Text List

Quaestio 55

Quaestio 55

Articulus 1

Explicatio Articuli. CONCLVSIO est, Angelus non cognoscit on per suam essentiam, tanquam per principium proximum, & intelligibilem formam. In superiori enim quiartic. 1. probauit, ipsum intelligere angeli non esse suam essentiam, & in secundo non esse suum existere: nunc vero ostendit, suam essentiam non esse proximum principium intelligendi, sicut est forma, aut species intelligibilis, qua intellectus informatur. Loquitur autem in hoc art. de intellectione aliarum rerum, praeter Deum, & se ipsum: nam de cognitione, qua se ipsum intelligit, disserit in art. 1. q. seque de cognitione vero, quam habet de Deo, in a. 2. Cum vero ait in hoc art. non omniab Angelo cognosci per suam essentiam, non intelligit, Angelum non cognoscere aliqua per suam essentiam, sed nulla, per quid vero illa intelligat, art. seque declarat: quapropter doctrina praesentis articuli cum sequenti melius examinabitur.

Articulus 2

CONCLVSIO est, Angeli non intelligunt per species a rebus acceptas sed per species sibi innatas & connaturales: cuius veritas sequenti disput. magis explicabitur.

Disputatio 200

An species Angeli intelligant

DISPVT. CC. An species Angeli intelligant.

Angelos per solam suam essentiam, & intellectum omniintelligere senserunt Durandus & Nominales, cap. 1. Communis sententia cap. 2. Iudicium de vtraque sententia cap. 3.

Caput 1

CAPVT I. Angelos per solam suam essentiam, & intellectum omnia intelligere, senserunt Durandus & Nominales.

PRaesens controuersia est de principio, quo Angelus intelligit, aut visionem elicit, an sinuda essentia sua, & intellectus, vel indigeat specie aliqua addita ipsi intellectui, vt ea formatu intellectus eliciat intellectionem: tum etiam, qua ratione tales species Angelo conueniant. In qua quaestione mirum non est varia esse Theologorum placita: est enim res haec a sensu remotissima, ac proinde vix aliqua certa coniectura de easummi potest: referam igitur singulatim omnium sententias, vt saltem nobis appareat, quae illarum minus rectae philosophiae, & rationi aduersetur.

Prima opinio est eorum, qui dicunt Angelum absque vlla specie in nata, vel adquisita sola sua essentia, & intellectu esse foecundum ad intelligendum, quaecumque intelligit cognitione propria& (vt aiunt) quiditatiua rei. Ita tradiderunt DuranIn 2. d. 3. q6. n. 17. & seq. Gabr. in ead. d. q. 2. a. 2. concl. 2. & 3. & a 3. prima parte conclus. 2 & 3. Occam in 2. q. 15. concli, vbi docet de omni intellectu etiam hominis, & in eadem quaest, in solutione q. 14. §. his visis, speciatim id docet de Aigelis, idem etiam habet in q. 16. consentiunt Bassolis in 2 d 3 quaest. 3. §. dico igitur, & Greg. in 2. d. 7. q. 5. a. 1. Asserunt itaque cum Duram do solam rei praesentiam in se, vel in causa sufficere, vt res quaecumque naturalis ab Angelo per suam essentiam & intellectum absque specie cognos catur.

Primo probari potest, quia superuacanea est huiusmodi species, ergo frustra constituitur tanquam necessaria. Eam vero superuacaneam esse patet, quia nulla ratione monstrari potest nudam facultatem intellectus ad id muneris non sufficere. Secundo probat Durandus quia commentitium existimat, in aliqua facultate cognoscente, praesertim intellectus, esse rerum similitudines & species. Putat enim similitudinem alicuius rei esse eius dem speciei cum re ipsa: in intellectu autem Angelico, aut humano, vel in alia facultate cognoscente non potest esse similitudo rerum externarum eiusdem naturae & speciei, cum ipsis: ergo figmentum est, tales similitudines facultatibus tribuere. Probat autem similitudines has fore eiusdem naturae & speciei, cum re ipsa, si darentur exemplo luminis, & coloris, ex quibus aliqua similitudo deriuatur eiusdem speciei cum ipsis, minus tamen perfecta: censet enim Dur. lumen productum in medio aëre esse speciem luminis, quod est in corpore luminoso, & ex colore qui est in corpore terminato, nasci speciem quandam in diaphano, quae sit remissus quidam color per refractionem: denique idem de omnibus sensibilibus qualitatibus affirmat: quia videlicet semper agant, & producant effectum eiusdem secum rationiis: idem igitur de speciebus intelligibilibus dicendum est. Tertio, si species est similitudo obiecti, ergo est eiusdem naturae cum eo: similitudo enim est vnitas secundum naturam speciei, aut vnitas se cundum qualitatem eiusdem rationis, aut est relatio fundata in hac vnitate. Quarto, si intellectus instructus esset his specieb, semper intelligeret: at non semper intelligit: ergo tales species non habet

Secundo docet Gabr. sufficere facultatem, & obiectum ad cognitionem intuitiuam, ita vt obiectum sit causa cognitionis simul cum facultate etiam intellectus, quod vocat causam partialem & videtur sentire, esse causam efficientem. Ocam vero non appellat aperte obiectum efficientem causam, sed dicit, esse causam simul cum facultate Gabrieli consentiunt Bassolis in illa d. q. 4. §. quantum ad sicundum, & Gregor. quidit. conclus.i.imo etiam Scotus loco allegato, nam quamuis concedat intellectui Angelico species aliquas, docet tamen, ad cognitionem, quam vocent intuitiuam, obiectum ipsum, quod est extra, cum intellectu Angeli efficiendo concurrere. Probat vero Gab hac ratione Illud est causa alicuius, quo posito ponitur & quo ablato aufertur, sed huiusmodi est obiectum extra intellectum: quia eo posito ponitur intellectio in Angelo, & eo ablato perit intellectio, praesertim intuitua: ergo illud est causa efficiens. Ita infert Gabr. cum tamen ex vi praemissarum solum deberet inferre hoc modo, ergo obiectum est causa. Eadem ratione vtitur Ocam loco cit. Gregorius vero probat hoc pacto, Angelus non intelligit singularia futura, sed praesentia: ergo illorum praesentia est causis talis cognitionis: non finalis, non materialis non formalis: ergo efficiens.

Tertio docent, notitiam quam vocant abstra¬ ctiuam, fieri in Angelis ab ipsa notitia intuitiua, vel ab habitu ab ea effecto: ita tradunt Occam, Gabriel, & Gregorius. Nam vt inquit Gabr. in prima quaest. prologi a. 2. notatione 2. duplex est notitia abstractiua aut est praedicati vniuersalis abstracti a singularibus, & haec fit ex notitia intuitiua singularium, a quibus abstrahitur: aut est rei abstractae ab existentia, hoc est, non existentis: & haec non fit a notitia intuitiua, sed ab habitu, quem notitia abstractiua in nobis efficit. Hanc vero notitiam abstractiuam in Angelis esse, nemo dubitabit. Fieri autem non per species inditas Angelo, sed per habitum, quem in ipsis notitia intuitiua efficit, probant hoc modo. Si nunc Angelus crearetur, etiam cum speciebus rerum omnium, vndenam intelligere posset, rem hanc vel illam esse praereritam, nisi antea vidisset praesentem, & ex illa notitia aliquid in intellectu fuisset effectum, quod esset principium intelligendi rem illam vt praeteritam?

Caput 2

CAPVT II. Communis sententia.

COmmunis opinio apud Scholasticos est, Angelum intelligere res omnes per species similitudinis, aut qualitates additas intellectui. Ita sentiunt S. Th. Caiet. & recentiores in his duobus art. Albertus 2. parte summae tract. 3. quaest. 19. art. 11 Alexand. 2pp q 24. memb. 2. & 3. Bonauent. in 2. dist. 3. par. 2 art. 2. 1. Ricard art. 6. q. 1. Scot. q. 10. §. Ad quae stionem igitur, AEgidius eadem dist. par. 2. a. 1. in solutioni dubij, Heruaeus q. 4 a. 2. Maior q. 6. & 7. Capreol. q. 2. d. 1. conclus. 4. Thomas de Argent. q. 24. 4. 1. part. art. Mars. in 2. q. 7. art. 1. 2. part. conclus. 5. & 6. Ferrarienf. 2. contra gent cap. 96. Henricus quodlib. 5. q. 14. litera S. qui liceplures species non concedat, asserit tamen, necessarium esse vnum quendam habitum scientiae respectu omnium, quae Angelus cognoscit. Docet etiam hunc habitum considerari posse bifariam, vno modo vt est qualitas quaedam de specie prima qualitatis: altero modo vt virtute est ipsa scibilia, & ea facit praesentia intellectui. Posteriori modo. inquit, appellari potest species, & ita Angelus intelligit omnia per vnicam speciem. Ideo autem vnam tantum concedit, quia si plures essent, Angelus semper actu intelligeret quamlibet rem per suam speciem, id quod non sequitur, si ponatur vnus habitus vel vna species tantum pro omnibus rebus, vt ipse fuse, & obscure satis ostendit. Est igitur communis sententia, Angelum per species suo intellectui additas res omnes intelligere, siue illae sint plures, siue pauciores, de quo nunc non est disputandum. Fuit autem haec sententia Procli in lib. causarum, qui circumfertur inter opera Arist. vbi propositione 10. inquit, intelligentias plenas esse formis rerum, id est, speciebus intelligibilibus rerum. Probari vero potest ex Arist. 3. de Anima cap. 1. aut secundum aliam diuisionem c. 4. qui laudat Platonem, quod diceret, intellectum esse locum formarum. Et quamuis de intellectu humano loquatur, videtur tamen eadem ratio etiam de Angelico Affert etiam S. Thom. in argumento. Sed contra, Dionysium 4. cap. de diui. nom. parum a principio: verum siattente legatur, nihil huic fauet sententiae. Quavero ratione haec sententia probari possit, c. seq. videbimus.

