Text List

Quaestio 58

Quaestio 58

Articulus 1

Notationes circa Articulum

PRima conclusio est: Si loquamur de actu primo ad intelligendum respectu eorum, quae Angelus cognoscen potest, semper est in actu, & nunquam in potentia: respectus tamen eorum, quae diuinitus reuelantur, intellectu Angeli est aliquando in potentia. Secunda conclusio: Si loquamur de actu secundo. qui est intellectio, aliquando est intellectus in potentia, etiam respectu eorum, quae potenaturaliter cognoscere: quia non omnia, quae naturaliter nouit, semper actu considerat. Tertia conclusio: Respectu Dei, & eorum, quae in verbo videntur, semper est in actu visionis clarae. Circa tertiam conclusionem notandum est, cum inquit S. Doctor, ea quae videntur in verbo semper actu videri a beato Angelo, intelligere non ab initio suae beatitudinis, iuxta ea, quae ipse docuerat quaest. 57. arric. 5. sed post¬ quam reuelata in tempore sunt. Eodem modo intelligendum est, quod ait artic. sequenti, haec omnia simul videri, de quo satis a nobis dictum est supra disputat. 54.

Disputatio 219

Quomodo intellectus Angeli sit in potentia, et in actu

DIS PVT. CCXIX. Quomodo intellectus Angeli sit in potentia, & in actu.

De actu primo Angeli ad intelligendum supernaturali cap. 1. De habitibus naturalibus, quibus intellectus Angel actu primo. cap. 2. De actu secundo intellectus Angeli, qui est intelligere. ca. 3

Caput 1

CAPVT I. De actu primo Angeli ad intelligendum supernaturalia.

SAnctus Thomas in articulo ita videtur locutus de actu primo Angeli ad intelligendum supernaturaliter, vt non intellexerit de habitibus supernaturalibus: & ita dixit, respectu eorum, quae Angelus reuelatione solum diuina cognoscit, intellectum Angeli non esse semper in actu primo Praeterea per actum primum ad haec mysteria cognoscenda non intelligit species aliquas infusas supernaturales: quia Angelus in via mysteria supernaturalia per species rerum naturalium cognoscit: ergo per actum primum intelligit eriam reuelationem: nam intellectus indiget tanquam principio, non solum speciebus, sed etiam diuina reuelatione, vt cognoscat mysteria supernaturalia. Ceterum cum praeter species requiratur etiam habitus infusus supernaturalis; tamen nullam de illo mentionem fecit S. Thom. Nonnulli Thomistae existimant probabile, habitum infusum ad credendum in Angelis non fuisse distinctum ab speciebus intelligibilibus, aut saltem nihil referre hoc, aut alio modo de habitu infuso in Angelis theologizare. Mea tamen sententia, eodem modo in Angelis, sicut in hominibus dicendum est, fuisse habitum infusum fidei in via ad credendum mysteria supernaturalia, siue habitus ille infundatur ad efficiendam substantiam actus credendi, siue ad modum aliquem in actu, de quo suo loco dicemus. Neque oppositum docuit Caietanus vt falso a nonnullis refertur. Imo vero ipse Caietan. quaest. 50. art. 6. ita interpretatur Doctorem sanctum in eo articulo, cum ait, in Angelis esse habitus: vt intelligatur tam de naturalibus, quam de supernaturalibus, & infusis: quia in via habuerunt habitum fidei, in patria vero habitum luminis: quare de aliis etiam habitibus infusis in voluntate eodem modo dicendum est. Et ratio est eadem: si enim in homine requiritur talis habitus, vt ipse producat substantiam, vemodum actus per naturalem formam intrinsecam, sibique inhaerentem, cuius virtute connaturaliter operaretur, & non solum per auxilium Dei assistentis & cooperantis, eadem ratione in Angelis huiusmodi habitus constituendus est: quia eodem modo eius potentia cum actu supernaturali, vel cum modo illius comparatur.

Caput 2

CAPVT II. De habitibus naturalibus, quibus intellectus Angeliest in actu primo.

DE habitibus etiam naturalibus quibus intellectus Angeli constituitur in actu primo non eodem modo sentiunt Doctores. Nonnulli Thomistae docent primum, esse aliquos habitus adquisitos in intellectu Angeli distinctos ab speciebus intelligibilibus: hos dicunt esse habitus opinionis: & fidei adquisitae circa obiecta illa, quae ab eo naturaliter cognosci non possunt, siue illa sint su pernaturalia, qualia sunt mysteria gratiae: siue naturalia, qualia sunt futura contingentia: nec enim omnia entia ordinis naturalis sub omni eorum statu ab Angelo possunt naturaliter cognosci sine reuelatione. Deinde affirmant, circa alia obiecta naturalia quae naturaliter ab Angelo euidenter cognosci possunt, non esse in Angelis habitus distinctos ab speciebus intelligibilibus. Quare nec habitum philosophiae, nec mathematicae ab Angelis comparari. Ratio vero huius sententiae est, quia sicut ad haec obiecta naturalia, quae posteriori loco retulimus. Angelus summa promptitudine intellectus fertur, & ideo non indiget habitu, a quo determinetur, & habilis fiat, ita etiam ad illa obiecta, quae priori loco adduximus, intellectus Angeli non est omnino determinatus, ac proinde habitu aliquo indiget, quo determinetur, & habilis fiat. Qui hanc sententiam sequuntur, arbitrantur, esse etiam S. Thom. 1. 2. qu. 50. art. 6. vbi concedit in Angelis habitus naturales: cum enim habitus debeat esse qualitas distincta ab speciebus sequitur, Sanctum Thomam praeter species in telligibiles habitus alios intellectus in Angelis posuisse.

Mea tamen sententia nullus habitus praeter su pernaturales & infusos natura sua distinctos ab speciebus intelligibilibus intellectui Angeli tribuendus est. Quam opinionem tradidit Caietanin eo art. 6. imo etiam S. Thom. vt ipsum interpreta tur Caietan. ibidem: cum enim dixisset Angelum in genere intelligibilium non esse puram potentiam, neque purum actum, sed partim in actu, partim esse in potentia: postea subiungit, intellectum, quatenus est in potentia, perfici habitualiter per aliquas species intelligibiles, vt operetur, nempe circa obiecta intelligibilia, praeter seipsum: nam ad intelligendum seipsum est qui dem partim in actu per suam essentiam. quia est in actu primo ad intelligendum seipsum. Doce igitur S. Thomas habitum, quo perficitur intellectus Angeli, & redditur in actu primo circa eaquae naturaliter cognoscere potest (de his enim loquitur) esse species ipsas intelligibiles, quae licet non habeant omnia, quae habent alij habitus, quia non intenduntur & remittuntur, assimilantur tamen habitibus in hoc, quod sunt simul cum potentia principia operandi, & ideo non immerito habitus appellantur.

Ratio vero nostrae sententiae est, quia habitus vno ex duobus modis potentiae assignandus est, aut ad simpliciter operandum, hoc est, ad substantiam ipsam actus producendum, vel ad facilitatem, vt scilicet intellectus facilius operetur, nunc enim non disputo, vtrum habitus supernaturales assignentur ad substantiam actus, an ad facilitatem, aut ad aliquem alium modum, quem non nulli comminiscuntur. De habitibus igitur natu talibus verum est, vno ex illis duobus modis solum esse ponendos. Sed neutro modo in Angelo videntur naturales habitus necessarij, ergo frustra ponuntur. Primum non sunt necessarij ad sub stantiam actus, qui ad cognitionem rerum, quas Angelus naturaliter potest cognoscere, sufficiens & integrum in se habet principium, nempe facultatem ipsam intellectus & species, siquidem in nobis haec duo sufficiunt ad producendos quoscumque actus intelligendi naturales: prius enim intelligimus, quam habitus adquiramus: ergo v Angelus credat fide adquisita, & non infusa, vel opinione aliqua & coniectura ea, quae euidenter cognoscere non potest: sufficiens illi principium est facultas ipsa cognoscendi, & species ad producendam substantiam actus: quoties autem est integrum principium alicuius effectus, frustra additur aliud ex parte causae, nec vllius efficacitatis illud esse potest: frustra igitur addimus intellectui Angeli praeter species intelligi biles habitum adquisitum ad credendum fide adquisita, aut opinione, quo concurrat ad substantiam actus. Sed neque posteriori modo habitus necessarius, aut alicuius efficacitatis in Angelo esse potest, nempe ad facilitatem credendi fide naturali, aut opinandi circa ea, quae natura rei cognoscere non potest: intellectus enim Angeli ex se ita perspicax est, & ab omni impedimento liber, vt summa facilitate feratur in id, quod credibile, aut opinabile sibi apparet, sibique summa facilitate vt tale praesentaretur: ergo non indiget habitu aliquo adquisito, quo sibi facilitatem ad hanc cognitionem adquirat. Eadem quoque ratione daemones, qui credunt & contremiscunt, vt dicit lacobus cap. 2. non indigent habitu aliquo adquisito, vt credant: ita enim ipso euentu rei conuicti credunt, vt non possint non credere: ad assensum autem, qui ita necessario consequitur, nulla alia facilitas, & promptitudo requiri potest.

Tandem obserua cum S. Thoma in eodem ar ticulo, in Angelo non esse vllum habitum natura lem adquisitum, qui disponat ad esse, qualis in homine est habitudo sanitatis, & valetudinis. Ratio autem est manifesta: nam cum Angelus sit essentia simplex secundum rem: & hoc genus habitus tantum sit necessarium ad conseruandam vnionem partium essentiae, & substantiae, aut animae, & corporis, nulla ratione videtur necessarius in Angelis. Et hactenus circa primam conclusionem articuli.

Caput 3

CAPVT III. De actu secundo intellectus Angeli qui est intelligere.

CIrca secundam conclusionem, quae est de actu intelligendi, qui dicitur actus secundus intellectus, Scholastici etiam varie sentiunt. Sanctus Thomas solum dixit Angelum circa ea, qua potest naturaliter intelligere, non semper esse in actu secundo, hoc est non semper ea actu considerare, sed aliquando esse solum in potentia vt intelligat. Ex qua quidem sententia non sequitur, circa aliqua eorum, quae naturaliter cognoscit, semper esse in actu considerationis. Sunt tamen nonnulli Thomistae, & Theologi Scholastici, qui docent, Angelum semper seipsum actu intelligere: ita docent Caietanus articulo sequenti. §. Circa vltimam conclusionem, & §. Ad euidentiam, Ferrariens. 2. contingentes, capit. 97. Heruaeus in 2. distinctione 3. qda. Aeginastione 4. ad 1. in oppositum, Aegidius eadem distinct. 2. Capril. parte, quaest. 2. art. I. dub. 1. ad 2. argumentum, Capreoli quast. 2. artic. 3. ad 6. Gregor. contra 9. conclus. in secunda S. solutione, Durandus quaest. 8. num. 9. imo & ipse S. Tho libro illo 2. contra gentes, capit. 97. & quaest. 8. de veritate, artic. 6. ad 7. & art. 14. ad 6. Et confirmari potest primum, quia cognitio sui in Angelo nihil impedialiarum rerum cognitionem, cum sit omnium earum fundamentum: cur ergo dicemus, Angelum ab ea aliquando cessare? Deinde si Angelus ab hac cognitione sui posset cessare: eodem modo ab om nibus aliis, non solum sigillatim, sed etiam simul vacare posset, quod videtur absurdum cum sub stantia viuens non debeat sine aliqua operatione vitae esse. Postremo id probat S. Doctor art. 14. ad 6. quia Angelus cognoscit seipsum per suam essentiam, & ea semper informatur: ergo per illam semper intelligit: mitto alias rationes, quas affert S. Thom. 2. illo contra gentes, cap. 97. quia minoris momenti sunt.

Ego quidem non legi vllum ex Scriptoribus. qui oppositum doceat: nec est ratio vlla, quae probet Angelum a cognitione sui cessare posse. Ceterum nec rationes adductae oppositum efficaciter demonstrant, vt ex earum solutione patebit. Ad primam responderi posset, non ideo Angelum a cognitione sui cessare, quia cognitione alicuius alterius rei impediatur: sed quia libere possit ab ea cessare: cum nihil sit, quod ad eam necessario moueat: intellectus enim non solum cessat a cognitione vnius rei, quia impediatur alterius rei cognitione: sed quia vult ab ea omnino cessare. Adde quod non satis probatur id, quod assumitur, nempe cognitionem sui in Angelo esse fundamentum aliarum intellectionum. Ad secundam rationem posset aliquis dicere nihil obstare, quo minus natura pure intelligens, qualis est spiritus, cesset ab omni operatione vitae quia omnis operatio huiusmodi est ei voluntaria aliter, quam in aliis viuenti bus. Haec enim habent operationes alias necessatias, a quibus cessare non possunt: sicut igitur animal potest ab omni operatione sensus naturalite cessare: quid mirum, si Angelus ab omni intellectus notitia voluntarie vacare possit? Quomodo autem Angelus reducatur ad primam cognitionem naturalem, iam diximus supra disp. 211. c. 6. & disp. 221. c. 3. in fine dicemus. De quare nihil audet Greg. definire in 2. d. 11. in extremis verbis qu. vbi hanc tetigit difficultatem. Deinde etiam posset quis ad secundam rationem respondere, non posse Angelum ab omni simul cogitatione cessare: bene tamen posse a qualibet particulari, vt in nostra imaginatione contingit, a qua omnino euellere non possumus omnem cogitationem: quamlibet tamen bene possemus. Tertia etiam ratio parum probat: nam quod Angelus semper informet, sua essentia: non satis est, vt illam semper cognoscat: cum etiam ab initio creationis habeat specieintelligibiles rerum ex sententia S. Thomae, & tamen non semper res alias cognoscat: essentia autem Angeli, in eius etiam opinione est tantum loco speciei impressae, quae est principium cognitionis. Ratio tamen aliquid probaret, si essentia ipsius Angeli ei esset non species ad eliciendam notitiam, sed ipsa notitia, quod expresse negarunt S. Thomas, & alij, vt vidimus disputatione 198.

Ceterum nonnulli etiam Theologi non solum docent, Angelum a sui cognitione cessare non posse, sed neque a cognitione Dei naturali. In hac sententia videtur esse Caietan. & Capreolus locis allegatis, & sequuntur aliqui recentiores Theo¬ logiae professores: eam tamen non tam certam esse existimant, quam praecedentem. Probant primo, quia si Angelus seipsum cognoscit semper sequitur, omne etiam illud ab eo, cognosci, quod in ipso repraesentatur: sed Deus repraesentatur in essentia Angeli: ergo semper ab Angelo intelligitur. Secundo Angelus cognoscit seipsum comprehensione sui, ergo si semper seipsum cognoscit, cognoscet etiam habitudinem, quam ad Deum habet, ac proinde & ipsum Deum semper actu cognoscet. Tertio, ipsa essentia Angeli est veluti species & principium cagnitionis, non solum sui, sed etiam Dei: ergo qua ratione facit, vt Angelus seipsum semper consideret, faciet etiam, vt in Dei etiam consideratione semper maneat.

Ego vero neque in hac sententia firmum aliquod fundamentum video, cum praecedenti opinione quae satis ambigua est, nitatur; si tamen semel ad mittamus, Angelum in sui consideratione semper versari, recte infertur, Deum etiam semper ab ipso cognosci, non quidem propter primam, & tertiam rationem, sed propter secundam: quia cum essentia Angeli ab ipso Angelo semper actu cognoscatur notitia comprehensionis non potest non actu seipsum vt creaturam & facturam Der considerare, ac proinde Deum ipsum actu cognoscere: nam intellectus, qui concipit rem, sicuti est non potest in ea concipere vnum sine alio, praesertim si ea realiter non distinguantur, vt disp. 116. cap. 2. dictum est: habitudo autem Angeli, qua refertur ad Deum, non distinguitur ab Angelo realiter, nec ex natura rei, tum etiam ex iis quae distinguuntur realiter, non potest Angelus vnum sine alio considerare, sed principium cognoscendi naturaliter, & non libere inclinat intellectum ad intelligendum tam vnum, quam aliud: huiusmodi autem est essentia Angeli, quae si superiorem sententiam sequamur, ita naturaliter inclinat Angelum ad cognoscendum seipsum, vt a sui consideratione vacare nequeat. Quare nec in hac, nec in praecedenti difficultate aliquid certi haberi potest, tametsi sententia communis se ipsa plausibilis, & satis probabilis sit

Tertio addunt aliqui, Angelum in consideratione huius vniuersi semper versari: huius tamen nullum video fundamentum sicut neque opinionis Durand. qui affirmat, omnia entia naturalia ab Angelo semper actu cognosci, vt sequenti disputatione dicam.

