angelos non posse esse in eodem loco, etiam non adaequato, Bonauentura & alij dixerunt. cap. 1. Refellitur praecedens sententia, cap. 2. Plures Angelos in eodem loco adaequato esse non posse, docuerunt Thomistae, cap. 3. Verior sententia est, plures Angelos posse esse in eodem loco
Caput 1
VARIANT etiam Doctores in hac quaestione imo multi in eandem sententiam varij rationibus adducuntur. Primum quidem nonnulli affirmant, plures Angelos esse non posse in eodem loco propria virtute. Vt autem eorum rationes indicant, loquuntur de loco etiam non adaequato. Ita sentiunt Bona in 2. dist. 2. part. 2. art. 2. q. 4. Ricard. in 1. distinctione 37. artic. 2. quaest. 4. AEgidius in eadem disp. part. 2. art. 1. quaest. 3. in qua sententia fuisse videntur S. Thom. in hoc articulo, & Caprol. in 2. dist 2. quaest. 2. art. 1. conclus. 3. & Bassolis quaest. 4. art. 4. hic enim auctor solum concedit, esse posse omnipotentia Dei absoluta. Probat primo Bonahac ratione. Cum Angelus fit pars quaedam vi niuersi, ac proinde in toto debeat aliquem ordinem, habere, necesse est, naturaliter vnumquem que Angelum in suo loco peculiari constitui: nam si in eodem quomodocunque plures essent ordo vniuersi perturbaretur. Fatetur autem, ex parte Angeli non esse repugnantiam, quia vnus non ita occupat locum, vt sua substantia impedimento sit alteri, sicut est vnum corpus alteri corpori; ne que ex parte loci, cum enim locus non indigeat Angeli praesentia, nihil ex parteloci obstat, quo minus plures in se Angelos recipiat: totam ergo repugnantiam esse putat ex parte ordinis, quam seruare debent in toto vniuerso, quem arbitratur virtute ipsius Angeli tolli non posse.
Secundo probat Ricarduus, quia quae sunt in eodem loco, necessario se penetrant, sicut si duo corpora essent: ergo si duo Angeli essent in eo dem loco se mutuo penetrarent: supponit autem Ricardus vt notum, duos Angelos non posse se penetrare. Tertio arguit Aegidius, Quoties plura cum aliquo vno eodem modo comparantur, non possunt simul in eo esse, sicut duae formae in eadem materia, quia eodem modo ad eam fehabent, simul esse non possunt; at vero Angelum, & animam in eodem corpore, corpus & Angelum in eodem loco simul esse non repugnat, quia diuerso modo materiam: aut locum respiciunt sed duo Angeli eodem modo cum loco compatantur: ergo simul in eodem esse nequeunt. Ha omnes rationes de loco etiam non adaequato contendunt probare, vt satis compertum est; at que idcirco dixi, hos authores plane sentire, plures Angelos non posse esse in eodem loco, etiam non adaequato¬
Caput 2
Ac sententia meo iudicio scriptura, & ratione refelli potest, vt cap. 3. aperte monstrabo nunc autem satis sit ostendere, infirmas esse rationes horum doctorum, quo etiam falsitatem doctrinae ipsorum aliquo modo indicabimus. Prima ratio Bonau. solum probat, Angelum cum toto vniuerso aliquem ordinem habere, non situ & loco, sed secundum suam substantiam, & naturam: hic autem non tolleretur, etiamsi plures Angeli in eodem loco collocarentur: ordo autem secundum locum solum attenditur in corporibus, quae sua quantitate necessario diuersa loca debent occupat
Secunda ratio Ricardi nihil habet momenti. Est autem supponenda doctrina communis Scholasticorum qui asserunt, vnam substantiam creatam non posse esse intra aliam per illapsum, sed solum secundum praesentiam, sicut in loco: ita docent Magist. in 2. dist. 2. Heruaeus in secundum disto. quaest. 1. art. 2. ad secundam rationem principalem Bonau, in secundum dist. 8. part. 2. ar. 1. c. 2. in corpore, & ad secundum, Argentina in secundum dist. 7. q. 1. art. 2. & Ferrariens. 