Text List

Quaestio 53

Quaestio 53

Articulus 1

CONCLVSIO est affirmans, & meo iudicio ita certa, sicut Angelum esse in loco: in eius tamen elucidationem sequentibus disputationibus nonnulla dicenda sunt.

Disputatio 194

An moueri possit Angelus de loco ad locum

DISPVT. CXCIV. An moueri possit Angelus de loco ad locum.

Caput 1

CAPVT I. Quid sentiant Heruas & Durandus.

INter Scholasticos nullus est, praeter Heruaeum & Durandum, qui asserat, Angelos non moueri secundum locum: id autem docuerunt Herueus in tractatu de motu Angeli qu. 1. praesertim artic. I. & 2. qui incipit, Ad secundum principale, & Duranduin 1. dist. 2. 37. parte dist. q. 1. an. 26. & q. 2. referuntur quoque pro hac sententia Aegidius in 2. distinct. 37. 6 Caietanus in commentar. huius articul. cum plane ad struant, Angelum moueri; tametsi in ratione motus explicanda ab aliis differat, vt disput. sequi cap. 2. videbimus. In praedictam vero opinionem de motu Heruaeus, & Durand. diuersis rationibus adducuntur. Nam de existentia Angeli in loco diuersa quoque sunt opinati. Durandus enim ideo docet Angelum non moueri de loco ad locum quia putat Angelum semper vbique adesse, aut saltem in illis omnibus locis simul, in quibus esse potest, & operari: cumque ad motum secundum locum necessarium sit locum relinquere, fit vt Angelus non moueatur: imo vero inde probauit, Angelum simul vbique esse, aut in omni loco, vbi esse potest, quia nequit intelligi, quomodo in Angeli substantia sit aliqua mutatio secundum locum deserendo priorem, & adquirendo alium. Hernaeus autem eodem modo asseruit, Angelum non moueri secundum locum, sicut dixerat, non esse in loco: vt enim aliquid loco moueatur, & ad locum debet in loco esse: cum ergo Heruaeus asserat, Angelum in loco non esse, consentane suis principiis docet: nec loco moueri nec ad motum secundum locum, vt videtur sufficere praesentiam illam, quam Heruaeus Angeleconcedit non secundum substantiam, sed sicut causa dicitur esse in effectu suo, Pro hac sententia, praeter fundamenta, quibus praedicti autores vsi sunt in opinionibus, quas de loco Angelorum docuerunt, videtur esse Aug. de Genes. ad lit. cap. 20 & 6. vbi ait, creaturam corpoream moueri per loca, & tempora; spiritualem vero solum per tem¬

Caput 2

CAPVT II. Angelum loco moueri, vera sententia est.

VEra sententia communi Scholasticorum, & Patrum calculo firmata est, Angelum non minus vere loco moueri, quam in loco esse. Et Scholasticis hanc sequuntur reliqui omnes, quos sequ. disp. referemus, qui etiam contra Heruaeum dixerunt, Angelum in loco esse, vt vidimus disputatione 287. Ego autem existimo eam catholicam esse quod ex Scriptura manifeste deducatur, vt paulo post ostendemus. Ex Patribus vero eam tradiderunt commemorata disp. praedicta cap. 1. qui affirmarunt, ita Angelum in loco esse, vt peculiari loco definiatur: sic enim necesse est, inde moueri posse. Atque ita plane fatentur Durandi & Heruus freos in loco eo modo esse existimassent: illi namque negarunt morum Angelorum aut quia in loco Angeli non essent, aut quia loco peculiari non essent definiti. Sunt etiam aliplures Patres, qui plane docent, Angelos de loco ad locum moueri, Gregor. Nazianz. orat. 34. quae est Gra2. de Theologia in fine, vbi de Angelis ita inquit, Loca omnia peragrant, omnibusque impigre adsunt, tum ob ministerij promptitudinem, tum ob naturae leuitatem. Quod si vbique essent simul, vt dixit Durandus, neque dicerentur loca peragrare, neque ob naturae leuitatem ubique impigre adesse, sicut corpus non ad est omnibus partibus loci, quem simul occupat, ob naturae leuitatem & promptitudinem, sed quia simul in illis est: id quod antea Dionysius dixerat, capite vltimo de coelest. Hierarch. ante medium cum dixit, Angelorum pedes alatos depingi propter motus celeritatem. Chrysostom. vere expresse ho. 3. in epist. ad Hebr. in illa verba, Omnes sunt administatori, spiritus, inter Angelos, qui mittuntur, & filium Dei, qui etiam missus est, hoc ait interesse quod illi, cum mittuntur, loco mutant. non autem filius Dei. Quibus consentit Damasc. lib. 1. de fide capit. 17. Angelus (inquit) ob naturae pernicitatem, & quia prompie, ac celeriter transit, in diuersis locis operatur. Et 2. de fide cap. 3. docet, Angelos, cum ad terram e coelo mittuntur. in coelo non manere. Ex Latinis quoque antiquis Tertull. in apologia contragent, capit. 22. ita scribit, Omnis spiritus ales est; hoc Angeli, & daemones, igitur momento vbique sunt Ambros. lib.i.de Spiritu S. c. 10. interspiritum creatum & increatum differentiam constituit, quod creatus de loco ad locum transit, quia non complet omnia; ita, inquit, habet motum descensorium: sed spiritus increatus non habet talem motum, neque cum mittitur, a Patre discedit. Hieronym. Epist. 53. contra Vigilant, illud sequuntur agnum quocunque ierit, plane docet, Angelos vbique praesto esse propter naturae suae celeritatem. Gregor. Magnus hom. 34. in Euang. longe a medio cum dixisset, Angelos, qui e coelo mittuntur, Deo semper assistere, reddit rationem his verbis, Quia eisi circumscriptus est ipse Angelicus spiritus, summus tamen ipse spiritus, qui Deus est, circumscriptus non est: quasi dicat quamuis spiritus Angelicis in particulari loco, fit, & ita, cum mittitur e coelo, priorem locum deferat, quia tamen spiritus increatus vbique est, Angelus quocumquei erit, ipsi summo spiritui praesens est: quodsi Angelus in coelo maneret, frustra hanc rationem Gregorius adduceret. Hoc testimonium citat Magister in i.dist. 34. capit. Sunt ergo ex Beda super Lucam: sed reuera est Gregor. in ea homilia, quae est ex Euang. Lucae 15. de 99. ouibus. Idem omnino docuit ipse Gregorius lib. 1. mor. cap. 2. Denique Bern. serm. 5. super Cant. cum dubius. maneat, an Angeli corporei sint, inde probat, corporeos, esse quia mouentur, indubitatum namque illi fuit, Angelos loco moueri; tametsi vtrum corporei an incorporei essent dubitauerit.

Eadem quoque sententia in Scriptura apert. traditur, quamuis nonnulla etiam testimonia pro ea allegari soleant, quae nihil omnino probant Omissis igitur illis testimoniis Lucae 10. Videbam Sathanam tanquam fulgur cadentem de coelo: & Apocalyp. 12. Neque inuentus est locus eorum amplius in coelo. de quibus disputatione 224. capit. 1. & 2. dicturi sumus, nonnulli probant, quia in Scriptura dicuntur Angeli ascendere, & descendere, Ioan. 1 & 5. capit. Tamen non multum inde probari potest: nam & descendere diuinae personae conuenit, absque eo quod loco moueatur: spiritus enim super Christum descendisse dicitur, eo quod in eo loco nouo modo coepit apparere. Efficacius lob. 3. probatur primum: ex illo lob 1. vbi dicitur Satha¬ nas circumiisse, & perambulasse terram: nam quamuis etiam Deus dicatur Genesis 3. deambulasse ad auram post meridiem, id tamen de Deo dicitur ratione assumpti corporis, in quo appare re dignatus est: at non est credibile, Sathanam in assumpto corpore deambulasse, & circumiisse terram: corpus enim daemones, aut Angeli tantum assumunt, quoties hominibus apparent. Deinde ex illo Matth. 8. vbi daemones a Domino petierunt, vt eos mitteret in porcos: nam quam uis ex eo solum, quod dicantur a Deo mitti ad nos, non satis probetur motus secundum locum, vt statim videbimus ex illo tamen loco allegato id recte probatur, quia ibi non tantum dicuntur mis si in porcos, sed etiam ex corpore illo, quod obsidebant, in porcos missi. At aliquem mitti ex vno loco in alium, non potest sine motu secundum locum fieri: Ideo autem dixi, ex illis locis, vbi dicuntur Angeli simpliciter a Deo missi, non pro bari, eos loco moueri, quia vt disputatione 171. cap. 1. dictum est, etiamsi missio debeat esse exitus quidam a mittente; tamen non debet esse secundum locum, sed satis est, si persona, quae mittitur, exeat a mittente, secundum substantiam, & in aliquo loco incipiat apparere. Cumque Angelus a Deo fiat; etiamsi ab eo loco non exiret, neque discederet diceretur, ab ipso mitti: at mitti de vno loco in alium non dicetur, nisi de vno in alium exiredicatur; nam persona diuina procedens, et iam si dicatur mitti a producente, non tamen dicitur mitti de vno loco ad alium. Huc etiam spectant loca omnia, in quibus daemones dicebantur a corporibus exire, quae sequenti capite referemus. Testimonium vero, quod adduximus pro priori sententia, ex Augustino, nihil probare colligitur ex iis, quae diximus disputatione 187. capit. 2.

Id, quod hactenus de Angelis diximus, de anima quoque rationali intelligendum est, hoc est non tantum dum est in corpore, sed etiam separatam moueri: qua ratione anima Christi dicitus vere ad inferos descendisse, & Lucae 16 anima Lazari dicitur deportata in sinum Abrahae. Quod autem aliqui dicunt, illam solum fuisse parabolam, absurdum est. Nam in parabolis nomina propria non solent introduci. Est autem de fide & animam Christi secundum substantiam ad inferos descendisse, & animas damnatorum ibi vero esse, vt suis locis dicetur. Quare errat Durand. in i. dist. 37. 2. part. qu. 1. ad 6. & in 3. dist. 22. q. 3. num. 5. cum ait animam separatam, secundum se nullibi esse, & inferno, aut purgatorio per deputationem solum adesse.

Caput 3

CAPVT III. Angelum a se moueri.

Patrum testimonia superiori capite allegata recte considerentur, non solum probant, Angelum de loco ad locum sed etiam a seipso moue ri, vt optime obseruauit Gregor. in 2. d. 6. qu. 1. ait. 4. eos quoque a se moueri, docet Scotus in 2. dist. 2. qu. 10. & Maior quaest. 11. circa finem, & sancti Patres iudicant, cum asserunt, propter naturae caeleritatem praesto vbique esse. Nam si non a principio interno mouerentur, non naturae celeritati, sed efficacitati alterius mouentis id tribueretur. EScriptura quoque perspicue colligitur, vbi quocunque dicuntur daemones exire, Marci Lucae¬ Actor. 8. exire namque non dicitur, sicut neque ire, nisi qui propria virtute mouetur. Quis enim dicat, lapidem, qui portatur, ire, aut domo exire, Quare nescio, cur dixerit Gregorius ibidem, nihil in hac re certum haberi? intelligere namque videtur, ex Scriptura. Ratione etiam probatur, quoniam si viuentia, quae multo imperfectiora sunt, a seipsis mouentur; cur id non concedemus perfectissimae substantiae, qualis est spiritualis: quod enim nonnulli contendunt necessarium esse, in aliquo mouente se, distinguere partem mouentem, a parte mota, nulla ratione monstrari potest: quocirca frustra Capreolus in 2. dist. 6. qui conclus. 1. docet, Angelos moueri non posse a seipsis motu per se, quia nequeunt in illis distingui pars per se mouens, & per se mota, bene tamen motu per accidens, vt in secunda conclusione docet; quem motum per accidens defectu praedictae distinctionis ego sane non intelligo: vtcumque ergo ille moueatur, negari non debet, propria virtute moueri. De parte autem mouente, & parte mota disputare, nostri instituti ratio non postulat. De anima vero separata, an seipsa moueatur ex doctrina Patrum & Scripturae non ita comper tum est. Ea vero solum ratione mihi probabile fit, animam a seipsa moueri, quia cum nobilissima substantia sit, non est ei deneganda talis virtus, quam viuentibus concedimus.