Articulus 2

CONCLVSIO est: Quaecunque cognoscuntur per modum vnius etiamsi plura sint, possunt ab Angell cognosci: plura tamen vt plura non possunt cognosci simulQuid vero sit plura per modum vnius, aut per modum plurium simul cognosci, sequenti disputatione explicabitur.

Disputatio 220

Utrum Angelus possit plura per modum plurium, an solum per modum vnius cognoscere

DIS PVT. CCXX. Vtrum Angelus possit plura per modum plurium, an solum per modum vnius cognoscere.

Plura non nisi per modum vnius simul ab Angelo cognos posse varie Theologi defendunt. cap. 1. Probabilior sententia. cap. 2. Respondetur argumentis, quae videntur oppositi cap. 3.

Caput 1

CAPVT I. Plura non nisi per modum vnius simul ab Angelo cognosci posse. varie Theologi defendunt.

NOn pauci Theologi cum S. Thoma affirmant, plura non posse ab Angelo simul cognosci nisi per modum vnius. Ita sentire videtudoctor Angelicus in hoc artico, & i, contingent. cap. 55. & 2. contragent. cap. 101. & quaest. 8. de veritate articulo 14. in corpore, & ad 6. quem sequuntur Caietanus & Ferrariensis locis allegatis, Aegidius in tractatu de Angelorum cognitioneq. 7. & in 2. distinctione 3. parte 2. quaestione 2. articulo. 3. Durand. in 2. d. 8. quaestione 8. nu. 7. & Capreolus eadem distinctione quaestione 2. articulo 1. post nonam conclusionem, & articulo 3. in solutione 2. & 3. Contra eandem conclusionem. Fundamenta hujus sententiae sic vniuersim acceptae inferius adducemus in quarto modo explicandi illam: qui enim eam sequuntur non eodem modo ipsam defendunt. Quare & singulos modos, quibus illam explicant, distincte recensebimus.

Primus modus est Aegidij loco citato, qui docet, intelligi quidem posse plura per modum plurium, hoc est, vt omnino diuersa inter se, & sinordine, si tamen intelligantur diuersomodo: nam si eodem modo intelligantur, non possunt, ( inquit Aegidius) intelligi plura, nisi per modum vnius intelligi. autem plura diuerso modo, & eodem, contingit tripliciter (inquit ille) primo quando videtur vnum per essentiam, aliud autem per speciem additam essentiae, hoc modo intelligit Angelus seipsum per suam essentiam, & cetera per species additas essentiae. Secundo quando vnum cognoscitur per gratiam, aliud per naturam: sic videtur Deus a Beatis per gratiam, & aliae res creatae per naturam. Tertio quando vnum principaliter, aliud autem minus perfecte, aut consequenter cognoscitur: hoc pacto cognoscitur subiectum, & praedicatum: causa, & effectus, subiectum & accidentia: ex his enim prius in vnoquoque ordine cognoscitur principaliter, posterius autem minus perfecte & consequenter con¬ tra vero cognosci aliqua plura eodem pacto, contingit etiam tribus modis oppositis, vt inductione constare potest.

Hac praemissa notatione, inquit, Aegidius plura per modum plurium intelligi quidem posse ab Angelo; ita tamen, vt non eodem modo, sed diuerso cognoscantur. Subdit tamen, tripliciter contingere, aliqua cognosci per modum vnius, & per modum plurium. Primo propter rationem, & principium cognoscendi: hac ratione Angelus cognoscit essentiam suam, & res alias per modum plurium: quia suam essentiam per seipsam, at vero res alias per species. Secundo propter actum intelligendi: & tunc dicuntur plura cognosci per modum plurium, quando quodlibet eorum per se cognoscitur, & aeque perfecte cognoscitur, & hoc modo non cognoscuntur vt plura subiectum, & accidentia illius, quia non aeque perfecte principaliter intelliguntur. Tertio, ex parte obiecti intelliguntur plura per modum plurium, quando quodlibet illorum cognoscitur vt obiectum principale, nec vnum vt minus principale respectu alterius. Per oppositum etiam tribus modis contingit aliqua intelligi per modum vnius.

Ex his constat, inquit Aegidius, quo modo Angelus intelligat plura per modum plurium: & per modum vnius: nam se, & alias res cognoscit per modum plurium primo & tertio modo, non tamen secundo; subiectum autem, & accidentia, & reliqua, quae per ordinem ad aliquid vnum cognoscuntur Angelus non cognoscit vt plura, nec eodem modo, sed diuerso, & per modum vnius secundo illo modo. Hic dicursus tam prolixus, & obscurus nulla ratione probatur ab Aegidio, neque video quo pacto probari possit; ex eo tamen habemus, non posse plura per modum plurium eodem modo cognosci ab Angelo, bene tamen diuerso modo: quocirca non omnino cum sententia aliorum conuenit.

Secundus modus explicandi praedictam sententiam est Durandi loco allegato, qui docet, non posse ab Angelo plura cognosci vnico actu intellectus per modum plurium: bene tamen, si intelligantur cum ordine quodam inter se: sic enim per modum vnius cognoscuntur: imo hac ratione putat ab Angelo simul cognosci omnia quaecumque naturaliter ab eo intelligi possunt, qualia sunt essentia ipsiusmet Angeli & omnia entia naturalia praesentia (non futura contingentia) simul, inquam, eodem actu intellectus, & cum ordine quodam inferioris, aut superioris ad ipsiusme Angeli essentiam. Cumque in quaestione 1. prologi numero 24. sentiat, non posse naturaliter in in tellectu plures actu distinctos simul esse, consequitur in eius sententia ita posse ab Angelo plura per modum vnius, hoc est, cum ordine quodam intelligi, vt non possint etiam cum ordine per plures actus cognosci. Qua vero ratione censeat, Angelum semper actu haec omnia considerare, sequent, disputatione dicemus. Probat autem Durandus hoc argumento hanc suam sententiam, seu modum explicandi praecedentem, quia vnius actionis vnus solus potest esse terminus: ergo & vnius intellectionis vnum obiectum: quare si plura in telligat Angelus, ea per modum vnius debet intelligere: quia necesse est, vt eodem actu omnia cognoscat, cuius debet esse vnum obiectum: plura autem sine ordine non possunt habere ta¬ tionem vnius obiecti. Haec ratio ostendit, plura sine ordine, eodem actu non posse intelligi: non tamen probat, plures actus in eodem intellectu simul esse non posse.

Tertius modus videtur esse Sancti Thom. in hoc articulo, & supra quaestione 12. articulo 10. & infra quaestione 85. articulo 4. vbi eandem doctrinam tradit de intellectu humano, & 1. contra gentes cap. 55. & quaeston. 8. de veritate art. 14. in corpore, qui docet, ea intelligi per modum vnius, quae per vn speciem: ea vero per modum plurium, quae perplures species cognoscuntur. Quare sententia eius videtur esse non posse ab Angelo simul considerati plura per plures species, sed tantum per vnam & eandem. Atque in eius doctrina idem existimo esse, cognosci plura per vnam speciem, aut per plures: quod cognosci per vnum, aut plures conceptus formales. Idque ita vniuersim contingit, vt quoties principium intellectionis est vna simplex species, ipsa etiam intellectioseu conceptus formalis quem appellamus speciem expressam, sit etiam simplex qualitas, Quocirca cum in propositione, & diuisione quam format in seipso intellectus de rebus plura cognoscantur, scilicet subiectum, & praedicatum, & haec simul cognoscantur: videtur dicendum in sententia S. Thomae hoc modo explicata, plura illa cognosci in propositione per vnam speciem, & simplicem qualitatem: id quod ipse S. Doctor dixisse videtur I. contra gentes cap. 55. in fine primae rationis, vbi ait subiectum & praedicarum simul cognosci, quia per vnam speciem totius propositionis omnes partes illius apprehenduntur. Idem docuisse videtur in hac in pat. quaestion. 85. art. 4. ad 9. si conferatur cum solutione 3. ibi enim dixerat, extrema propositionis cognosci tanquam partes totius. Quam sententiam sequutus Ferrariens. eodem capit. 55. §. Ad horum euidentiam, inquit, cum intellectus noster intelligit hominem non esse equum in propositione, in qua intelligit, differre hominem ab equo; ex specie hominis, & equi produci vnam speciem, quae repraesentat differentiam hominis, & equi¬

Hic modus opinandi probatur primum ratione, qua vtitur S. Thom. supra quaest. 12. artic. 10. vt impossibile est idem corpus diuersis figuris figurari: ita impossibile est intellectum nostrum variis formis intelligibilibus informari: ergo dum intelligit plura, non potest plures species intellectus Angeli in seipso exprimere, sed necesse est, vt pevnicam tantum speciem illa simul intelligat. Ad hanc rationem alludere videtur alia ratio, qua vitur idem S. Doctor lib. I. cont. gent. cap. illo 55. in hac 1. parte quaest. 85. art. 4 talis est. Impossibile est, idem subiectum pluribus formis eiusdem generis simul informari, sicut diuersis coloribus quamuis diuersas formas diuersorum generum simul habere queat: ergo impossibile est, intellectum diuersis cogitationibus, & speciebus simum informari. Deinde probari potest ratione huius articuli, quae est huiusmodi: quemadmodum ad vnitatem motus requiritur vnitas termini: ita ad vnitatem cognitionis necessaria est vnitas obiecti: ergo non possunt simuintellegi plura, nisi saltem in ratione intelligibilis sint quodammodo vnum. Haec ratio vt aliquid habeat momenti, supponit, id quod, prior ratio probauit, nempe non posse eundem intellectum simul pluribus intellectionibus, & speciebus informari.

Quartus modus defendendis praedictam opinionem, est Herui in tractatu de motu Angeli quaestione 1 ad tertiam difficultatem, Caietani in hunc articulum & infra quaestione 58. articulo 4. & Ferrariensis i, contra gentes capite illo 55. qui docent primum, posse quidem intelligi plura simul per modum vnius: deinde asserunt, plura, quae per modum vnius intelligantur, posse intelligi per plures species distinctas in genere qualitatis, repraesentantes tamen obiecta diuersa cum ordine inter se, & hoc esse cognoscere plura per modum vnius: quare in horum sententia, vnus propositionis affirmantis, aunegantis non erit vna species expressa in genere qualitatis, sicut assignari solet alicui tota vna species repraesentans varias illius partes, sed erumplures species in genere qualitatis repraesentantes plures res, inuicem tamen ordinatas.

Prior pars huius sententiae communi fundamento inferius confirmabitur. Posterior autem, quae asserit extrema propositionis intelligi per plures species, etiamsi intelligantur per modum vnius, probatur primo, qui si extrema propositionis intelligerentur semper per vnam speciem simplicem in genere qualitatis, quia semper intelliguntur, a quocunque intelliguntur, per modum vnius, sequeretur nunquam esse compositionem, & diuisionem, etiam in nostro intellectu: ideo enim dicimus, Angelum non componere, & diuidere intellectu suo, etiam si plures res intelligat simul, & vnam de altera affirmet, alteram vero neget, quia esse hoc illud, aut non esse illud, per vnam simplicem qualitatem, & conceptum formalem intelligit, alioquin si ex parte rerum plura intelligantur, & pluribus conceptionibus ea cognosceret intellectus, re vera esset compositio: contra vero ex solo numero rerum, quae cognoscuntur, non potest colligi compositio, & diuisio: nam & Deus plura intelligit, tamen non componit, aut diuidit in suo intellectu: ergo si compositio, & diuisio in intellectu ex parte conceptionum, & specierum, quas conceptus formales appellamus, desumi debet, & quoties plura simul ab intellectu intelliguntur, debent per vnam simplicem qualitatem & conceptum intelligi, nunquam erit compositio, aut diuisio in vllo intellectu: quod nemo concedit. Secundo ex opposita sententia etiam sequeretur, nunquam esse totum syllogismum & discursum simul in intellectu, quia in illo intelliguntur multa: quare si debent per vnam speciem expressam cognosci, vt per modum vnius dicantur intelligi, nec aliter quam per modum vnius cognosci possunt, efficitur nullum vnquam fieri syllogismum simul ab aliquo intellectu: hac enim ratione dicemus infra Angelum non discurrere, quia simul vno actu & conceptu formali plura cognoscit, & inter illa vnum ex alio deducit. Quocirca aut dicendum est, Angelum semper discurrere: aut si Angelus ideo non discurrit, quia multa cognoscit per vnam simplicem qualitatem, nec vnam cognitionem & conceptum deducit ex alio, & homo quoties intelligit multa ea cognoscit per modum vnius & per vnam qualitatem, sequitur, etiam hominem nunquam discurrere.

Tertio eadem sententia confirmatur, quia ex opposita etiam consequeretur, intellectum hu¬ manum solum posse componere & diuidere, & formare propositiones ex rebus extremis distinctis secundum rem, vt ex homine, & albedine, cum dicitur, Homo est albus, non tamen ex iis, quae sola ratione differunt: quare nullus intellectus dicere, posset, homo est animal: haec enim extrema sola ratione differunt: id autem ex opposita sententia recte sequi, probatur, quia vt fiat propositio ex iis extremis, quae sola ratione differunt: nec esse est ea distingui per nostram rationem: distingui vero non possunt: hoc modo ea, quae sunt idem secundum rem, nisi concipiantur vt diuersa: hoc autem fieri nequit, nisi diuersis conceptibus cognoscantur, vt ostendimus supra disputat. 118. cap. 2. & 3. ergo si omnis propositio in intellectu vna simplici qualitate & conceptu fieret, non posset vlla propositio constare extremis sola ratione distinctis,

Prior vero pars huius opinionis, in qua reliquae omnes opiniones memorarae conueniunt, confirmari solet testimonio Aristot. 2. Topicorum capite 4. loco 32. vbi vt probet non esse idem scite & cogitare, discrimen assignat his verbis: Contingit plura scire, cogitare autem non: scire enim denotat habitum: quare & dormientes scire dicuntur, cogitare autem denotat actu contemplari: contingit igitur (inquit Aristot.) plura habitu scire, vt manifestum est, sed actu contemplari plura non contingit. Deinde affert Caietanus in hunc articulum Aristotelem 4. Metaphys. capit. 4. textu 10. asserentem in haec verba. Qui vnum non intelligit, nihil intelligit, ex quo infert, quicunque aliquid intelligit, aut solum intelligere vnum, aut plura per modum vnius

Caput 2

CAPVT II. Probabilior sententia.

PRobabilior opinio, quam etiam Thomistae amplectuntur, in duobus consistit: vnum est, posse plura cognosci per modum vnius, non tantum per vnum conceptum formalem, qui sit vna simplex qualitas, sed etiam per plures conceptus & species expressas, inuicem tamen ordinatas & repraesentantes obiecta cum ordine quodam inter se. Alterum est, posse quidem cognosci plura per plures species expressas, & per plures conceptus formales absque vllo ordine inter se, non tamen ita perfecte, sicut si vnum obiectum illorum per se intelligeretur.

Prior pars huius sententiae, in qua conuenimus cum Ferrariensi, & Caietano, non obscure probata a nobis est capite praecedenti, vbi ostendimus extrema propositionis, & propositione syllogismi non posse esse vnam simplicem qualitatem & conceptum formalem, sed plures, cum ordine tamen tepraesentantes obiecta ipsa. Nunc vero eadem pars confirmari potest primum quia quamuis, secundum aliquorum sententiam. Beatus eadem simplici visione videat essentiam diuinam, & aliquas res creatas, nullus tamen negat, aliquam etiam simul cum essentia diuina a beatis distincta visione videri. Quod si quis respondeat, hoc quidem fieri per gratiam, solum autem negari, id fieri posse per naturam: saltem ex hac ratione colligitur, non tam repugnare, plura cognosci simul per diuersos conceptus formales, quam repugnat, idem corpus duabus figuris simul figurari: hoc etiam per gratiam, & potentiam Dei absolutam fieri nequit.

