Table of Contents
Quaestio 60
Quaestio 60
Articulus 1
COCLVSIO est. In voluntate Angeli est dilectio naturalis. Circa quam conclusionem & doctrinam articuli notandum est primum S. Th. hic agere de dilectione, qui est actus elicitus voluntatis: loquitur enim de inclinatione naturalAngeli secundum voluntatem, de qua disputaue rat in praecedenti quaestione: de voluntate autem Angeli docet, ferri etiam naturaliter in obiectum, & hanc operationem appellat amorem naturalem: dicitur autem naturalis amor voluntatis, qui est per modum naturae, hoc est, necessarius & determinatus aliquo modo, sicut est natura in sua operatione: hon autem indifferens ad vtrunque, quod est proprium voluntatis, vt voluntas aut libera est, qua ratione Sanctus Thomas 1. 2. quaest. 20 articul. 1. docet, voluntatem velle aliqua naturaliter, vt sensum & vitam: hoc est, necessario & determinate aliquo modo, vt ibidem vberius explicabimus, distinguitur autem hic amor naturalis ab electiuo, quod electiuus est liber & ad vtrumque indifferens: naturalis vero necessarius & determinatus ad vnam partem: cumque in actu voluntatis contingat duplex necessitas, vt ibidem dicemus, altera, quam vocant, quoad exercitium, quando ita amat voluntas aut operatur, vt non possit non amare, aut operari: altera vero quam dicunt quoad specificationem, quando voluntas ita amat, vt non possit odio habere, aut ita odit, vt non possit amare: admonet recte Caietan. in commentar. S. Thomam hic solum docere vniuersim, aliquem actum amotis naturalem, hoc est, necessarium esse in voluntate: vtrum autem sit necessarius quoad exercitium, an vero quoad specificationem, non definire: quia vt sit in Angelo aliquis actus amoris naturalis, satis est, esse necessarium quoad specificationem.
Deinde circa rationem S. Tho. in hoc ratio multa consumit Caietanus, quae non oportet repetere: illud autem solum obseruandum est; ea ratione non solum probari esse in angelo actum amoris elicitum: sed etiam aliquem elicitum esse naturalem: quia vbi est posterius, semper est prius amare autem naturaliter, & necessario, est aliquid prius, quam amare ex electione. Qua vero ratio ne voluntas angeli in aliqua feratur naturaliter hoc est, necessario quoad specificationem: & anin aliquod obiectum ferri possit naturaliter, hoc est, necessario quoad exercitum eodem modo philosophandum est, atque de humana voluntate: de hac autem tractabimus prima secunda quaestione illa io¬
Articulus 2
Conclusio Articuli est affirmans. Circa do ctrinam tamen illius notandum est, nomine dilectionis naturalis intelligere S. Thom. dile ctionem finis: nomine vero electiuae, dilectionem mediorum, quae vtilia iudicantur ad finem. Caeterum nomine finis non intelligit quemcumque finem, sed beatitudinem in vniuersum; circa quam voluntas quaecunque creata fertur necessario quoad specificationem, quia non potest eam quis odio habere. Alios vero fines peculiares non omnes diligit voluntas creata necessario quoad specificationem: quia in multis illorum, siue appetantur sub ratione honesti, siue sub ratione delectabilis potest apparere ratio mali, ob quam odio haberi possint, etiam in ipso opere virtutis: non dico, ipsam rationem honestatis posse odio haberi: sed opus ipsum, quod sub ratione honestatis appetii tur posse odio haberi. Quae vero obiecta sint, qua in se, & secundum se non possint odio haberi, & ita necessario diligantur quoad specificationem, dicemus 1. 2. q. illa 10. ar.I. dilectio autem electius dicitur a S. Thom. dilectio mediorum, quae vtilis sunt ad aliquem finem: quod si ita intelligatur vt vsurpetur electio in propria & primaria sua significatione, reuera electiua dilectio solum potest esse mediorum, nec vnius tantum, sed inter plura, vt 1. 2. q. 13. art. 6. ostendemus; electio enim, vt electio est vnius medij alijs praelati, per consultationem esse debet. Si vero nomine electiuae dile ctionis intelligamus liberam dilectionem, erit dilectio electiua, quaecunque voluntas finis singula ris siue honesti: siue delectabilis, qui non appetii tur necessario quoad exercitium, neque quoad specificationem: tametsi quadam ratione haec voluntas dici soleat mediorum, quatenus voluntas dicitur appetere omnia propter vltimum finem beatitudinis, vt explicabimus ex mente S. Thom. 1. 29. 1. ait. 6. At vero Alex. vt colligitur ex 2. p. q. 30. membr. 1. & q. 31. membr. 3. vocat dilectionem naturalem in angelis dilectionem alicuius tanquam conuenientis: electionem autem vocat dilectionem vnius prae alio¬
Articulus 3