Caput 3

CAPVT III. Iudicium de vtraque sententia.

EGo quidem existimo rationes efficaces suppetere, ab probandum humanum intellectum instrui speciebus ad intelligendum: at vix certe vllam esse rationem, quae id de intellectu angelico eodem modo aperte conuincat. Primum quidem de humano intellectu probatur ex sensibus, in quibus esse species, experimento compertum est, Omissis vero exterioribus, quorum species non pauciores rationes ab experimento ductae confirmant: de interioribus, qui intellectui magis assimilantur, id ostenditur. Quia interiori nostra imaginatione voluimus frequenter rerum similitudines, cum nobis absentia, & praeterita praesentia facimus, ac si ipsa intueremur: quae, nisi species aliquae, & similitudines eorum in nostra imaginatione conseruarentur, recogitari non possent. Cur enim ea, quae nunquam vidimus, memorari non possumus; eorum autem quae vidimus facile recordamur: nisi quia haec in nobis aliquam sui imaginem impressam, illa vero nullam reliquerunt? Cum igitur in his facultatibus species esse dicamus praeter ipsam facultatis potentiam, & virtutem: intellectui quoque humano, qui sensibus ita alligatus est pro hoc statu vt nihil sine illis intelligat, easdem concedere debemus. At de intellectu a corpore omnino separato haec ratio non probat.

Posset tamen aliquis de omni facultate cognoscente, & de angelico intellectu idem suadere hoc argumento. Quia facultas cognoscens secundum se est vniuersale quoddam principium huius & illius cognitionis; nec ex se determinatum est, vt potius hoc quam illud cognoscat: ergo indiget forma peculiari, qua determinetur, vt hoc, vel illud intelligat: nulla autem commodior videtur esse, quam species obiecti: nam omnis qualitas quae cum ipsa facultate est principium cognoscendi aliquid, merito species illius dicitur, species inquam in actu primo repraesentans, quia virtu tem habet producendi actualem, & expressam similitudinem, quae est ipsa cognitio vt supra diput 43. cap. 7. ostensum est.

Sed obijciet aliquis, etiamsi intellectus, vel facultas cognoscens recipiat species singulorum obiectorum: nihilominus indifferens ex se manet ad intelligendum hoc, vel illud; & ab alio extrinseco principio determinari debet: ergo hac ratione non sufficienter probatur, species esse concedendas Angelo. Verum haec obiectio non obstat rationi superius factae. Nam quamuis intellectus instructus specie indigeat, aliquo principio a quo determinetur ad exercitium circa hoc obiectum quod in nobis prouenit a sensibus & a voluntate tamen ex parte agentis principij vniuersis videtur necessaria forma quaedam, quae ipsam facultatem physice modificetur ad agendum hoc potius, quam illud: nam intellectus & facultas cognoscendi ex se solum videntur esse physicum principium cognoscendi in vniuersum, & cum hac vel illa specie completur in ratione integri principij, vt hoc intelligat vel illud.

Caeterum quamuis haec ratio de intellectu hominis probet, de intellectu tamen angelico non item. Posset enim aliquis dicere, vniuersalem efficacitatem intellectus angelici, ad hoc vel illud telligendum non necessario determinari a forma intrinseca sibi, sed ab obiecto. Nam proprium videtur facultatum cognoscentium, & appetentium, vt ab obiectis determinentur non efficientibus, sed peculiari modo concurrentibus ad operationem & aliquam rationem causae habentibus; ita tamen vt facultas appetens determinetur ab obiecto existente in cognitione, facultas vero intellectus ab ipso oblecto exterius existente secundum illud esse praesens, praeteritum, aut futurum secundum quod accommodatum est intellectui. Nam eo ipso quod est intra latitudinem obiecti debiti, iam intellectus eo potest determinare. Hoc autem in angelis absque vllo incommodo potest defendi: at species Angelo concedere, certe aliqua difficultate non caret.

Primum, quia si intellectus angelicus ex se non esset sufficiens sine aliqua specie sibi addita ab eliciendam cognitionem, vel eam deberet accipere a rebus, vel habere ab initio secum productam. Si prius dicamus, sequuntur plura absurda, quae sequenti disputatione videbimus. Tum etiam si cum dicitur angelus species accipere a rebus, possemus dicere res ipsas cum intellectu Angeli ad cognitionem sui sine aliqua specie concurrere; ergo non est dicendum, angelum accipere species a rebus. Posterius vero non minorem difficultatem habet. Nam vel illae species productae ab initio cum angelo infusae sunt a solo Deo non sicut debitae perfectiones naturae angelicae, aut sicut formae debitae & fluentes ab Angelo per modum passionis. Prius est difficile: sequeretur enim, posse Deum species Angelo negare absque eo quod vim aliquam naturae angelicae inferret, quare violentum non esset Angelo nullius rei cognitionem habere, sicut violentum illi non est non videre Deum, cum tamen possit videre lumine sibi non debito communicato. Nam & illi qui dicunt Angelum nunc intelligere per species ad dita intellectui, plane fateri debent aliquarum naturarum possibilium, species illi concessas non esse, nec illas ab angelo cognosci, absque eo quod Angelus vim aliquam patiatur. Nullus enim vim patitur nisi contra internum impetum forma aliqua ei denegetur, aut contraria illi infundatur.

Praeterea si hoc modo species angelo infunde rentur, essent formae supernaturales, sicuti est lumen gloriae. Nam omnes illae, proxime a Deo infunderentur, sicut est lumen gloriae, & ex parte Angeli solum esset potentia passiua sicut ad recipiendum lumen gloriae; neque tales formae in funderentur a Deo exigente aliqua dispositione vel causa creata, sicut infunditur anima rationalis. Nihil igitur deesset, quo minus supernaturales formae dicerentur non secus atque lumen gloriae iuxta definitionem rei supernaturalis, quam trademus disputat. 214. Quod si dicas, ideo has species esse formas naturales, quia sunt a Deo agente naturali, lumen autem gloriae esse formam supernaturalem, quia supernaturali modo infunditur, id est, praeter cursum communem: hoc discrimen non satis est, nam forma naturalis a supernaturali non ex parte tantum efficientis, sed ex se ipsa distingui debet, vt supra disputat. 44. capit. 1. contra Scotum notatum est, & infra etiam disputatione 214. capite 2. ostendemus. Deus enim non dicitur supernaturaliter aliquid facere, nisi vno ex duobus modis: vel quia solus ipse producit id quod alias ab agente creato produci solet, propter aliquod tamen impedimentum iam non poterat ab agente naturali produci, vel quia formam aliquam suapte natura supernaturalem producit, alia vero ratione distingui non potest ex parte ipsius modus operandi naturaliter, & supernaturaliter.

Quare facilius, vt reor, defenderemus cognitionem euidentem, quam vocant intuitiuam & propriam procedere ex sola virtute intellectus Angelici hoc modo, vt quamuis intellectus angelisit vniuersalis causa, & determinatione aliqua indigeat, vt hoc vel illo modo operetur, determinetur a tali, & tali obiecto sibi proprio, & suae virtuti natiuae aequali, non quia obiectum efficiente cum intellectu concurrat, sed quia per modum obiecti & termini ipsum modificetur & determinet ad talem operationem, ita vt circa tale obiectum non possit nisi talem operationem habere, non tamen quia ab obiecto excitetur, vt hoc potius quam aliud consideret, hoc enim ab alia cau sa prouenit, vt infra disputatione 236. cap. 4. dicemus. neque quia obiectum cum intellectu conrere possit vt causa efficiens ad intellectionem, vt patebit ex ijs, quae dicemus disputat. seq. Et hinc solui potest ratio Scoti & Nominalium, qua contendebant, obiectum esse causam efficientem intellectionis. Quod enim posito obiecto ponatur intellectio, & ablato auferatur, non satis est, vt dicamus, esse causam effectricem: sed satis est, asse rere, esse causam alio modo, vt explicatum est: qua autem sint obiecta sibi propria, & suae natiuae virtati integre accommodata notabimus disputat. 208. 209. & 212.