Deinde prior pars huius sententiae probatur ex doctrina S. Thomae, quia Angelus se ipsum conoscit per suam essentiam, vt ostendimus supra disp. 204. cap. 2. tanquam per principium eliciens cognitionem, & ab hac cognitione nunquam cessat, vt sentit idem S. Thomas, & nos supra notauimus, atqui praeter suam essentiam alias res Angelus cognoscit, & non per eundem conceptum formalem, quo suam essentiam intelligit, ergo simumulta intelligit per plures species & conceptus formales expressos. Porro autem, non cognosci res alias ab Angelis simul cum sua essentia peeandem speciem, nemo est, qui ignoret: praesertim si vera est sententia communis, quae asserit, Angelum intelligere res alias praeter se ipsum per species inditas: se autem per suam essentiam: sic enim cum sit diuersum principium eliciendi cog nitionem, erit etiam diuersa species, & conceptus formalis expressus.

Respondet S. Thomas quaestione illas. de veritate articulo 14. ad 6. Angelum quidem intelligere se, & alia per modum vnius, quia cetera intelligit ratione suae essentiae, tanquam ratione obiecti primarij imperfecta cognitione: nam si de perfecta loquamur, inquit res alias cognosci ab Angelis per proprias species illarum ipsis inditas, Haec tamen solutio non videtur satisfacere: nos enim libenter concedimus, posse plura cognosc. ab Angelo per modum vnius, eo quod ordine quodam inter se cognoscantur. Contendimus tamen plura illa posse quidem cognosci per plures species expressas, & conceptus formales, quod in Angelo videtur concedendum, saltem quando Angelus cognosceret alias res per proprias species, & non ratione essentiae suae: alias autem reab Angelo posse perfecte cognosci simul, etiam quando seipsum cognoscit, indubitatum est. Adde etiam, quod illa duplex cognitio aliarum rerum in Angelos, altera per essentiam Angeli, altera per proprias rerum species, non videtur necessaria: imo si concederemus illam imperfectam cog nitionem aliarum rerum in Angelo ratione suae essentiae, cogeremur aliquem discursum circa res naturales Angelo tribuere: nam sua essentia non posset sibi esse ratio cognoscendi alias res notitia, quam vocant intuitiuam: ac proinde non posset Angelos non aliquo modo discurrere: vt enim dicemus infra disputatione 22. discursus solum prouenit ex eo, quod res non cognoscantur intuitiuo, proprio, & perfecto conceptu. Quare ego non dubitatem cum Caietano, Ferrariensi & alijs Thomistis, ita benigne interpretari Doctorem Sanctum, vt cognitionem plurium per modum vnius intelligat fieri non tantum pernam simplicem qualitatem conceptus formalis & expressi: sed etiam per plures repraesentantes obiecta cum ordine quodam inter se, & compositioaut diuisio fiat in nobis non per vnam simplicem qualitatem, vt plane supra monstrauimus, sed peplures qualitates conceptuum, quae ratione ordinis, sub quo obiecta repraesentant, dicantur vnus conceptus quasi integer, & extrema propositionis quasi per partes huius conceptus integre repraesententur.

Posterior pars nostrae sententiae est, posse quidem plura simul cognosci ab Angelo, imo etiam a nobis per modum plurium, hoc est, per plures 5. qualitates & conceptus, & sine ordine repraesen¬ tationis obiectorum inter se; non tamen ita perfecte, ac si singula per se cognoscerentur, aut plura illa per modum vnius sub ordine quodam, quam quidem opinionem primum mihi persuadeo, quia nullam inuenio fationem, quae efficaciter probet, id repugnare facultati, & potentiae Angelici, aut humani intellectus, vt cap. sequenti videbimus, Praeterea probatur praedicta opinio, quia sensus tam exterior quam interior cognosci simul plura per modum plurium, non tantum quia per plures species, sed etiam quia sine ordine compositionis aut diuisionis inter se, & in visu quidem experimento patet, videri a nobis plura per modum plurium, videmus enim plures homines, plura animalia, plures item alias res in prospectu positas: nemo autem dixerit, tam varias res visibiles per vnam simplicem qualitatem videri. Praeterea, res illas videri sine compositione & diuisione, nullus ignorat: quis enim vnquam dixit, visum componere aut diuidere? Demum res illas aliquando videri sine ordine etiam distantiae localis, qui, meo iudicio, parum referret, vt diceremus, plura illa videri per modum vnius, experimento quoque didicimus: quia saepe non aduertimus distantiam obiectorum inter se, sed res ipsas simpliciter apprehendimus, Aut si exemplum in visu non placet, adducamus sensum auditus, qui plures simul audit sonos repraesentatos sine vllo ordine inter se: tactum etiam, qui plures qualitates in eadem re simul percipit, nempe frigus, duritiem, aut mollitiem, in sensu quoque interiori idem manifeste patet, nam obiecta visus, auditus, & aliorum sensuum exteriorum simul percipimus sensu interiori, quatenus dicitur sensus communis in praesentia solum percipiens obiecta. Eodem quoque sensu interiori cogitamus, & memoramur plura obiecta diuersorum sensuum: & tamen sensus non componit, nec diuidit, ac proinde neque cum ordine necessario plura illa sentit. Cur ergo hoc quidem non tribuemus intellectui, qui multo perfectior facultas est.

Ceterum, vt dixi, quoties facultas aliqua tam intellectus Angelici, quam nostri, tam sensus exterioris, quam interioris plura simul cognoscit, non operatur circa singula, neque imperfecte eacognoscit, ac singula per se intelligeret aut sentiret: imo vero intellectus talem modum operandi habet collatione eorum, quae cognoscit, vt vix plura sine ordine intelligat, ac proinde per modum vnius plura fere semper cognoscat: id quod facile quisque in seipso experiri potest. Hoc autem prouenit ex naturali illo modo, quo intellectus noster pro hoc statu collatione, & relate intelligit. Nihilominus non video aliquid obesse, quo minus posset aliqua simul per modum plurium imperfecte intelligere: sed multo melius id fieri potest ab Angelo, qui intelligit res intuitiua (vt aiunt) notitia, prout sunt in se ipsis: tametsi multo minus perfecte singula hoc modo intelligat, quam cum per modum vnius cognoscit. Hanc partem posterio rem nostrae sententiae secutus est Dominicus Sotus lib. 1. posterio. qui 1. & in hunc sensum interpretatur mentem, & opinionem S. Tho. de qua non oportet amplius contendere. Huic nostrae sententiae fauet etiam Gregorius, quem sequenti disp. allegabimus, quatenus affirmat, posse Angelum plura simul intelligere per plures species, & conceptus.

Nonnulli nituntur probare hanc nostram sententiam ex August. 4. Genesis ad literam. cap. 32. in principio, vbi de Angelo ita scribit: Sed secundum potentiam, spiritualem mentis Angelicae cuncta, quae volue rit, simul notitia facillima complectentem. Haec tamen verba probant quidem, plura ab Angelo cognosci, non tamen per modum vnius: aut per modum plurium. Posset tamen aliquis ex verbis sequentibus eiusdem Augustini colligere, ipsum in ea fuisse sententia, vt Angelus plura illa cognosce ret per modum vnius, hoc est, cum ordine quo dam inter se: inquit enim. Nec ideo tamen sine ordine, quo & apparet connexio praecedentium, consequentiumque causarum: neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant. Verum nec ex his verbis ea sententia colligi potest. Ibi enim non agit August. de ordine obiectorum inter se, quasi dicat, ea cog nosci simul non posse nisi cum ordine quodam inter se: sed docet, res ab Angelo ita cognosci cum ordine causarum, vt primum videantur visione matutina in verbo, deinde cognitione vespertina in proprio genere & natura: cum enim res cog noscendae praecedant cognitionem ex sententia August. eo ordine cognosci debent, quo ipsae sunt: quare ibi non tractat August. de ordine obiectorum inter se, quae ab Angelo simul cognoscuntur, sed de ordine cuiuscunque rei, secundum quod est in verbo, & in se ipsa, & de ordine cognitionis matutinae, & vespertinae, de quibus satis superque a nobis dictum est supra disp. 5.

Caput 3

CAPVT III. Respondetur argumentis, quae videntur oppositum probare.

At vero opus est, vt argumenta, quae simpliciter probare videntur, non posse ab Angelo cognosci plura, nisi per modum vnius, dissoluantur. Ad primum, quod primo capite in tertio modo explicandi sententiam ibidem memoratam allatum est, dicimus, diuersam esse rationem inter figuram in quantitate, & speciem intelligibilem: quare licet idem corpus non possit pluribus figuris simul figurari: potest tamen idem intellectus pluribus speciebus simul informari: figura enim quantitatis est extremum & terminus illius: manifestum autem est, nullum corpus habere posse plures terminos suae quantitatis, sed vno necessario terminari debere, ergo non poteripluribus figuris simul figurari: species autem in telligibilis siue impressa, siue expressa non est figura quantitatis, sed est qualitas quaedam, quae ideo dicitur figura, quia est imago obiecti: quare cum non repugnet, idem subiectum diuersis qualitati bus simul informari, non repugnabit, habere simul plures species. Et quidem nemo hactenus negauit, in eodem intellectu, & sensu esse plures species intelligibiles, aut sensibiles impressas, quae constituunt facultatem in actu primo, absque vllo ordine inter se: cur ergo negabimus, posse etiam esse multas species expressas, quae sunt ipsemetactus intelligendi, aut sentiendi: Bene video, posse quidem esse plures species impressas simul, quam expressas in eadem facultate, quia maior est difficultas in ipsa facultate, vt operetur, quam vt recipiat, & conseruet species impressas, & ideo virtus eius ad operandum, & exprimendum species minor est quam ad recipiendum eas, & simul retinendum: sed ideo argumentum desumpsi ex spe¬ ciebus impressis ad expressas, quia si repugnaret, habere plures species simul expressas sine ordine inter se, quia sunt veluti figurae, & corpus non potest simul pluribus figuris figurari, eadem ratione repugnaret, informari simul pluribus speciebus impressis, quae etiam sunt veluti figurae, & imagines obiectorum.

Ad secundum argumentum, quod ibidem allatum est de qualitatibus eiusdem generis, respondetur, in eo falsum assumi, nempe qualitates plures eiusdem generis non posse esse in eodem subiecto: constat enim posse esse plures qualitates simul eiusdem generis, quando contrariae non sunt nam nullus negat, in eadem facultate intelligente esse plures species intelligibiles impressas, per quas dicimus constitui intellectum in actu primoquae tamen sunt sub eodem genere. Hac igitur ratione non repugnabit, esse plures species, quas vocamus expressas, & in actu secundo: tametsi alia ratione id fieri non posset.

Ad tertium, quod in eodem tertio modo opinandi allatum est, dico, vnum motum non posse terminati nisi ad vnum terminum, ex quo licet sequeretur, vnam intellectionem, quae est vna qualitas simplex non posse terminari, nisi ad vnum obiectum: non liceret inferre, non posse simul plura obiecta cognosci, per plures saltem cognitiones: nos autem non contendimus, posse plura vt plura, cognosci per vnam simplicem cognitionem & qualitatem, sed per plures, quae simul sint in humano, & angelico intellectu, cuius oppositum ratio praedicta non probat.

Superest, vt explicemus duo testimonia Arist. quae pro communi fundamento adduci solent ac probandum, plura non posse simul intelligi pemodum plurium. Prius testimonium, quod ex 4. Topicorum desumptum est, & referri solet sub his verbis, Contingit scire plura, cogitare vero, non nisvnum: apud Aristotelem est hoc modo, Contingit scire plura, cogitare autem non quibus verbis non sig nificat, solum vnum posse cogitari, cum tamen sciri possint multa, sed denotat Arist. non ita contingere cogitare plura, sicut contingit scire: nam scire contingit adeo varia & diuersa, vt ea simul cogitare nullus homo possit: ex hoc tamen non fit, vt non possit quis plura, quam vnum cogitare, vt nonnulli contendunt. Posterius testimonium ex 4. Metaphysic. si recte consideremus Aristotelis institutum in eo capite, nihil habet momenti, ibi enim solum contendit Aristoteles probare, quodcunque nomen, quo vtimur, vnum tantum significare, vt inter homines disputatio & conuictus esse possit, quare inquit, cum assumuntur nomina, quae ex se multa, & varia significant, ipso vsu applicari ad significandam rem aliquam determinatam, alioquin omnis de medio tolleretur inter hominis disputatio. Rationem vero subdit Arist. his verbis, Nihil enim intelligere contingit, nihil vnum intelligentes: quibus verbis contendebat Caietanus probare, non posse intelligi plura per modum plurium, sensus tamen Aristotelis est, si nomina non significant inter homines vnum quid determinate, cum inuicem loquuntur, omnis conuictus & omnis disputatio e medio tollitur, quia non possunt seipsos inuicem intelligere, qui non vtuntur nominibus vnum quid teterminate significantibus, nam si non intelligant quid vnum, de quo est disputatio, nihil disputationis intelligent, Hac igitur ratione recte dixit, Nihil enim intelligere contingit, (nempe disputationis) nihil vnum intelligentes: hoc est, eos, qui non intelligunt rem aliquam vnam determinate, de qua suscipitur disputatio.

Disputatio 221

An omnia, quae Angelus aturali virtute intellectus assequi potest, simul cogitare valeat

DISPVT. CCXXI. An omnia, quae Angelus aturali virtute intellectus assequi potest, simul cogitare valeat.

Quid sentiat Durandus. cap. 1. Tres aliae Scholasticorum opiniones, cap. 2. Probabilior sententia cap. 3. Dissoluitur argumentum primae opinionis, cap. 4.

Caput 1

CAPVT I. Quid sentiat Durandus.

PRaecedenti disputatione ostensum est, posse Angelum suo intellectu simul plura intelligi re, & actu considerare etiam per modum plurium. Nunc vero maior superest difficultas, vi trum non tantum multa sed etiam omnia simucogitare valeat, an non, quae successione quadam ex sua virtute naturali considerare potest. In qua quidem controuersia prima sententia fit Durandin 2. dist. 3. 4. 8. qui primum docet, Angelum aliqua semper intelligere simul, aliqua vero non ea autem intelligere simul, quae sunt praesentia, & existunt actu; de praeteritis autem nihil dicit: fortas sis idem omnino existimaret, si illorum meminisset. Confirmat autem hanc partem hac rationes omnia quae actu existunt, sunt sufficienter praesentia intellectui angelico, & ei comparantur, vt obiecta ipsi accommodata: vnumquodque autem actu intelligitur, secundum quod est praesens intellectui ergo haec omnia semper actuintelliguntur Deinde affirmat, futura quae ex libero arbitrio pendent, non semper ab Angelo cognosci: nam vt supra vidimus disp. 107. ex sententia ipsius, haec futura non possunt ab Angelo euidenter cognosci propria ipsius virtute. Ceterum aperte non explicat Durandus, vtrum a cognitione eorum, quae Angelus naturaliter potest cognoscere, libere cessare valeat; an vero ita necessario omnia illa actu consideret, vt ab alicuius cogitatione cessare nequeat? fortassis autem existimauit, id non esse Angelo liberum: si enim liberum esset, non semper illa omnia consideraret. Probari autem potest haec sententia: quia si Angelus ab alleuius rei praesentis, aut praeteritae cognitione cessaret, non posset ab aliqua causa ad cognitionem illius rei iterum reduci, vel enim reduceretur ab aliqua causa & obiecto exteriori: vel ab aliqua cognitione alterius rei, in qua Angelus maneret, quia nunquam cessat ab omni cognitione, vel a voluntate ipsius Angeli, praeter has autem nulla alia videtur superesse causa, a qua reduci possit: atqui a nulla harum reduci posset, vt inductione patebit: primum, non ab aliqua causa exteriori, si enim ab aliqua, maxime ab ipso obiecto, quemadmodum nonnulli opinantur, res futuras tunc incipere ab Angelo cognosci, cum incipiunt esse praesentes quia tunc obiectum determinat facultatem intellectus angelici vel imprimens speciem, vel alio modo mouens, quo mouere non poterat, quando erat adhuc futurum: hoc autem modo non potes intellectus Angeli determinari a re praesenti, aut praeterita, quia prius considerabat id, a cuius consideratione cessauit, quia cum ex parte ipsius renulla sit facta mutatio (eodem enim modo praesens est, aut praeterita, sicut erat quando antea considerabatur) non videtur maior ratio, propter quam nunc determinet, & reducat intellectum ad sulconsiderationem, quam antea, deinde determinat. non potest intellectus Angeli ab aliqua interiori cogitatione alterius rei, nam si cessauit verbi cau sa, a consideratione equi, quem antea simul cum homine considerabat, & permansit in consideratione solius hominis, ex sola consideratione hominis reduci non poterit ad considerationem equi, quem antea considerabat, & in vniuersum ex consideratione vnius obiecti ad considerationem alterius nulla ratione reduci potest intellectus Angeli, quia non videtur maior ratio, quare ex consideratione vnius ad considerationem huius potius, quam illius determinetur, postremo determinari non poterit intellectus a voluntate, quia prima cogitatio de aliquo obiecto, non potest ex voluntate prouenire, eo quod cogitatio natura sua debet omnem operationem voluntatis praecedere, & impossibile est voluntatem applicare intellectum ad cogitandum de homine, nisi aliqua cogitatione priori de ipso homine excitetur, cum voluntas non possit in incognitum ferriHaec opinio mihi non probatur. Quod enim res creatae actu existentes, sint praesentis non solum, reali existentia, sed etiam (vt dicitur) obiectiua, hoc est, sint obiecta accommodata & in proportione debita cum intellectu Angeli, imo intellectus angelicus sit constitutus in actu primo ad eorum intellectionem, non satis est, vt Angelus eas omnes semper simul intelligat, tum quia poterit nihilominus cessare ab alicuius cognitione & cogitatione, tum etiam quia non videtur tam efficax Angeli virtus ad intelligendum, vt possit in omnes res simul cogitatione ferri. Argumentum vero pro hac sententia allatum inferius dissoluemus.