4. contra gent. cap. 18. in fine. Vt enim aliqua substantia dicatur esse in alia per illapsum, opus est, vt praedicti Doctores notarunt, esse in ea ratione consernationis substantiae illius: atqui vna substantia creata nequit aliam conseruare: ergo neque esse in ea per illapsum, sed per solam praesentiam loci, Cumque vnus Angelus non possit esse locus alterius (locus enim sumitur secundum situm, nec possit illabi, quia non conseruat substantiam eius, consequitur, nullo modo vnum Angelum in alio esse posse. Deus autem, quae sua est omnipotentia, cum omnia conseruet nutu voluntatis suae, in omnibus rebus; etiam spiritualibus, ita est, vt substantiae earum illabatur. Est autem doctrina Augustini libro de Ecclesiasticis dogmatibus cap. 83. vbi ita scribit: Daemones per energiacam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione, & oppressione vniri; illabi autem menti, soli illi possibile est, qui creauit. Quibus verbis concedit, Angelum animae vi niri, seu coniungi, quia simul cum illa in eodem corpore est; non tamen esse intra animam, quia illi non potest illabi. Idem clarissime dixit Beda in illud Ac 5. Anamacur tentauit, &c. cum ait, mentem, & animam hominis a nulla creatura intra substantiam eius existente posse impleri, nisi a tota Trinitate. Referri quoque solet Fulgent, de fide ad Petrum cap. 3. inquit enim, Inest tamen singulis ( scilicet Angelis) naturalis terminus, quo a se inuicem discernuntur; quia nullus eorum in alio est. Id tamen dixit, quia putauit, Angelos corporeos esse, tametsi corpora eorum ex elementis non essent: in quaetiam sententia videtur fuisse August. quare mirum non est, si etiam loco citato dixerit, Angelos substantiae animae illabi non posse. Ceterum, cum intra corpus humanum esse concedat, illa peculari ratione iam explicata intra animas esse negauit. Bene video librum de Ecclesiasticis dogmatibus non August. sed Gennadio a multis adscribi
Nunc ergo quam parum probet ratio Ricardi sic ostendo. Quamuis verum sit, vnum Angelum non posse esse intra substantiam alterius Angeli: oppositum tamen non sequitur, etiamsi dicamus plures Angelos esse in eodem corpore simul: sicut enim potest esse Angelus simul cum anima rationali in eodem corpore, non tamen intra illam: sic etiam erit cum alio Angelo, non tamen in tra illum: vna enim substantia nequit esse in alia nisi per illapsum substantialem, aut tanquam in loco: priori modo solus Deus esse potest, vt diximus posteriori autem modo Angelus solum potest esse in substantia corporea, quae habet situm: intra alium autem Angelum esse nequit, sed cum illo simul in eodem corpore. Ex eo autem, quod simul sint duo Angeli in eodem corpore, non fit vt se mutuo debeant penetrare, & substantialiter alter alteri illabi; alioqui & animae rationali illabetetur Angelus, dum est in corpore arreptitij: vel contra anima arreptitij ipsi Angelo: quod est absurdum: male igitur colligit Ricardus.
Tertia quoque ratio Aegid. non minus infirma est, nam licet aliqua nequeant esse in eodem loco eodem modo, sicut duae formae in eadem materia, aut duo corpora quanta intra eandem superficiem: contra vero aliqua possint esse diuerso modo, vt Angelus, & anima intra idem corpus, hinc tamen non fit, ut aliqua duo eodem modo intra idem corpus esse nequeant: ex particulari namque uniuersale colligi non debet. Quod si Aegid. assumat in sua ratione vniuersalem propositionem, nempe nunquam duo, vel plura esse posse in eodem loco eodem modo, assumit id, quod est probandum. Praeterea ex illis particularibus non licet a simili colligere, id quod contendit: nam duae formae in eadem materia ideo esse non possunt, quia non sola loci praesentia adsunt, sed effectum formalem materiae tribuunt, vnus autem effectus cum altero natura sua pugnat: Deinde duo corpora ideo esse nequeunt intra eandem superficiem, non quia eodem modo sunt, sed quia ita vnumquodque eorum est, vt occupet spatium illius quantitate sua: id autem quod semel occupatum, & repletum est, alio corpore repleri non potest: at Angelus ita est in corpore, vt nullum effectum formalem illi tribuat, sed sola praesentia adsit, neque sua substantia repleat, aut occupet spatium: ergo nihil obstat, quo minus sit cum alio
Angelo intra ambitum eiusdem corporis: aut assignet aliquid aliud, quod impedimento esse possit. Quod si esse diuerso modo, sufficeret, vt aliqua possent esse simul, sequeretur in eadem materia posse esse simul duas quantitates penetratas, alteram informantem materiam, alteram solum praesentem: quia diuerso modo tunc essent: at hoc est impossibilile: ergo parum refert, eodem aut diuerso modo esse, vt aliqua simul esse possint, si aliunde aliquid obstet: sicut contra, esse modo nihiobstat, si aliunde impedimentum non sit: hoc ipsum capit. 4. magis confirmabitur, vbi etiam rationem S. Thom. Capreoli examinabimus.
