Text List

Quaestio 59

Quaestio 59

Articulus 1

CONCLVSIO est affirmans. Circa cuius pro bationem nihil notatione dignum occurrit praeter ea, quae diximus supra quaestione 19. artic. 1. circa rationem, qua S. Thom. probat, in Deo esse voluntatem, ea enim omnia deseruiunt ad pro bandum, in angelo etiam esse.

Articulus 2

COnclusio est affirmans: circa cuius confirmationem multa consumit Caletanus, quibus supersedere operae pretium duxi; eadem enim communisque difficultas est de intellectu & voluntate Angeli, & hominis.

Articulus 3

CONCLVSIO est affirmans.

Articulus 4

Notationes circa articulum, & quaestio. nem totam.

Conclusio est: Appetitus intellectiuus in angelis non diuiditur per irascibilem, & concupiscibilem sicuper duas potentias, sed eadem est facultas indiuidua

Non negat S. Thom. facultatem voluntatis in Angelis habere actum appetendi, qui pertinet ad appetitiuam potentiam: & actum pertinentem ad irascibilem: sed negat, esse diuersas facultates. Circa rationem huius articuli recole, quae diximus supra disput. 9. c. 3. nempe practicum & speculatiuum non constituere diuersas facultates, secundum speciem, quia conueniunt eidem facultati secundum rem: & varij respectus ad varios a ctus sub vna communi ratione in eadem facultate, aut habitu secundum rem, vt respectus ad album & nigrum in facultate videndi, non variant facultates, aut habitus secundum speciem. Caetera, quae in hac quaestione disputatione digna erant, communem habent difficultatem in homine, & in angelo, de quibus Deo duce meliorem nacti temporis occasionem in materia de anima fusius disseremus: de libero autem hominis arbitrio, an in eo libertas, sit multa diximus supra disput. 68. capit. 1. quae eodem modo de Angelo intelligenda sunt.

PrevBack to TopNext