Caput 2

CAPVT II. Tres aliae Scholasticorum opiniones.

SEcunda opinio sit Gregorij in 2. d. 21. q. 1. qui duo etiam asserit. Vnum est, recte posse Angelum omnia simul distincte intelligere, quorum habet species, idque per plures actus, & species, & conceptus expressos & formales. Alterum est, posse Angelum ab vniuscuiusque rei consideratione cessare, & iterum ad illam reduci. Priorem partem probat, tum quia non repugnat, esse plures conceptus simul in eodem intellectu Angeli, vt superiori disp. probatum est id quod ipse etiam Greg. docuerat in 1. d. 1. q. 1. art. 3. tum etiam quia non repugnat, plures actus simul elici posse ab eodem in tellectu per plures species intelligibiles impressas, quibus constituitur in actu primo: quia agens, quod dici solet causa partialis, elicere potest simus plures operationes, vtens pluribus formis ad operandum, nisi natura sua in operatione fatigetur: atqui intellectus est causa partialis, quae cum specie impressa elicit operationem. & in operando non farigatur, sicut phantasia vel alius sensus, ergo poterit simul omnia intelligere, quorum habet species, & principia. Deinde idem confirmat ex August. 4. de¬ Genes ad literam cap. 32. cuius verba retulimus disp. praeced cap. 2. & eodem libro. cap. 33. in principio, vbi ait Sed si omnia mens simul angelica potest, quae sigillatim pe ordinem connexarum causarum sermo distinguit, &c. Posteriorem vero partem suae sententiae ideo probat, quia liberum est Angelo, vti hac vel illa specie & principio intelligendi, ad eliciendam intellectionem: nec vlla ratio afferri potest, ob quam dicamus necessarium esse Angelo, per omnes species simul operari: non enim minus in potestate Angeli, sed multo magis, quam in hominis potestate est, vt habitibus, & speciebus, cum vosuerit: homini autem liberum est a consideratione cuiuscunque rei cessare: quod si interdum non potest, ideo est, quia phantasia non ita paret nutur voluntatis, vt despotice & sine repugnantia obediat, at vero intellectus nisi a phantasia moueretur, absque vlla omnino resistentia voluntati obediret: liberum igitur est Angelo cum volueria cogitatione, & consideratione cuiuscunque obiecti cessare.

Tertia sententia sit Ferrari. 2. contra gentes cap. 101. §. Circa illud. vbi duo docet. Alterum est, ea quae cognoscuntur ab Angelo per eandem speciem, posse simul ab Angelo cognosci vna & eadem cogitatione; alterum est, ex ijs etiam quae per eandem speciem cognosci possunt, posse quidem v num sine alio ab Angelo considerari. Quam sententiam videntur tradidisse San, Tomas & Caietanu in hoc articulo, & Capreolus in 2. distinctione 3. quaest. 2. art. 1. conclus. 9. cum asserunt, posse quidem ab Angelo cognosci plura simul per modum vnius: cog nosci autem per modum vnius nihil aliud esse quam cognosci per vnam speciem, nullus tamen eorum definit, vtrum omnia, quorum varias species Angelus habet, si mul ab eo cognosci possint, an non. Prior pars huius sententiae probari potest: quoniam si vna species impressa est principit cognoscendi varia obiecta, ipsaque repraesentain actu primo, non videtur difficile Angelo, vt eadem specie ad intelligendum simul omnia, quae per illam speciem in actu primo representantur. Posteriorem vero partem sic ostendit Ferrariensis: primum quia nos per speciem, quam habemus de homine, non semper consideramus omnia, quae de homine cogitare possumus, sed in terdum quaedam tantum cogitamus, alia vero omittimus: ergo & Angelus per speciem eandem poterit considerare aliquid in ea repraesentatum in actu primo, & aliquid non considerare: quod nihil aliud est, quam vti illa specie ad exprimen dam cognitionem vnius rei, & non alterius. Deinde sic probatur, quia sicut noster intellectus vti potest eodem habitu scientiae ad considerandam vnam conclusionem, & non aliam eiusdem scientiae, cui non poterit Angelus eadem specie vtiad considerandam vnam rem, & non aliam? Et videtur fuisse sententia S. Tho. in q. 8. de veritate art. 13. ad 2. & vit. vbi concedit, Angelum cognoscere species intelligibiles in intellectu nostro, non tamen quid per illa speciem, aut aliam intellectus consideret: quia potest varia per eandem speciem considerare: eadem autem videtur ratio de intellectu Angelico.

Quarta sententia sit recentiorum Theologorum, qui cum Ferrariensi in praecedenti conueniunt. Addunt tamen, posse Angelum per eandem speciem impressam non tantum successiue omnia illa, quorum est species illa, intelligere diuersis expressis conceptibus & cognitionibus, nec solum per eandem speciem posse omnia illa cognoscere vno expresso conceptu, & cognitione, verum etiam varijs & diuersis expressis conceptibus, pro varietate obiectorum, & rerum, quarum est illa species, simul cognoscere: an vero omnia quorum habet Angelus species impressas, possisimul cogitare, non docent. Porro autem posse Angelum per eandem speciem simul exprimere varios conceptus variarum rerum, quarum est illa species impressa, ea sola ratione existimant, quia non repugnat, in eadem facultate intelligente, aut sententiae varias cognitiones simul esse solo numero differentes, sicut nec duo accidentia solo numero differentia in eodem subiecto.

Caput 3

CAPVT III. Probabilior sententia.

MEa vero sententia in tribus posita est: Primum est, non satis probari, Angelum posse considerare omnia, quorum habet species, quam partem affirmo contra Gregorium, quem etiam impugnat Maior in 2. distinct. 3. quaest. 8. tunetiam quot possit Angelus cogitare simul, constare nobis non potest, sicut neque constat, quot possint ab Angelo simul considerari per modum plurium. Haec vero pars ex eo solum probatur, quia quamuis ratio Gregorij probet, nihil repugnare ex parte intellectus recipientis, esse in eo simul tot intellectiones diuersarum, & plurium rerum: tamen non probat, id non repugnare ex parte virtutis intellectus elicientis & exprimentis intellectionem. Quare, si a solo Deo possent tot intellectiones Angelo infundi sine ipsius virtute, & efficacitate, non repugnaret, per illas omnia simul intelligere. Ceterum cum probabilior opinio ferat, intellectionem non posse omnino ab extrinseco intellectui infundi, sed necessario debere ab efficacitate ipsius prouenire, nec probari possit, tantam esse virtutem intellectus creati, vt circa haec omnia creata simul operari queat; certum est, nec vlla ratione probabili ostendi potest, posse Angelum haec omnia creata simul intelligere: cum enim efficacitas intellectus Angelici finita, sit, necessario debet habere terminum, ac proinde tot poterit intellectiones simul producere, vt plures non possit. Vtrum vero hae sint quatuor, an quinque aut plures, nulla ratione definiri potest. Quare sine fundamento quis affirmabit, posse Angelum simul omnia creata intelligere, quorum habet species in actu primo: sine fundamento quoque quis asseret, Angelum habere omnium rerum vnam solum speciem impressam, & per eam posse omnia creata obiecta simul considerare.

Respondet tamen Gregorius, ideo Angelum posse simul intelligere omnia, quorum habet species intelligibiles impressas, quia non est maioris virtutis intelligere vnam, quam plures: cum igitur possit intelligere vnam, poterit plures, imo etiam omnes simul considerare. Porro autem non esse maioris efficacitatis intelligere rem vnam cum vna specie, quam plures cum pluribus speciebus, probat Gregorius hac ratione: quia quamuis maioris virtutis sit, producere maiorem effectum: sicut sustinere majus pondus maiorem virtutem in agente postulat, quam sustinere minus: tamen hoc solum intelligitur de causa, quam appellant totalem, quae sola producit effectum, nam si de causa, vt vocant, partiali loquamur, non est maioris efficacitatis, producere maiorem cum alia partiali causa, quem sine illa producere non posset, quemadmodum non est maioris efficacitatis sustinere pondus, vt octo cum alia causa partiali adinuante, vt quatuor, quam sustinere quatuor sine illa: sic igitur non est maioris virtutis intellectus producere plures intellectiones cum plurib. partialibus causis, nempe speciebus, quam producere pauciores per seipsum, aut cum paucioribus causis partialibus, & speciebus.

Verum haec solutio nihil habet momenti. Primum quidem quia licet in causis partialibus, quas vocant non subordinatas, quibus sigillatim respondet mensura aliqua ponderis, aut intensionis in effectu, qualis est causa sustinens, aut deferens lapidem, concedamus hoc, vt aliqua causa possit du plo maiorem effectum cum alia adiuuante, quam posset ipsasola: tamen ob id concedere non de bemus, causas partiales subordinatas posse plura, atque plura sine termino simul operari cum alij causis partialibus, alioquin & infinita simul operari possent, si ab infinitis causis partialibus adiu uarentur. Quod si terminus aliquis praefigi debet vt possit causa partialis huiusmodi operari simucum aliquibus, & non cum pluribus: nulla erit ratio, qua probetur, posse angelicum intellectum cum omnibus speciebus, quas habet simul ope rari: vocat autem Schola partialem causam subordinatam eam, quae simul cum alia ad effectum itaconcurrit, vt non respondeat ei gradus aliquis intensionis, aut ponderis in effectu, sed ratio aliqua communis aut peculiaris, quae simul cum alia con stituit effectum: veluti dicere consueuimus, intellectui respondere in intellectione rationem cognitionis & intellectionis: rationem autem talis quae nimirum est circa tale obiectum, respondere speciei, qua constituitur intellectus in actu primo ut integrum principium huius intellectionis, vt supra disp. 43. cap. 4. ostensum est. Quamuis igitur dicamus, causam partialem priori illo modo, cutespondet in effectu gradus intensionis, aut ponderis, posse majus quid operari cum alia causa partiali, quam ipsam solam: tamen non sequitur causam partialem posteriori modo, quam vocamus subordinatam, non habere determinatam virtutem, vt simul cum vna, vel pluribus causis partialibus, & subordinatis operetur: sed necessario dicendum est, esse virtutis determinatae, vt possit cum tot causis partialibus subordinatis operari, non autem pluribus: & hoc praesertim in intellectu verum est: quia species intelligibiles, ita adiuuant intellectum sicut causae partiales ei subordinatae, vt ab eo virtutem accipiant & foecunditatem concurrendi cum illo per modum instrumenti coniuncti: cumque intellectus finitae efficacitatis & virtutis sit, communicare non poterit pluribus speciebus hanc vim sine termino: si autem terminus ei praefigendus est, nulla est ratio vt dicamus, simul posse cum omnibus speciebus operari. Deinde si argumentum Gregoris vim aliquam haberet, probaret etiam, sensum internum simuoperari posse cum omnibus speciebus, quas ex rebus antea sensatis accepit, quod est absurdum. Sed respondet Gregor. ideo sensum internum cum omnibus speciebus operari non posse, quia fati¬ gatur, cum tamen, nisi fatigatio impediret, alioquin non minus posset simul omnia cogitare, qua intellectus angelicus. De nostro vero intellectu idem dicere debet, quod de sensu interno, alia tamen ratione: nam quamuis intellectus noster se cundum se lassari nequeat, quia tamen indiget operatione phantasiae & sensus interni, vt operetur, & haec facultas sensus in operatione fatigari solet, ideo non poterit omnibus speciebus, quas habet simul vti. Hoc tamen responsum Gregorij facile refelli potest, nam licet lassitudo facultatem sentientium in causa sit, vt potentia non possit multum durare in operatione, nec ad eam rem attendere, tamen hoc non impedit, quo minus in principio, quando sensus non est fatigatus, non possit ad omnia simul attendere, quorum species habet, & omnia simul cogitare, si alioquin eius virtus ad operandum limitata non est, & exemplum, quo vsus est Gregorius, in ipsum optime retorquer potest. Nam sicut virtus, quae potest sustinere pondus, vt octo cum alia causa partiali adiuuante vt quatuor, potest initio, antequam vires eius fatigentur illud pondus sustinere, deinde, cum fatigatur, non potest, eodem modo & facultas sentiens, si ex se limitata non est, omnia, quorum habet species, poterit in principio simul cogitare quamuis in eorum consideratione propter lassitudinem non possit diu perseuerare.

Postremo exemplum, quod adducit Gregorius nihil probat, imo contra ipsum efficaciter eo vtipossumus, nam agens quod potest cum alio agente partiali majus aliquid operari, quam per seipsum, ita limitatae virtutis est, vt non possit cum multis alijs agentibus partialibus coniunctum operari. Qui enim potest portare per se pondus vt quatuor, & ita cum alio pondus, vt octo, non poterit simul cum duobus aequalibus deferre pondus, vt decem sex; quia virtus eius, cum finita sit, non potest pluribus agentibus partialibus communicari, & ita soluta manet ratio Gregorij.

Secunda pars nostrae sententiae est, posse Angelum ea omnia simul cogitate, quorum habet vnam speciem impressam (vt vocant) in actu primo, nihil enim obstare videtur, quo minus per illam speciem eliciat intellectus actum adaequatum complectens, & actu repraesentans simul quaecunque per modum habitus erant in illa specie, alioqui si nunquam omnia illa simul intelligere posset, frustra data esset illi a Deo, aut a natura ipsa vnica species pro pluribus obiectis. Hoc autem ego intelligerem tantum de obiectis, quae natura specifica differunt, vt si per eandem speciem intelligibilem impressam plura huiusmodi repraesentatur in actu primo intellectus angelicus per illam exprimere possit conceptum formalem, & speciem expressam, quam dicunt in actu secundo, per quam actu cognoscat omnia obiecta illa simul, at vero cum per eandem speciem impressam naturae specificae cognoscat Angelus singularia & indiuidua omnia illius naturae, & cognoscere posset infinita successu temporis, si in infinitum multiplicanda essent, difficile videtur, Angelum posse per illam speciem actu simul considerare omnia indiuidua illius naturae, praesertim cum Angelus recte cognoscat propria virtute omnia indiuidua futura ex causis naturalibus absque vllo interuentu liberi arbitrij, vt notaui disp. 107. c. 2. si autem posset per eandem speciem naturae specifice cognoscere simul omnia singularia illius naturae, posset etiam cognoscere simul omnia futura indiuidua & praeterita, & praesentia, quae sunt in magna multitudine, quod videtur difficile, imo vero, etiam causae duraturae essent in perpetuum, infinita illa rum indiuidua posset Angelus simul cognoscere, quod est magis incredibile.