Caput 3
CVm S. Thomas in hoc articul. definiat, non posse plures Angelos esse in eodem loco Thomistae communiter intelligunt eius sententiam de loco adaequato, fatenturque nis repugnare, in eodem loco non adaequato plus Angelos esse. Sic Caietanus in commentario huius articuli. & Ferrariens. 3. contragent. capit. 68. §. secundi dubij Appellant vero locum non adaequatum, qui non respondet toti virtuti operanti: cum enim hi constituant Angelum in loco per operationem, aut per virtutis applicationem ad operandum, recte dicunt, illum esse adaequatum, in quo Angelus tota virtute sua operatione constituitur; illum autem non adaequatum, in quo virtute sua operante solum ex parte locatur, nam si duo Angelimoueant, idem corpus, cum quisque non adaequate ad motum concurrat, erunt in eo corpore, vt in loco non adaequato. Fatentur nihilominus S. Thomam locutum de loco etiam non adaequato, & negasse, plures Angelos in eodem loco etiam non adaequato, esse posse, id enim ratio eius manifeste indicat, non quia id potentiae, & virtuti Angelorum repugnet, sed, vt, ait Ferrariens. quod superuacaneum videatur, plures Angelos mitti, cum vnus solus sufficiat; aut, vt Casetanus explicat, quia physice, & vt plurimum id non contingit. Ceterum, vt Caietanus explicet, quo pacto suapte natura repugnet, plures Angelos esse in eodem loco adaequato, notat primo, id non esse intelligendum de potentia absoluta Dei; sic enim nullus negat, esse posse. Secundo intelligendum esse iuxta virtutem Angeli naturalem, quia naturaliter non potest idem effectus esse a duabus causis, quas vocant totales; tametsi fieri possit virtute Dei, & potentia eius absoluta, vt duae causae creatae totales ad eundem effectum totaliter quoque concurrant: Si ergo Deus sinat. Angelum virtute sua naturali a se solo in loco constitui, non poterit simul esse cum alio in loco vtrique adaequato: bene tamen in loco non ad aequato. Addit tamen tertio posse duos Angelos virtute sua naturali, nihil Deo supplente esse in eodem loco vtrique adaequato, non formaliter, sed materialiter: inquit materialiter, hoc est, in eodem corpore quantitatis, & molis adaequata virtuti vtriusque. Ait vero formaliter, ratione eiusdem operationis, & fundamentis: ac si dicat, possent duo Angeli esse in eadem corporis mole vtrique adaequata per modum loci, non ratione eiusdem, sed diuersarum operationum; vt si vnus, inquit, moueret secundum locum, alius autem illuminaret: Conuenit cum Caietano Ferrariens. in hoc tertio puncto, nam de primo nihil dicit; in secundo vero contrariae sententiae est, quae duo ad praesens institutum nihil referunt: tunc enim difficultas est de existentia in loco ex propria Angeli virtute, Deo solum concurrente, iuxta id, quod ipsa suapte natura postulat. An vero idem effectus possit esse a duabus causis totalibus, 3. parte, quaest. 3. artic. 6. contra eundem Caietanum disserendum est
Haec sententia sic explicata mihi non probatur. Primum non placet, quod asserit, superfluum esse, plures Angelos esse in eodem loco physice & vt plurimum id non accidere; cum constet nobis, intra eundem hominem frequenter esse plures daemones, sicut Luc. erat legio: quod nec superfluum nec rarum & inconsuerum iudicari debet. Neque enim dicendum est, singulos daemones in singulis partibus corporis esse, praesertim cum daemones illius legionis in partibus minimis esse deberent: sed neque id esse impossibile, ratio sancti Thomae conuincit, vt capit, sequi videbimus. Deinde id, quod docent Caietanus & Ferrariensis de loco materiali, & formali, mihi non placet. Nam si semel concedant, duos Angelos posse esse in eodem corpore adaequate, etiamsi non sint ratione eiusdem operationis, nihilominus dicendi sunt esse in eodem loco formali adaequato: ad rationem namque formale loci non spectat fundamentum in eo existendiquod est operatio: sed locus Angeli materialis est latitudo ipsa, & longitudo corporis; eius autem ratio formalis est respectus distantiae ad puncta fixa: sicut locus materialis corporum est superficies, & respectus ille est formalis ratio illius: quare si idem corpus adaequate responderet duobus Angelis, dicerentur absolute esse in eodem loco adaequato.