COnclusio est, Vtroque modo Angelus diligit seHanc vero conclusionem sic explicat. S. Doctor, cum enim amare sit velle alicui bonum ex Arist. 2. Rhetoric. c. 4. & ex eodem S. Th. 1. 2. q. 26. a. 4. & Caiet. ibid. sequitur vt optime notauit Caiet. & indicat S. Th. vtrobique in omni actu amoris esse duplicem respectum: alterum ad tem subsistentem, cui volumus bonum: alterum ad bonum concupitum. Respectu rei subsistentis, cui volumus bonum, dicitur amor amicitiae; intelligi autem debet, si sit rationalis res, (nam res irrationales non amamus, nisi amore concupiscentiae, vt ostendi 3. de Adoratione disp. 1. c. 6. ex Arist. 8. Ethic. c. 2. & 7. & S. Th.i. contra gent. c. 91.) tespectu autem boni, quod volumus alicui, dicitur amor concupiscentiae: vtrumque vero respectum esse in eodem actu amoris, ex eo patet, quia ipsa concupiscentia boni refertur ad aliquem subsistentem, cui volumus subsistentem, cui volumus illud bonum, & contra non est respectu amicitiae ad rem subsistentem, nisi in concupiscentia ipsa boni. Cum igitur haec ita sint, sequitur, Angelum posse seipsum diligere amore naturali, & electiuo: quia & potest sibimevelle bonum aliquod naturali dilectione & appetitu, hoc est, ita necessario, vt non possit illud sibidolle, hoc est, odisse, vt cum sibi diligit beati tudinem, gratiam, & alia huiusmodi, & potest sibi velle bonum non naturaliter, sed ex electione, hoc est, ita libere, vt nullo modo necessario, illud concupiscit.
Notat tamen Caietanus, & bene, non solum amari posse amore, prout est concupiscentia, accidens aliquod alicui subsistenti, sicut amamus nobis aut amico sanitatem, sed etiam vnam rem supposito distinctam posse nobis, aut alteri amari, vt nobis amamus pecuniam, vinum, & alia huiusmodi, quatenus nobis coniungi possunt media aliqua operatione, vt L. 2. q. 4. artis. fusius dicemus: & in hunc sensum interpretatur S. Thomam in hoc articulo, cum ex doctrina Aristotelis 1. Ethicorum capit. 6. docet dupliciter aliquid amari posse, & vt rem subsistentem, cui volumus bonum aliquod, & vt bonum accidentarium, quod alicui volumus: intelligens nempe per bonum accidentarium, etiam rem supposito distinctam, coniungendam tamen accidentarie media aliqua operatione.
Deinde ex doctrina praemissa de amore amicitiae, & concupiscentiae colligitur; qua ratione amor Angeli, quo seipsum diligit, sit naturalis, & electiuus: nam si consideretur, vt amor amicitiae, semper est amor naturalis, eo quod amor natura lis est ille, qui est necessarius aliquo modo, hoc est vel quoad exercitium, vel quoad specificationem amor autem, quo se amat Angelus, quatenus est amor amicitiae, est necessarius quoad specificationem; quia ita seipsum diligit, vt non possit seipsum odisse: nemo enim vnquam carnem suam odio habuit, vt inquit Paulus ad Ephes. 5. nam si alique sibi inferunt malum mortis, aut poenae, quod videtur indicium aliquid odij erga seipsos, non faciunt ex displicentia sui, & ita non prosequuntur seipsos odio inimicitiae, sed, tunc potius seipsos amant desiderantes vno malo ab alio maiori seipsos liberare.
Si vero amor, quo angeli seipsos diligunt, consideretur, vt est amor concupiscentiae, nempe quatenus refertur ad rem ipsam, & bonum, quod sibi concupiscunt: potest esse naturalis, & electiuus pro diuersitate eorum, quae sibi Angeli concupiscunt, iuxta ea, quae artic. praecedenti notata sunt
Caeterum sunt nonnulli Thomistae, qui censent Angelum seipsum semper & necessario amare, non tantum quoad specificationem, sed etiam quoad exercitium, sicut seipsum semper & necessario intelligit, secundum quorundam sententiam & opinionem. Contrarium tamen mihi magis probatur, quod & Ferrariens. docuit 3. contra gentes capit. 109. §. Ad euidentiam, & tatio est manifesta, quia, vt dicemus l. 2. q. 4. art. 1. tunc voluntas non potest ab actu aliquo cessare, sed necessario fertuquoad exercitium, quoties in ipsa operatione & exercitio non potest apprehendi ratio mali: Angelus autem potest apprehendere rationem malivel minoris boni in ipso actu amandi seipsum nempe vt Deum toto corde amet, sui etiam obli¬ tus. Adde quod in alijs obiectis, quae sibi amavt bona, non inuenitur aliquod praeter Deum clare visum, a cuius amore non possit cessare: ac proinde cum amor amicitiae, quo seipsum Angelus diligit, non sit distinctus ab amore concupis centiae, quo rem aliquam, vt bonum sibi concupiscit: efficitur, vt nullus sit actus amoris sui, necessarius quoad exercitium, nisi amor, quo Deum clate visum sibi amat, tametsi necessarium esset quoad exercitium, amare sibi aliquod bonum, hoc aut illud, quod tamen adhuc mihi non satis certum est. An vero seipsum semper intelligat, diximus supra disput. 219. cap. 3.