Huic autem sententiae duo videntur obstare. vnum est, quod anima separata non potest mouere vllum corpus, vt docet S. Thom. infra. qu. 117 artic. 4. ergo neque seipsam. Respondeo, primum quidem multo probabilius esse id, quod docuit sanctus Doctor, nempe ab anima separata corpus nullum moueri posse; quia, vt ipse probat, cum solu nutu suae voluntatis illud mouere deberet; non minus in corpore mouere posset, quam extra, neque enim in corpore aliquid virtutis deesset voluntati animae, quod extra corpus haberet: nam diuersus modus existendi praedictae virtuti nihil derogaret. Quod autem separata intelligat alio modo, quam coniuncta, mirum non est: cum enim, dum est in corpore, cum sensibus connexasit accipiens ab illis species, quibus intelligit; illis quoque iuuatur ad actum cognitionis, quibus separata iuuari nequit: at vero, vt nutu suae voluntatis sit potens operari, nihil obstare potest coniunctio cum corpore; siquidem vt moueat, contractu aliquo non indiget quantitatis. Hinc tamen videtur sequi contra opinionem eorum, qui dicunt substantiam spiritualem in loco esse per operationem, animam separatam non esse in loco, ac proinde moueri non posse: nam cum nequeat opetari in aliquod corpus, siquidem ipsum neque loco mouere potest, nullo modo in illo esse poterit per operationem. In nostra vero opinione, qui diximus disputatione 188. Angelum esse in loco siue operatione ratione illius modi, quo se applicat corpori, fieri optime potest, vt anima in loco sit, & de loco moueatur. Deinde respondeo, animam seipsam mouere posse, etiam si alia corpora mouere nequeat: maior enim virtus videtur necessaria ad mouendum alia, quam vt ipsam moueat,

Alterum, quod obstat praedictae sententiae est, quia anima dum est in corpore, non potest seipsam ab eo diuellere: ergo nec extra corpus de vno loco in alium seipsam mouere Respondeo, diuersam esse rationem: nam sicut substantia daemonis tali modo potest coniungi vni corpori, vt illi allgetur, nec suae subsit voluntati, modum illum mutare, ac proinde, nec ab eo loco moueri (motus enim ab eo loco, debet esse, deserendo corpus, relicto modo, quo corpori vnitur) ita etiam multo magis anima naturaliter corpori vnita talem habet modum vnionis cum corpore, vt ab eo separari nequeat, quia neque modum illum relinquere potest, quem non sua voluntate, sed natura ipsa generationis habet: at modum, quem extra corpusua voluntate ipsa sibi communicat, quo corpori alicui, vt in loco, coniungatur, voluntate quoque sua mutare posse, rationi consonum est.

Vltimo obserua, friuolum esse quod quidam comminiscuntur, Angelos aliquos tantae esse virtutis, vt impulsu aliquo quasi impresso alteri Angelo, ipsum vel loco alligent, vel inde per vim moueant: hoc enim proprium videtur esse corporum. Qui autem hoc modo philosophantur, imaginatione potius, quam ratione ducti videntur cum de spiritibus eo modo philophantur, ac si corpora essent. Quare si vnus Angelus, quantum excellens, alium loco pellat, non facit id nisi virtute Dei, & imperio, sicut etiam sancti viri efficiunt: alioquin vnus bonus Angelus non posse daemonem superioris speciei alligare, cum virtute naturali ab eo potius superetur.

Disputatio 195

An motus Angeli siquid in ipso Angelo

DISPVT. CXCV. An motus Angeli siquid in ipso Angelo.

Motum Angeli aliquid ei intrinsecum esse, docuit lichetus, cap. 1.

Angelum tantum moueri ad formam extrinsecam, plerique docuerunt, cap. 2. Notationes pro explicatione verioris sententiae, cap. 3. Media sententiae probabilior est, cap. 4. Satissit argumentis, quae nostrae sententiae opponuntur, Moueri potest Angelus motu continuo, cap. 6.

Caput 1

CAPVT I. Motum Angeli aliquid ei intrinsecum essedocuit Lichetus.

CVm ceteri omnes Scholastici contra Hernuaeum, & Durandum vno ore fateantur, Angelum moueri, variant tamen inter se, & de natuta ipsius motus diuersa sentiunt. Nonnulli arbi trantur, motum Angeli esse ad aliquam formam intrinsecam, quam appellant, vbi, sicut etiam in corporibus contingit. Hanc sententiam sequuntur recentiores nonnulli, & expresse Lichetus in 2. d. 2. q. 5. a. 2. vbi refert sententiam Gregorij, & ad eius argumenta respondet. Allegant quoque pro ea Scotunin 2. d. 7. q. 9. §. Ad quaest. dico, circa finem, dum ait, motum Angelorum cum mouentur in corpore assumpto esse aliquid formaliter distinctum a motu ipsius corporis: priori namque ratione idem asserere de bet, quando Angelus per se sine corpore assumpto mouetur. Ex iis vero Scholasticis nullum inuenire potui, qui praedictae opinioni adstipularetur. Nam Alex. 2. parte, qu. 33. memb. 1. Bonau in 1. dist. 37. art. 1. quit. Ricard. art. 3. q. 2. Gabr. in 2. dist. 2. qu. 3. Capreol. qu. 1. art. 1. solum docent, Angelum de loco ad locum moueri. Quid autem tali motu adquirat, vtrum intrinsecum, an extrinsecum quid non explicant. Ceteri autem oppositam amplectuntur sententiam, vt cap. sequenti videbimus.

Rationes huius opinionis praecipue sunt tres. Prima est, motus debet esse in mobili: ergo motus realis debet esse realiter in mobili: motus autem Angeli est realis, vt disp. praeced. probatum est: ergo debet esse realiter, ac proinde intrinseca, in ipso mobili; alioqui si tantum esset extrinseca denominatio, cum illa sit aliquid rationis, solum per rationem non reipsa, diceretur Angelus moueri,

Secunda ratio, Angelus non tantum mouetur per accidens motu alterius, vt in assumpto corpore, sed etiam per se, ita vt ipsi primo conueniat moueri: ergo in eo debet esse variatio aliqua realis, vt per se dicatur moueri: haec autem fieri nequit, nisi in eo fiat aliqua intrinseca mutatio: nam per extrinsecum respectum ad res alias fieri non potest mutatio realis: extrinseca enim mutatio non consurgit, nisi mutatione aliqua reali facta in aliquo extremo: cumque Angelus moueatur nulla alia re mutata, aut variata; necesse est, vt in ipso fiat intrinseca aliqua mutatio: quod si variatione solum aliarum rerum diceretur Angelus loco moueri, non tam ipse, quam res aliae moueri dicerentur.

Tertia ratio, Angelus est in loco per modum aliquem realem, & intrinsecum additum substantiae suae: sed moueri, est locum mutare: ergo necessatio fieri debet mutatio illius modi intrinseci, quo Angelus in loco constituitur: motus enim nihil aliud est, quam fieri ipsam formam, quae adquiritur, sicut dealbatio nihil aliud est, quam fieri albedinem.

Caput 2

CAPVT II. Angelum tantum moueri ad formam extrinsecam, plerique docuerunt.

PLures alij Theologi affirmant, Angelum ad formam aliquam extrinsecam solum moueri. In hac sententia fuerunt Aegidius in 1. d. 37. 2. parte, AEg. art. 2. q. 1. Ferrar. 3. conc. gen. cap. 102 praesertim §. Respondetur, Caiet. in hunc art. §. Circa praedicta, Greg. in 2. dist. & qu. 1. art. 2. id quod tam vero existimanin motu corporis, quam in motu Angeli. Hac de causa nonnulli recentiores, sententia Caiet. non bene perspecta, putarunt, illum docuisse, Angelum non moueri; cum tamen multi graues authores existiment, corpus non moueri secundum locum ad formam intrinsecam; ob id tamen non asserunt, nec sentire coguntur, corpus non vero mouetur. Haec opinio non leue fundamentum in S. Thom. & Aristot habet. Primum S. Thom. infra q. 100. art 3. docet, Angelos mouere posse corpora secundum locum non tamen alio motu; quia corpus per motum secundum locum non est in potentia ad aliquid intrinsecum. Deinde Arist. 8. physic. cap. 7. textu 59. ait: Sola namque latione nihil in hisce, quae insunt sibi, mutatur, vt cum quippiam alteratur, Hinc vero colligit, motum secundum locum esse nobiliorem ceteris, quia per illum nihil mutatur eorum, quae insunt ipsi mobili, & ideo conuenire nobiliori corpori, quod ceterorum motuum capax non est: quodsi corpora motu secundum locum ad aliquid extrinsecum mouentur, multo magis id de Angelis asserendum videtur. Porro de corporibus hoc ipsum ratio confirmat, quia hoc genere motus corpus moueri dicitur ad locum, sed locus est forma extrinseca locato, quod ad locum mouetur: ergo motus secundum locum, ad formam tantum extrinsecam est. Adde, quod vltima praedicamenta communiter solent assignari per extrinsecam tantum denominationem: inter eavero unum est, esse in loco, quod appellatur praedicamentum, vbi, & dicitur esse terminus motus secundum locum: quo fit, vt, si terminus huius motus est forma extrinseca, ipse etiam motus denominatione tantum extrinseca mobili conueniat: nam quod aliqui asserunt, motum quidem secundum locum, intrinsecum quid esse; formam autem, ad quam tendit, extrinsecam; cum bona philosophia aperte pugnat: ideo enim Aristotel. 3. physic c. 1. & 2. definiens motum, dicit, esse actum entis in potentia, prout in potentia, quia motus talis actus mobilis est, vt hoc ipso relinquat mobile in potentia ad aliam formam, quae dicitur actus perfectus: ideoque ipse motus ab Aristot. Graece ἐντολεχεια, endelechia, id est, actus imperfectus dicitur: talis est calefactio, vt calefactio, qua hoc ipso, quod est actus calefactibilis, ipsum facit esse in potentia ad calefactum esse per formam, quae est terminus motus. Quodsi actus imperfectus, & motus est intrinsecus mobili, relinque ipsum in potentia ad terminum, & formam intrinsecam: nam qui fieri potest, vt moueri, sit intrinsecum mobili, & motum esse sit ei extrinsecum Ideoque recte Arist. 3. physic. cap. 3. dixit, motum esse actionem, & passionem, & opus, seu terminum actionis esse factum: opus autem, seu terminum passionis affectum. Si ergo affectum esse, est ex trinsecum mobili, pati etiam extrinsecum erit: at que si factum, extrinsecum est, & actio quoque extrinseca erit. Multas alias rationes congerit, Gregorius, vt probet motum corporum esse ad formam extrinsecam, & ipsum etiam motum extrinsecum esse. Ex quibus hanc solam elegi: S terminus motus secundum locum est intrinseca forma, quae dicitur vbi, vel illa amittitur in instantiper primum non esse, & adquiritur alia in eodem instanti: vel successiue in instanti non potest ad quiri, alioqui & motus in instanti fieret: successiue etiam non potest, quia iam forma illa haberet partes, quod videtur absurdum,

Nonnulli hanc sententiam tuentur, quando Angelus solum mouetur motu corporis, vt in assumpto corpore; vel quando Angelus mouet aliquod corpus totum simul, & cum eo ipse Angelus mouetur: tunc enim dicunt Angelum mouer per respectum extrinsecum ratione motus existentis in ipso corpore: at vero cum Angelus mouetur per se, quia ipse per se mutat praesentiam absque motu alicuius corporis, cum quo moueatur, dicunt moueri motu sibi intrinseco & inhaerente & ita docuisse Ferrat. cap. cit. Verum quamuis in §. Attendendum tamen, asserat, dupliciter Angelum moueri & per se, & per accidens, ut dictum est, de motu tamen inhaerente nihil docet. Horum autem opinio suaderi potest hoc modo. Cum Angelus mouetur motu alterius, non habet motum sibi proprium, ergo nec sibi inhaerentem: sed perespectum ad motum alterius, in quo est, moueri dicitur: contra vero, cum per se mouetur, moti sibi proprio mouetur: ergo motu sibi intrinseco& inhaerente

Caput 3

CAPVT III. Notationes pro explicatione verioris sententia.

