Table of Contents
Quaestio 54
Quaestio 54
Disputatio 198
An intellectio in Angelo sit sua substantia
Caput 1
FAcilis sane cum Aristot. & Durando de hac re controuersia est, quam paucis quoque expediemus. Aristot. igitur 12. metaph. c. 7. cum docuisset, Deum esse vnam substantiam immortalem, & perpetuam, semper intelligentem, cuius essentia sit intelligere; idem quoque de aliis substantiis separatis c. 9. affirmare videtur. Ostendit autem primum, intellectionem harum substantiarum non mutari, quia alioqui in intelligendo satigarentur: Deinde earum substantiam esse suum intelligere, sic probat: quia, si esset aliquod accideus, non essent nobilissimae substantiae, vt ipse supponit. Hanc sententiam eo loco amplectuntur Commentator Alexand. Aphrodis. & Philoponus. Ex Scholasticis vero nostris solus Durand. in 2. dist. 3. 5. ad primum asserit cognitionem, qua Angelus scipsum cognoscit, esse suam substantiam: ait enim in haec verba, Quamuis intelligere sit actus potentiae intellectiuae Angeli realiter ab ipsa differens, quando intelligit rem aliam a s: tamen esse non est actus essentiae realiter al ipsa differens. Vbi, cum concedat intellectionem realiter distingui a potentia intelligente, quando Angelus intelligit alia praeter se, id non videtur concedere de intellectione, qua seipsum cognoscit: cumque dicat potentiam intelligentem esse idem cum essentia, videtur plane existimare, intelligere non distingui ab essentia & substantia Angeli, quando seipsum intelligit.
Caput 2
COmmunis sententia Scholasticorum amplectenda est in secundum dist. 3. quos inferius singulatim referemus, qui asserunt cum S. Thom. in hoc art. intellectionem in Angelo, qua seipsum vel alia intelligit, non esse eius essentiam: & substantiam, sed accidens quoddam ei adiectum Colligitur autem ex Leone 1. in epist. 91. c. 5. vbi ita loquitur, Sicut solius Dei proprium est increatum esse, sic etiam nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo iustitia est, sed multi participes sunt veritatis, & sapientiae, atque iustitiae: solus autem Deus nullius participationis est indigens. Id vero, quod de hominibus definit Leo, de quauis creatura, etiam spirituali intelligit, cum dicat solius Dei proprium esse in creatum esse, sapientiam esse, &c. Dion. quoque cap 11. de coel hierar. inquit Omnes mentes coelestes diuidi in essentiam, virtutem, & actionem: qui tria etiam distinguit Anselm. c. 8. de casu diaboli. Ad haec constat ex scriptura Angelis post creationem cursu temporis multa fuisse reuelata: horum igitur cognitio non est eorum substantia, nam cum ipsis semper esset
Haec omnia recte probant sententiam Aristot. non solum falsam, verum etiam nota erroris dignam esse: cumque non sit maior ratio de intellectione aliarum rerum, quam sui ipsius in Angelo, cum & patres allegati absque vlla distinctione vniuersim de intellectione loquantur, opinio etiam Durandi absurda erit: contra quam disp. Greg. indist. 7. q. 2. & in 2. dist. 3. q. 2. art. 2. conclus. 1. & Marsiin 2. 7. art.i. secunda parte, conclus. 2.
Rationes vero Aristot. friuolae sunt, & inanes Prior namque non recte probat Angelum fati gandum, si semper intelligeret: nam si homines contemplatione fatigantur, non ideo est, quia intellectu, & anima multum operentur, sed quia ad contemplationem ministerio corporei instrumenti adiuuantur: corpus autem resolutione nimia spirituum vitalium fatigatur. Posterior etiam ratio nihil probat: nam licet Angeli substantia perficiatur cognitione sui, non sequitur eam cognitionem esse perfectiorem substantia ipsa, sed substantiam Angeli cum illa operatione perfectiori modo se habere, sicut quaeuis substantia suis accidentibus perfectior est, quam ipsa solaMitto multa, quae Caietan hic consumit in explicandis rationibus S. Thom. in quibus immorati opus non est.