Augustinus vero locis citatis pro sententia Gregorij hanc solum voluit differentiam constituere inter angelicum intellectum, & nostrum, quod nos decursu, & mora temporis intelligimus, quia difficultate corporis aggrauati prius ea, quae facta sunt, per sensus corporis percipimus, & in de eorum notitiam mens nostra pro modulo suo capit: deinde quaerit eorum causas, si aliquo modo possit eas inuenire: Angelus vero simul, quae voluerit, intelligit: non quia, si velit, omnes res mundi simul valeat considerare, sed quia ea, quapotest simul considerare, sine mora & discursu considerat, cum tamen homo ea non nisi discursu cognoscat. Hanc differentiam assignare voluit BAugust. 4. de Genes. ad lit. cap. 32. cap. tamen 33. videtur concedere, omnia creata fuisse simul in Angeli cognitione matutina, & vespertina, sicut ipse quoque existimat, in principio mundi omnia simul facta esse, quod quidem si aliqua ratione concedi posset de vespertina cognitione, qua res creatae cognoscuntur secundum proprias naturas, vt notaui disputatione 51. capite 3. non videtur intelligi de singulis indiuiduis, sed solum de naturis ipsis, quoad aliqua indiuidua, verum neque certum esse potest, nec mirum est, doctissimum virum in hac re non tam recte philosophatum fuisse, quando contra communem sententiam, & Scripturae sensum existimauit, omnia simul a Deo condita fuisse, & sola intellectione Angeli dies illos Genesis distinxit. Et ita responsum est ad rationes Gregorij

Tertia pars nostrae sententiae est, in Angeli potestate esse, considerare vnum sine alio, si velit ex ijs, quae in eadem specie repraesentantur. Hoc autem intelligo, postquam intellectus Angeli naturali aliqua cognitione alicuius obiecti excitatus est: siquidem habitibus & speciebus nos etiam vtimur, vt volumus. Ceterum per eandem speciem intelligibilem repraesentantem plura per modum plurium, elicere non potest angelicus intellectus, etiamsi velit, plures cognitiones simul, sed si velit plura actu considerare ex iis, qua illa species impressa habitu repraesentat, debet eadem expressa notitia intelligere. Itaque per illam speciem non potest duplex notitia simul, sed vna tantum exprimi: vnitas enim intellectionis ex vnitate principij debet desumi. Si enim Angelus velit vti specie intelligibili secundum totam latitudinem obiectorum, quae repraesentat in actu primo, non potest non exprimere aliam communem speciem, quae omnia illa in actu secundo repraesentet.

CAPVT IV. Dissoluitur argumentum prima opinionis,

EX rationibus omnium opinionum, quae supra allatae sunt, superest ea, quam pro opinione Durandi cap. 1. adduximus ad probandum Angelum non tantum posse simul omnia cognoscere, quorum habet species verum etiam in eorum consideratione semper versari: quia si ab alicuius obiecti cogitatione cessaret, non esset a quo ad illius considerationem iterum reduceretur. Hoc autem argumentum dissoluere contendit Grego rius loco superius allegato, eo quod contra eius sententiam praesertim pugnat. Respondet igitur in ea quaestione ad argumentum oppositum contrasecundam conclusionem, non solum cognitionem naturalium, quae subito contingit, non esse ex aliqua voluntate praecedente, verum etiam posse esse liberam cognitionem & considerationem absque eo, quod a voluntate libera praecedente imperetur. Quare inquit, posse Angelum se libere applicare ad considerandum hoc potius, quam illud, post quam ab eorum consideratione cessauit, etiamsi nulla voluntas libera praecesserit, qua vellet Angelus hoc, potius quam illud cogitare: hoc hoc autem probat hac ratione, quia cum aliquis perseuerat libere in aliqua cogitatione, a qua libere potest quouis momento cessare, non dicitur in ea perseuerare libere, quia habeat expressam voluntatem in ea perseuerandi: siquidem non habet semper notitiam reflexam, qua consideret, se cogitare, & bonum esse in ea consideratione permanere: si enim haberet notitiam reflexam, vel ante illam esset elicita voluntas, vel non esset: si non esset, iam daretur notitia reflexa libera absque eo, quod praecederet voluntas cogitandi: quod contendit Gregorius si autem praecederet, ante illam deberet esse alia notitia reflexa, & sic in infinitum: datur igitur libera cogitatio, in qua Angelus & homo libere perseueret, & tamen sine voluntate perseuerandi in ea: eodem igitur modo poterit Angelus libere se reducere ad primam cogitationem aliquam, etiamsi non habuerit prius voluntatem seipsum ad eam reducendi.

Haec tamen solutio non probatur Capreol. in c. 2. dist. 3. quaest. 2. art. 3. ad argumenta Gregor. 2. loco contra 9. conclusionem in solut. 5. docetque, hoc modo non satis fieri argumento superius a nobis facto pro sententia Durandi: probat autem ex Henrico quodlib.i. quaest. 12 & quodlib. 9. q. 5. ante omnem voluntatis actum praecedere semper aliquem, actum intellectus: id quod nec Greg. nec vllus alius negat: solum enim contendit Greg. defendere actum intellectus liberum esse, etiam si non imperetur, aut pendeat ab aliquo actu voluntatis expresso, ex eo solum quod homo, aut Angelus potest ab eo cessare, vt libuerit. Nihilominus mihi non probatur sententia & solutio Gregorij, eo quod non est eadem ratio, vt actus intellectus libere incipiat, & vt libere continuetur. Nam vt libere incipiat, arbitror necessarium esse actum voluntatis expressum: vt autem libere continuetur, non videtur necessaria expressa voluntas in eo permanendi: sed satis est, si intellectus attendat, se in ea cogitatione manere, etiamsi voluntas non habeat positiuum actum continuandi. Potest autem intellectus attendere, se in tali cogitatione versari, aut per actum reflexum, aut fortassis aliquando ipsamet cogitatione directa, quae per se fit manifesta ipsi cogitanti: cogitatio vero reflexa, qua considerat intellectus, se in tali cogitatione versari, non est libera proueniens ex priori voluntate, quam debebat praecedere aliqua cognitio; sic enim esset processus in infinitum: sed est naturalis, quae naturaliter oritur ex ipsa de recta cogitatione, in qua intellectus est. Vt igitur cogitatio aliqua continuetur libere, non opus est, vt illam praecedat voluntas expressa in ea permanendi; sed satis est, si voluntas, cum possit illam impedire, non impediat; vt autem nouiter incipiat aliqua cogitatio in intellectu ex libertate, requiritur actus voluntatis positiuus, quo velit angelus aut homo cogitare: si enim voluntas negatiue se habeat, non potest ab ea cogitatio libere pendere, vt incipiat ex eo solum, quod voluntas prohibere potuit, nec inciperet cogitatio; quia debet positiue applicari intellectus ad cogitandum quoties a principio naturali non applicatur; quo ties autem a principio naturali & necessario determinante applicatur, non est in potestate voluntatis impedire, ne incipiat cogitatio, sed ne deinceps perseueret. Valeat igitur solutio Gregorij

Ferrar. vero 2. cont. gent. cap. 191. §. Ad secundum dicitur, Praedicti argumenti difficultatem aliter dissoluere contendit. Ergo fatetur, necessarium esse, vt praecedat cogitatio aliqua vel confusa, vel distincta ante omnem voluntatem elicitam; tum etiam necessarium esse vt praecedat voluntas elicita, qua velit homo, aut angelus cogitare de re aliqua, antequam libere, & distincte de illa cogitet: reduci autem angelum a se ipso libere ad primam distinctam cogitationem de re aliqua hoc modo: Nam cum ipse semper in sui ipsius consideratione naturaliter sit considerans actu suam essentiam & perfectiones; semper etiam considerat omnes species intelligibiles, quas in intellectu suo habet in actu primo ad intelligendum per illas, ex quo etiam consequenter cognoscit, saltem confuse, omnia obiecta, quorum habet species: nam cognitis speciebus & conceptibus formalibus, qui sunt in intellectu aliquo cognoscuntur obiecta eorum saltem confuse, licet non clare, & proprio conceptu, vt disput. 38. cap. 4. dictum est: ex hac igitur cognitione, qua considerat omnes species, quas habet, potest contingere hanc, aut illam vt per eam distincte consideret hoc, vel illud obiectum, cuius est species illa, quod iam per speciem ipsam confuse cognouerat, sciens, per illam speciem posse suum intellectum circa tale obiectum operari. De homine vero aliam existimat esse rationem; cum enim eius operatio pendeat a sensu, tanquam a ministrante obiectum; ab eo etiam determinatur ad hoc potius, quam ad illud considerandum, prouisensui varie occurrerit.

Mihi sane haec solutio non videtur firmum habere fundamentum; neque enim satis certum est Angelum semper versari in sui ipsius consideratione; aut, si suam substantiam semper actu cornoscit: non est tam certum actu considerare omnes species intelligibiles sui intellectus, si eas habet in actu primo. Ideo respondeo, ad primam cogitationem de aliquo obiecto, nec determinari angelum ab obiecto exteriori creato, nec a seipso vllo modo, sed a Deo authore naturae; hoc autem proprium esse rationalis creaturae, vt a seipsa non determinetur ad primam cogitationem ostendam 1. 2. quaest. 109. artic. 4. & quamuis homo determinetur aliquando ab obiecto occurrente & excitante considerationem sui; haec tamen determinatio in Deum, vt primum authorem reuocari debet; quia ipse prouidentia sua fecit, vt talis esset series causarum naturalium, qua potius hoc obiectum, quam illud in hac potius occasione, quam in alia occurreret; interdum tamen nec minus frequenter sine externa occasione in¬ tellectus humanus excitatur, & determinatur ad hoc potius, quam illud considerandum, pro varietate cogitationum, quae oriri solent in phantasia, & sensu interno: experiemur enim quotidie in nobis, dum cogitamus rem aliquam, subito in phantasia excitari imagines aliarum rerum; quae quidem adeo variae esse solent, vt in causam naturalem, quae semper eodem modo operatur, reduci nequeant. Quare existimo ministerio aut boni, aut mali Angeli in nobis excitari, aut a Deo proxime moueri, & sensum determinari, tametsi alicuius cogitationis causa naturalis interna esse possit, cur potius illa, quam alia in nobis fuerit.

Caeterum cum angelus a nulla alia causa exteriori creata naturali, aut libera determinari possit, quia nulla in ipsum physice agere valeat, nec ab aliqua causa interna; tum quia naturalis nulla est, nec assignari potest: tum etiam quia libera esse nequit: vix enim explicare possumus, quo pacto a sua voluntate Angelus reduci queat ad primam cogitationem, relinquitur, vt a solo Deo determinetur; quam solutionem praesentis difficultatis indicauit Capreol. loco citato, & S. Thom. passim hanc doctrinam inculcat, praesertim 1. 2. q. 9. art. 4. & q. 109. art. 2. Estque doctrina Aristot. vt ibid. ostendemus.

Articulus 3

COnclusio est. Angeli non cognoscunt discurrendo, cam vero non limitat S. Thom. vt locum habeat so¬ lum circa intelligibilia, quae naturaliter Angelos cognoscapotest, non circa supernaturalia mysteria, de vtrisque tamen disput. seq. dicemus.

Disputatio 222

An intelligat Angelus per discursum

DIS PVT. CCXXII. An intelligat Angelus per discursum.

Duae oppositae Scholasticorum sententiae, c. 1. Prior pars probabilioris opinionis, c. 2. Posterior pars probabilioris opinionis, c. 3. Soluitur argumentum Scoti & Gregorij, c. 4.

Caput 1

CAPVT I. Dua oppositae Scholasticorum sententiae.

Iscursus, de quo praesens est controuersia, ex sententia Logicorum nihil aliud est, quam collectio vnius notitiae & cognitionis ex alia, vt cum intellectus ex eo, quod de re aliqua vnum intelligit, mouetur ad intelligendum aliquid aliud de eadem re: hoc pacto notitia, qua quis nouit, hominem esse rationalem, mouet ipsum, vt intelligat, esse etiam risibilem. Quare id, quod per discursum intelligimus, non est nobis per se patens & intelligibile, sed per aliud prius tempore, aut causalitate cognitum. Contra vero aliquid sine discursu intelligere, est illud esse nobis per se, non per aliud prius notum. Est igitur difficultas proposita, vtrum ea, quae Angelus cognoscit, cognoscat per discursum, an omnia sint ei per se nota sine discursu, Indubitatum autem est, quaedam esse Angelo per se nota & sine discursu, quando & hominibus aliqua etiam, qualia sunt prima principia hoc modo nota sunt. An vero aliqua sint Angelo per discursum nota, quaestionem habet.

Prima autem sententia est eorum, qui dicunt, ab Angelo aliqua non minus per discursum cognosci, quam ab homine, etiamsi illa sint obiecta ipsi naturaliter & euidenter nota. Ita docent Scotus in 2. d. 7. q. 1. §. Contra conclusionem, paulo ante versic. Contra secundam viam, & distinct. 1. quaest. 6. §. Contra anima, versic. Item quaeritur, & in 3. parte prologiquaest. 4. & 5. laterali in principio, Gregor. in 2. distinct 7. c. quaest. 5. art. 2. Ocam in 2. quaest. 16. contra secundum dictum primae opinionis, & conclus. 6. in fine, Gabriel in 2. Gabi dist. 3. quaest. 2. art. 3. p. 1. articuli conclus. 9. Praecipuum autem fundamentum huius sententiae est, quia ad rationem discursus non est necessaria aliqua mora, aut temporis interuallum: sed in vno temporis momento esse potest: solum autem requiritur vt principium sit prius notum natura, & sit causa cognoscendi aliud: hoc autem contingit in Angelis, vt docet Gregor. & in beatis, vt docet Scotus in illa quaest. 3. prologi: quia non omnes veritates, quas Angelus nouit, medio vacant, & sunt ei per se notae. Idemque de beatis dicendum videtur. Si enim omnes veritates essent illis per se notae, & relatae ad eorum intellectum medio vacarent; nobis etiam essent per se notae, & medio vacarent: verbi causa haec propositio, Sol Ecclipsabitur, est quidem euidenter nota Angelo, sed non aliter, quam Astrologo: huic autem non est per se nota, & medio vacans: Alioquin si Angelo aut Astrologo esset per se nota, & medio vacannobis etiam omnibus esset, quod est absurdum: ergo nec angelo erit per se nota: est igitur aliqua propositio nota angelo non per se, sed ex alio, veluti haec ex eo nota est, quia cognoscitur Sol futu¬ rus in tali puncto & oppositione cum Luna: hoc autem est discurrere: ergo angelus circa obiecta ipsi etiam naturaliter nota discurrit. Caeterum hic modus discurrendi non est in Angelis ex notis ac ignota, quasi prius tempore in angelo praecesserit notitia vnius, quam alterius; sed in eo tantum positus est, vt ex iis, quae simul tempore nota sunt, vnum sit causa cognoscendi alterum.

Addit praeterea Gregor. & cum eo conueniunt Gabriel, & Occam, in angelis quoque circa huiusmodi obiecta posse esse discursum ex notis ad ig, nota, seu cum mora aliqua temporis, quod idem est. Probant, quia si mundus, & motus illius duraturus esset in aeternum, Ecclipses infinitae futurae essent, quas omnes Angelus simul non cognosceret: intelligo autem tam bonum angelum, quam malum, tametsi Gregor. solum loquatur de malotunc igitur posset paulatim discurrere per mille annos, & deinde per alios mille, ex notis ad igno ta semper procedens. Hae rationes, si alicuius momenti sunt, non solum probant, Angelum posse si velit, vtroque modo discurrere: verum etiam vtrumque genus discursus circa aliqua obiecta naturalia, ei ita necessario conuenire, vt non possit aliter, quam per discursum intelligere.