VT inter has extremas opiniones mediam quandam assignemus, quae nobis probabilior videtur, aliquae notationes praemittendae sunt. Prima est, omne quod mouetur, aut per accidens moueri aut per se. Per accidens omne illud moueri dicitur, quod motu alterius; per se autem, quod motu sibi proprio mouetur. Motus vero per accidens tres modos assignat Arist. 5. Physic. c. 1. Primus est eorum, quae coniungitur per accidens cum eo, quod mouetur per se; hoc modo dicitur musitum moueri, & motus extrinseco conuenire potest ei, quod per accidens mouetur. Secundus est partis respectu totius. Tertius est totius respectu partis. Et his duobus modis illud, quod mouetur per accidens, recipit per se motum formaliter inhaerentem: dicitur tamen per accidens moueri, hoc est, non adaequate: & ita motu alteri adaequato mouetur.

Secunda notatio est, moueri per accidens, hoc est, motu alterius, bifariam contingere. Primum motu alterius efficienter & hoc modo dixit Arist. 6. Physicor. text. 86. cap. 10. hominem in naui moueri per accidens, quia motus nauis efficit motum in homine, non quia motu nauis, & non motu sibi proprio homo moueatur. Cum enim nauis, & homo sint duo subiecta motus, necelle est, vnumquodque motu sibi proprio moueri, sicut vnumquodque etiam est in loco sibi peculiari. Deinde moueri per accidens accidit motu alterius formaliter, quando aliquid denominatur moueri a motu alterius, sicut musica dicitur moueri a motu hominis, in quo est.

Tertia notatio. De praesentia Angeli in loco, iaut in corpore, eodem modo philosophandum 4 est, atque de praesentia corporis Christi in Eucharistia, & animae rationalis in corpore: quamuis enim non sit idem fundamentum his omnibus, vt in loco, vel corpore existant; in eo tamen conueniunt, vt per modum quendam absolutum dicantur corpori coniuncta, & relationem praesentiae ad ipsum habere: sicut & Christus quantitati, & accidentibus panis coniungitur. Et licet corpus quodcumque ex vi propriae passionis quantitatis semper habeat modum aliquem, quem appellamus, vbi, qui voluntate mutari potest in alium eiusdem generis per motum: est tamen discrimen inter hunc modum corporis, & modum Angeli, animae rationalis, & corporis Christi in Eucharistia. Primum, quia modus corporis talis naturae est, vt ex se inferat relationem distantiae ad puncta fixa, etiamsi in vacuo, vel extra coelum sit, vt disp. 29. cap. 3. notatum est: ideoque corpus per se solum moueri potest secundum locum in vacuo etiam, & extra coelum, quia loco moueri nihil aliud est, quam modum distantiae mutare, corpus autem hunc modum vbique mutare potest: at modus, quem tribuimus Angelo, & quem habet anima, vt in corpore sit, & corpus Christi, vt sub speciebus Sacramenti contineatur, ex se non ordinat Angelum, aut animam, aut corpus Christi ad aliquam distantiae relationem, sed ad rem, & corpus, cui coniunguntur, & vniuntur: nam spiritualla, vel habentia modum spiritualium, non possunt ex se situm habere, nisi ratione corporis, aut quan¬ titatis, cui coniunguntur: & ita non possunt esse, aut moueri in vacuo, vt ibidem probatum est Quodsi haec tria ex se situm haberent cum relatione distantiae, sicut corpus quodcumque; seque retur, non posse de extremo ad extremum moueri, nisi per medium, id quod falsum esse disput. 195. ostendemus. Quo fit, vt Angelus, anima, & corpus Christi, eodem illo modo intrinseco nequaquam variato, possint cum corpore moueri: cum enim ille modus tantum vniat has substantias cum corpore, aut quantitate, & accidentibus; eodem modo retento, cum corpore moueri possunt, & distantiam cum illo mutare. Nam cum ex se haec tria non habeant distantiam, nisi ratione corporis, aut quantitatis, cui coniuncta sunt, ex se etiam illam mutare nequeunt, nisi ratione mutationis, quae fit in corpore, aut in quantitate, cuconiunguntur: contra vero, vt corpus Christi incipiat esse in alijs speciebus, & anima rationalis, si posset, & Angelus in alio corpore sub eadem prorsus distantia, in qua aliud erat, debet necessario modum mutare, sed non distantiam, neque enim Angelus, aut anima eodem modo se habens diuersis corporibus potest coniungi: signum igitur est, modum illius, quo corpori vnitur, ex se non inferre distantiam, sed ordinem solum cum corpore, cui coniungitur, siue in hoc loco sit, siue in alio.

Suppono autem nunc animam rationalem vniricorpori ratione modi spiritualis, quem in se habet. Neque eorum sententiam probo, qui dicunt, animam vniri corpori per modum aliquem materialem existentem in ipsa materia, vt ita defendant hominem attingere terminum generationis, quem putant esse modum quendam vnionis: nam si modus vnionis esset in anima ipsa, esse quidem spiritualis, ac proinde homo non posse generatione sua illum attingere. Quorum sententia ideo mihi non probatur: tum quia intelligi nequit anima nouiter informans materiam, quin in se ipsa aliter se habeat, ac proinde quin habeat modum aliquem vnionis: neque enim per modum solius materiae ipsa in se mutari potest, vt informet, quae secundum se non informaret. Tum etiam quia terminus generationis neque est modus vnionis in anima existens, ne que existens in materia, sed totum compositum secundum esse totius, vt 3. par. quaest. ar. 7. probabitur.

At dicat aliquis, sicut Angelus habere potest modum, quo fit praesens corpori alicui, habere poterit etiam modum, quo distet ab alio: idem enim videtur esse subiectum contrariorum. Respondeo, praesentiam, quam habet Angelus ad corpus, cui coniungitur, non esse praesentiam cum respectu immutabilitatis, & distantiae ad puncta fixa, sed ad substantiam tantum, & quantitatem illam corporis, vbicumque illa sit, & ita posse habere non modum oppositum distantiae a corpore cum respectu immobilitatis ad puncta fixa, sed negationem coniunctionis cum illo¬

Rogabit aliquis deinde, si Angelus esset in eodem corpore, & corpus poneretur potentia Deabsoluta in duobus locis, possene propria virtute in illis manere? siquidem modus ille, & respectus, quem habet in corpore, solum est ad quantitatem & substantiam illius, non ad situm, & distantiam. Respondeo manere posse, & tunc An¬ gelum constituendum esse in diuersis locis non propria virtute, sed diuina. Nam quamuis ipse virtute sua esset in eo corpore, supposita tamen eius coniunctione, eo ipso, quod potentia De poneretur corpus in diuersis locis, poneretur etiam Angelus, nec Angelus hoc ipso cogeretur relinquere corpus, cui coniungebatur, quia coniunctio eius tantum respiciebat corpus secundum se absolute, non vt in loco hoc, aut illo: neque enim miraculum illud necessario dissoluit vinculum naturale coniunctionis inter spiritum, & corpus: alioqui hoc ipso sine nouo miraculo dissolueret vinculum animae cum corpore, accidentium cum subiecto, quod est falsum. Sicut ergo quamuis agens non possit agere in corpus, nisi ei propinquum sit, tamen dum agit in illud in hoc loco, effectus etiam illius naturaliter corpori impressus resultat in alio loco, in quo per Dei potentiam corpus illud positum est: ita etiam dum Angelus se vnit huic corpori in hoc loco existenti, resultat, vnitus corpori in alio loco, quia eius vnio non respicit hanc, vel illam distantiam a punctis fixis, sed hoc corpus, vbicumque illud sit. Quare, quanuis Angelus propria virtute nequeat esse in pluribus corporibus non contiguis, quia nequit habere diuersos illos modos vnionis cum diuersis corporibus, potest tamen propria virtute esse in eodem corpore, quod diuina virtute in diuersis locis positum est; imo posset in diuersis locis ipsum mouere, sicut anima rationalis potest idem corpus in diuersis locis mouere: quod enim conmuniter dicitur de corpore in duobus locis existente, nempe cum patitur in vno loco ab alique agente, non pati in alio, etiamsi in alio loco habeat in se effectum illius actionis, & passionis, quia actio, & passio denotant ordinem ad locum, & quae per ordinem ad vnum locum conueniunt corpori existenti in duobus locis, non conueueniunt, vt est in alio loco, intelligendum, est cum patitur a corpore extrinsecus agente in vno, & in alio loco: quis enim dubitet, hominem ab anima propria moueri posse in duobus locis, si in duobus esset:

Caput 4

CAPVT IV. Media sententia probabilior est.

MEdiam sententiam existimo multo probabiliorem, quae partim cum prima, partim conuenit cum secunda, & in tribus consistit. Primum est, cum Angelus loco mouetur, non motu corporis in quo est, sed per se, aliqua debet esse variatio modi intrinseci in ipso Angelo. Secundum est, motus secundum locum formaliter non consistit in variatione illius modi, sed in extrinseca quadam denominatione distantiae a punctis fixis, ac proinde terminus motus non est ille modus realis, sed distantia illa. Tertium est, cum Angelus mouetur per accidens motu corporis, in quo est, nulla fit in ipso intrinseca mutatio. Singula vero ex iactis fundamentis probanda sunt. Prima pars facile colligitur ex dictis disput. 188. cap. 7. cum enim Angelus in loco sit ratione alicuius modi additi suae substantiae, quo alicui corpori coniungitur, necesse est mutari modum, vt in diuerso corpore Angelus constituatur, sicut, si anima diuerso corpori vniretur, diuersum modum in seipsa haberet.

Secunda vero pars ex tertia notatione compro¬ batur, cum enim modus Angeli, quo vnitur corpori non inferat ex se respectum distantiae a punctus fixis, sed tantum vniat substantiam Angeli huic corpori, aut illi, vbicunque illud sit, & ita quoties mouetur corpus, & Angelus eidem corpori manet vnitus non variet modum, sicut, anima, dum est in corpore, quocunque ipsum comitetur, eundem vnionis retinet modum fit, vt formalis ratio motus non consistat in mutatione illius modi, quem Angelus in se habet, sed in variatione extrinseci respectus distantiae, quem sortitur ratione corporis, Nam motus secundum locum formaliter fit ad nouam distantiam a punctis fixis, vel ad talem modum, qui ex se eam necessario inferat: sed modus ille Angeli ex se distantiam a punctis fixis habere nequit, nisi ratione corporis, in quo est; ergo motus secundum locum non consistit in variatione illius modi, quem Angelus habet: dum ergo Angelus non motis corporibus ipse mouetur quia successiue diuersis corporibus vnitur, non eo formaliter mouetur, quod in se mutet modum illum vnionis cum corpore, sed quia mutet diuersam distantiam, quam non ex se, nec ex modo illo primarie habet, sed ex corporibus, quibus vnitur: ac proinde respectus tantum extrinsecus in eo est, Differentia enim inter modum, quem habet corpus ex sua quantitate, & quem habet Angelus voluntate sua, manifesta est, vt locis citatis notaui, mus, quia modus corporis ex seipso infert necessario respectum distantiae a punctis fixis, non autem substantia Angeli per se, nisi ratione corporis cui coniungitur, vt in ea disp. 29. cap. 3. monstratum est: modus autem quo corpori coniungitur, idem omnino est in diuersis distantijs, si eidem corpori semper adsit, sicut de anima rationali in eatertia notatione dicebamus.

Obijciet tamen aliquis hoc modo, Quoties in aliquo mobili est motus per extrinsecum respectum, necesse est, illum motum in alio intrinseco esse, nihil enim extrinsece denominatur, nisi a forma in alio subiecto formaliter existente: atqui in eo casu nihil est, quod moueatur motu sibi in haerente, ergo nec Angelus extrinsece dicetur moueri. Respondeo, multa extrinsece denominari, non a forma eiusdem rationis existente in alio, sicut denominatur paries dexter a dexteritate animalis, sed aliqua extrinsece denominari? forma contraria, vt creatorem a creatura, & visibile a visu, interdum etiam denominationem extrinsecam desumi ex circumstantijs omnino absolutis, vt diximus disputatione 115. capite 2 semper autem verum est, omnem denominationem extrinsecam ab aliquo reali desumi: sic ergo Angelo conuenit extrinseca denominatio motus secundum locum ex varijs distantijs corporum, quibus successiue coniungitur, quia ex illis etiam dicitur successiue distare: cum enim secundum se non habeat situm distantiae, sed ratione corporis, cui coniungitur, & varijs corporibus, aut varijs partibus eiusdem successiue vniatur, efficitur vt etiam successiue distare dicatur, ac proinde moueri.