Articulus 2
CONCLVSIO negat. Multa hic Calet, consumit, vt explicet mentem, & rationem Doctoris S. quibus supersedere operae pretium iudicaui. Nam ex doctrina praecel. art. facile constat, intelligere Angeli, & eius esse differre, eo praesertim, quod esse Angeli a substantia, & essentia illius non distinguuntur ex natura rei, vt in 3. partem S. Thom. qu. 17. artic. 2. dicemus: cum enim iam probatum sit, intelligere Angeli non esse substantiam eius, sequitur etiam ab esse illius differre
Articulus 3
CONCLVSIO est; In Angelo, & in omni re creata potentia non est idem cum essentia ipsius; intelligit autem S. Thom. non esse idem ex uatura rei, sed in vniuersum esse formam accidentariam additam substantiae. Cum S. Tho, conueniunt sui discipuli, & Alex. 2. part. qu. 21. memb. 1. Consonat autem haec sententia doctrinae Dionysij, qui, vt praeced. disp. c. 1. citauimus, tria assignat Angelo, essentiam, virtutem, & operationem, quae cum eodem modo ab ipso enumerentur, eodem modo distinguidebent. Accedit Anselm cap. 8. de casu diaboli, vbi do cet conuersionem, & voluntatem ad bonum, vel ad malum esse essentiam quandam, non tamen substantiam: ergo censet esse accidens distinctum a substantia: nomine autem voluntatis non intelligit actum, sed facultatem ipsam: distinguit enim voluntatem a conuersione illius, conuersio vero est operatio: & lib. de conceptu virginali cap. 4. haec tria distinguit, sicut Dionys. essentiam, virtutem, & operationem, inquit enim: Aliud est vis illaanimae, per quam ipsa anima vult aliud, quae vis instrumentum volendi dici potest, sicut visus instrumentum videndi, quam voluatatem nominauimus: & aliud es iustitia, quam habendo, iusta voluntas, &, qua carendo, iniusta vocatur. De intellectu idem omnino dicendum est, & quamuis inter Scholasticos dissensio sit, an potentiae ab essentia ei distinguantur, omnes tamen eodem modo philosophantur de potentiis; & facultatibus Angeli respectu ipsius, & de facultatibus animae comparatis cum ipsa. Excipio Durandum in secund. dist. 3. quaest. 5. qui, cum dicat facultates anime ab ipsa realiter distingui de facultatibus Angeli affirmat, nulla ratione talem distinctionem posse probari: videbatur enim ipsi quaedam peculiaris ratio suppetere pro facultatibus animae, quae in Angelo locum non habet, in hunc modum. Substantia animae est actus corporis: intellectus autem, & voluntas non sunt actus corporis, ergo ex natura rei distinguuntur ab anima: quae sane ratio de Angelo fieri non potest. Haec tamen ratio parum habet momenti, vt probet distinctionem intellectus a substantia animae ex natura rei: nam qui diceret intellectum ab anima sola ratione distingui, facile quoque assereret intellectum secundum rem esse actum corporis, non quia esset forma accidentaria corporis, sed quia esset idem cum substantia animae, quae est substantialis actus, & forma corporis. Fateor quidem, ratione philosophica non tam facile posse probari distinctionem ex natura rei inter essentiam animae, seu Angeli, & facultatem intellectus, aut voluntatis. Hic tamen non est de hac re disserendum.
Disputatio 199
An sit in Angelis intellectus agens, et possibilis
Caput 1
Ametsi nonnulli Scholastici intellectum agentem Angelo concedant: variant tamen in ratione assignanda; ob quam dicunt ei conuenire. Consentiunt in hanc opinionem Albertus libr. 4. de coaeuis 1. parte q. art. 11. & 12. & secunda parte summae tractatu 4. qui 14. membr. 3. art. 2. parte: ad I. Scotus in d. 3. qui vit. ยง. Contra ex eisdem, Bassolis q 4 artic. 3. Ricard. art. 6. q. 2. ad I. imo Alexand. 2. part. q. 22 membr. 3.
Primum autem Scotus probat simpliciter hanc facultatem concedendam esse Angelo, his rationibus: primo haec facultas nihil habet imperfectionis ergo non est Angelo deneganda. Secundo, in Angelo est intellectus possibilis, ergo & agens: hi enim mutuo referuntur. Tertio, etiamsi Angelus ab initio creatus fuerit cum omnibus rerum speciebus, nihilominus habere debet intellectum agentem: nam & Christus cognitionem habuit omnium rerum, a principio suae conceptionis, & tamen intellectu agenti non caruit: satis enim est, suapte natura posse Angelum species a rebus accipere, vt haec potentia suapte natura ei conueniat, Hac etiam de causa Ricardus eam Angelo concedit, & concedere coguntur, quotquot asserunt, Angelum species a rebus accipere.