Hoc tamen non obest, quo minus Angelus in digeat aliqua forma sibi addita ad intelligenda obiecta suae virtuti natiuae non accommodata, vi ad videndum Deum, & mysteria gratiae, & futura contingentia, quia ad haec non habet completam virtutem intelligendi, sed inchoatam: habet enim vim intelligendi, prout intelligere est, quae sub sua latitudine complectitur hoc, & illud intelligere sed non habet virtutem integre completam, vt intelligat, aut videat quaedam obiecta, quae supra suam virtutem sunt, qualis est Deus, &c. completur tamen eius virtus ad ea videnda, addita aliqua forma supernaturali, vt de lumine gloriae philosophati sumus supra disputatione 43. capit. 6. & sequentibus.

Dicet aliquis ex dictis sequi species infusas, quae animae Christi communicatae sunt ad cognoscendas res naturales, esse etiam ordinis supernaturalis. Siquidem id etiam nos inferebamus contra species Angelorum. Respondeo: id non sequi vllo modo: nam cum supponamus iam posse res creatas naturales intelligi & cognosci, sicut sunt ab angelis intuitiua (vt aiunt) cognitione, mirum non est, si in alio intellectu, qui per se illas cognoscere non valet, dari possint species infusae earum ordinis naturalis ad easdem res cognoscendas. Dixi, ad easdem res cognoscendas: quia ad obiecta supernaturalia, qualis est gratia, & visio beatifica non dantur species infusae ordinis natu ralis, sed supernaturalis secundum substantiam sicut sunt ipsae res, quae cognoscuntur, quod si neque intellectus angeli posset res creatas sine speciebus intueri, nulli intellectui viderentur species Illae, & cognitio illa intuitiua connaturalis, sed supernaturales essent omnibus: manet igitur probatum, hac species non esse infusas angelo ex sola; Dei voluntate

Deinde dici non potest, has species oriri ex ipsa natura angeli tanquam passionis illius, sicut quidam opinantur, de quibus diputatione 201. capit. 3. dicemus: nam cum natura Angeli, & intellectus illius sint determinata secundum se, postulant determinatas passiones, & perfectiones sibi naturales: sed species rerum intelligibilium non sunt determinatae, ergo nequeunt esse secundum naturalem inclinationem Angeli. Eas vero determinatas non esse patet. Nam vel intellectus angeli exposcit eas tantum species rerum, quas Deus creauit, aut creaturus est, vel etiam species possibilium, quae creaturus non est: ad species tantum rerum, quas de facto creauit, vel creaturus est, non potest habere naturalem inclinationem, quia hae non sunt naturaliter, sed sola voluntate Dei determinatae: inclinatio autem naturalis, praesertim ad passiones, debet esse determinata naturaliter: ad possibiles vero non potest, quia non esset maior ratio, quare ad has, quam ad illas, ac proinde ad omnes naturaliter inclinaretur. Quare vel illas omnes Angelus haberet, quae essent infinitae, vel aliquibus imo infinitis careret contra naturalem suam propensionem: quae duo absurda sunt: ergo facilius esset defendere Angelum absque speciebus res omnes creatas, & naturales intelligere.

Verum contra hanc sententiam obijciet aliquis hoc modo. Si nuda angeli potentia cum obiecto sufficeret, posset quidem angelus intelligere possibilia & futura: nam & possibile & futurum prout talia, obiecta intelligibilia sunt. Respondeo de futuris eandem pene difficultatem esse in opinione asserentium, angelum per species intelligere. Nam & futurorum species nunc habet, nec eas accipit a futuris, quando praesentia sunt, vt infra disputatione sequenti, capite secundo probabimus. Verum in vtraque sententia facilis est responsio. Dico ergo siue intellectus habeat species rerum possibilium, & futurarum, siue nullam habeat, sed nuda sua potentia intelligat. res omnes ideo non intelligere possibilia, quae in sola Dei potentia continentur, & futura contingentia, quae ex libero arbitrio pendent (haec enim sola angelicae cognitioni negamus) quia non sunt obiecta, quae ipsi potentiae secundum eius virtutem naturalem respondeant, & aequalia sint. Quare circa illa prout talia sunt propria virtute operari non poterit. Caeterum vt communem sententiam defendamus, aliquae sunt deinde difficultates examinandae vt ei adhaerere, & consentanee philosophari possimus. Praeterea posset aliquis defendere, species Angelis infusas esse a Deo, & nihilominus esse ordinis naturalis: quia licet a solo Deo postulent produci, nulla alia causa efficiente aut dispositione id exigente: quae videtur definitio entis supernaturalis, quam tradidimus disputatione 154. tamen, quia tales species sunt circa obiecta ordinis naturalis, & quasi exigentibus ipsis obiectis, vt intelligantur, infunduntur species a Deo; ideo ipsae etiam species sunt ordinis naturalis. Haec tamen ratio difficultate non caret: nam quamuis obiecta intellectus sint ordinis naturalis in genere entis & rei: tamen in ge¬ nere obiecti possunt esse supernaturalis ordinis. Etenim multa futura ex libertate arbitrij sunt entia naturalia in genere rei: & tamen in genere obiecti sunt supernaturalia, ita vt, quatenus futura, non cognoscantur ab Angelis naturaliter: neque illorum species naturalis ordinis angelis infundi possint: alioquin non esset causa, ob quam tales species illis non essent ab initio creationis concessae.

Disputatio 201

An accipiat angelus species a rebus

DISTATIO. CCI An accipiat angelus species a rebus.

Opinio Scoti, & aliorum, cap. 1. Angelum nullas species accipere a rebus, communis, & verior sententia adstruit, cap. 2. Quo pacto has species Angelus habeat ab initio ingenii tas. cap. 3.

Caput 1

CAPVT I. opinio Stoti, & aliorum.

INTER eos, qui intellectui Angelico specieconcedunt, vt ipsis instructus intelligere possit dissensio est de modo, quo tales species Angelo conueniunt. Prior opinio est eorum, qui docent, eodem modo Angelum accipere species a rebus, sicut noster intellectus a sensibus eas ab strahit. Ita affirmat Scotus in 2. dist. 3. 411. praesertim §. Resp. Ricar. artic. 6. q. 2. Maior q. 7. Bassolis q. 4. ar. 2. & 3. Marsilius in 2. q. 7. art. 12. part. conclusione 5. 8. & 9. & Alexand. 2. p. q. 24. memb. 2. & 3. ex quibus Alexand nulla facta distinctione asserit, omnes species angeli a rebus esse acceptas, & nullas infusas ab initio creationis: loquitur autem de speciebus rerum spiritualium in memb. 2. de speciebus autem rerum materialium in membro 3. Caeteri vero authores dicunt, rerum incorruptibilium, & vniuersalium species esse Angelo ab initio suae cretionis ingenitas, rerum autem singularium, & corruptibilium esse a rebus ipsis postea deriuatas: intelligunt autem meo iudicio, species earum solum rerum incorruptibilium, quae ab initio cum ipsis angelis creatae fuerunt, ipsis ingenita fuisse a principio suae creationis: at vero rerum incorruptibilium, vt animarum, quae post ipsos Angelos futurae erant eodem modo ab ipsis rebus de cursu temporis esse acceptas, sicut ab alijs rebus corruptibilibus: namque in eorum sententia idenomnino sequeretur absurdum, si rerum futurarum incorruptibilium species ab initio angeli habuissent, nempe res aliquas futuras recte ab ipsis cognosci.

Probant igitur, species rerum singularium non dum angelis Praesentium, a rebus ipsis desumi quia alioqui sequeretur, omnia futura etiam con tingentia ab Angelo cognosci, antequam sint, si ab initio secundum esse species omnium illorum habuisset: hac ratione praedicti Doctores vtuntur, excepto Scoto, qui affirmat, potuisse quidem angelos habere species omnium rerum singularium, & futurarum contingentium, nihilo minus non cognoscere futura contingentia, quia per illas species Angeli non cognoscerent connexionem actualis existentiae cum tali re. Ipse igitur alia ratione vtitur nimirum, quia essent infinitae species in angelo, si omnium futurorum spe¬ cies ab initio haberet, eo quod futura contingentia infinita sunt: existimat enim, vt inferius videbimus, non posse esse vnam speciem, quae plura repraesentet, sed singularium rerum & operationum singulas quoque species esse assignandas.