Tertia pars nostrae sententiae ex dictis quoque facile potest probari, quoniam Angelus, vt coniungatur alicui corpori, & in illo aliquo modo dicatur esse, debet quidem habere super suam sub stantiam aliquem modum, vt dictum est, ita vt quoties manet coniunctus corpori, vbicumque illud sit, aut quocumque moueatur, semper retineat eundem modum, sicut anima, dum est in corpore, & Christus in Eucharistia: si ergo corpus. in quo Angelus est, moueatur, & ipse semper in eo permaneat, mouebitur quidem, nulla in ipso mutatione intrinseca facta, non solum, in qua formaliter consistat motus secundum locum, sed neque aliquo modo priori; vt in secunda parte dicebamus. Cum enim Angelus ex se distantiam non habeat, nec ex modo aliquo sibi intrinseco, sed extrinsece tantum ex corpore, in quo est, sicut Christus in Eucharistia, & anima in corpore, & hanc distantiam cum corpore mutet, & hoc ipso secundum locum moueatur, consequitur, vt motus secundum locum, quo dicitur moueri extrinsece, tantum ipsum denominet: cumque semper retineat eundem modum, quo coniungitur corpori, quando manet in eodem, cum illo mouetur, nulla etiam in ipso facta intrinseca mutatione, quae sit prior motu locali, sicut fit in casu secundae partis. Hoc ergo genere motus Angelus per accidens motu corporis, non tantum efficienter, sed etiam formaliter, hoc est, ab ipso motu corporis denominatur moueri eodem modo, quo anima, quando cum corpore mouetur: quis enim dicat, animam peculiarem modum loci, & distantiae in seipsa adquirere? Sic enim non per accidens, sed per se, hoc est, proprio motu moueretur, nec a se, nec a mouente corpus moueretur, sed ab eo, qui ipsam corpori praesentem conseruat, sicut de Christo nonnulli perperam arbitrantur, dum in Eucharistia mouetur, vt subinde dicemus.

Ea igitur, quae diximus confirmari, & explicati magis possunt exemplo corporis Christi in Eucharistia, quod per accidens tantum necessario dicendum est moueri motu specierum, & a mouente species. Sic docuerunt S. Th. 3. p. 76. art. 6. & Caiet. & recentiores Thomistae ibidem, Plaudanin 4. d. 10. q. 3. ar. 3. Ricarduus ar. 1. q. 1. Sotus q. 6. Ratio autem est manifesta: nam verba consecrationis, & Deus eorum ministerio hoc tantum praestant, vt Christus sit praesens speciebus, non prout in hoc tantum loco, vel in illo, sed vt tales species sunt: modus ergo intrinsecus, quem habet Christus, vt viatur speciebus, non infert ex se distantiam ad puncta fixa, sed ratione ipsarum specierum Christus distare dicitur. Cum igitur aliquis species ipsas mouet, hoc ipso necessario tribuit efficienter Christo distantiam specierum, per accidens ergo ipsum mouere dicitur, non per se, sed per accidens motu specierum, in quibus est. Similiter, qui moueret annulum, in quo daemon, aut Angelus esset necessario, moueret Angelum hoc ipso, quod ipse Angelus seruaret modum vnionis cum annulo, aut si motus specierum Sacramenti, aut annuli non deriuaretur extrinsece in Christi corpus, aut in Angelum, sed proprio motu sibi inhaerente mouerentur, sequeretur Christum a sacerdote non moueri, nec Angelum ab eo, qui annulum defert: sed corpus Christi a solo Deo, qui in speciebus ipsum conseruat; & Angelus a seipso qui in corpore seipsum continuo detinet mouerentur, quae omnia libenter fatentur Scotus in 4. d. 10. quaest. 6. Maior, quaest. 6. Gab. quaest. 1. art. 2. concl. 10 & in canonem lect. 47. lit. H. eo quod putent, Christum in Eucharistia propriam habere distantiam, in qua a Deo proxime conseruatur: id autem sequi manifestum est, nam ab eo efficitur motus, a quo etiam efficitur distantia, sed distantia in corpote Christi efficitur a solo Deo, si habet aliquam sibi propriam, vt manifestum est, ergo ab eo solo mouetur. At hoc absurdum esse, quis non videat, hinc enim sequeretur, sacerdotem rogatum, quid secum deferat, non posse respondere, corpus Christi, quia non ipse mouet, neque defert corpus Christi, sed ipse Christus seipsum defert: idem de Angelo in annullo existente, qui cum eo mouetur, dicendum est. Cum igitur ille, qui mouet species, aut corpus, mouere dicatur Christum, aut Angelum, fit, vt Christus, & Angelus motu per accidens moueantur ab ipso motu corporis, aut specierum extrinseca solum denominatione deriuato.

Caput 5

CAPVT V. Satissit argumentis, quae nostrae sententia opponuntur.

CEterum cum nostra sententia media quadam via inter oppositas incesserit, necesse habet argumenta diluere vtriusque opinionis, quatenus ipsi aduersari videntur

Ad primam rationem Licheti 1. cap. allatam respondeo, non omnem motum realem debere esse intrinsece in ipso mobili, quod realiter moueri dicitur, sed mobile talem denominationem subire posse extrinseca tantum denominatione, siquidem multae aliae denominationes extrinsece rebus denominatis cum hac particula, realiter, tribuuntur: dicimus enim, Deus realiter creat & tamen creare dicitur, non creatione in se ipso intrinsece, sed in creatura existente: illa enim parti cula realiter non denotat intrinsecam inhaesionem formae, sed reale fundamentum, ex quo denominatio desumitur: sic etiam in nostro casu ea, qua dicuntur moueri per accidens, realiter dicuntur moueri & mutare distantiam, sicut anima in corpore, & musica in anima: cum tamen in se nec motum, nec distantiam intrinsece recipiant, sed per extrinsecam denominationem ea recipere dicantur id quod multi viri docti, quos cap. 2. allegaui, de motu etiam corporum, quae mouentur per se, verum existimant, & Arist. id non obscure indicauit.

Ad secundam rationem respondeo, Angelum quidem moueri per se, & per accidens, vt in 2. & 3. parte nostrae sententiae explicatum est, neutro autem modo moueri motu intrinsece sibi inhaerente, eo quod distantia, ad quam fit motus localis, nullo modo intrinsece conueniat Angelo, nec ratione sui, nec ratione corporis, in quo est, & extrinsece: semper tamen fit intrinseca aliqua mutatio, ex qua prouenit denominatio illa extrinseca motus secundum locum. Primum, cum mouetur Angelus per se, semper variatur in eo motus extrinsecus, quo corporibus vnitur: deinde, cum mouetur per accidens motu corporis, in quo est, semper mutatur intrinseco corpus, cuius motu secum darie, & per accidens Angelus dicitur moueri

Sed dices, Si Angelus, quando mutat diuersa corpora in diuersa distantia, dicitur moueri extrinseca denominatione tantum, & nunquam mouetur motu intrinsece inhaerente, efficitur moueri semper per accidens: id enim quod per se primo mouetur, habere debet in se motum intrinsece Respondeo moueri per se primo, non esse moue ti intrinseca denominatione, nec moueri per ac¬ cidens, esse moueri extrinseca denominationes quia interdum aliquid mouetur intrinseca denominatione; quod per accidens mouetur, sicut pars integrans in toto, sed moueri per se primo, est moueri, non motu alterius, nec alio prius moto, sed proprio motu, siue ille intrinsece denominet, siue extrinsece: & quia dum Angelus praedicto modo mouetur, non mouetur motu alterius, sed motu sibi proprio, etiamsi extrinsece tantum denominante, primo & per se moueri dicitur: cum vero motu corporis mouetur, per accidens moueri dicitur, quia motus corporis ipsum secundarii denominat.

Ad tertiam rationem patet solutio ex dictis c. 4 in confirmationem secundae partis, videlicet, dum Angelus per se mouetur, mutari quidem modum realem intrinsecum, sed in eius mutatione non consistere motum formaliter, quia modus ille ex se non est causa distantiae, in cuius variatione posita est ratio formalis motus secundum locum, sed totam distantiam Angelo secundarie prouenire ex corpore, cui coniungitur,

Rationes vero 2. c. allatae pro sententia Aegidi& aliorum nihil contra nostram probare possunt. nos enim fatemur, motum Angeli secundum locum siue per se, siue per accidens Angelo conueniat, in extrinseca denominatione positum esse. Ceterum quia non putamus verum id, quod assumunt, & in vniuersum de corporibus docent, illis etiam satisfaciendum est. In primis ergo dicimus corpora moueri ad formam sibi inhaerentem, quam appellamus vbi, haec enim oritur ex propria passione ipsius quantitatis, quam habet ex comparatione ad aliud corpus, vt cap. 3. in tertia notatione notabamus, fateor quidem S. Tho & Arist. locu in 2. cap. allegatis vehementer in eam sententiam inclinare, quae dicit, motus secundum locum in corporibus non fieri ad formam intrinsecam, nisi eos interpretari velimus de forma inhaerente, quae sit dispositio ad corruptionem: nihilominus probabilius videtur, constituere in ipso corpore, quod mouet, formam intrinsecam, quae dicitur vbi, & in illius variatione motum secundum locum collocare. Ratio vero ibidem allata nihil probat, quia motus secundum locum non fit ad locum continentem, qui est vltima superficies corporis ambientis immobilis, sed ad modum illum intrinsecum corpori, qui dicitur vbi: alioqui nec extra coelum nec in vacuo corpus moueri posset, nec primum mobile ex sententia ipsius Aristot. quo niam ipse putat in loco non esse: at corpus in cuo, & extra coelum moueri certe posse, ostenmus supra disput. 29. cap. 3. Addo tamen eos, qui dicunt motum secundum fieri ad formam extrinsecam, ipsam vero motum intrinsece mobilinhaerere, secum pugnantia docere, vt supra cap. 2. probaui.

Ad rationem vero Greg. Ariminensis eodem cap. adductam respondeo, quoties corpus quiescit in aliquo puncto, habere modum illum vbi indiuisibilem quidem, quem tamen, cum incipit moueri, relinquit per vltimum esse in loco, quod est vltimum non esse motus, & in quouis instanti, & mutato esse motus eodem modo habere formam indiuisibilem, quam eodem modo relinquit, quae vocari potest adaequata quantitati corporis: at in successione motus adquiri certe formam vbi successiuam, quae latitudinem habet, & dicitur non ade quata ipsi mobili, nec est absurdum, vt falso arbitratur Gregor. huic modo corporis, quem appellamus vbi, partes successiuas concedere.

Ceterum ipse Gregor. arguit hoc etiam modo. Corpus, dum quiescit, non habet aliquem modum: ergo nec dum mouetur, habebit: nam si dum quiescit, haberet modum, posset Deus illum a corpore auferre, nec videtur, sub quo alio modo tunc mobile maneret: signum ergo est talem modum omnino fictum esse. Respondeo, sicut quantitatem terminatam sequitur figura, quam Aristoteles in praedicamento qualitatis constituit, quae est modus positiuus quantitatis, neque potest Deus a quantitate omnem figuram auferre, sed hanc, vel illam semper retinebit, imo vero inuariata quantitate, non poterit hanc, quam nunc habet, auferre, sic etiam forma illa, vbi, quae dicitur modus quantitatis commensurabilis, auferre nequit omnino a mobili, sed vnam, aut alteram necessario habebit: imo hanc, quam nunc habet quiescens in hoc puncto, semper habebit, nisi inde moueatur. Ex ijs, quae diximus hic, & in disp. 188. colligere licet, existentiam in loco, quae conuenit Angelis, & corporibus, non esse sub eodem praedicamento, nec in aliquo vniuoco conceptu conuenire. Nam vbi corporum est forma intrinsecavbi autem Angelorum est extrinseca tantum de nominatio, vt dictum est. Neque vero oportet Theologum; aut philosophum solicitum esse in assignandis varijs speciebus, & generibus praedicamenti vbi, siquidem alia sunt ex sex vltimis, in quibus vix, aut nullo modo assignari possunt, vt in quando & habere, contingit. Cum enim Aristot. haec sex vltima praedicamenta assignauit, non voluit ea subire leges omnium aliorum: sed haec veluti capita praecipua assignauit cum alijs, ac quae reducerentur res omnes, de quibus di putari solet.

CAPVT VI. Moueri potest Angelus motu continuo.