Caput 4
EGo sane existimo, plures Angelos simul in eodem loco esse posse. Ita absolute docenScotus in 2. distin. 2. quaest. 8. Gabr. q. 2. art. 3. dubio 3. Gregor. quaest. 3. Marsil. in 2. quaest. 2. artic. 2. concl. 8. Maior. quaest. 10. Ocauum quodlibet i. quaest. 4. & quidem si de loco non adaequato sermo sit, nobiscum conueniunt Caietanus & Ferrariensis, quatenus asfirmant, id non repugnare virtuti Angeli, sed ausuperuacaneum id esse, aut rarum. Ego tamen non cum illis, & aliis non allegatis, id non repugnare; sed neque superuacaneum, neque rarum esse. Hanc autem sententiam mihi non suadeo solum, quia nullam videam ex illa sequi contradictionem; id enim mihi non sufficeret, vt eam sine dubio asseuerarem; sed quia etiam in Scriptura id plane continetur Lucae illo 8. ex quo loco Ricardus de S. Victore 4. lib. de Trinitate cap. 25. colligit. Angelos non esse corporeos, quia simul in eodem loco esse possunt: videmus etiam frequenter in arreptitiis plures daemones esse: ergo satis est, vt asseramus, plures in eodem loco esse posse. Rationes autem allatae in primo capite de loco non adaequato, nihil probant, vt capite secundo vidimus. Ratio etiam sancti Thomae, quae eodem spectare videtur, efficax non est: cum enim constituat Angelum in loco per operationem transeuntem, vel per applicationem virtutis ad operandum, arguit in hunc modum, vnius effectus vna tantum causa esse potest, vt patet in omni genere causae: (loquitur autem de proxima causa) cum ergo applicatio virtutis constituat Angelum in loco, quae non potest esse nisi ab vno, fit, vt in vno loco vnus Angelus dumtaxat esse possit: nam sit interdum accidit, eundem effectum esse a pluribus causis, vt in trahentibus nauim apparet, id solum contingit ex imperfectione mouentium, quorum virtus mutuo iuuari potest: quasi dicat, id Angelis nequaquam conuenire, quia perfecti motores sunt. Verum haec ratio non obstat, quominus etiamsi Angelus sit peoperationem transeuntem in loco, plures in eo dem simul, saltem non adaequato, locari queant, Primum quidem, quia perfectioni Angeli non repugnat, ab alio Angelo ad aliquem effectum iuuari: & hac ratione videmus, in eodem humano corpore plures daemones aliquando esse, vt magis torqueant. Tum etiam, potest vnus Angelus mouere corpus motu recto, alij autem circula ri: non autem repugnat in eodem corpore esse ratione diuersarum operationum. Dico autem diuersas operationes, non quia, vt putat Caietanus, alter Angelus possit moueri secundum locum, alter illuminare: nullam enim qualitatem Angelus imprimere potest: sed quia diuersis motibus secundum locum diuersi Angeli idem corpus mouere possunt. Ad haec, multo facilius probatur, duos Angelos posse esse in eodem loco, ex modo, quo diximus, Angelum in loco constitui cum enim sit per modum quendam additum substantiae suae, ratione cuius corpori proxime vnitu secundum praesentiam substantiae suae, nihil ob stat, quo minus duo in eodem corpore esse possint. Sicut enim simul est Angelus cum anima in eccem corpore, nec se inuicem impediunt: simul etiam vnus Angelus cum alio esse poterit. Quod enim dicebat Aegidius, animam & daemonem posse in eodem corpore existere, quia diuerso modo in eo sunt, friuolum esse, iam ostendit 2. capite, ideo namque anima praesentia sua non impedit Angeli praesentiam, non quia ipsa informet corpus, non autem Angelus, sed quia sua substantia, quod sit spiritualis non replet, neque occupat locum, sicut quantitas, & ita finit alium spiritum esse simul, sed hoc idem habet vnus Angelus respectu alterius, ergo bene potest cum illo in eodem corpore esse. Hactenus absolute solum probaui, duos Angelos in eodem corpore & loco existere posse, nihil de adaequato loco definiens, de hoc autem dico, posse quidem esse in eodem loco vnicuique adaequato, nisi obstet inaequalitas virtutis ex parte ipsorum, hoc est, aliunde minime repugnat, siue dicamus per operationem, siue dicamus esse per modum illum substantiae. Quod si omnes sunt inaequales virtute ad operandum, & constituendum se in loco, hac ratione duo esse non poterunt in eodem loco vnicuique adaequato, vt satis manifestum est.
On this page