Duo tamen addit Scotus: vnum est, si Angelus non haberet aliquas species ingenitas ab initiosingulas accipere posset a rebus, in quo alij autho res ab Scoto non dissentirent: nam si aliquas ac cipere posset, cur etiam omnes non posset: Dicit tamen de facto Deum aliquas species Angelis infudisse: vt ipsum ornatum & perfectum crearet: id quod expresse cum Scoto notarunt Bassolis, & Maior locis allegatis; alterum est, etiamsi Angelus haberet species rerum singularium futurarum ad notitiam tamen intuitiuam aliquid a rebus acciperet: id ipsum docuit Maior loco citato: existimant enim, notitiam intuitiuam non fieri per solam speciem & conceptum proprium rei, sed esse notitiam rei vt actu existentis, & praesentis, ac proinde ad illam non sufficere speciem propriam rei antea infusam, nisi tunc aliquid angelus a tebus accipiat Consentit etiam Gabr. in 2. qui prologi ar. 2. notatione 2. ex doctrina Ocami.

Verum Scotus in hoc non omnino cum alijs conuenit. Alij enim docent Angelum accipere species intelligibiles a rebus, quibus postea eliciat intellectionem: Scotus vero asserit, angelos accipere notitiam ipsam intuitiam a rebus ita, vt intellectus cum re ipsa singulari praesenti producat cognitionem intuitiuam ipsius, quanuis ex hac notitia (vt ait Scotus) relinquatur species ad notitiam abstractiuam, hoc est, ad notitiam rei non existentis, aut sine existentia consideratae. Ita docuit quaest. 10. §. Ad quaestionem circa finem illius. Quomodo vero Scotus differat a Gabriele, Occamo, & Gregorio, diximus praeced. disputat. cap. 1. illi enim nullam speciem in angelo esse concedunt: Scotus autem plures esse dicit, & solam notitiam intuitiuam a rebus accipi: quare non recte videtur Caletanus Scoti sententiam retulisse infraq. 57. art. 2. Pro hac opinione adduci solet August. 12. de 4. Trinit. cap. 7. ait enim Deum non videre ad tempus, nec aliquid noui fieri in eis visione, cum aliquid in tempore nouiter fit, Sicut (inquit) inde afficiuntur sensus vel carnales animalium & hominum, vel coelesteAngelorum. Huic tamen testimonio primum respondemus, mirum non esse, si huius sententia fuerit August. qui vt vidimus disputat. 179. cap. 2. non dubitauit asserere, Angelos corporeos esse. Qui vero docent esse spirituales, vt Scotus affirmat, negare debent ipsos aliquid posse pati a corpore. Deinde dico, illud intelligi posse non quia Angelus immutetur a re praesente, vt ab efficiente sed quia non intelligit futura, donec praesentia sint, vt disp. 106. & 107. ostendimus.

Caput 2

CAPVT II. Angelum nullas species accipere a rebus, communis e verior sententia adstruit.

SEntentia communis amplectenda nobis est, quae docet, angelum nullas species sumere a rebus ipsis, quam tradiderunt Sanctus Thomas, Caiet. & alij Thomistae in hoc art. idemque S. Th. 2. cont. gent. cap. 96. & Ferrariens. ibid. Albertus in 2. pari summae tractatu 4. q. 14. memb. 3. artic. 2. 1. part. articuli, & ad primum, & libr. de quatuor coauis 1. parte quaest. 5. artic. 12. Thomas de Argent. in 2. distinct. 3. quaest. 2. art. 4. 2. parte conclusione 1. & 2. Bonauent. 2. parte distinct. art. 2. 1. Capreol. quaest. 2. art. 1. conclus. 3. & 4. AEgidius 2. parte quaest. 2. art. 1. in resolutione 2. dub. & art 2. Heruaus quaest. 4. art. 3. cum quibus conuenit Henricus loco allegato in praecedenti disputat. quamuis enim dicat, Angelum intelligere res omnes non per varias species, sed per vnum habitum, tamen illum docet non esse a rebus adquisitum, sed cum Angelo simul creatum. Omissis vero pluribus alijs, hac vnica ratione, haec sententia probatur, & refutatur opposita.

Si Angelus species a rebus praesentibus acciperet, vno ex tribus modis fieri deberet, aut enim solae res praesentes deberent esse causa integra & perfecta specierum in intellectu angelico, aut ipsae res cum intellectu deberent concurrere ad pro ducendas species, ita vt res essent causae, quas vocant partiales; aut denique solus intellectus angeli deberet esse causa specierum: sed nullo ex his modis fieri id potest: ergo non est afferendum, Angelum species accipere, a rebus. Primo res ipse extra intellectum existentes non possunt esse tota & integra causa: tum quia si sint res materiales quia materiale & corporeum in spirituale, quod nobilius est, agere nequit; nihil enim corporeum vir tute sua producere potest formam spiritualem cuius solum capax est angelus, & substantia spiritualis: tum etiam quia etsi res ipsae & obiecta sint spiritualia, hoc modo species procedere neque unt: quia, vt disputatione 217. ostendemus, angelus sua virtute solum potest imprimere motum fecundum locum corporibus: at qualitatem aliquam producere certe non valet: ergo nec speciem sui in alio Angelo¬

Secundo res ipsae & obiecta non possunt species producere vt causa partialis. Nam vel essent hoc modo causa specierum propria virtute, vel tanquam instrumenta eleuata a virtute intellectus angeli: non propria virtute, ob rationem superius factam. Non vt instrumenta: nam quamuis dicamus phantasma materiale, & corporeum esse in nobis instrumentum ad producendas species in nostro intellectu, idem non debemus asserere de rebus, quae sunt extra intellectum Angelicum collatis cum ipso. Phantasma enim, quia nobis coniunctum est, potest naturaliter eleuari a nostic intellectu agente per ordinationem quandam naturalem, qua sub illo constituitur hoc ipso, quod coniunctum est: at res separatae quo pacto possenvt instrumenta ab intellectu angelico eleuari, cum etiam respectu Dei satis difficilis sit talis eleuatio rerum ad superiores effectus producendos? Adde, quod qua ratione possent assumi vt instrumenta ad producendas species intelligibiles, possent assumi ad producendam intellectionem sicut voluit Scotus. Frustra igitur prius assumerentur ad producendas species, quam intellectiones ipsas,

Tertio, produci non potest species efficacitate & virtute solius intellectus absque cooperatione aliqua rerum & obiectorum; quia eadem ratione dicere posset aliquis praesentibus rebus & obiectis fieri cognitionem, nec opus esse specieimpressae, qua reddatur intellectus potens in actu primo. Tum etiam vt intellectus agens, qui efex se potentia communis & indifferens determinaretur ad productionem huius, vel alterius spe¬ ciei, indigeret alia causa particulari, aut instrumento, a quo determinaretur: ergo ex se non magis abstraheret hanc speciem quam illam: causam autem particularem aut instrumentum non habe ret, vt supponimus: ergo sola virtute illius abstrahi nequeunt species intelligibiles. Dices determinaretur a rebus ipsis tanquam ab obiecto seu materia. Hoc certe est impossibile. Nam quamuis efficiens aliquod determinaretur a subiecto & materia, circa quam operatur, ratione cuius varios effectus producit, & facultas cognoscens ab obiecto, quod cognoscit, determinari etiam possit: tamen intellectus agens non potest determinari a rebus, vt a materia, quia non operatur aliquid circa illas, neque vt ab obiecto, quia non sunt obiectum illius. ergo neque hoc modo ab illis determinari potest. Hac ratione probatur, angelum non posse accipere species a rebus, ac proinde non esse in angelo intellectum agentem. Nam si aliqua ratione deberet esse, maxime ad specierum productionem, ad nullum enim alium effectum necessatius est, vt disput. 198. ostendimus.