5. Th. in 1. d. 37. 94. a. 1. videtur docuisse, motum Angeli non est continuum: quam sententiam secutus est Hibernicus, quem refert Gregorius omnes tamen allegati Doctores supponunt hoc genere motus continui Angelum posse moueri, id quod expresse tradiderunt idem S. Doctor in hoc art. Calet. & recentiores omnes Thomista ibidem, Ferrar. 3. contragent. cap. 102. §. Ad euiden tiam primi dubij. Scotus in 2. d. 2. q. 9. Maior q. 12. conclus. 2. Mars. in 2. q. 7. concl. 3. & 4. & fuse Gregor. in 2. d. 6. q. 2. neque video, qua ratione id possit negari, siue dicamus Angelum in loco esse per operationem transeuntem, siue alia ratione, dummodo dicamus esse in loco diuisibili: quocunque enim modo facile intelligi potest Angelum ita moueri, vt paulatim, & successiue tantum deserat loci, in quo erat, quantum adquirit de nouo, siue motu secundum locum fiat in eo per extrinsecum tantum respectum siue per intrinsecae formae variationem: an vero ad rationem motus continui necesse sit transiri omnia loca intermedia, dicemus in explicatione art. seq. Ceterum, cum omne quod mouetur motu continuo, & successiuo, partim esse debeat in termino a quo, & partim in termino ad quem, teste Arist 6. Physic. cap. 4. & 10. Id optime explicat in Angelis S. Thom. in hoc art. in solutione primi: non quod Angelus secun¬ dum aliquam sui partem sit in termino a quo, & secundum aliam in termino ad quem, hoc enim ei repugnat, cum partes non habeat, sed quia habeat partem termini a quo, & partem ipsius termini ad quem: vtrique enim assimilatu, & appropinquat.

Occasione vero huius doctrinae fusius disputat Scotus in 2. d. 2. q. 9. §. Ad argumenta in solutione 3 principalis, an punctum, si posset esse separatum, moueri posset continue & contra Aristot. probat continue per lineam moueri posse, omnesque illius rationes dissoluit, quarum aliquae non militant contra motum Angeli, nisi illa. Omne, quod mouetur partim est in termino a quo, partim in termine ad quem. Aristot. namque plane intelligit de parte mobilis, non de parte termini a quo, & ad quem, sufficit tamen, vt S. Th. exposuit, si mobile partem habeat vtriusque termini, etiam si ipsum in se partes non habeat, vt Angelus. Quaestionem au tem de motu puncti philosophis disputandam relinquo: mihi enim non videtur impossibile illud moueri, si separatum esset, sicut mouetur coniunctum: atque eadem ratione, si Angelus in loco indiuisibili esse posset, eodem modo continuo per lineam posset moueri. Hic solet disputari de mensura motus Angeli, de qua satis dictum est disp. 36. cap. 1. vtrum vero Angelus in motu discreto moueri dicatur, quando est in termino a quo, an quando est in termino ad quem, videbimus infra disp. 197. cap. 4.

Articulus 2

Explicatio Articuli.

CONCLVSIO est, Cum Angelus mouetur motu discreto, non transit per medium. De doctrina autem huius conclusionis disserendum nobis erit disput. seque est enim eadem omnino controuersia, an possit Angelus moueri de extremo ad extremum sine medio, & an possit motu discreto moueri. Supponit ergo S. Thom. posse Angelum discrete moueri, quod inferius est nobis examinandum, & docet, quando discrete mouetur, non transire omnia loca, probatque hac ratione: inter duo loca quaecunque assignata, sunt infinita alia, siue sermo sit de punctis indiuisibilibus, quod est notissimum, siue de locis diuisibilibus inuicem communicantibus, quorum multitudo accipitur secundum multitudinem respectuum immobilitatis ad puncta fixa; quos constat esse infinitos: ergo si Angelus, dum mouetur motu discreto, pertransiretotum spatium, & medium, numeraret omnia illa loca, quae sunt infinita, quod est absurdum. Haec ratio, quae aliquibus nihil probare videtur, meo iudicio, efficax est, atque euidenter demonstrat id, quod contendit: ideo in confirmationem illius aliqua notanda sunt.

Obiiciunt igitur nonnulli hoc modo, etiam si mobile, dum mouetur motu continuo, pertranseat omnia illa loca indiuisibilia, quae diximus esse infinita, ob id tamen non dicitur illa numerare: sic etiam Angelus, etiam si motu discreto transiret. non numeraret: infinitum enim pertransiri impossibile non est: at infinitam multitudinem numerari repugnat. Nam, vt ait Aristot. 6. Physic. ca. 2. text. 18. & 19. dupliciter dicitur aliquid infinitum, aliud diuisione, quia scilicet diuidi potest, licet extremis finitum sit, & huiusmodi infinitum per transiri potest: aliud est infinitum extremis, quod fine, & principio caret, & huiusmodi infinitum pertransiri nequit: atqui spatium, etiamsi diuisione infinita loca contineat, non est infinitum extremis, sed diuisione, ergo pertransiri potest in infinitis instantibus temporis, quae etiam faciunt infinitum non extremis, sed diuisione. Verum, qui hoc modo infirmare conantur rationem S. Thom. non aduertunt diuersam omnino esse rationem motus continui, & discreti, ac proinde in motu continuo pertransire posse infinita loca, quae infinitum tantum diuisione constituunt, in infinitis etiam instantibus temporis, non autem motu discreto, vt ratio S. Tho, contendit: namque in motu continuo, etiamsi mobile infinita pertranseat, ea non numerat, quia numerus in discretione consistit, & numerari nihil potest nisi discrete, quare, si Ange lus pertransiret infinita illa loca communicantia non motu continuo, sed discreto, non tantum pertransiret, sed etiam numeraret: fieret namque motus ille quasi per saltus, & ita necesse erat, esse primum saltum & vltimum, ac proinde discrete omnia transeundo numerare.

Deinde obseruandum est, motum continuum Angeli debere fieri per omnia loca communicam tia, quae sunt in spatio: nam si Angelus ita moueretur, vt locum, verbi gratia, decem pedum, quem primo occupabat, relinqueret, simul, & occuparet alium locum decem etiam pedum, qui proxime sequitur, & cum primo non communicat, non moueretur continue, sed motus eius discretus esset: in quo aliqui decepti sunt existimantes tunc etiam motum Angeli fore continuum, si tempore continuo moueretur: non enim sufficit ad continuationem motus continuatio temporis, sed requiritur etiam continuatio spatij, in quo mouetur. Nam cum in corporibus motus continuatio sumatur ex continuatione formae, quam adquirunt iuxta sententiam eorum, qui dicunt corpora dum mouentur secundum locum formam aliquam intrinsecam acquirere, vt notauit. Ferrar. 3. contra gent. cap. 102. §. Respondetur, & in opinione aliorum, quam ipse sequitur, qui docent, motu corporis secundum locum non adquiri intrinsecam formam, continuatio sumatur ex continuitate spatij extrinseci, quod corpus transire dicitur, eodem modo in Angelis philosophandum est: cumque illi moueantur secundum lo¬ cum, & formam extrinsecam tantum, vt superius probauimus, fit, vt motus continuatio in Angelis sumatur continuatione spatij extrinseci, quod pertransit: huius autem spatij continuatio in eo consistit, vt paulatim per loca communicantia relinquatur: idemque dicendum esset, etiamsi Angelus motu secundum locum formaliter aliquid intrinsecum adquireret: adde etiam, quod si Angelus eo modo, quo diximus, relinqueret loca non communicantia, non posset continuo tempore moueri: nam primum locum relinquere per primum non esse, & sequentem per primum esse adquirere debebat, rursus tertium per primum etiam sui esse, & secundum relinquere per primum non esse: ergo oportebat ipsum in secundo loco quiescere per tempus, quia illum non poterat habere per primum esse, & relinquere per primum non esse, nisi inter haec duo instantia intercederet tempus: in eodem enim instanti non poterat esse per primum esse, & non esse per primum non esse, vt satis constat: ratio igitur Sancti Thom. recte probat id, quod ipse contendit.

Disputatio 196

An possit Angelus de extremo ad extremum moueri sine medio

DISPVT. CXCVI. An possit Angelus de extremo ad extremum moueri sine medio

Variae Scholasticorum opiniones, cap. 1. Probabilior Opinio, cap. 2. Satis fit argumentis aliarum opinionum, cap. 3.

Caput 1

CAPVT I. Variae Scholasticorum Opiniones.

CVm de modo, quo Angelus existit in loco varie senserint Doctores Scholastici, varie quoque in hac praesenti controuersia opinari necesse fuit. Referamus igitur singulorum sententias ordine suo, vt nostram tandem subiiciamus. Prima sit eorum qui absolute docent non posse Angelum de extremo ad extremum moueri sine medio: ita docent Alexand. 2. part. qu. 33. membr. 2. Albertus in 2. dist. 37. art. 23. Bonan. 2. part. dist. art. 2. quaest. 2. Ricardus art. 3. quaest. 2. Aegydius 2. part. distinct. art. 2. Henricus quodlib. 13. quaest. 7. ex quibus solus Albertus ita hanc sequitur opinionem, vt asserat Angelum quidem transire medium, & nunquam sine illo moueri: illud tamen transire in instantiCeteri vero censent medium necessario in tempore esse transeundum, de quo disput, sequenti disserendum est.

Prius fundamentum huius opinionis est, quia non videtur esse ratio, ob quam corpus nequeat moueri de extremo ad extremum, nisi per medium Angelus vero moueri possit, concipi enim mente non potest aliquid esse nunc in hoc loco, quod antea erat in distanti, & per omnia loca intermedia non venisse.

Posterius fundamentum est Aegidij in hunc modum, quamuis Angelus sit per operationem in loco, vt ipse docet & voluntarie operetur, ac proinde videatur libertatis eius esse in extremis existere, & non in medio, tamen cum Angelus sit pars quaedam vniuersi, nunquam potest esse sine ordine in illo: ergo debet habere aliquem situm: alioqui ad hanc rerum vniuersitatem non pertinet. Haec ratio probare etiam videtur in opinione eorum, qui dicunt voluntarie Angelum esse in loco per modum, vel per applicationem ad operandum: quia nullo modo Angelus absolui potest ab omni loco, atque adeo necessario debet per medium transire: nam iuxta sententiam eorum, qui dicunt Angelum sua substantia proxime esse in loco, sicut corpus quantitate sua, multo melius priori ratione idem probatur.

Secunda opinio est Scoti in 2. distinct. 2. quaest. 12. qui plane concedit Angelum posse moueri de extremo ad extremum sine medio participante extrema, non tamen sine medio non participantes duplex enim medium esse potest, inquit Scotus alterum, quod participat extrema, hoc est, quod partem habet vtriusque extremi, & appellari solet medium communicans: vt si ponatur locus quatuor pedum, in quo primum sit Angelus, & a quo inchoet motum, & post hunc locum proxime ponatur alius etiam quatuor pedum, inter haec duo assignari possunt infinita loca eiusdem magnitudinis vtrique communicantia: haec omnia dicuntur medium participans, & sine hoc, in quit Scotus, posse fieri motum discretum Angelirelinquendo primum locum, non paulatim, sed totum simul, & adquirendo secundum eodem modo simul. Alterum medium non participant est, quod est inter extrema distantia, & nihil com mune habet extremis: verbi gratia, sit locus quatuor pedum, deinde alius, & alius eiusdem magnitudinis, qui secum non communicent, sint tamen continui, vsque quo veniatur ac alium locum extremum: inquit ergo Scotus, non posse moueri Angelum de primo loco ad vltimum, nisi prius sit in omnibus aliis non participantibus, & hoc est non moueri sine medio non participante.

Probat vero suam sententiam hac ratione: ordo praefixus a superiori agente videtur necessarius cuicunque agenti inferiori, sicut ordo forma rum inuicem sibi succedentium, qui ab author naturae institutus est, a quocunque agente seruare debet, atque ideo homo nequit primum inducere formam rationalem, nisi prius embrionis formam introducat, vt seruet modum formarum, quem author naturae constituit: cum igitur a Deo definitus sit ordo partium vniuersi inter se secundum situm, quoties Angelus mouetur, eum seruare debet.