Porro inter obiecta supernaturalia, aliqua ab Angelo per discursum intelligi, coguntur asserere omnes, qui praecedentem sententiam tradide runt cum maior ratio esse videatur, vt circa supernaturalia obiecta Angelus discurrat, quam circa naturalia. Sed expresse de supernaturalibus, aut de ijs, quae non nisi supernaturali reuelatione certo cognoscuntur, Angelo concedunt discursum, seconiecturam, quod idem est, Ocam quaest. illa 16. con clus. 6. Et Gabriel art. illo 3. parte 1. conclus. 8. de secretis enim cordium hoc modo Philosophantur, vt quamuis propria virtute intellectus angelici cog nosci possint: de facto tamen ab Angelo non cognoscantur notitia clara & euidenti, sed tantum coniectura quadam, eo quod ab euidenti & clarasecretorum notitia a Deo impediantur. Eandem coniecturam solum concedunt Angelo de mysterijs gratiae, & de rebus libere futuris: & addunt, propria virtute ab Angelo cognosci non posse. Denique Marsil. in quaest. 2. 6. art. 2. notabili vltimo, & conclus. 1. docet, secreta cordis humani ab Angelisolum per discursum cognosci: & merito quidem quia coniectura, quam solum illis Theologi concedunt, idem omnino est, quod discursus. Ratio ne vero probatur: nam cum haec tria, quae diximus, nempe secreta cordis, mysteria gratiae & futura liberi arbitrij, non sint Angelo per se notasequitur, ea solum ab Angelo posse cognosci per aliud: cognosci autem per aliud, idem est, quod per discursum cognosci, vt initio notauimus. Eavero non esse Angelo per se nota, manifestum est quia non sunt Angelo euidenter nota, vt omnes fatentur: quaecumque autem per se nota sunt alicui intellectui angelico, sunt ei euidenter notaSecunda opinio est Caiet. in artic. 5. huius quaest. §. Ad hanc dubitationem, quam putat esse S. Thom. eamque Thommistae libenter amplectuntur, quae asserit, tam in rebus supernaturalibus, quam in naturalibus Angelum sine discursu intelligere: quibus fauere videtur S. Thom. quaest. 8. de veritate artic. 15. ad 2. Vbi de obiectis supernaturalibus loquitur, & in solut. 4. vbi de cordium secretis sermonem habet. Ratio vero Thommistarum, quam videtur insinuasse Caiet. cum de compositione & diuisione respectu angelici intellectus disputauit, haec est: angeli eodem modo cognoscunt obiecta supernaturalia, quo naturalia, quia lumine supernaturali eodem modo vtitur eorum intellectus, quo naturali, & supernaturalia ab Angelo cognoscuntur instar naturalium rerum, sicut & nos etiam cognoscimus: sed naturalia cognoscit Angelus sine discursu: ergo & supernaturalia, Minor propositio huius rationis confirmatione indigebat, sed quia hanc sententiam existimo ea parte esse probabiliorem, inferius eam magis confirmabo.

Caput 2

CAPVT II. Prior pars probabilioris opinionis.

PRobabilior opinio, meo quidem iudicio, inter haec duo extrema medium tenens duo asserit. Vnum est, angelum intelligere omnia natu ralia obiecta, quorum habet propriam speciem, sine discursu. Alterum est, obiecta supernaturalia secundum substantiam, & ea, quae sunt ordinis naturalis secundum se, sola tamen reuelatione angelo nota, ita ab angelo cognosci, vt in eorum notitia nonnihil habeat discursus, non tamen omne illud, quod in nostro discursu inuenitur. In hoc autem capite priorem solum partem confirmare contendam: in sequenti vero posteriorem. Priorem igitur partem in primis ex Scholasticis tradiderunt S. Thomas, Caietan. & recentiores Thomistae in hoc articulo Ferrariens. 3. contra gente. cap. 91. in fine Capreol. in 2. dist. 3. q. 2. art. 1. conclus. 10. Aegidius in 3. dist. 3. par. 2. q. 2. art. 3. & in hoc primae sententiae Scoti, & aliorum aduersamur. Contendunt autem nonnulli authoritate confirmare; & primum ex varijs locis Dionys. sed nullus est, qui meo iudicio aliquid probet. Deinde ex August. in 4. Genes. ad literam cap. 29. ibi tamen solum docet. Angelos simul in verbo matutina cognitione intueri creaturarum rationes, vespertina autem cognitione in ipsismet creaturis earum rationes cognoscere, quod qua ratione intelligendum sit, supra explicatum est disput. 51. cap. 2. & 3. de discursu autem, de quo modo nobis est controuersia, ne verbum quidem habet: quod enim simul ea omnia cognoscantur, non tollit veram rationem discursus, vt infra ostendemus. Postremo alij autho ritate Bernardi in serm. 5. super Cantica parum ante medium, hanc sententiam confirmant. Verum Bernard. eo loco solum docet, Deum inuisibilem conosci per haec visibilia a creatura mundi, id est, ab homine in hoc mundo de gente, sed non loquitur de Angelis adhuc viatoribus

Caeterum ratione etiam varie probari solet eadem opinio. S. Thom. id hoc articulo praesertim R, in solutione 1. ad rationem veram discursus exposcere videtur morum aliquam temporis, vt ita fo ex prius notis ad posterius nota procedat intellectus, cumque Angelus sine mora temporis intelligat quaecumque cognoscere potest: sequi videtur, nullum in eius intellectu reperiri discursum. Verum negare non possumus Scoto, & alijs suaopinionis, ad veram rationem discursus moram aliquam temporis minime requiri, sed in eodem instanti verum discursum esse posse: nam si in eodem temporis puncto posset Angelus duo cognoscere, non vno simplici actu, sed duobus: & vnius cognitionem ex cognitione alterius eliceret: eius cognitio veram rationem discursus haberet. Porro autem minime repugnat, in eodem intellectu simul esse duas notitias, & vnam ex alia oriri: sicut enim simul est corpus luminosum, & lumen ab eo in medio productum: eodem modo esse pote: it in intellectu primaria quaedam notitia, & alia quasi secundaria, ordine tantum causae orta a primaria: hoc vero iacto fundamento enitendum nobis est demonstrare, non posse Angelum obiecta naturalia, & naturali virtute sibi euidenter nota, per discursum intelligere.

Alij vero de ratione discursus putant esse ignorantiam in eo, qui discurrit, ita, vt discursus sit processus ex notis ad ignota: & hac ratione in Christo fuisse consultationem, negat Damasc. 2. d. fide, cap. 22. Verum quamuis ex hac parte non repugnaret in Angelo esse discursum, quia aliqua ignorare potest: tamen quia de ratione discursus non est ignorantia, nisi cum primum eo vtimus vt ostendam etiam 3. part. disput. 52. cap. 3. ideo hac ratione non est probandum in Angelis non esse discursum.

Duabus igitur de causis existimo, plenam, & perfectam rationem discursus in Angelis non reperiri. Prior est, si dicamus, vt probabilior opinio fert, quamcunque rem naturalem cum suis proprietatibus naturalibus vnico simplici conceptu ab angelo cognosci; nam sicut vnicam habet speciem impressam in actu primo, qua cognoscere possit rem, & proprietates illius, imo etiam vnicam habet speciem impressam pro pluribus naturis diuersis intelligendis; etiam vnico simplici conceptu formali elicito ab hac specie quamlibet naturam & proprietates eius cognoscet: hoc autem modo vera & integra ratio discursus circa haec obiecta in angelo non erit, quae in hoc consistit, vt vnus conceptus ex alio tanquam ex causa oriatur.

Posterior causa, ob quam dicendum est, in angelo non esse discursum circa obiecta naturalia quae naturali virtute ab angelo euidenter cognocuntur, est, quia quamuis angelus cognosceret quamlibet rem & proprietates illius, seu accidentia pluribus cognitionibus: tamen notitia vnius non esset causa notitiae alterius: cum enim angelus cognoscat res naturales, proprietates, & accidentia illarum propria, & (vt aiunt) intuitiua notitia, eodem modo, quo sunt a parte rei: vnumquodque illorum ita est ei per se notum, vt non sit aptum per aliud ab eo cognosci eo genere notitiae quam vocamus intuitiuam & propriam: & quamuis id, quod est causa alterius, re ipsa cognoscatur ab angelo, vt causa illius & rursus id, quod est al alio, vt a causa, cognoscatur ab angelo vt effectus illius: tamen notitia vnius non est causa notitia alterius, quando vtrumque propria & intuitiua notitia cognoscitur, siue sit vna notitia vtriusque, siue diuersa, verbi causa de igne cognoscit angelus talem naturam illius, & ralem proprietatem, nempe calidum & siccum esse: ita tamen per se notum est angelo, ignem calidum & siccum esse, sicut per se notum est talis naturae substantialis esse: & ita non potest vnius notitiam ex notitia alterius deducere, tametsi recte cognoscat, calorem & sic citatem ignis ex ipsius substantia oriri: neque enim minus per se notum angelo est, ignem calidum esse, quam est per se notum, aquam calidam esse cum calefit: quis hoc dubitet? aquam autem cali¬ dam esse, ita est intellectui angeli per se notum sicut est sensui: notitia autem obiecti, quod per se cognoscitur, non deducitur ex alia notitia: alioquin & res illa non esset intellectui ita colligenti per se nota. Eodem modo liquatio cerae per se sequitur calorem, & tamen liquatam esse ceram, est per se notum angelo non minus, quam esse calefactam. Quare cum Logici dicunt inter propositiones, quasdam esse per se notas, quas vocamus immediatas, aut medio vacantes: quasdam autem per aliud notas, quas dicimus mediatas aut medium habentes, per quod cognoscantur: intelligi debet hoc non comparate cum intellectu intuentis tem sicut ipsa est proprio & quidditatiuo conceptu, sed cum intellectu cognoscente rem per alienos conceptus, sicut nos cognoscimus spiritualia per corporea, & substantiam per accidentia: & quamuis reipsa vnum sit causa, vt aliud sit, sicut substantia ignis est causa caloris; tamen quilibet effectus in se habet suam entitatem propriam formaliter, qua formaliter est obiectum per se intellectus: sicut color, qui habet causam sui esse habet in se rationem talis entis, qua sit obiectum per se visus, non quia per aliud prius visum videatur, aut visio illius ex alia priori deducatur; quare cum intellectus angeli, instar oculi clare & distincte intueatur res naturales, quas virtute naturali euidenter cognoscere potest, non dicetur discurrere, nec ex notitia vnius in notitiam alterius deuenire, tametsi cognocat, rem vnam ex alia nasci¬

Sed quaeret aliquis hoc modo, qua igitur ratione dicimus, quasdam esse propositiones mediatas, id est, per aliud probabiles, quoad nos tantum, non in seipsis, qualia sunt prima principia: quasdam vero esse mediatas secundum se, & quoad nos, qua les sunt propositiones, in quibus enuntiamus proprias passiones de subiecto hae namque non secundum se, sed nostro tantum intellectui per aliquod medium demonstrabiles sunt: siquidem intellectui videnti rem sicuti est, nulla est mediata propositio, sed omnis est per se nota, & solum intellectui cognoscenti rem per alienas species, propositio esse potest mediata. Respondeo solum esse mediatam propositionem, hoc est, per aliud probabilem respectu intellectus intelligentis rem per alienas species, & non sicuti est: discrimen vero esse inter prima principia, quatenus nostro modo intelligendi possunt per aliud probari, & propositiones in quibus passiones de subiectis praedicantur. Nam quamuis vtrumque genus propositionis intellectui videnti rem sicuti est, sint per se notae, & absque medio, & intellectui non videnti rem sic uti est vtrunque genus propositionis possit esse mediarum: tamen diuerso modo contingit prima principia & alias propositiones demonstrari: nam prima principia solum probantur ab effectibus, & per aliquid posterius, quam demonstrationem vocamus a posteriori, aliae vero propositiones demonstrari possunt per aliquid prius natura, aut causalitate, vt manifestum est: & hac ratione dicimus, principia medio vacare secundum se, quia non habent natura sua aliquid prius, per quod cognoscantur, sed tantum nostro modo intelligendi per posteriora probantur; at vero alias propositiones secundum se esse mediatas, quia suapte natura habent aliquid prius: quod possit, vt medium ad earum demonstrationem assumi

Haec doctrina, qua diximus, omnem propoli¬ tionem esse Angelo per se notam, & ideo nullum habere discursum, non solum intelligenda est de propositionibus necessarijs, sed etiam de contingentibus, quando actu sunt verae: tunc enim est per se notum Angelo, quod tali propositione enuntiatur, vt Petrum esse album, Petrum curre re, seu adhuc viuere; sicut etiam nostro sensui pe se euidens est tale aut tale obiectum, quod actu sentitur: Philosophari enim debemus de intellectu Angeli, sicut de oculo simpliciter intuenti obiectum, vt supra diximus, & idem iudicium per omnia esse debet de intellectu humano separato, si per species infusas cognoscit obiecta proprio & quidditatiuo conceptu. Hac etiam rat. 3. p. qq. 11. art. 3. ostendam, Christum scientia sua infusa, qua rerum essentias quidditatiue cognoscit, numquam per discursum intellexisse: id quod hoc modo publice docui in nostro Collegio Complutensi anDom. 1585. & postea ab aliquibus Theologis ex nostris docte probatum & publicatum comperi.

Caput 3

CAPVT III. Posterior pars probabilioris opinionis

POsterior pars nostrae sententiae est, in cognoscendis obiectis supernaturalibus, aut supernaturali modo notis intellectum angeli nonnihihabere discursus, non tamen quidquid ad veram rationem discursus requiritur. In cuius confirmationem obseruandum est, in omni vero discursu duo inueniri: alterum est, inter plura obiecta, quae necesse est per discursum cognosci, vnum sit causa seu ratio cognoscendi aliud, ita, vt priori non cognito per locum intrinsecum, sequatur, aliud non posse cognosci: Nam eorum, quae superiori cap. diximus ab angelo cognosci per se, & non pealiud etiamsi multa simul cognoscantur, vnum non est causa seu ratio cognoscendi aliud. Hoc autem contingere potest in eodem simplici actu quo quis ferratur in duo obiecta, quorum vnum sit ratio cognoscendi aliud, veluti in opinione corum, qui dicunt, beatum ex vi visionis essentia Dei tanquam obiecti primarij, videre etiam creaturas eadem simplici & indiuidua visione. Alterum, quod in vero discursu reperitur, est pluralitas cognitionum & conceptuum: quia non tantum vnum obiectum est causa cognoscendi aliud sed etiam cognitio vnius est causa cognitionis diuersae, quae versatur circa alterum. Hoc autem ideo dixi requiri ad veram rationem discursus, quia discurrere non tantum est cognoscere vnum proptealiud, sed etiam conceptum vnius ex alio inferriVbi autem colligitur conceptus ex conceptu, ne cesse est pluralitatem conceptuum reperiri: nam vbi tantum est vna notitia, non dicetur vnum ex alio deduci. Ex his duobus ego existimo illud prius in intellectu Angeli posse reperiri circa obiectum solum cognitum supernaturali modo: quia potest quidem angelus ita cognoscere aliqua plura, vt vnum sit ratio cognoscendi aliud, tanquam primarium obiectum: hoc autem hac ratione pro batur quia cum angelus non intueatur haec obiecta proprio & quidditatiuo conceptu, neque eui denter, sed tantum probabili coniectura, aut eui dentia solum testimonij, quam vocant euidentiam in attestante: sequitur, ea omnia ab angelo cog nosci per aliud ei magis notum: quia nihil horum quae cognoscit angelus aut coniectura, aut solo testimonio est ei per se probabile, sed per aliud magis notum; nam Christum esse verum Deum, ex effectis erat daemonibus probabile, non ex se: & eodem modo esset cuicumque Angelo considerato secundum suam naturam tantum. Petrum etiam habere nunc tale secretum in corde & voluntate, nulli angelo suapte natura est per se notum. Cum igitur angelus habet aliquam de hac re notitiam, nititur priori aliquo noto tanquam principio. Posterius autem, quod dixi esse requisitum ad rationem discursus, nempe pluralitatem conceptionum formalium & notitiarum, existimo non n reperiri in angelo, cum haec obiecta supernaturali modo cognoscit, aut sola coniectura assequi tur: nam si verum est, vt superius diximus, plures res omnino diuersas, vt plures rerum naturas, ab angelo simul cognosci per vnam speciem, & per vnum conceptum formalem: cur etiam non dicemus eodem conceptu formali cognosci miraculum Christi verbi causa, & eius diuinitatem, quam miraculum illud indicabat: similiter signum voluntatis & secretum illius. Et hac ratione defendi posset sententia S. Thom. qui vniuersim docet, in angelo non esse discursum. Quod si aliquis nimium contenderet, in his rebus cognoscendis duos esse in angelo conceptus, formales, & ita integram rationem discursus: non posset facile conuinci: tunc autem S. Tho. interpretari possemus de ijs tantum obiectis, quae euidenter, & quidditatiue ab angelo cognoscuntur: in quibus ego non dubito vllo modo ob rationem superius allatam, nullum esse vestigium discursus.

Caput 4

CAPVT IV. Soluitur argumentum Scoti & Gregorij.