Ex dictis etiam consequitur, falsam esse sententiam Gabrielis, & Gregorij, Ocami & Bassolis asserentium, res ipsas extra intellectum angeli existentes esse causam efficientem cognitionis, praesertim intuituae, quam angelus habet de ipsis. Eodem modo colligitur, falsum esse id, quod ait Scotus, notitiam videlicet intuitiuam rerum singularium proxime esse ab obiecto, si intelligit ab eo esse vt ab efficiente. Quod si intelligat esse ab obiecto per modum causae formalis speciem tribuentis & terminantis cognitionem, idem dicere debebat de omni cognitione: quare non esset hoc peculiare in intuitiua,

Demum etiam falsum existimo, quod asserit Scotus, etiamsi Angelus futura cognosceret, & per proprias species, & conceptum secundum ipsorum existentiam tali tempore futuram, nihilominus ipsis iam praesentibus eorum notitiam mutandam, vt quae erat abstactiua, fieret intuitiua, eamque a rebus ipsis deriuandam. Censet enim, abstractiuam & intuitiuam notitiam differre secundum substantiam. Definit autem intuitiuam quodlib. 3. artic. 2. circa secundum quaesitum, & in 2. dist. 3. q. 9. in ordine quae incipit, Secundo, quaere §. Ad quaest. igitur, vt existentis actu & praesentis: quem sequitur Gabriel quaest. 1. prologi artic. 2. nota. 2. hoc igitur falsum existimo, nam si semel angelus haberet propriam cognitionem futurorum pro tali tempore, nunquam aliquid ex ipsorum praesentia in cognitione immutaretur. Quod si rebus praesentibus cognitio mutatur, ideo est, quia non habebatur prius propria aliqua notitia illarum, vt futurae erant. Quod si talis haberetur, certe praesentia rei nihil mutaret, sicut diximus supra dispi64. cap. 4. de oculo qui videret in absentia obiecti, vt fieri posset: quare recte notauit Maior in secundum dist. 3. q. 10. fieri posse a Deo intuitiuam notitiam rerum futurarum, antequam sunt praesentes. Cum vero dicit in eadem distinct. q. 7. in probatione 3. conclusionis aliquid mutari in cognitione quam habebat angelus prius, quando iam rem intuetur, ideo asserit, quia existimat, nunc Angelum non habere propriam notitiam futurorum antequam sint.

CAPVT III. Quo pacto has species Angelus habeat ab initio.

QVO autem modo species, quas Angelus habet, fuerint ab initio intellectui ipsius ingenitae, inter Doctores posterioris sententiae dissensio est. Nonnulli dicunt, species esse veluti passiones naturaliter ab essentia profectas: ita Caietanu 1. 2. q. 50. artic. 6. vbi inquit, Angelum dupliciter accipere habitus ab exteriori, vno modo quasi ad uentitiam qualitatem, quales putat esse habitus supernaturales: altero modo quasi qualitatem congenitam ab authore naturae, sicut grauia & leuia habent motum a generante: & hoc pacto Angelos habere species intelligibiles rerum: per qualitatem vero congenitam non intelligit simul genitam cum Angelo, sic enim & gratiam, & habitus supernaturales hoc posteriori modo angelo fuisse communicatos existimaret; sed intelligi qualitatem, quam vocant conaturalem, & velut passionem ipsius Angeli, quam comparat motui grauium & leuium, qui fluit etiam ab ipsis grauibus, & leuibus. Idem plane asseruit Capreol. in 2 dist. 3. q. 2. ar. 3. ad argumentum Aureoli contra tertiam conclusionem. Et videtur fuisse sententia authori libro de causis apud Aristot. propositione 10. potest vero confirmari ratione facta in praecedenti disputatione: quia cum intellectus angeli naturalem vim habeat ad intelligendum, habere quoque debet vel speciem naturaliter coniunctam ab intrinseco, vel vim aliquam, qua eansibi possit adquirere: alioqui facultas intelligendi frustra videretur, quae ex suis principijs natutalibus non haberet quo posset operati posse operari, nisi a Deo omnino libere speciem reciperet,

Alij vero existimant species intelligibiles non nasci a natura ipsius Angeli, vt a naturali principio efficienti, sed a Deo solo infundi & libere donarinam si naturaliter fluerent ab intellectu, seu natura angeli, non esset maior ratio, ob quam harum rerum, quae futurae sunt, species haberet, & non possibilium, quod si possibilium, non maior ratio esset, ob quam harum potius, quam aliarum haberet, vt superiori disputatione cap. 3. in ferebamus: atqui Angelum non habere species rerum omnium possibilium imo solas futurarum habere, communis sententia docet, quam tradit S. Th. infra q 56. ar. 2. ad 4. Ferrar. vero, qui pro hac posteriori sententia refertur a contra gentes cap. 96. §. Ad uertendum, priorem potius videtur secutus. Ego vero censeo pro vtraque parte rem difficilem esse nec plene satisfieri posse argumentis vtriusque, Facilius autem ad intelligendum mihi visum est angelum speciebus non indigere, vt intelligat, sed sola sua virtute posse intelligere aliquid eo ipsoquod intra limites sui obiecti continetur, Quid vero intra latitudinem illius collocetur, ex sequen tibus fiet manifestum.

Articulus 3

COnclusio est, Angeli quo superiores, per pauciores species eadem cognoscunt.

Disputatio 202

An plurium rerum possit esse vna species

DISPVTATIO CCII. An plurium rerum possit esse vna species

Singularum rerum singulas species esse, dixerunt Scotus, & alij cap. 1. Vnam esse speciem, aut qualitatem in Angelis plura repraesentantem, plures authores dixerunt, cap. 2

Caput 1

CAPVT I. Singularum rerum singulas species esse, dixerum Scotus, & alij.

SI cum sententia communi supponamus, Angelum per species intelligere, vt videamus, an superior per pauciores intelligat, necesse est prius examinare, an plurium rerum vna species indiuidua esse possit: in qua difficultate prior opiniosit asserentium, non posse vnam & eandem speciem esse plurium rerum. Ita docuerunt Scotus in 2. dist. 3. quaest. 10. §. Ista propositio, & §. Ad quaestionem, Bassolis quaest. 3. §. Alia opinio, Richard. artic. 6. quaest. 2. in 2 argumen. Sed contra maior quaest. 6. conclusione 2. 3. & Cumque praedicti authores existiment, omnium naturarum species esse a principio ingenitas angelo, decursu autem temporis species indiuiduorum & singularium a rebus ipsis accipi, docent singularum naturarum, & singulorum indiuiduorum singulas species in angelo esse.

Probant vero primo, quia sequeretur ex opposita sententia, vnica specie repraesentari posse infinita: nunc enim in supremo Angelo vel est vina species repraesentans omnes naturas possibiles specie diuersas, vel saltem multas ex illis: illa igitur poterit repraesentare omnes naturas inferioris speciei: hae autem sunt infinitae, quia sub qualibet specie infinitae aliae fieri possunt: ergo vna species posset infinita repraesentare. Similiter de indiuiduis argui potest hoc modo. Si est species aliqua intelligibilis repraesentans naturam ipsam, & aliqua indiuidua illius, poterit infinita indiuidua repraesentare. Porro autem infinita, siue indiuidua eiusdem naturae, siue naturas eiusdem generis non posse eadem specie repraesentari, probat Scotus, quia vbi pluralitas secundum numerum requirit. perfectionem maiorem. infinitas secundum numerum requirit infinitam perfectionem: nam si, vt quis portet tot libras, necesse est, habeat tantam virtutem, vt portet infinitas, oportet habeat infinitam: adde quod si esset vna species repraesentans infinita saltem indiuidua, posset angelus propria virtute omnia simul intelligere.

Secundo probat Scotus, vna qualitate non posse plura repraesentari, hoc argumento: vnica ratio cognoscendi habet vnum obiectum adaequatum, sub quo reliqua includuntur, sed vna species, seu qualitas non potest habere vnum obiectum adaequatum continens sub se reliqua, si per illam omnia creata repraesententur, vt quidam affirmant: ergo nec vna species omnium creaturarum, nec vnus habitus ad omnia creata intelligenda, sicut asseruit Henricus, esse potest.

Tertio, nihil est principium cognoscendi aliud, nisi sit ratio illius, vel rationem eius contineat, sed vna species non potest esse huiusmodi, quia non potest continere rationes tot naturarum in se, ergo non potest esse principium cognoscendi plura.

Quarto idem non potest assimiari pluribus di uersis inter se: ergo vna qualitas non potest esse similitudo & species tam variarum naturarum.

Caput 2

CAPVT II. Vnam esse speciem, aut qualitatem in Angelis plura repraesentantem, plures authores dixerunt.