Quod si dicas (inquit Scotus) hoc argumenti etiam probare de medio participante vtrumque extremum, vt sine illo esse non possit motus de extremo ad extremum, quod est contra doctrinam ipsius, respondet, argumentum de illo medio nihil probare, quia dum Angelus transit de vno extremo ad aliud per medium non participans, in instanti habet omnia illa loca participantia ordine quodam naturae, tametsi ordine durationis illa non habeat, id est, non habeat ipso motu per illa successiue durante: quodsi Angelus transiret deextremo ad extremum sine medio participante, & non participante; nec ordine durationis: nec natutae omnia illa loca intermedia haberet: quam sententiam eodem modo explicat Lichetus in 2 dist. 2. qu. 12. post 5. conclus.

Tertia opinio est Gabr. in secundum dist. 2. quaest. 3. art. 3. dubio primo; qui duo asserit: alterum est, motu secundum locum non proprie dicto, qui tantum est mutatio sine continua successione, posse Angelum moueri ad locum sine medio, hoc pacto, Si Angelus sit in loco sibi non adaequato, qui sit vnius stadij, & velit esse in loco sibi adaequato vnius leucae, verbi gratia: potest in instanti in eo se collocare absque medio, non tamen dimittendo locum priorem, sed quasi extensione maiorem occupando. Probat hoc, quia nulla videtur esse resistentia, quae sit causa successionis, vt Angelus paulatim se extendat in maiorem locum, quam habebat. Alterum, quod docet, est, de loco adaequato ad locum adaequatum non posse moueri in instant. sine medio: idemque iudicium esse existimauit, si motus fiat de loco etiam non adaequato ad adaequatum, quando necesse est relinquere priorem: probat id, quia si absque medio relinquere posset priorem locum, & alterum adquirere, consequeretur, duo instantia esse sine medio, nam priorem locum relinqueret totum simul, ac proinde per vltimum esse in illo (quod enim est totum simul, in instanti est) & adquireret alterum etiam in instanti: ergo vel esset idem instans cum priori, vel diuersum: idem esse non posset, quia in eodem instanti nequit esse Angelus in vtroque extremo, ergo esset diuersum: tum praeterea, vel inter eaesset aliquod medium, vel nullum: si nullum, efficitur duo illa instantia fore sine medio, quod est absurdum. Necesse igitur est, medium tempus intercedere, & ita motum per medium eo tempore fieri.

Caput 2

CAPVT II. Probabilior Opinio.

QVarta opinio mihi visa est probabilior, posse videlicet Angelum de loco ad locum moue ri sine medio tam participanti, quam non participanti: dico autem, de loco ad locum, relinquendo priorem. In hac sententia fuerunt S. Thomas, Caiet. & recentiores Thomistae in hoc art. Capreoli in 2. dist. 6. quaest. 1. art. 1. conclus. 3. Ferrariens. 3. contr. gent. cap. 102. Heruaeus tractatu de motu Angeli, quaest. 1. artic. 1. 3. & 4. & in 1. distinct. 37. quaest. 1. artic. 2. quamuis hic author, cum dicat Angelum in loco non esse secundum substantiam, sed secundum effectum, vt vidimus disp. 187. cap. 1. non eodem modo cum aliis de motu sine medio sentire debet. Consentiunt tamen Marsilius in 2. quaest. 7. art. 3. post primam conclus. & Gregor. in 2. distinct. 6. quaest. 3. art. 1. conclus. 2.

Haec vero sententia ratione desumpta ex doctrina superius tradita facile potest comprobari: seque vero cap. confutatione aliarum etiam confirmabitur. Ratio vero est huiusmodi, Si Angelus sua substantia, ita esset in loco, sicut dicitur esse corpus quantitate sua quando est capax mensurae absque dubio, ita ex se semper esset in loco, vt nunquam ab eo absolui posset. Sic autem sicut corpus non potest moueri creata virtute, nisi successiue, & continuo per medium transeat, ita etiam neque Angelus posset, quia eius substantia ex se continuo existentiam in loco proferret: at cum Angelus ex sua substantia non sit in loco, nisi per modum, quo coniungitur corpori, ratione cuius secundarie in loco esse dicitur, vt disp. 188. cap. 7. conclusum est, & Angelus voluntate sua possit huic corpori coniungi, & non alteri, vt libuerit, poterit certe coniungere se corpori extremo, etiam si non vniatur medio, & ita de extremo ad extremum sine vllo medio moueri. Idem sequitur, si dicamus Angelum esse in loco per operationem, vel per applicationem ad operandum exterius, & ita haec S. Tho. sententia plurium opinionum principiis consonat. Quo fit, vt quamuis possit Deus collocare idem corpus simul in diuersis locis, vel in vno, relinquendo priorem sine transitu aliquo per medium: & ita hac ratione certum sit, potuisse collocari corpus Christi in Eucharistia, manendo simul in coelo: tamen secundum modum, quem habet in Sacramento, fine nouo miraculo moueri posset de extremo ad extremum sine medio: cum enim ibi sit modo indiuisibili, nec secundum commensurationem ad locum, & ex se non inferat necessario modum existendi in loco, sed ratione specierum in loco sit, & ita solum ratione corporis, cui coniungitur, in loco esse possit, sine nouo miraculo, sicut Angelus de extremo ad extremum, sine vllo medio moueri posset.

Caput 3

CAPVT III. Satis fit argumentis aliarum opinionum

REliquum est, vt argumenta aliarum opinionum diluamus, simulque id, quod docent, confutemus, Ad priorem rationem pro sententia Aegidij respondeo, secundum opinionem eorum. qui dicunt, Angelum esse in loco ratione suae nuda substantiae, sicut corpus ratione quantitatis, intelligi non posse Angelum a loco absolutum virtu te sua, sicut etiam neque corpus virtute alique creata: ac proinde fatemur, hoc modo moueri non posse de extremo ad extremum sine transitu per medium, nisi virtute diuina: at si Angelus sit in loco vel ratione modi, quo coniungitur corpori, vel per operationem, vt ipse Aegidius constituit, vel per applicationem ad operandum, vt alij docent, facile certe id intelligitur, & explicatur; vt superiori cap. vidimus. Quocirca hac ratione non vtitur Aegidius, sed alij recentiores, qui de rebus spiritualibus fere in omnibus instar rerum corporalium philosophantur, quibus necessarium era sensibilia relinquere, & altiorem modum spiritualia contemplandi inuestigare. Ad posteriorem rationem, qua vtitur Aegidius, respondeo cum Heruo tractatu de motu Angeli qui. art. 1. ad secundam difficultatem, sicut etiam respondi disp. 193. c. 2. in principio, ordinem, quem habet Angelus in vniuerso cum reliquis partibus, non esse situs, & loci, sed naturae, perfectionis, & ministerij. Quis hoc non videat? quocirca recte potest Angelus in vniuerso ordinem suum retinere absque eo, quod in aliquo sit loco. Merito igitur Heruaeus irride eos, qui putant periculosum esse affirmare posse Angelum ab omni loco esse absolutum; sic enim optime intelligitur in sua positum esse libertate, de extremo ad extremum sine medio transire.

Id quod diximus de Angelo, eodem modo, atque ob eandem rationem sentiendum est, de quauis substantia materiali spoliata sua quantitate, aut saltem oblato modo quantitatis, quem vocant commensurationis in ordine ad locum, quo caret corpus Christi, quamuis habeat quantitatem & extensionem in se ipso. Nam primum substantia spoliata sua quantitate manet absque vlla extensione, ac proinde non habet extrema, ex quibus summi possit distantia iuxta notata a nobis disp. 29. cap. 3. ergo non potest esse in loco, hoc enim sine distantia intelligi nequit: deinde substantia cum quantitate sine modo illo quantitatis in ordine ad locum quamuis in se extensa sit, tamen qui¬ non potest commensurari loco, non potest ex illa ad puncta fixa sumi mensura aliqua distantiae, quod tamen esset necessarium, vt diceretur distare iuxta doctrinam traditam in praedicta disputat. Ergo neutro modo substantia materialis siue cum quantitate sua sine modo tamen illius in ordine ad locum, siue sine quantitate ipsa potest ratione suesse in loco.

Quod autem aliqui in ipsa substantia material, comminiscuntur extensionem quandam & figuram, & superficiem, vt occupet locum, vt ita defendant eam in loco manere, manifestam includit contradictionem, aut verum modum philoso phandi e medio tollit. Nam quid aliud obsecro est extensio partium quam quantitas ipsa, aut effectus quantitatis? quod enim respondent, qui praeter extensionem quantitatis in substantia materiali defendunt aliam extensionem, quam ipsi vocant substantialem addentes aliquid communidefinitioni quantitatis, quam philosophi tradiderunt admittendum nulla ratione est, neque enim vt nouas opiniones defendamus, nouas etiam rerum definitiones fabricari nobis licet, sic enim nihil nobis firmum maneret: vnde nostra disputatio exordium sumeret. Definitiones etiam ex communi modo sentiendi depromi debent: est autem antiquorum philosophorum communis definitio, quam nobis de quantitate tradunt, vt aliquid ratione illius extensum & diuisibile sit, vt quid ergo hanc definitionem antiquam pro noua alia commutabimus.

Adde, quod propria passio quantitatis, vt testatur Arist. cap. de quatit in praedicam, est vt secundum illam res dicantur aequales, vel inaequales. Atqui secundum illam extensionem, quam praedicti Doctores tribuunt substantiae, vna est alter. aequalis, vel inaequalis, illa est vere quantitas. Verum de hac re in materia de Eucharistia fusius disseremus.

Nunc vero hac veritate praemissa, iuxta modum philosophandi, quem hactenus sequuti sumus, dicendum est, neque Angelum, neque substantiam materialem sine quantitate, aut sine illo modo peculiari quantitatis, quem diximus, posse esse in loco, & distantia, ob eandem omnino rationem: quare non est dicendum ablata quantitate, aut modo illo a substantia, fore vt substantia ex se flueret ad punctum eo, quod maneret indiuisibilis, siquidem maior ratio non esset, ob quam in hoc potius puncto, quam in illo ex se collocaretur: quare neque in puncto maneret, quia iam esset alicubi: sed nullibi maneret, neque in vniuerso haberet ordinem situs, sed ordinem, tantum sugradus substantialis, sicut de Angelo diximus, quod vero substantia sine quantitate sit indiuisibilis, parum refert, vt dicamus, ex se in puncto collocari, quia aliud est genus indiuisibilis, quod habet substantia ab indiuisibili puncti: hoc enim habet positionem in continuo, illud autem non habet, neque est in quantitate, sed in substantia: qua ratione supra disputat. 192. cap. 2. ostendimus, etiamsi Angelus sit indiuisibilis, non sequi, debere aut posse esse in loco indiuisibili, quia indiuisibilitas Angeli & loci diuersi generis sunt, ac proinde ex se vna alteri non respondet, nec illi commensuratur.

At dicunt aduersarij, si Deus a substantia corporea auferret, quantitatem, & iterum sineret, vt illa suam produceret quantitatem, per illam alicubi collocaretur, nulla autem esset maior ratio ob quam in hoc loco potius, quam in alio constitueretur, nullibi si illa mansisset, vt ergo dicamus in eo loco per suam quantitatem collocandam in quo antea erat, necessarium est asserere substantia in eo loco mansisse. Respondeo quantitatem in substantia a solo Deo conseruari & produci non autem a propria substantia, & ita a solo Deo abla tam restitui posse: ab eo autem restituetur in eo loco, in quo ipse voluerit. Porro autem quantitatem produci a substantia, in qua est, non vide vlla ratione efficaci probari posse.