Alij vero multis de causis friuolis quidem, & nullius momenti, dicunt, intellectum agentem Angelo inesse, quas consulto praetermitto; solum addere libet opiniones Alexand. & Alberti: Alerander censet intellectum agentem in angelis esse, non vt abstrahat species a phantasmatibus, sed vt eliciat intellectionem: Albertus, nec vt eliciat cognitionem, neque vt species producat, sed vt eailluminet, & reddat idoneas; vt intellectus possibilis intelligere valeat, imo vt ipsum etiam intellectum possibilem illuminet. De possibili vero intellectu inquit Scotus, esse quidem in Angelo eo modo, quo est in hominibus: nam cum existimet, nullam esse speciem Angelo ingenitam, sed omnes a rebus accipere, consequenter affirmat, intellectum Angeli esse possibilem omnia fieri, sicut de nostro dixit Aristot. 3. de anima cap. 4. fienim omnia per species, quas accipit: cumque illis ex se careat, dicitur possibilis, quia potest illas recipiens, omnia fieri: conuenit cum Scoto Ri carduus, qui etiam docet Angelum species a rebus ipsis mendicare. Addit tamen Scotus, etiamsi dicamus species Angelo a principio suae creationiinfusas fuisse, nihilominus intellectum eius esse possibilem, aut passiuum, id quod hoc argumento confirmat. Quaecunque res, quae formam in se recipit, est subiectum illius, licet duratione non siptior, quam forma: sed intellectus Angeli recipi species: tanquam formas, etiamsi a principio illas habuerit, & natura saltem prior est, quam species: ergo respectu illius possibilis, aut passiuus dici potest.
Caput 2
OPinio S. Th. in hoc art. amplectenda nobis est quam Caietan. & recentiores Thomistae sequuntur, nempe in Angelo non esse intellectum agentem, & possibilem: tametsi de intellectu possibili quaestio de voce solum esse possit. Hic autem supponendum nobis est id, quod seque qui art. 2. docet S. Thom. & nos ibid. probabimus, videliceAngelum non accipere species a rebus, sed aut eas habere secum a principio ingenitas, aut saltem sine illis intelligere. Primum autem de intellectu agente praedictam sententiam sic ostendo: vel in tellectus agens ponitur ad illustrandas species, vt dixit Albertus, & cum talis illustratio superuacanea sit, nec explicare possit, frustra ad huc effectu intellectus agens concedi debet: esse autem superfluam illam illustrationem patet, quia sola species ex se cum intellectu possibili coniuncta, est sufficiens principium cognitionis: aut explicent nobis, si placet, quae sit illa illustratio, & quid in speciebus, & intellectu operetur; vix enim a nobis intelligi, nedum explicari potest. Aut intellectus agens ponitur, vt sit principium eliciendi intellectionem cum specie, sicut dixit Alex. & hoc modo non debet esse distincta potentia, adhuc secundum rationem, intellectus agens a possibili, nam possibilis vim habet cum specie producendi intellectionem: quod si ipsum intellectum possibilem vt est tale principium, placet nomine agentis nuncupare, iam quaestio de voce erit, & alia potentia praeter vnicum intellectum non erit constituenda, quod nunc contendimus. Ad nihil autem aliud videtur necessarius intellectus agens, si verum est id, quod supponimus, nempe Angelum non accipere species a rebus: si enim aliqua ratione necessarius videretur, hac praecipue esset, vt species illas produceret, & a rebus abstraheret, sicut in nobis eas a phantasmatibus abstrahit: restat igitur frustra concedi Angelo intellectum agentem,
Quocirca rationes Scoti, quas cap. praeced. attulimus, ex dictis facile diluuntur. Ad primam respondeo, hanc potentiam intellectus agentis aliquam supponere imperfectionem in eo, in quo est, nempe indigentiam specierum, quas natura sua ab extrinseco recipere debet: ad hoc enim tantum intellectus agens seruire potest, vt species a rebus, aut a phantasmatibus abstrahat: cum igitur Angelus species a rebus accipere nequeat, nullo modo intellectu agenti indiget, ac proinde tali facultate praeditus non est, quia in natura nihil superfluum esse debet.
Ad secundam dico, in Angelo non esse intellectum possibilem, vt statim dicemus, ad recipiendas species, sed tantum ad recipiendam intellectionem. Ad tertiam concedimus, in homine futurum intellectum agentem, etiamsi ab initio omnes species rerum acciperet, quia suapte natura illas non haberet infusas; sed alioquin suapte natura a rebus, & sensibus eas accipere deberet: quare non esset frustra facultas intellectus agentis in homine, etiamsi de facto nihil operaretur, praesertim quod ex rebus semper posset nouas species adquirere
Circa intellectum vero possibilem potius de voce, quam de re ipsa, inter doctores dissensio est: nam quamuis negari non possit id, quod Scotus contendit, in Angelo videlicet futurum intellectum possibilem ad recipiendam speciem, etiam si eam haberet sibi naturaliter infusam: tamen hac ratione non dicitur ab Arist. 3. de anima c. 5. intellectus possibilis, sed quia prius nuda potentia sit in genere intelligibilium, & deinde fiat omnia intelligibilia per susceptionem specierum: quo pacto S. Tho. in hoc art. negat, & merito in Angelis intellectum possibilem. Sic respondet Caietanus in hunc art. Scoto, quare quaestionem video esse de voce potius, quam re, ac proinde in ea amplius immorandum non est.