IAm vero vnicum argumentum, quod primo capite pro sententia Scoti & Gregorij allatum est, facile dilui potest. Concedamus enim, angelum aliquando deuenire in notitiam alicuius rei aut proprietatis antea ignotae: nam fieri potest, vt non statim in principio omnes proprietates consideret: id quod deberemus plane fateri in casu posito in eo argumento de Ecclipsi futura, si mundus duraturus esset in aeternum, vt ratio illa conuincit; nihilominus dicimus Angelum non discurrere, quia discursus non contingit ex eo solum, quod vnum cognoscatur post aliud: sed quia cognitio vnius ex notitia alterius colligitur, quod in angelo non contingit; vt iam ostendimus Quare in Beatis respectu visionis clarae Dei non esse discursum, & ipse Scotus fatetur in illa quaestione prologii. At vero per species, quas habent acceptas a phantasmatibus, fatemur beatos discurrere, sicut & ipsum Christum; quia beati retinent modum cognoscendi, quem in via habuerunt. Sed rogabat aliquis, an possit Angelus, si velit, discurrere in ijs, quae nouit naturaliter, aut etiam in alijs, quae supernaturaliter tantum cognoscit? Nonnulli recentiores existimant, posse Angelum, si velit, discurrere: sicut etiam non nulli, quibus fauet S. Thom. 3. p. quaest. 11. artic. 2. arbitrantur, posse Christum, & beatum vti speciebus infusis & quidditatiuis rerum per conuersionem ad phantasmata, eodem modo, quo vtitur speciebus abstractis a phantasmatibus. Caeterum quidquid sit de vsu specierum infusarum per ordinem ad phantasmata, de quo loco citato disputabimus: nulla ratione potest probari, posse Angelum in intelligendo vti discursu, si velit. Nam si loquamur de rebus, quas ipse naturaliter nouit notitia intuitiua & propria, manifestum est discurrere non posse tali genere notitiae: quia hoc modo res omnes sunt ipsi per se notae, & euidentes, sicut ipsa prima principia: in notitia autem rerum, quae per se notae sunt, non potest esse aliquod genus discursus, cum non sit aliquid notum per aliud. Si vero sermo sit de alijs rebus, quas diximus non esse Angelo euidenter notas naturaliter: cum ea, quae cognoscit hoc genere notitia connexa inter se, ita cognoscat, vt quamuis vnum sit ratio cognoscendi aliud, ea tamen vnico actu indiuiduo cognoscat: & hic sit modus naturalis cognoscendi ipsi Angelo: diuidere ipsi non potest in plures notitias ea, quae vnico simplici conceptu cognoscit, vt enim supra dicebamus, potes quidem Angelus plura, quae per vnicam speciem impressam intelligit, pluribus conceptibus ex illa expressis intelligere, non tamen simul, sed suc cessiue: vt autem discurrat, opus est, vt simul mente retineat plures conceptiones, quarum vnam ex altera deducat.

Articulus 4

CONCLVSIO est. Angelus non intelligit componendo & diuidendo, sed simplici conceptu & intuitu cognoscit quaecumque alicui rei conueniunt, aut non conueniunt

Disputatio 223

An cognoscat angelus rem esse, vel non esse, per compositionem, seu diuisionem

DISPVT. CCXXIII. An cognoscat angelus rem esse, vel non esse, per compositionem, seu diuisionem.

De compositione in Angelico intellectu, c.i. De diuisione in eodem intellectu, c. 2.

Caput 1

CAPVT I. De compositione in Angelico intellectu

POtissima apud logicos res est compositio & diuisio in cognitione: de qua agit Aristot. 1. lib. de interpret. cap. 1. Est autem compositio affirmatio, qua intellectus vnum de alio enuntiat, quam his propositionibus affirmantibus explicamus, & similibus; Homo est rationalis, Homo est albus, &c. Di uisio autem est negatio, qua vnum de alio negamus, & his propositionibus exprimimus, Homenon est equus, homo non est niger. Praesens igitur controuersia est, vtrum intellectus Angeli compositione conceptuum vnum de alio affirmet: an potius simplici conceptu dicat, & intelligat vnum esse aliud: & de diuisione eadem difficultas est De compositione autem, de qua in hoc c. disseremus, Theologi communiter docent, Angelum intelligere & enuntiare, vnum esse aliud, absque vlla conceptuum compositione, sed simplici tantum intelligentia: ita docent cum S. Thom. in hoart Caiet. Et recentiores Thomistae, Aegidius in 2. d. 3. p. 2. q. 2. art. 3. in principio: Colligitur etiam ex do ctrina Durand. in 2. d. 3. q. 3. nu. 7. Affirmat enim, ab Angelo omnia praesentia simul intelligi vnico simplicissimo actu. Hanc sententiam probat S. Tho. quia compositio prouenit ex imperfectione luminis intellectus non manifestantis omnia, quae rei conuenire possunt, ex quo prouenit vt vnico conceptu praedicatum, alio vero subiectum concipiat & inuicem comparans affirmando vnum de alio componat: cum igitur intellectus Angeliquamcunque rem videns, eodem conceptu connoscat, quidquid ei conuenire potest: efficitur vt intelligendo non componat. Ego quidem existimoprimum ea, quae sola ratione distinguuntur. non posse ab Angelo per compositionem cognosci aut vnum de alio enuntiari; nam compositio non est, nisi vbi sunt multi conceptus formales diuersa repraesentantes: cum autem intellectus intelligit rem sicuti est, proprio & intuitiuo conceptu non distinguit per plures conceptus formales ea, quae reipsa sunt idem, vt dist. 118. cap. 2. monstrauimus: ac proinde vt plura non concipit, quae nos vt plura distinguimus & cognoscimus; sed vnico simplici conceptu rem intelligit. ergo componere non potest ea, quae nos vt distincta, sola nostra ratione componimus.

Deinde dico, ea omnia, quae alicui rei conueniunt tanquam proprietates, aut communia accidentia, etiamsi distinguantur realiter ab ipso subiecto, cognosci ab Angelo, & de subiecto nuntiari absque vlla compositione: quia probabilius existimo, haec omnia non intelligi ab Angelo peplures species & conceptus formales, sed per eundem: nam cum intelligat quamlibet rem pro¬ prio conceptum, mirum non est, si eodem simplici intuitu intelligat quaecumque illi conueniunt. Bene video, haec non satis demonstrari posse; quia non est manifestum, Angelum cognoscere plura per vnum simplicem conceptum: tamen hoc videtur esse probabilius, & magis conueniens perspicacitati intellectus angelici; vt tam edicamus angelicum intellectum non componere, nihil obstat, obiecta ipsa, quae cognoscit, esse reipsa distincta: Nam si hoc sufficeret ad compositionem, etiam intellectus diuinus componeret, quandoquidem plura reipsa distincta cognoscit, & inuicem comparat: sed quia ad rationem compositionis requiruntur plures conceptus formales, & Deus plura obiecta distincta cognoscit eodem simplicissimo conceptu, qui est sua essentia, ideo in ipso nulla est compositio. Eadem igitur ratione in intellectu angeli nulla est compositio, etiamsi plura obiecta distincta intelligat, quia vnico simplici conceptu ea simul cognoscit.

Postremo mihi difficile apparet, angelum sine compositione intelligere omnia, quae de re aliqua possunt enuntiari siue naturalia, siue supernaturalia, siue intrinseca, siue extrinseca: Nam de naturalibus intrinsecis facile defendi potest, nullam in Angelo esse compositionem: haec enim omnia per vnam speciem & conceptum ab Angelo intelligi, difficile non est. Et quidem de his dixit Caiet. intelligi ab angelo per vnam speciem: huiusmodi sunt anima, & corpus in homine, propriae passiones, accidentia communia inseparabilia, separabilia & fortuita. At vero cum Angelus cognoscere possit de re aliqua, accidentia supernaturalia, difficile videtur, absque vlla compositione de re aliqua haec enuntiare & intelligere, siue ea cognoscantur propria notitia, siue per coniecturam tantum, & per alienas species. Primum quidem si propria specie: quia non debemus, asserere eandem speciem esse rei naturalis & supernaturalis, nisi dicamus, infundi Angelo aliam speciem propriam rei naturalis distinctam ab ea, quam habuit ab initio rei naturalis, per quam cognoscatur simul res naturalis & supernaturalis. Deinde, si res supernaturalis cognoscatur per coniecturam, & per alienas species, videtur difficile, per eandem speciem & conceptum cognosci rem ipsam naturalem proprio & quidditatiuo conceptu, & rem supernaturalem non proprio & quidditatino, sed alieno, & tamen absque vlla compositione: cur enim dicere debemus in vnam simplicem qualitatem conuenire proprium conceptum vnius rei & non proprium, sed coniecturalem alterius? Quod vero ait Caletan. in artic. 5. huius quaestionis, supernaturalia cognosci ab Angelo per modum rerum naturalium, & ita in illis etiam non esse compositionem: nescio qua ratione efficaci probari possit.

Praeterea cum Angelus non tantum enuntiet, de re aliqua ea, quae ipsi intrinseca sunt, sed res omnino diuersas (nam de vna substantia enuntiaquamlibet aliam specie diuersam) difficile videtur, in his non concedere Angelo compositionem. Porro enuntiari ab intellectu Angeli rem omnino diuersam de alia, manifestum est: quia Angelus non tantum negat rem vnam de alia, dicendo vnam non esse aliam, sed etiam affirmavnam ab alia differre, & vnam esse alteri contratiam, aut diuersam, aut denique aliquo modo re¬ latam relatione saltem secundi generis: hoc autem videtur fieri non posse per eandem speciem, & conceptum: alioqui angelus haberet speciem vnicam omnium rerum naturalium, quas inuicem referens inuicem etiam praedicare posset per vnicum simplicem conceptum: constat enim ea tantum simplici conceptu ab Angelo concipi, quorum vnicam tantum habet speciem impressam: nullus autem ex Schola Doctoris Sancti hactenus concessit, dari vnicam speciem in quocumque Angelo omnium rerum creatarum. Caeterum res haec minoris momenti est, & nobis satis incerta cum occultum nobis sit, vtrum singularum rerum singulas species, an potius vnam omnium rerum speciem Angelus habeat.

Caput 2

CAPVT II. De diuisione in eodem intellectu Angeli.

IN vero Angelus intelligere possit diuidendo maior est difficultas. In qua quidem Doctores allegati in superiori dubio, qui docent an gelum intelligere sine compositione, affirmant etiam, absque diuisione cognoscere; & S. Tho. in praesenti arric. plane docet, vno simplici conceptu & intuitu Angelum intelligere rem, & qui quid ei conuenit, aut ei non conuenit. Quae quidem sententia mihi difficilis semper visa est. Proponam igitur rationem sumptam ex principiis doctrinae S. Thomae, quae in hac re difficultatem ingerere potest: referamque solutiones aliorum, & si quid in eis fuerit difficultatis, explicabo. Ratio igitur talis est; ex doctrina doctoris Angelici habemus, quemlibet Angelum intelligere plura per vnam speciem, non tamen omnia, etiamsi quo perfectior fuerit Angelus, per pauciores species intelligat: ergo non potest vnico simplici conceptu negare omnes res mundi de homine, quas de ipso non potest enuntiare, vt enim vnum de alio neget, & vtrumque diuidat. simplici cognitione vtrumque apprehendere debet per vnam speciem, quamuis ergo possit vnum animal de alio negare simplici cognitione, si omnium animalium naturas cognoscit per vnam speciem quod adhuc difficile est: tamen quamlibet aliam rem mundi non poterit hoc eodem modo negare absque diuisione, & pluralitate conceptuum: siquidem omnem rem mundi nullus angelus per vnam speciem, atque adeo nec per vnum conceptum expressum intelligit, praeter supremum, vt arbitratur Caiet cuius sententia in hac parte nobis non probatur, vt diximus disput. 203. c. 2.

Respondent nonnulli Thomistae, omnes naturas rerum non cognosci ab Angelo per vnam speciem, nec per vnum simplicem conceptum, nihilominus fieri posse, vt Angelus simplici conceptu absque diuisione cognoscat, vnam rem non esse aliam ex his, quas non cognoscit angelus per eandem speciem & conceptum: vt sic constitua mus, hominem & equum non cognosci per eandem speciem ab angelo: Nihilominus cognoscere poterit Angelus hominem non esse equum, eo modo, quo sensus omnis sine diuisione iudicat, colorem non esse sonum, percipiens simplici operatione differentiam vnius ab alio

Verum hoc responsum difficultate non caret. Primum quia si eodem modo iudicaret angelus quo iudicat sensus: sicut in sensu non est veritas, aut falsitas sicut in enuntiante: ita nec in Angelo esset, quod est absurdum. Deinde sequeretur, perfectiorem modum cognoscendi esse nostri sensus qui simplici operatione iudicat, vnum non esse aliud, sicut Angelus, quam nostri intellectus, qui absque compositione & diuisione id efficere non potest: aut si dicendum est, sensum non componere, nec diuidere, nec iudicare vnum non esse aliud, sed plura simul diuerso modo intelligere, vt necessario asserendum est: efficitur, aliud genus iudicij Angelo esse tribuendum, & alio modo explicandum, quam per iudicium sensus. Postremo, vt modo dicebamus, sensus tam interior, quam exterior ita simul plura sensibilia diuersa concipit vt diuersa, vt vnum non referat ad aliud, vel cum illo comparet, sed vnumquodque per se concipiat, & a singulis diuerso modo, & diuersa cognitione immutetur absque vlla inter se relatione: tamen iudicium Angeli quo intelligit, vnum esse aliud, aut non esse, non potest fieri nisi collatione facta inter obiecta, hoc est, vt tale iudicium de illis habeat, debet vnum concipere relarum ad aliud, siue id fiat vnico conceptu sine pluribus, & iudicium compositionis, aut diuisionis vtrumque extremum complecti debet: nam cum apprehenditur homo & equus & iudicat intellectus, vnum non esse alium, de vtroque iudicium habet: ergo si extrema diuisionis non cognoscantur ab Angelo per vnam speciem, & conceptum formalem: iudicium de illis absque diuisione non erit: diuisio enim est enuntiatio, qua dicimus, vnum non esse aliud, diuersis conceptibus extremorum inter se collatis.

Secundo respondent alij Thomistae, intelligiquidem interdum ab Angelo, & apprehendi perdiuersas species, & conceptus formales extrema diuisionis, de quibus angelus iudicat, vnum non esse aliud, vt argumentum factum demonstrat: tamen cum angelus haec extrema cognoscit collata inuicem & iudicando de illis, vnum non esse aliud: per diuersas species intelligibiles, quas angelus habet de illis, elicere vnum conceptum formalem diuisionis, in quo iudicat, vnum alteri non conuenire. Hoc tamen videtur mihi effugium excogitatum sine fundamento: Nam quoties de diuersitate conceptuum formalium disputamus, non aliunde colligere possumus esse plures conceptus formales expressos, quam ex diuersitate specierum impressarum, & frustra quidem comminiscimur vnum conceptum formalem non tantum ordine vnum, sed simpliciter vnum, si exprimitur ab intellectu virtute plurium specierum: quod enim intellectus per varias species plura ordinate intelligat, non est sufficiens causa, vt exprimat vnam simplicem qualitatem conceptus formalis, sed varios conceptus de varijs rebus cum ordine tamen vnius ad alium: alioquin & homo etiam per diuersas species necessario exprimeret vnum simplicem conceptum diuisionis, & compositionis, hoc ipso, quod extrema ordinate conciperet: aut si ordinate ea concipere, non est sufficiens causa in homine: in angelo etiam non erit, nisi alia noua addatur, quam debent nobis aduersarij explicare. Quare hac ratione quasi conuictus Ferrar. 1. contra gent. cap. 55. Concedit etiam in homine per varias species extremorum produci ab intellectu simplicem conceptum enuntiationis, qua vnum extremum de alio enuntiamus: quod sane aperte falsum esse, quis dubitet, sic enim etiam in homine nec erit compositio, nec diuisio enuntiationis: sed solum in simplici apprehensione extremorum antequam enuntiatione conferantur, erunt diuersi conceptus, quod etiam in angelis accidere posset: quare nulla esset inteAngelos, & homines in componendo & diuidendo differentia.