Ad rationem opinionis Scoti respondeo, primum quidem, assumere id, quod inferre debebat deinde dico, si aliquid habet momenti eius ratioin ipsum quoque posse retorqueri. Primum igitur cum assumit hanc propositionem, ordinem praefixum a superiori agente secundum esse ab inferiori, si loquatur de ordine, qui natura ipsa constitutus est ad operandum, verum est: sed cum sub sumit, a Deo esse definitum ordinem partium vniuersi inter se, vt prius sit vna pars medij, quam alia, vel intelligit de situ ipsarum inter se tantum, vel de modo illas transeundi: si intelligat de situ ipsarum, verum est, & ita non potest Angelus eas peruertere, nisi corpora ipsa mutando secundum locum, vt faciat esse in vno, quod erat in alio, nunquam tamen facere potest, vt non sit eadem distantia, si tot corpora eiusdem quantitatis sunt inter extrema interiecta: si vero intelligat de modo, quo mobile partes illas medij transire debet, vt relinquens extremum, prius teneat medium, quam alterum extremum, subsumit id, quod inferre de bebat: idque falsum est; neque enim Deus in Angelo hunc ordinem necessario constituit, vt supe tiori capite probatum manet. Praeterea contra ipsum Scotum retorqueo argumentum hoc modo, si ordo partium in medio seruandus est, cur non debet seruari ordo ille medij participantis extrema, siquidem ille prior est, quam medij non participantis? id vero, quod ipse respondet, vipotest intelligi: inquit enim illum, qui transit de extremo ad extremum sine medio participante habere quidem omnia illa loca in instanti, non ordine durationis, sed ordine naturae, quae tamen non haberet, si transiret de extremo ad extremum sine medio non participante: hoc autem qua ratione verum sit, aut intelligi possit, non explicat, nec vlla potest assignari differentia. Quid enim aliud esse potest, habuisse illa omnia loca mediordine naturae, & non ordine durationis, quam ita de extremo ad extremum transisse: ac si in illis re vera fuisset, & per illa transisset: hoc autem idem dici potest, etiamsi fieret transitus in medio non participante: quare ratio Scoti in ipsum recto potest conuerti¬

Ad rationem denique Gabrielis respondeo, Angelum quidem reliquisse priorem locum simul, non per partes, sicut fit in motu continuo, nihilo minus reliquisse per primum non esse in illo, non per vltimum esse, & in eodem habuisse posterio rem locum in alio extremo. Itaque primum non esse in priori fuit primum esse in posteriori: quod nequaquam repugnat, imo in generationib. sub stantialibus ita contingit, vt primum non esse vnius sit primum esse alterius: neque vero desinere totum simul, est habere vltimum sui esse, sed non esse illius, quod est formaliter desinere, est totum simul, atque adeo in instanti. Fateor quidem aliquando etiam vltimum esse rei appellari desitionem, quia in eo finitur esse: hoc tamen solum est in iis rebus, quarum non esse est esse alicuius successiui per motum, sicut indiuisibilia loca, quae desinunt incipiente motu successiuo proxime post illa; at cum in praesenti prior locus Angeli desinat non per motum successiuum, sed per adquisitionem loci extremi, quae fit in instanti, desinere de bet per primum non esse; quo fit, vt locus ille, qui desinit per primum sui non esse, totus simul de sinat, & non paulatim per partes; contra vero locus, qui desinit succedente motu per vltimum sui esse, desinat paulatim non totus simul, hoc est, incipiat non esse ipsius paulatim, non totum simul, cuius oppositum existimat Gabr. Eius igitur sententia in eo, quod asserit, non posse Angelum deserere locum, & alium adquirere sine medio nobis non probatur, in eo tamen, quod docet, posse adquirere nouum locum retento priori sine medio, ex parte nobiscum sentit.

Articulus 3

COCLVSIO est, Motus Angeli est in tempore: sit continuus, in continuo tempore: si vero sit discretus, in tempore non continuo, sed discreto: in huius vero doctrinae explicationem sequens disputatio futura est.

Disputatio 197

An motus Angeli per medium, possit esse in instanti

DISPVT. CXCVII. An motus Angeli per medium, possit esse in instanti.

Angelum per medium moueri posse in inst. existimarunt, c. 1. Angelum per medium non posse in i opinio infert, c. 2. Diluuntur argumenta prioris sententiae, De motu discreto Angeli, cap. 4.

Caput 1

CAPVT I. Angelum per medium moueri posse in instanti, non pauci existimarunt.

NOn pauci, nec inferioris notae Scholastic opinati sunt, Angelum moueri posse motu continuo de vno extremo ad aliud per medium in instanti temporis; ita Albert. in i. dist. 37. art. 23. c. 24. Henricus quod lib. 13. q. 7. Greg. in 2. dist. 6. q. 3. art. 2. cond. 1. Maior d. 2. q. 12. Marsil. in 2. qu. 7. art. 3. concl. 1. refertur etiam a Greg. in hanc sententiam Hiber nicus. Gregor. autem, & Gabr. loco inferius alle gando animaduertunt, hic non esse quaestionem de motu continuo successione partium, nullus enim dubitat talem motum esse non posse in instanti, cum habeat in se successionem, quae tempor necessario aequari debet, sed de motu de extremo ad extremum per medium, hoc enim appellancontinuum ratione spatij, etiamsi in se partes non habeat: hunc ergo asserunt esse posse in instantiEx citatis vero Doct. Hibernicus solum dixit non modo fieri posse in instanti, sed etiam necessarioita fieri debere: ceteri vero tantum affirmant, liberum esse Angelo in instanti, aut in tempore per medium moueri. Omnium autem ratio communis est sumpta ex Arist. 4. Physic. text. 61. vbi probat, corpus in instanti motum iri, si per vacuum moueretur, hac ratione tota causa successionis in motu est resistentia spatij pleni, & quo minor est illa, velocior est motus: ergo, si nulla esset resistentia in medio, motus esset summe velox, summa autem velocitas est in instanti, ergo in instant moueretur. Haec ratio, si in corporibus aliquid probat respectu vacui, conuincit etiam in Angelis respectu pleni: nam sicut vacuum corpori nullo modo resistit, sic etiam plenum nullo modo Angelo resistere valet: plenum enim ratione suae quantitatis, & densitatis solum resistere potest, alteri corpori, quod quantum, & densum est iuxta mensuram densitatis maioris, aut minoris. Ex hoc eodem principio infert Gregor. corpus hu manum praeditum dote agilitatis eodem modo moueri posse per plenum in instanti, sicut Angelus potest moueri. Hac eadem ratione vtitur Hibernicus, vt probet, non solum Angelum posse per medium in instanti moueri, sed etiam non posse in tempore per medium transire: nam si tota ratio successionis in motu est resistentia medij, non erit libertatis Angeli motum extendere partium successione, sed necessario in instant motus esse debebit.

Caput 2

CAPVT II. Angelum per medium non posse in instanti monverior opinio infert.

OPposita sententia videtur amplectenda, quae affirmat Angelum non posse moueri de extremo ad extremum per medium sine successione, & continuatione motus: ita docet S. Thomas, Caietanus, & recentiores communiter in hoc arti Bonau. in 1. dist. 37. 2. p. art. 2. q. 3. Ricardus art. 3. qu. 3. Aegidius eadem dist. 2. part. quaest. 3. Scotus in secundundist. 2. q. 11. paulo ante solutionem argumentorum, Gaq. 3. art. 3. si attente legatur, Caprol. in 2. dist. 6. quaest. 1. art.i. conclus. 4. Ferrar. 3. con. gent. c. 102.

At vero S. Thomas quem sequitur Caietanus, peculiari quadam ratione voluit hanc sententiam confirmare, quae talis est, quidquid mouetur, si antea in aliquo loco quieuit, debuit esse in illo loco per tempus vsque ad vltimum instans: omne enim, quodquiescit, eodem modo se habet nunc, & prius, & posterius, ac proinde debet permanere vsque ad vltimum esse in eodem loco: quare impossibile est, vt in instanti sit in alio loco per motum, alioquin duo instantia essent sine medio, ergo necesse est in tempore post quietem moueri.

Ego sane fateor omnem quietem, quae praecedit motum successiuum durare per tempus, & habere vltimum esse in vltimo quodam instanti: ade ratione quietis esse habere vltimum esse, certe non video. Non enim implicat contradictionem, vt mobile aliquod sit sub aliqua forma per tempus, & desinat esse sub illa per primum non esse, & per primum esse sit sub forma sequenti, atque ita idem instans sit primum esse formae sequentis, & primum non esse praecedentis, vt in tenebris, & illuminatione fit: ergo quies ex se non postulat terminari vltimo esse, sed iuxta inceptionem formae sequentis vno, & alio modo terminari potest: ac proinde non repugnat, Angelum esse in vno loco per tempus vsque ad primum non esse, in quo per primum esse incipiat in alio loco esse, vt ergo probaret S. Thom. inceptionem motus sequentis, non deberet assumere desitionem quietis praecedentis, siquidem quies vno, & alio modo ex se desinere potest: & varij modi, quibus desinere potest quies, ex vario modo inceptionis forma sequentis pendent, vt probatum est

Atqui si opinio Ferrar. vera esset, quae docet Angelum non posse in loco esse, nisi per operationem transeuntem, cum nullam Angelus habere possit in corpora virtute propria praeter motum secundum locum, & sic incipiat per vltimum non esse, fieret, vt propria virtute Angelus non possit loco moueri, nec locum vlla ratione mutare, nisi per tempus. Verum, cum dictum sit Angelum esse in loco per modum substantiae, & ita possit in instanti incipere esse in loco, & iuxta multos modos opinandi in hac re Angelus incipiat esse in nouo loco, deferendo priorem, per primum non esse, quod est primum esse sequentis, atque per multi nihilominus asserant, non posse de extremo ad extremum transire per medium in instanti, sed necessario in tempore transitum fieri debere; alia ratio quaerenda est: nunc enim non quaerimus, an possit vnum locum deserere, & adquirere alium in instanti, sed an de extremo ad extremum per medium in instanti transire possit

Ratio vero, quam insinuarunt Bonau. Ricard. c. Scotus iuxta quamlibet opinionem de modo, quo Angelus existit in loco, me quidem iudice aperte demonstrat, nec virtute propria ipsius Angeli, nec virtute Dei fieri posse, vt Angelus, vel corpus de extremo ad extremum per medium in instanti moueatur. Ratio vero est huiusmodi, veAngelus simul in eodem instanti est in medio, & fine, seu extremo spacij, vel successione aliquaneque enim alius modus existendi inter hos duos modos excogitari potest. Si dicas esse in instant. ita, vt per primum non esse desinat existere in vno extremo, & per primum esse constituatur in altero extremo simul, & in medio, hoc quidem fieri non repugnat, si medium, & extremum posterius sint locus adaequatus virtuti Angeli, iuxta ea, quae diximus disp. 191. c. 2. at hoc certe non est moueri de extremo ad extremum per medium, sed de vno in alium locum sine transitu per me dium: cum enim simul duratione mobile constituatur in alio extremo, & in medio, non potest dici per medium moueri, siquidem particula per aliquod genus prioris denotat: in eo autem casu nullum significare posset.

Haec sane ratio non modo probat, non posse Angelum de extremo ad extremum per medium sine successione moueri virtute propria, de quasolum loquitur Scotus, verum etiam nec de potentia absoluta Dei: ostendit enim manifestam contradictionis implicationem. Eodem quoque argumento probatur, motum corporis per vacuum sine successione fieri non posse, nam cum corpus implere nequeat totam vacuitatem simul, sed certam partem propriae quantitatis respondentem, efficitur, vt successiue solum per motum illam replere possit: verbi causa, si in summitate fistulae vacuae bipedali ponatur aqua pedalis, illa non poterit simul totam fistulam replere, sic enim maiori quantitati, quam suae aeque responderet, quod est absurdum, ergo deberet motu successiuo paulatim totam illam inanitatem replere, ac proinde in instanti non moueretur.

Verum huic rationi respondet Gregor. in eodem instanti Angelum esse in coelo, & in terra, & in locis quantumuis distantibus simul, & in medio, & corpus in toto vacuo, quantaecunque magnitudinis sit, non permanenter (inquit ille) sed transeunter: & ita posse Angelum per plenum, & corpus per vacuum, de extremo ad extremum per medium in instanti moueri. Hoc tamen responsum verbis potius ludere videtur, quam rem explicare: nam si Angelus est simul in eodem, instanti in principio, medio, & fine, etiamsi modica sit duratio in illis locis, & solum per instans perseueret, dici nulla ratione potest per vnum locum ad alium transire, vt probatum est: quare nec dici poterit esse in medio transeunter. Adde, quod cum patres citati disput. 190. c. 3. affirmant Angelum. dum est in coelo, non esse in terra, id etiam intelligunt per instans: nam si per instans vtrobique esset, iam sequeretur, dum est in coelo, posse quo que in terra esse.

Praeterea posset quis praedictae rationi hoc modo respondere, particulam per, cum dicimus per medium, non successionem durationis, sed ordinem aliquem causae denotare, & ita, etiamsi Angelus non fit prius duratione in medio, quam in sine, & extremo spatij, dici nihilominus moueri per medium, quia existentia in medio habet rationem causae respectu existentiae in extremo: veluti Sol dicitur illuminare aquam per aërem, non quia prius duratione aër illuminetur, quam aqua, sed quia hoc ordine lux Solis illuminat corpora diaphana, vt per modum causae prius illuminet medium, quam extremum.