MVlto magis communis, & verior sententia est, quae docet posse vna, & eadem numero specie plura diuersa repraesentari, & huiusmodi species Angelis concessas fuisse. Opinio haec fuit Alberti lib. de quatuor coaeuis 1. part. q. 5. art. 12. post medium. Aegidij in 2. d. 3. 2 parte distinctionis q. 2. art. 2. dub. 3 & 4. Capreol. q. 2. art. 1. conclus. 7. & art. 3. ad argumenta Scoti contra illam Thom. de Argentina quaest. 2. art. a. parte 2. artic. concl. 3. Ferrar. 2. contra gent. cap. 98

§. Tertia conclusio. Fauet etiam Henricus quodlib. 5. q. 14 cum asserit, esse vnicum habitum in intellectu Angeli, quo instructus intelligit vniuersa, quem licet non appellet speciem, non incongrue ita vocari potest: nam illa qualitas, quae intellectum instruit in actu primo ad intelligendum, species per modum habitus repraesentans nuncupari potest, vt disput. 43. cap. 7. de lumine gloriae notauimus. Quocirca Scotus contra Henricum etiam argumentatur, vt probet, vna qualitate non posse plura repraesentari. Fanet etiam Bonauent. in eadem distinct. 3. parte 2 distinct. art. 2. quaest. 1. ad 3. vbi concedit per vnam speciem cognosci naturam specificam, & omnia indiuidua. Praecipuum autem huius sententiae fundamentum est huiusmodi, si non est aliqua manifesta contradictio, non est cur dicamus fieri non posse, vt vna qualitate & specie plura repraesententur: quod si fieri potest, id quod maioris perfectionis Angelo denegare non debemus, ita, vt quo perfectiores Angeli sint, per pauciores species intelligant. Nam quamuis haec ratio non probet; id esse necessarium, demonstrat tamen maxime congruum, & perfectissimae naturae spirituali consentaneum esse.

Porro non implicare contradictionem id, quod diximus, manifeste apparebit, si argumenta Scotidissoluamus. Quo etiam fiet, vt fundamenta opinionis illius, simul euertamus. Primum argumentum erat, quia sequeretur, per vnam speciem repraesentari posse infinitas naturas. Respondeo tamen primo, licet concedamus, per vnam qualitatem repraesentari posse plures naturas, non pro pterea sequitur, repraesentari posse infinitas ruras: quia quamuis repraesententur tres, aut quatuor, non sequitur repraesentari posse omnes possibiles inferiores naturas, quas, inquit Scotus, esse infinitas; quia potest species ita esse adaequata tribus aut quatuor naturis, vt repraesentet eas tantum: sequeretur autem posse repraesentare infinitas inferiores, si eo ipso quod superiorem repraesentat, inferiorem repraesentaret: quod non contingit.

Secundo dico, non constare, an sint possibile species infinitae versus infimum, vt notaui supra disput. 106. cap. 4. etiamsi non sequatur absurdum aliquid, si dicamus versus eam partem infinitas esse possibiles. Tertio pronuncio, non esse impossibile, vna qualitate creata & finita secundum essentiam repraesentari infinitas rerum naturas specie diuersas, vel indiuidua eiusdem naturae. Nam quemadmodum per vnam speciem, aut qualitatem recreatam repraesentatur Deus, qui est secundum essentiam infinitus, nempe aut lumine gloriae, aut specie impressa, quae fieri potest, aut visio ne ipsa, quae est expressa repraesentatio, quae omnia deducuntur ex supra dictis in tota q. 12. ita etiam non implicat contradictionem, vna simplici qualitate repraesentari infinitam multitudinem aut indiuiduorum in eadem natura, aut diuersarum naturarum. Et si vrgeas hac ratione, vt qualitas repraesentet vnam naturam, requiritur aliqua perfectio: vt repraesentet duas requiritur maiori ergo, vt repraesentet infinitas, requiritur infinita; quae fieri non potest. Respondeo hac forma arguendi solum colligi infinitum augmentum, quoties augmentum fit vniuoce in eadem forma secundum intensionem, vel extensionem quantita¬ tis. At sit augmentum fiat in diuersa natura, certe non sequitur, sed hoc solum tandem colligitur, ad repraesentandam infinitam multitudinem requirispeciem alterius naturae, seu proprietatis, quod non inficiamur, vt iam ostendi 1. tom. disput. 50. cap. 5. dixi, alterius naturae, seu proprietatis, quia etiamsi non diceremus, esse diuersae naturae secundum speciem, sufficeret dicere, esse numero diuersam ab ea, quae repraesentaret finita, sed habere diuersum modum: quamuis hoc intelligendum esset de specie, quae infinita indiuidua eiusdem naturae repraesentarer.

Illud etiam, quod addidi primo argumento, parum probat: quia quamuis aliqua species intelligibilis repraesentaret, infinita, non liceret colligere, fore infinitae perfectionis, vt patet ex dictis. Et quidem non repugnare infinita actu simul cognosci, ostendimus supra disput. 49. Praeterea licet daretur species actu infinita repraesentans in actu primo, non propterea esset concedendum omnia illa simul actu posse cognosci. Nam repraesentatio illius speciei non esset talis naturae, vt in ea, quasi in speculo res omnes viderentur. Nec enim intellectus, quasi conuersus ad speciem intelligibilem in ea intuetur, quae in illa dicuntur repraesentari, sed illa diceretur repraesentare res in actu primo, vel vt alij loquuntur, per modum habitus, quia esset principium cum intellectu eliciendi cognitionem singulorum, & ita distingueretur ab ipso verbo aut cognitione, quod verbum, aut cognitio est veluti actualis repraesentatio; species autem esset veluti habitualis: cumque cooperatio intellectus cum specie sit limitata, hinc sit, vt species impressa plura repraesentet per modum habitus, quam intellectus actu per illam cognoscat. Concedit tamen Caietan. in hoc artic. posse Angelum per vnam speciem plura simul intelligere, sed non omnia. Vtrum vero possit omnia, an non, ita facile definire non possumus. Hoc tamen certum sit, posse esse tantum numerum eorum, quae vna specie repraesentantur, vt non possunt simul cognosci, quia virtus intellectus ad vtendum specie limitata est.

Secundum augmentum, pro sententia Scotierat, vna species debet habere vnum obiectum adaequatum, &c. Respondeo, non opus esse, vt vna species habeat vnum obiectum adaequatum secundum aliquam rationem vniuocam; sed pro obiecto adaequato esse potest vniuersa illa multitudo rerum, quae specie repraesentantur, vt visus habet pro obiecto colorem, & lucem, quae non conueniunt in vna ratione adaequata, & vniuoca, vt supra disput. 7. cap. 5. notauimus. Idem est de ente, quod secundum totam latitudinem analogiae suae est obiectum intellectus. Quocirca non video, cur Caietan. in hunc artic. concedat, respectu cuiuscumque speciei intelligibilis esse vnam rationem formalem obiecti adaequatam, in quam conueniunt omnia, quae per illam speciem repraesentantur. Optime tamen docet, esse vnum obiectum, quod si praecipuum inter reliqua, & continens illa: id quod etiam dixerat Capreolus art. 3. citato in solutione primi argumenti Scoti, contra septimam conclusionem. Quare Ferrar. 2. cont. gent cap. 98. §. Ad euidentiam eorum, plane asserit, esse posse vnam speciem plura repraesentantem, qua non conueniant in vnam rationem adaequatam: in §. autem Ad huius, solum affirmat, fieri etiam posse, vt plura obiecta per vnam speciem repraesentata in vnam rationem communem conueniant, quod non negamus. Caeterum quamuis concederemus plures res, quae repraesentantur, vna specie, debere in vnam communem rationem conuenire: argumentum Scoti solum contra Henricum probaret, non posse esse vnam speciem, seu qualitatem respectu omnium rerum intelligibilium, quia omnes non possunt in vnam communem rationem conuenire: at praedicta ratio certe non probat, non posse plures res eadem specie repraesentari, quia plures possent in vnam communem rationem conuenire.

Tertium enim argumentum Scoti nihil probat; vnum enim potest esse ratio cognoscendi aliud dupliciter. Primum quatenus prius cogniti est, & hoc modo recte docet Scotus, id, per quod aliud cognoscitur, debere esse aut rationem illius aut illud formaliter continere: sic autem specienon est ratio cognoscendi obiectum, quod reprae sentat: quia neque est ratio illius, neque aliud formaliter in se continet. Deinde vnum est ratio cognoscendi aliud, non prius cognitum, sed vt species illius, quatenus est principium eliciendi coginitionem illius rei, vel quatenus est ipsa actualis repraesentatio cognitionis: & hoc modo non de bet in se formaliter habere illud, quod facit cognosci, nec debet esse ratio illius, sed satis est, si illud repraesentet. Quare etiam si vna species expressa, aut impressa multarum rerum sit, non sequitur, eam in se continere formaliter rationes diuersarum rerum, aut eandem esse rationem formalem ipsarum: hoc autem in omni opinione manifestum est. Quis enim dicat, speciem hominis esse hominem, aut eiusdem rationis cum homine? & sic de alijs.