Tertio respondent alij Thomistae, (quorum responsum ego libentius amplector) primum quidem, non intelligere Angelum diuidendo quando extrema non apprehendit distincte, sed alterum solum apprehendit confuse, & hoc tantum voluisse docere S. Thom. deinde, si extrema apprehendantur distincte, non posse Angelum sine compositione intelligere ea extrema, quo rum habet diuersas species: Postremo, ea extrema, quorum habet vnicam speciem, posse ab angelo intelligi, & vnum ab alio negari sine diuisione conceptuum. Primam partem hoc modo ex plicant, vt cum angelus indicat, hominem esse rem singularem, & non esse quidquam eorum, quae irrationalia sunt, aut non viuentia, absque diuisione vno simplici conceptu iudicet, hominem non esse quidpiam eorum vniuersim. Hoc mihi non est creditu difficile: ad hoc enim, ita vt vniuerse iudicet angelus, hominem non esse ina nimatum, sufficere videtur species ipsius hominis, qua videt esse animatum, & sic de alijs: & in hoc sensu placet mihi cum his Thomistis mentem S. Thomae interpretari, ne cogamur aliquid contra illius doctrinam de multitudine specierum in intellectu angelico asserere. Secundam vero & tertiam partem, huius sententiae satis confirmanea, quae superius adducta sunt, quibus supersedere conueniens iudicaui.

Caput 3

CAPVT III. Corollarium praecedentis doctrina

CVm antiqua, & peruulgata sententia semper fuerit, compositionem, & diuisionem, & discursum non esse vnum conceptum in mente sed plures ordinatos: non defuere hac nostra aetate aliqui Philosophiae professores qui dixerunt tam compositionem, quam diuisionem & syllogismum esse vnam qualitatem compositam ex pluribus per physicam & realem vnionem, quemad modum ex duabus aquis per coniunctionem & continuationem fit vna aqua, ita, vt copula in compositione, diuisione habeat vim nexus physici & realis, sicut punctum inter partes lineae, atque eo dem modo particula illationis ergo eandem omnino vim habeat in consequentia, connectens ni mirum antecedens cum consequenti, & efficienvnam qualitatem: qui autem hoc modo Philosophantur asserere debent singula, quae diximus esse vnam simplicem qualitatem, non dico vnam qualitatem ita simplicem, vt composita non sit, ne que habens partes; sed ita vnam vt non sint duae habentes solum ordinem inter se. Hanc vero sententiam sibi persuadent, quia contingere potest, vt quis apprehendat subiectum & praedicatum, & copulam propositionis, non solum quodlibet eorum seorsim, sed etiam simul tria quae diximus, etiamsi non dum ad iudicium & assensum perueniat. Addunt praeterea intelligi & explicario posse, quo pacto species illae repraesentantes extrema & copulam propositionis transeant in iudicium & assensum, nisi quia species expressa copulae fiat reipsa nexus physicus, quo duae illae species expressae extremorum connectantur, & ita fiat compositio. Idem eadem proportione de syllogismo dicunt, nempe esse compositionem per physicam coniunctionem & nexum realem, qui per notam illationis ergo de notatur, cum autem ab eis quaeritur, quo differat iudicium, quod habent angeli a nostro, respondet illud esse simplicem qualitatem sine hac compositione & nexu reali nostrum autem esse compositum coniunctione & nexu reali.

Mihi vero haec opinio summopere displicet. primum quia infirmo fundamento nititur, vt contra antiquam & communem sententiam stare queat; deinde quia multo faciliori modo a nobis explicabitur natura compositionis, & diuisionis atque discursus, vt communem sententiam tueamur. Primum quidem debilis est ratio praecedentis sententiae, quia licet apprehendere possimus extrema propositionis (adde etiam, si placet, & copulam) antequam iudicemus & assensum praebeamus, non licet inferre iudicium & assensum fieri per hoc, quod conceptus illi nectantur conceptu copulae est, tanquam reali vinculo & vnione, si alio modo faciliori, id fieri possit: oportebat enim authores huius sententiae refellere omnes alios modos, quibus dici posset assensum fieri sine hoc physico nexu & conuictione, vt probarent fieri eo modo quem ipsi contendunt.

Deinde praedicta sententia refellitur efficaci ratione, quoniam aut nexus ille copulae est, nectit integros conceptus extremorum, quos antea habebat intellectus in sola apprehensione, aut non nectit integros conceptus qui per se integri, & sine coniunctione essent, aut esse possent; sed partes eiusdem conceptus, quarum quaelibet soluta copula est non possit esse integer conceptus: atqui neutro modo defendi potest haec sententia, est ergo commentitium genus illud compositionis. Porro neutro modo defendi posse hanc sententiam facile etiam conuincitur. Primum quia copula illa nectere non potest integros conceptus, & physice eos vnire, cum antea essent diuisi, nam quamuis duae substantiae corporeae, vt duae aquae, aut duae quantitates vt in sacramento Eucharistia re ipsa ita coniungi possint, vt fiant aut vna aqua, aut vna quantitas: tamen hactenus in Philosophia inauditum est, duo accidentia prius diuisa & distincta postea inter se ita physice coniungi vt fiant vnum accidens, nisi coniunctis, & physice inter se vnitis substantijs, aut quantitatibus, in quibus erant accidentia, veluti cum vniuntur duafrigiditates vnitis duabus aquis & facta vna aqua aut vnitis duabus quantitatibus consecratis in calice: ipsa tamen accidentia per se sola physice non possunt vniri vt fiat vnum accidens & compositum ergo neque duo conceptus antea diuisi phyfice vniri queunt, vt fiat vnus conceptus compositus. Ex quibus patet fieri non posse vt ijdem conceptus extremorum, quos inter se solutos intellectus habebat in sola apprehensione, permaneant in compositione connexi re ipsa & physica vnione per conceptum copulae est tali modo conceprae vt fiat assensus: & quamuis ijdem conceptus extremorum nempe subiecti & praedicati, qui erant in apprehensione sine iudicio connecti possent per conceptum copulae est, tamen asseren¬ dum non esset per eundem conceptum copulae est, qui erat in apprehensione physice vniri: nam si in apprehensione possunt esse conceptus extremorum, & copulae sine iudicio & assensu sicut aduersarij, fatentur certe vt postea esset assen sus, & connecterentur extrema per copulam, ne cesse esset variari conceptum copulae qui erat in apprehensione, & per illum nouiter aliquid repraesentari, quod in apprehensione non reprae sentabatur: sic autem non esset idem conceptus copulae siquidem ipsam non repraesentaret eodem modo.

Praeterea si conceptus copulae est vniat non diuersos conceptus, sed partes eiusdem conceptus, vt ita sit vnus conceptus compositionis, & diuisionis extensionem aliquam habens repraesentationis, sequitur etiam in intellectu Angeli posse reperiri compositionem: siquidem habere potest conceptum habentem aliquam extensionem repraesentationis hoc ipso, quod repraesentat rem aliquam cum extensione, hoc est, vario modo sehabentem in seipsa: & eodem modo sequitur posse Angelum omnes res per discursum intelligere, siquidem potest vnum conceptum compositum habere eo modo quo nos habere possumus aut potius sequitur neque nos discurrere posse, si discursus est vnus conceptus compositus, siquidem in vno conceptu non potest ab vno in aliud intellectus procedere. Adde etiam, quod licet conclusio syllogismi connecti posset cum antecedenti per particulam ergo, tamen duae praemissae in syllogismo nulla copula physice coniungi possent, Demum licet copula est affirmata nectere posset praedicatum cum subiecto in propositione, tamen copula negata nescio qua ratione tali physico nexu nectere possit.

Postremo multo faciliori ratione secundum sententiam communem explicare possumus naturam compositionis, & diuisionis vt sint duo conceptus, alter praedicati, alter subiecti quibus non concipiantur extrema absolute, sed ita relate vt vnum alteri conueniens repraesentetur, & hoc sit cum altero vnum componere; contra vero diuidere sit concipere extrema, non absolute, sed ita relate, vt vnum repraesentetur alteri non conueniens, sed ei dissentaneum. Conuenientia autem extremorum denotatur a nobis per copulam est affirmatam, disconuenientia vero per eandem copulam negatam, ita vt in mente nostra non respondeat copulae peculiaris conceptus rei, licet aliquem etiam conceptum vocis respondentem copulae habeamus, sed compositio & diuisio siduorum conceptuum repraesentantium res eo modo, quo diximus, & ideo dicatur compositio conceptuum, quia extrema eo modo conuenientia repraesentantur: diuisio vero quia extrema diuisa hoc est, secum pugnantia & minime conuenientia concipiuntur. Est etiam in discursu in praemissis & conclusione connexio quaedam non physica & realis, sed repraesentationis, eo quod res repraesentatur per varios conceptus cum aliquo ordine: nam minor propositio repraesentat extrema connexa cum maiori, eo quod alterum extremum minoris est in maiori, & demum conclusio repraesentat sua extrema sub eodem ordine cum praemissis quasi ex illis oriatur, quod denotatur per particulam illationis, ergo, & ita recte seruatur ratio compositionis & diuisionis nempe conceptum in propositione & consequentiae in discursu. Ponro ante compositionem & diuisionem non esse vnum conceptum, sed plures ordinatos & discursum, similiter supponunt aperte Scolastici allega ti in hac disputatione, & supra etiam citati disputatione praecedenti.

Ex dictis sequitur nunquam esse compositionem & diuisionem in sola apprehensione sine iudicio & assensu, quia nunquam est compositio nisi cognoscatur conuenientia extremorum, & nunquam est diuisio nisi cognoscat intellectus extrema secum pugnare, & minime conuenire. In hac autem cognitione est assensus, vt ex professe ostendemus 12. disput. 62. cap. 3. & disput. 79. cap. 3. quocirca Aristot.ide Interpret. cap. 1. Inter tres actus & operationes intellectus non connumerat apprehensionem compositionis & diuisionis, & deinde iudicium, & tandem discursum; sed simplicium apprehensionem, compositionem & diuisionem; illo autem modo non numerasset tres actus intellectus, sed quatuor, vt constat, addendo simplicium apprehensionem. Ex quo etiam refellitur sententia eorum, qui putant assensum esse nouum actum intellectus post cognitionem et iam conuensentiam, extremorum vt ostendemus. 1. 2. disput. 79. cap. 3.

Deinde sequitur falsam esse eorum sententiam, qui dicunt, posse apprehendi in relatis conuenientiam vnius cum alio ratione ordinis per simplicem apprehensionem. Primum quoniam cum nihil aliud sit assensus, & compositio in nobis, quam conceptum duarum rerum, aut rationem secum conuenientium, & hoc ipso, quod quis apprehendit patrem relatum ad filium, cognoscit conuenientiam inter se, sequitur nihil deesse ad veram compositionem & iudicium: praeterea quia illa non potest dici simplex apprehensio relationis vnius ad aliud, cum qua non potest esse dissensus negans rem illam referri ad aliam, siquidem cum simplici apprehensione potest esse assensus & dissensus de re illa comparatione cuiuscumque alterius; atqui cum simplici apprehensione, qua quis apprehendit Patrem relatum ad filium non potest esse dissensus negans illum esse Patrem talis filij, ergo apprehensio illius relationis non fuit simplex, sed composita cognitio cum assensu & iudicio.

Articulus 5

Notationes circa Articulum.

PRior conclusio articuli est. In intellectu Angel non potest esse per se falsitas, hoc est, in cognitione pro pria & quidditatiua, quam de rebus naturaliter habet. Et ratio est manifesta; quia si Angelus intelligit rem quidditatiuo conceptu; sequitur intelligere eam sicut ipsa est, ac proinde non decipi in cognitione illius: deceptio enim in hoc consistit, vt intelligatur res aliter, quam est, affirmando de illa aliquid esse, quod non est; ideo dixit Aristot. lib. 9. Metaphys. textu 12. in cognitione quidditatis non esse falsitatem, quia vel in totum attingitur res, vel in totum ignoratur: de quo testimonio & sententia Aristot. satis superque dictum est a nobis supta disput. 75. cap. 2.

Posterior conclusio: Per accidens potest esse falsitain intellectu Angeli. Dicit S. Thom. Per accidens, hoc est, in cognitione earum rerum, quas cognoscit non proprio & quidditatiuo conceptu, sed per coniecturam, & aliunde quam per supernaturalem reuelationem, qualia sunt mysteria supernaturalia, cum ea cognosceret per coniecturam tantum, aut secreta cordium, aut futura libera similiter. Notat tamen S. Thom. Angelos bonos in hac coniectura non decipi, quia ita prudenter se gerunt, vt non audeant de his iudicium ferre: daemones autem malitia sua temere iudicantes aliquando decipi. Quare non negat, Angelo secundum naturam conuenire per se deceptionem circa huiusmodi obiecta eo modo cognita¬

Caeterum cum falsitas intellectus non reperiatur in simplicium apprehensione, sed in compositione & diuisione, vt docet Aristot. lib. I. de Interprecap. 1. & vt vidimus praeced. disputat. Angelus non semper iudicet per compositionem & diuisionem: notat Caietan. in commentario huius articuli, in e simplicium apprehensione, quam format noster intellectus, non esse veritatem aut falsitatem, sicut in enuntiante verum; quia neque est compositio ex parte conceptus formalis, cum sit vna simplex qualitas: neque ex parte obiecti, cum vna tantum res apprehendatur, aut si duae apprehenduntur non cognoscantur vt inuicem relatae: at vero in intellectu Angeli iudicante rem esse, aut non esse, est veritas & falsitas, vt in enuntiante quia licet iudicium hoc faciat intellectu simplici¬ quadam qualitate conceptus formalis, & ira ex parte illius non sit in intellectu Angeli compositio & diuisio, tamen ex parte obiecti est vera compositio & diuisio: quia reuera per eandem simplicem qualitatem Angelus enuntiat vnam rem de alia.

Haec tamen sententia Caietani, quamuis vera sit, quoties Angelus diuersas res cognoscit, & vnam de alia enuntiat, aut negat, vt albedinem de homine praedicans, & equum negans de Leone (sic enim ex parte obiecti est distinctio praedicat: & subiecti) tamen quia interdum habere potes Angelus iudicium de eadem re, in qua non distinguat praedicatum a subiecto, etiam ex parte obiecti, sicut nos distinguimus: & tunc non minus dicat verum, quam si nos per compositionem enuntiaremus: ideo aliter existimo Philosophandum de veritate. Porro autem angelum posse habere iudicium, in quo sit veritas vt enunciante, ex eo probat, quia non minus ipse iudicare potest hominem esse animal, & esse rationale, quam nos iudicamus; ipse tamen non potest distinguere rationem animalis ab homine, vt supra disput. 118 cap. 4. ostensum est, quare neque ex parte conceptus formalis, nec ex parte obiecti cogniti esin Angelo compositio. Nihilominus esse potest in eo veritas vt enuntiante, atque esse posset in eo falsitas eodem modo etiam in ijs, quae sola nostra ratione distinguuntur, si circa haec decipi posset non distinguens ex parte obiecti rationem praedicati a subiecto. Quocirca respondeo, ideo Ange lum simplici conceptu non minus iudicare posse, rem esse, aut non esse, quam nos compositione & diuisione: & in eo posse reperiri veritatem vt enuntiante verum: imo & falsitatem, si aliunde non repugnaret, vt dixi; quia simplex illa cognitio ex parte conceptus formalis & obiectiui, aequiualet nostrae compositioni, imo perfectior multo modo habet vim enuntiationis, quam illa, Hac eadem ratione in diuino intellectu reperitur veritas in enuntiante, sicut quaest. 16. art. 5. a nobis dictum est. An vero in intellectu angeli sit falsitas practica, vel qua ratione in eo sit defectus qui praecedit semper peccatum, infra dicemus disput. 235. cap. 3.

Articulus 6

CONCLVSIO est affirmans.

Articulus 7

CONCLVSIO est: Cognitio vespertina, qua cognoscuntur creaturae secundum proprias rationale. formales eadem visione, qua videtur verbum, non est distincta visio formalis, quamuis sit diuersi obiecti: tamen vespertina quatenus est per innatas species rerum proprias, es diuersa a visione verbi: & in hoc sensu loquitur Augustinus. In hoc artic. solum videtur esse notandum S. Thom. aperte concedere, eadem visione, qua videtur Deus, videri etiam creaturas secundum pro prias ipsarum rationes: cuius oppositum diximus videri nobis probabilius supra disputatione 50. capit. 7.

De materia horum Articulorum, & de mente August. circa illam, satis superque a nobis dictum est supra disputatione 51.

PrevBack to TopNext