Hoc tamen responsum licet subtile videatur, B firmum tamen fundamentum non habet, quoniam exemplum allatum simile non est: etenim agens naturale, quale est luminosum, etiamsi in instanti in corpus sibi subiectum producat totum effectum, hoc tamen ordine agit, vt indigeat continuatione passi, in quo effectus eius recipiatur, ita, vt ablata priori parte, in reliquas agere non possit, & ideo recte dicitur Sol illuminare extremum per medium: sed lux producta non dicitur motu secundum locum transire ad extremum diaphani per medium, si simul est vtrobique: at corpus, quod mouetur per vacuum, vel Angelus per plenum, non dicuntur operari in spacium continuatione aliqua, sed in seipsis motum secundum locum recipere: quare, nisi prius duratione sint in vna distantia, quam in alia, non dicuntur per vnam in aliam moueri: si enim simul sunt in medio, & extremo, vna erit indiuisibilis distantia: quo modo ergo dicetur, ex vna in aliam per medium moueri?

Praeterea recte fieri potest, vt virtus alicuius agentis operetur in spatium continuum, & ratione prioris partis in posteriorem simul in eodem instanti effectus diffundatur, non quidem aequalis cum priori parte, hoc enim esset impossibile: sed adaequate extensus per totum medium, ita vt vna pars ex alia pendeat aliquo modo, quia sine illa produci non posset, vt experimento constat: at vero eandem quantitatem corporis vnius pedis esse simul in vacuo capaci maioris quantitatis, impossibile certe est, etiam potentia Dei absoluta, nisi Deus idem corpus, quasi replicatum constituat in diuersis distantiis: tunc autem non moueretur per vnum locum in alium, vt constat: idem de Angelo dicendum est respectu loci sibi adaequati, vt simul esse nequeat in maiori, nisi potentia absoluta Dei: tunc autem non moueretur per vnum locum in alium.

Caput 3

CAPVT III. Diluuntur argumenta Prioris sententiae.

ARgumentum autem desumptum ex vacuo pro priori sententia facile dilui potest: namque probatum est, nullum corpus per vacuum moueri posse de extremo ad extremum per medium sine successione, imo neque simul esse in medio, & extremo, sed in ea sola parte vacui, quae sua quantitate adaequate repleri potest. Quare aut sententiam Aristot. non probamus, cum dixit corpus per vacuum in instanti necessario moueri; aut asserendum est, id non ex propria sententia docuisse, sed contra eos, qui affirmabant, totam causam successionis motus ex resistentia pleni prouenire, & nihilominus in vacuo corpus posse moueri. Dicimus sitaque secundum veram philosophiam successionem motus non ex pleni resistentia, sed ex natura quantitatis mobilis prouenire, quia talis est, vt prius debeat esse in loco anteriori sibiadaequato, quam in posteriori, nec quamlibet vacuitatem replere possit. Hanc vero resistentiam philosophi communiter appellant internam resistentiam mobilis, ex qua dicunt prouenire necessario successionem motus. Et quamuis Deus potentia sua absoluta possit idem corpus, quasi replicatum in diuersis locis & distantiis etiam intra vacuum collocare, tamen facere nequit, visic positum corpus ex vna in aliam distantiam in instanti transire dicatur, cum reuera non transeat, sed permaneat simul. Hanc autem resistentiam in Angelo etiam concedere debemus: nam cum suapte natura ad certum locum determinetur, vt in maiori esse non possit, efficitur, vt successione debeat esse in medio, & in extremo: quod si potentia Dei absoluta in medio, & extremo simul collocaretur, non diceretur per medium ad extremum moueri, sed simul in vtroque permanere. Ego vero adderem, resistentiam medij non esse causam successionis motus, nec ad illam vllo modo conducere, sed ad solam velocitatem illius. Nam cum successio motus in eo consistat, vt partem habeat post partem, & ablato quocunque alio ex trinseco, haec sufficienter proueniat ex quantitate corporis, aut ex natura Angeli determinata ad certam quantitatem loci, & spatij, & hac ablata posito quocunque alio non sequatur successio, consequitur, hanc esse totam causam successionis: velocitas autem prouenit ex virtute motoris per se, ex minori vero resistentia spatij per accidens: cumque Angelus nullam habeat in medio resistentiam, vt moueatur, ex sola virtute illius velo citas sumenda est: velocitatem autem a successione differre inde probatur, quod cum eadem successione potest esse maior, & minor velocitas.

Si autem aliquis inquirat de velocitate motus Angeli, an sit determinata, & determinatum tempus requirat, vel minori, & minori tempore Angelus possit in eodem spacio moueri: respondent nonnulli posse breuiori, & breuiori tempore semper intra idem spacium moueri: ita videtur docuisse Alexand. 2. parte qu. 35. memb. 1. ad primum & coguntur dicere, qui docent moueri posse pemedium in instanti, Consentit etiam Capreol. in secundum dist. 6. qu. 1. artic. 3. ad tertium contra secundam conclusionem. Et videtur esse doctrina Patrum quos allegauimus disputat. 194. cap. 2. qui asserunt Angelum impigre adesse, vbi voluerit, & Augustini, quem refert Gregor. Arimin. pro suasententia in quaestionibus de resurrectione, vbi affirmat corpus gloriosum vtraque interualla eadem celeritate transire, qua radius Solis transit. Ego tamen existimo, magnam esse velocitatem Angeli, & quae visu corporeo discerni facile non possit, & corporis gloriosi similiter; at vero tanta non est, vt sit in instanti sine motu etiamsi radius Solis sine successione interualla pertranseat. Enamque comparatur ab Augustino velocitas corporis gloriosi, vel Angeli, vt aliquo exemplo visi bili rem nobis declaret, non quod in instanti sit: ceteri namque motus, qui visu cernuntur, tardiores sunt, quam explicare nobis possint velocitatem motus Angeli, & corporis gloriosi. Hoc eodem sensu Patres dixerunt Angelos impigre vbique adesse, & sine mora: quod enim tam subito fit etiam si in successione aliqua positum sit, nobis momentaneum apparet: & August. lib. vit. de ciuit. Dei c. vlt. hac eadem ratione dixit, motum corporis gloriosi ad nutum esse animae eius.

Addo praeterea, hanc magnam Angeli veloci¬ tatem, si propriae virtuti compararetur; determinatam esse: impossibile namque est virtutem finitam, & determinatam esse, & non habere effectum velocitatis determinatae. Hac enim ratione probauimus disp. 113. c. 2. potentiam Dei esse infinitam, quia mouere potest velocius, & velocius in infinitum

Quare non potest Angelus in breuiori, & breuiori tempore in infinitum, vt ei libuerit moueri, sed erit maximum tempus virtuti illius adaequatum, etiamsi illa summa velocitas ex motu illius pendeat. De corpore glorioso idem ob eandem rationem dicendum est, si ab intrinseco mouetur virtute aliqua creata sibi communicata: nam si a Deo mouetur pro sua voluntate, non erit deter minata velocitas: Deus enim velocius, & velocius in infinitum mouere potest aliquod corpus.

Ceterum nonnulli Philosophi coniuncti ratio ne quam adduximus cap. praecedenti, conceduncorpus in vacuo moueri non posse in instanti, nec simul esse in medio, & in fine vacui, si corpus aliquo modo contingat superficiem vacui, vt in illo exemplo fistulae vacuae, quod superiori c. adduximus: at si corpus sit intra vacuum non contingens extremam superficiem vacui, dicendum esse cum Arist. motum in vacuo in instanti futurum. Ceterum effugium hoc inutile est: primum, quia in instanti motus esse non posset, ergo potius dicendum esset mobile in aliqua distantia indiuisibili permanere, quam ex vna in aliam moueri.

Deinde dubium non est, intra vacuum, vel super coelum, vbi proprie vacuum non est, vt disp. 29. c. 3. ex Aristot. notauimus, non posse esse corpus in se magis latum, profundum, & longum, quam in pleno, & ita sua quantitate non posse impedire, quo minus secum alia corpora ordine quodam collocentur, vt repleant magis, quam ipsum solum per se replere posset: ergo vt pro aliis corporibus, ipsum mobile replere, & extendi possit, necessario id facere debet successione: non enim potest simul respondere quantitate aliorum, quae simul cum ipso replebant, nec obstat quidquam, quo minus id successione possit facere. Et quibus efficitur corpus vel intra vacuum, vel ex tra coelum recte moueri posse, sicuti in ea disput. c. probatum est, & necessario successiue debere moueri.

Caput 4

CAPVT IV. De motu discreto huius Angeli.

DIsputatione praecedenti c. 2. monstratum est Angelum de loco ad locum moueri posse fine medio. Hac vero opinione supposita, docent S. Thomas, Caietanus, & nonnulli recentiores in hoc articulo, tunc quidem Angelum moueri motu discreto. Appellant vero motum discretum quasi numerum constantem ex vnitatibus existentiarum Angeli in vtroque loco cum illa successione, verbi gratia, si Angelus sit prius, in A. deinde in B. & tandem in C, quae sint diuersa loca non communicantia, dicitur moueri discrete in toto tempore, quo est in omnibus. Quare in eorum sententia primus locus non est terminus, a quo extrinsecus motui discreto, sed est pars ipsius motus, sicut secundus, & tertius locus. In eadem sententia, & ob eandem rationem dicendum est mobile non moueri, quando est in vno loco illorum praecise, sed dum est in omnibus, vel in vno quo¬ que illorum cum respectu ad reliqua: sicut numerus non est in singulis vnitatibus per se, sed in omnibus simul, vel in qualibet cum respectu ad alias: ita notauit Caietan. in commentario circa solutionem primi.

Quae sententia quamuis vera sit, nihilominus dici possent plures mutationes secundum locum, quando post vnum locum plura adquiruntur absque continuatione, quarum quaelibet esset instantanea, quia terminus ad quem in instanti producitur Nec obstat quidquam successio, quae ibi est inteterminum a quo, & terminum ad quem haec enim in omnibus mutationibus, quae fiunt in instantinecessario esse debet, nam mutatio non est, nisi adquisitio termini ad quem, quae fit in instantietiamsi respiciat terminum a quo. Posse autem diciplures mutationes, ex eo probatur, quia in quouis loco, ex quo ad alium discrete transit Angelus. debet esse quies per tempus, ergo quies in illo non pertinet ad motum: alioqui cum quis mouetur ex vna qualitate in aliam, & in qualibet illarum quiescit, diceretur vno motu discreto moueri, & similiter in motu secundum locum, quando quiete per tempus interrumperetur: porro Angelum quiescere per tempus in quouis loco, ex quo ad alium discrete transit, sic ostenditur: Angelus, an tequam adquirat secundum locum, debet esse in primo ita, vt esse in vno, sit non esse in alio: sed in secundo, & in tertio, & sic de aliis, incipit esse in instanti nostri temporis, & per primum esse, illud igitur primum esse secundi, est primum non esse primi, & primum esse tertij est primum non esse secundi, & ita de reliquis: ergo in quouis loco, in quo desiit esse Angelus per primum non esse, necessario fuit per tempus, vt manifestum est, aproinde per tempus quieuit. Existentia autem in loco per quietem ad motum pertinere non potest vt pars, sed vt terminus, a quo, ergo plures erunt mutationes, non vnus motus.

Respondent nonnulli, motum Angeli discretum constare instantibus diuersis temporis discreti, quod putant esse alterius rationis a nostro quod continuum est, & ita in singulis locis esse per instans tantum illius temporis, ac proinde existentiam in quouis loco ad motum per se pertinere: nihil autem obstare, quo minus instantia illius temporis immediata sint, hoc enim peculiare est temporis discreti, quod solis instantibus componitur. Verum concedamus illis durationem in trinsecam existentiae in illis diuersis locis esse, & appellari tempus discretum diuersum a tempore nostro, quod in motu coeli, vel corporis consistit nihilominus non debemus dicere durationem illam existentiae Angeli in diuersis locis seipsam metiri, vt constat ex dictis in disp. c. 1. vbi probauimus nostrum tempus metiri etiam has Angeloperationes, aut saltem, licet earum mensura non sit, negari non potest eas coexistere tempori nostro, & ita necessario manere Angelum in quouis loco per durationem temporis nostri, vt probatum manet, id quod satis est, vt existentia in quouis loco dicatur quies, & ad motum nulla ratione pertineat. Ceterum in hac re hoc, vel illo modo loqui parum interest.

PrevBack to TopNext