Hinc etiam soluitur ratio quarto loco adducta in confirmationem prioris sententiae. Namque duobus modis vnum potest esse similitudo alterius, altero modo ratione qualitatis, aut formae eiusdem rationis, quae dicitur similitudo de secundo genere relationum, qualis est inter duo alba altero modo potest esse vnum similitudo alterius, cum tamen sint diuersae omnino naturae, ea solum ratione, qua vnum alterum repraesentat, cognitione nimirum, aut principio cognitionis. Priori modo repugnat, vnam qualitatem, aut rem pluribus assimilari; & ita repugnat vnum similitudinem genere plurium rerum, quia idem non potest habere qualitatem, aut formam eandem cum forma & qualitate plurium. Posteriori autem modo non repugnat, eandem qualitatem esse similitudinem multorum: quia eadem qualitas potest plura re praesentare, vel actu, vt species expressa, vel habitu, sicuti impressa, eo quod haec repraesentatio non sit secundum identitatem in forma¬

Disputatio 203

An quo superior Angelus est, eo per pauciores species intelligat

DISPVTATIO CCIII. An quo superior Angelus est, eo per pauciores species intelligat.

Superiores Angelos non intelligere per pauciores species existimarunt Scotus & Bassolis, c. 1. Angelos superiores non solum Hierarchiae & ordine, sed et iam natura intelligere per pauciores species Thomistae dixerunt, c. 2 Duae aliae Scholasticorum sententiae, c. 3 Quid in hac re sentiendum sit,

Caput 1

CAPVT I Superiores Angelos non intelligere per paucior, existimarunt Scotus & Bassolis.

VAria sunt Scholasticorum placita in praesenti controuersia, cum tamen nullus eorum cerro aliquo fundamento nitatur. Referam igitur ea sigillatim, & vltimo tandem nihil certi in hac re definiri posse, demonstrabo. Prima sententia sit Scoti & Bassolis locis allegatis superiori dubio qui affirmant, Angelos superiores non intelligere per pauciores & vniuersaliores species, idemque asserere debet Ricardus, qui sentit, per vnam speciem non posse plura repraesentari: allegantur etiam pro hac opinione quotquot dixerunt, Angelos accipere species a rebus, cum tamen ex ipsorum sententia inde non sequatur, quoniam illi solum dixerunt, species rerum singularium & futurarum accipi a rebus & earum, quas Angeli non cognoscunt a principio: concesserunt tamen species Angelis congenitas earum naturarum, quas ab initio cognoscunt, in quibus quasdam esse vniuersaliores existimare potuerunt. Fundamentum huius sententiae nullum aliud esse potest, nisi quia vna & eadem qualitate non possunt plura repraesentari. Nam si possunt, non video, qua certa ratione negari queat, superiores Angelos per pauciores species intelligere. Caeterum cum superiori disput. ostensum sit, eadem qualitate indiuidua posse plura simul repraesentari, non video aliquid obesse, quominus superiores per pauciores species intelligant. An vero hoc ita esse, aliqua etiam ratio demonstret, inferius dicemus.

Caput 2

CAPVT II. Angelos superiores non solum Hierarchia & ordine, sed etiam natura intelligere per pauciores species Thomistae dixerunt.

COmmunis inter Thomistas opinio est, quam S. Thom. in hoc art. in ratione suae conclus. indicauit, & plane sequuntur Caietan. & recentiores Theologi in hunc artic. & Capreol. in 2. di Capres stinct. 3. quaest. 2. art. 1. concl. 8. Angelos non solum Hierarchiae superioris & ordinis, sed etiam excellentioris naturae intra eandem Hierarchiam, & ordinem per pauciores species intelligere: quam sententiam confirmant ex Dionys. 12. cap. de coelesti DiHierarch. vbi inquit, superiores Angelos habere scientiam magis vniuersalem, quam inferiores: & ex libro de causis apud Aristot. vbi in 10. proposhaec opinio expressa est. Et demum ratione, quia aut dicendum est, omnes Angelos habere species aeque vniuersales: quod videtur falsum, cum perfectior Angelus perfectius debeat intelligere, quam inferior, atque adeo per species magis vniuersales, aut si aliqui debent habere species magis vniuersales, quam alij, debent esse superiores non solum in ordine & Hierarchia, sed etiam in natura: id quod ratio quoque S. Thomae confirmat: nam quo perfectior est aliqua natura intellectualis, eo est Deo magis similis in modo cognoscendi, & perfectione intellectionis: perfectio autem intellectionis in eo maxime consistit, vt per vnam simplicem essentiam tam varia cognoscantur; ergo perfectio Angeli in eo etiam erit, vt per pauciores species plura intelligat.

Addit praeterea Caetan. hoc ita verum esse, vt supremus Angelus, qui nunc est, per vnicam tantum speciem omnia intelligat, quae naturali sua virtute cognoscere potest.

Haec sententia, quod attinet ad priorem eius partem, non continet quidquam absurdi, ratione tamen firma non constat. Primo quia non satis certum est, an Angeli specie differant, vt disputat. 181. monstratum est. Quod si Angeli non differunt specie, certum esse non potest, Angelos perfectiores secundum gradum indiuiduae naturae per pauciores aut perfectiores species intelligere Quod si concedamus singulos specie differre, adhuc non sequitur perfectiores Angelos per species perfectiores & pauciores intelligere: Nam aut huiusmodi species sunt sola Dei voluntate Angelis communicatae, & ita quis scire potest, diuersas species, vel eiusdem rationis singulis fuisse concessas? quod enim Angeli perfectioris naturae perfectius intelligant, non est necesse prouenire ex perfectioribus speciebus intelligibilibus: si quidem perfectior intellectus cum aequali specie perfectius intelligit, eo quod ea vtitur tanquam instrumento iuxta suam efficacitatem, & virtutem & inter homines hoc quotidie videmus: atque hac sola ratione Angelus superioris naturae eo magis assimilaretur Deo, quo perfectius intellige ret: nec opus esset, in eo magis assimilari, quod per species perfectiores, vel pauciores cognosceret. Hac igitur via nobis constare non potest, Angelum perfectioris naturae per species perfectiores, aut magis vniuersales intelligere. Aut species intelligibiles, quas Angeli habent, oriuntur ex ipsorum essentia veluti passiones, vt quidam arbitrantur. Et hoc modo recte videtur sequi, perfectiores species Angelis perfectioris naturae conuenire. Nam accidentia & passiones, quae natu ram aliquam consequuntur, & ab ea, vt a principio dimanant, iuxta mensuram naturae procedunt, & a diuersis naturis diuersae; ex hoc tamen non sit, vt species superioris Angeli debeant esse vniversaliores & pauciores: posset enim aliquis concedere perfectiores quidem procedere a perfectiori natura, non quia plura, sed quia perfectius eadem repraesentent. Et haec circa priorem partem huius sententiae.

Posterior vero pars, quam addidit Caietanus vel ea sola ratione optime confutatur, quod absque vllo fundamento, aut ratione eam asseruit. Primum, quia nemo est, qui recte metiri valeaproportionem, quam vnus Angelus cum alio habet respectu rerum omnium intelligibilium, vt tandem asserat, supremum Angelum in ea proportione excedere reliquos, vt omnia intelligibi lia vnica tantum specie complectatur, quae alipluribus speciebus intelligunt. Tum etiam, quia ea ratione asserere debemus, supremum Angelum propria virtute posse, cum voluerit res omnes vnico intuitu contemplari: quod quidem ita difficile apparet, vt sine magno fundamento, & ratione non sit affirmandum. Ad haec, si alius Angelus superior supremo, qui nunc est, crearetur in opinione Caietani deberet esse alterius speciei: ergo per pauciores species deberet intelligere, quam ille, qui nunc supremus est: atqui non posset per pauciores, quam per vnam intelligere: ergo non est dicendum, Angelum supremum, qui nunc est, omnia per vnam tantum speciem intelligere. Respondet Caietanus, in eo casu adden¬ dam fore nouam quandam speciem singulis Angelis inferioribus, qua cognoscerent: in illo autem omnium supremo futuram vnam speciem tantum, qua cognosceret omnia; sed in eo, qui antea erat supremus, permansuram vnam speciem respectu omnium inferiorum, tam spiritualium quam corporalium, & quandam aliam illiaddendam, qua cognosceret Angelum sibi superiorem tunc creatum: hoc tamen non minus commentitium est, & pro libito a Caietan. confictum. Qua enim ratione hanc specierum diuisionem quisquam suadere poterit? Praeterea, si Angelus, qui nunc est supremus, cognoscit omnia sibi inferiora tam spiritualia, quam corporalia per vnicam speciem, & creato superiori Angelo, solum ei adderetur noua species, vt superiorem illum intelligeret: eadem ratione de reliquis, qui nunc sunt, dicere debemus, nempe vnica tantum specie intelligere tam corporalia omnia, quam spiritualia, sibi inferiora, & species in ipsis solum multiplicari vt superiora cognoscant: quare quo aliquis superior est, non intelligit materiales, & spirituales inferiores se per pauciores species, sicut haec opinio adstruere videtur, vt in hoc superior Angelus magis Deo assimiletur. Quod si respectu harum rerum non oporteat assignare superiori Angelo pauciores species, nec respectu aliarum oportebit. Lege Aegidium loco seque cap. allegando, qui late prosequitur, quo modo necessarium non sit, supremum Angelum per vnam tantum speciem intelligere, etiamsi eo per pauciores species Angeli intelligant, quo sunt superiores

Ex his, quae diximus, constat, necessarium non esse, vt maior Angeli perfectio Deo in hoc assimiletur, quod per pauciores species intelligibiles intelligat res omnes, quam inferior; sed satis est, si eas perfectius intelligat. Testimonium vero Dionys. si recte inspiciatur, nihil probat: solum enim contendit ille, plurium rerum scientiam ipsis inesse, & hoc est quod dixit, vniuersaliorem eorunscientiam esse. Verba Dionys. secundum translationem Perionij sunt; Sanctorum Cherubin ordo sapientiae, scientiaeque altioris est particeps, ordines autem earum essentiarum, quae eis subiectae sunt, participes quidem etiam ipsi sunt & sapientiae & scientiae: sed tamen eius quae pars est ad illos, & quae inferiorem locum tenet. Vult ergo docere Dionys. inferiores Angelos pauciora scire, & ideo eorum scientiam appellauit partem scientiae Angelorum superiorum, quam antiqua translatio particularem scientiam vocauit. De speciebus autem, quas Scholastici tribuunt Angelis, vt principium sint cognitionis, ne verbum quidem habet Dionys. Fateor tamen, librum illum de causis in ea fuisse sententia, vt assereret superiores Angelos per pauciores species intelligere: tamen liber ille minoris est authoritatis, quam vt opinio Thomistarum eo sit comprobanda & confirmanda: nec enim est Aristot. sed aut Procli, aut Auempacae, vel Alpharabij. De alio vero testimonio Diony. quod magis huic sententiae fauet, cap. vit. dicemus.

Caput 3

CAPVT III. Duae aliae Scholasticorum sententiae.

TErtia opinio est eorum, qui dicunt Angelos superioris ordinis per pauciores species in telligere, quam Angelos inferioris: Angelos ta¬ men eiusdem ordinis, etiamsi specie differant, easdem omnino species rerum habere, solumque inter se differre, quia superioris naturae Angeli intra eundem ordinem intelligunt perfectius easdem res per easdem species, eo quod perfectioris sint intellectus. Hanc sententiam vt probabilem defendit Aegidius in 2. dist. 3. part. 2. quaest. 2. art. 2. ad 4 dub. Sed expresse eam amplectitur Ferrar. 2. contra gent. c. 98. §. Circa conclusionem. Fauet quoque Herueus d illa 39. 4. art. 4. vbi asserit, omnes Angelos, qui in eodem genere proximo conueniunt, habere aequales species intelligibiles; & ita quo sunt superioris generis, habere pauciores species intelligibiles, non tamen quo sunt superioris naturae secundum speciem. An vero omnes, qui conueniunt in eodem proximo genere, sint eiusdem ordinis, non explicat. Caeterum in quouis Angelo perfectioris naturae etiam secundum speciem concedit clariores species intelligibiles, quam in alio inferioris naturae. Confirmat autem Ferrarhanc suam sententiam primum ex Dionys. 12. cap. de coelesti Hierarch. Deinde quia videmus multa brutaanimantia secundum speciem diuersa: ex quibus ea, quae perfectiora sunt, non habent pauciores facultates sentiendi: ergo eadem ratione necesse non est, in Angelis; quo perfectioris naturae sunt, pauciores esse species intelligibiles: quam ratio nem sumpsisse videtur ex Aegidio¬

Verum eadem quoque ratione probari posset, nec in Angelis superioris ordinis debere esse pauciores species, testimonium vero Dionysij, quam parum probet, iam superius ostensum est; quare & haec sententia Ferrar. non habet firmum admodum fundamentum.

Quarta opinio est Henrici quodlib. 5. quaest. 14. qui docet, quemcumque Angelum omnia intelligere per vnam qualitatem seu habitum, non per plures species; quamuis affirmet, illum habitum dici posse quodammodo speciem. Supponit au tem id, quod Scotus affirmauit, si darentur species intelligibiles in Angelo, tot esse futuras, quoessent obiecta: negat autem plures species in Angelo, & vnum habitum tantum concedit; quia si plures essent species intelligibiles, simul moue rent intellectum Angeli ad intelligendum omnia obiecta. Nam si in nobis plures species, quas habemus, id non efficiunt, sed nunc ad vnum obiectum mouemur, postea ad aliud: causa est manifesta: cum enim indigeamus etiam sensu ad intelligendum, & sensus non moueatur simul ad omnia, sed nunc ad vnum deinde ad aliud obiectum, intellectus etiam ad omnia simul non mouetur: at in Angelis haec ratio locum non habet. Si vero ponatur vnus habitus in singulis Angelis, quem appellat Henricus habitum scientiae, non sequitur idem incommodum, quia habitus ille inclinat primo ad vnum primarium obiectum, & deinde ad reliqua: non tamen ostendit hic author, quodnam sit primarium illud obiectum, & quomodo deinde ad reliqua successiue non simul Angelus moueatur.

Ego tamen non video, cur Henricus plures species Angelis non concedat, & vnum tantum habitum illis tribuat Quoniam licet Angelus habeat plures species plurium rerum, ab eis tamen non determinatur ad primam cognitionem: ac primam inquam, non solum quam habuit initio creationis, sed a qua incipit genus aliquod nego tij ita cogitari, vt illa cognitio ex alia orta non fuerit, vt in nobis contingit, sed ad hanc determinatur a Deo, vt 1. 2. q. 9. art. vit. dicemus, & Aristot. docet 7. lib. ad Eudemum circa finem, vbi dixit primam cognitionem in nobis esse a bona forma, munimine tamen diuino instructa & directa. Difficile etiam est ostendere, quomodo ex vno habitu ad hoc potius obiectum, quam ad aliud Angelus determinetur, vt contra eundem Henricum superius dicebam. Quare hac ratione non debuisset plures species Angelo denegare.

Caput 4

CAPVT IV. Quid in hac re sentiendum sit.

EGo vero existimo, rem hanc ita esse a sensu, & ratione hominis remotam, vt nihil certi de illa affirmare possimus, non solum certa aliqua & manifesta ratione, sed neque probabili coniectura. Nam quamuis in vno, aut alio modo philosophandi non possimus manifestam contradictionem deprehendere: ob id tamen non debemus asserere, hoc, aut illo modo species in Angelis esse, nisi ad id aliqua alia ratione inducamur. Hanc autem ego existimo non suppetere, vt hoc potius modo, quam illo Philosophemur. Quare in re ita a sensu & Philosophia humana remota nihil affirmare, commodius est, quam sine certa ratione aliquid asserere. Ideo mitto multa alia, quae Theologi recentiores ex suo sensu excogitarunt, vt quisque suam tueretur opinionem, diuidunt enim species in Angelis prout libet.

Sed obijciet quis nobis iterum Dionys. cap. vit. de coelesti Hierarch. Satis ante medium, vbi videtur. asserere, superiores Angelos per pauciores species intelligere: ostendens enim, quomodo singula corporis nostri membra similitudine quadam & metaphora Angelis tribuantur, de dentibus inquit; Dentes id quod alimenti adhibiti, diuidunt, vnaquaeque enim essentia, quae mente praedita est, vnicam intelligentiam, quam a diuiniori traditam accepit, in quadam qua alijs natura consulit, diuidit, atque amplificat pro captu & ductu inferioris. Si ergo superior Angelus inferiori distribuit in plures conceptus id, quod ipse vnico tantum intellexerat, vt ita id, quod nouit, captui inferioris adaptet, signum est, superiores per pauciores species, quam inferiores intelligere.

Respondeo Dionys. non loqui de notitia rerum, quas Angelus superior & inferior naturaliter sciuit, quasi de his sentiat, inferiorem Angelum per plures species intelligere: sed loquitur de his re bus, quas superiores Angeli sola diuina reuelatione cognoscunt: has autem inquit cognosci ab Angelo superiori vnico conceptu perfectiori, easque distribui inferioribus in plura, vt quisque pro captu suo melius illa intelligat. Horum autem mysteriorum non sunt propriae species in AngeloQuod si de rebus naturalibus sit sermo, cum eas quicumque Angelus naturaliter cognoscat, sicuti sunt, fieri nequit, vt superior debeat in plures conceptus eas diuidere, vt tradat inferiori melius intelligendas. Quocirca inferius disput. 217. cap. 1. Eadem ratione ostendemus, Angelos inferiores non posse a superioribus illuminari in rebus, quas naturaliter vnusquisque illorum cognoscit, sed in ijs tantum, quae diuina reuelatione accipiunt.

PrevBack to TopNext