Articulus 4
CONCLVSIO est: Vnus Angelus alium diligit naturali dilectione, quatenus cum eo conuenit in natura. Caeterum quatenus cum eo conuenit in alijs rebus, & quatenus ab eo differt, non diligit eum dilectione naturali, sed electiua, Doctrina huius articuli ex praecedentibus explicari debet, vt dilectio naturalis e adicatur, quae estquodammodo necessaria, hoc est, quoad specificationem saltem; cumque Angelus, ita diligat alterum Angelum ratione naturae ipsius, vt ratione illius non possit ipsum odio habere, nec sibi displicere possit: efficitur, vt ratione naturae, in qua vnus cum alio conuenit, non possit ipsum odio habere: ac proinde ipsum diligat necessario, quoad specificationem, iuxta superius notata: nam si vnus angelus potest alterum odio habere, non est ratione naturae, sed ratione aliorum, quae naturae coniunguntur, in quibus interdum vnus cum alio conuenit, interdum ab eo differt, vt ratione peccati, vel alia accidentaria ratione, & hoc est, quod ait S. Thom. in posteriori parte conclusionis, vnum angelum non diligi naturaliter ab alio, quatenus conuenit in alijs rebus, quam in natura, aut quatenus differunt: quia ratione aliorum, quan naturae, potest vnus odio habere alterum: & ita se ipsum diligit, non diligit necessario quoad exercitium, vt constat, nec quoad specificationem: cum possit ipsum odio habere.
Cum autem dicemus, posse vnum Angelum odio habere alterum ratione aliarum rerum, quam naturae propriae, non intelligimus, posse ipsum tantum odio habere volendo ei malum aliquod accidentarium: sed etiam desiderando, ipsum non esse, non quia natura ipsa displiceat secundum se, sed ratione alicuius adiuncti.
Articulus 5
CONCLVSIO est: Angelus naturaliter plus diligit Deum amore etiam amicitiae, quam seipsum Hanc conclusionem mea quidem sententia duo bus modis videtur intelligere S. Thom. Vno modo vt angelus diligat Deum plus, quam seipsum siue amore supernaturali, per charitatem, quate nus ipsum amat vt finem beatitudinis: siue amore non supernaturali, quatenus amat ipsum vi bonum vniuersale a quo pendent omnia: & vtro que amore dicatur Angelus diligere Deum natu raliter, hoc est, per modum naturae, siue necessario quoad specificationem propter rationem superius dictam. Altero modo intelligere videtur conclusionem, ita vt distinguat amorem charitatis, qui est ordinis supernaturalis, & refertur in Deum, quatenus est obiectum beatitudinis, ab amore ordinis naturalis, qui fertur in Deum vt est bonum vniuersale, a quo pendent omnia, & vtro que modo Angelus plus diligat Deum, quam seipsum. Caeterum, quod attinet ad duplicem modum amoris amicitiae Dei vt finis est, & bonum vniuersale omnium, & vt est finis beatitudinis, an sit necessarium ita distingui 1. 2. quaest. 109. articul. 3. dicemus. Siue autem illum distinguamus, siue non, nunquam debemus concedere aliquem actum amoris amicitiae ergo Deum absque omni auxilio gratiae Dei, vt ibi dem probabitur, neque vero Sanctus Thomas in in hoc articul. in solutione 5. concedit, in daemonibus manere actum aliquem amicitiae erga Deum: hoc enim nimis absurdum videretur: sed inquit solum, posse daemones, aut homines Deum odio habere ratione effectuum, quod sibi contrarios experiuntur: subdit, cum tamen in quantum est bonum commune omnium, vnum quodque naturaliter diligat plus Deum, quam seipsum: hoc est, daemon, aut homo non potest Deum odisse secundum se, quia ipsum secundum se naturaliter amat, hoc est necessario, saltem quoad specificationem, vt supra exposi¬ tum est: ex quo non sequitur, daemonem nunc in dilectione amicitiae erga eum vllo modo manere.
Ex Auctoribus vero, quos allegabimus primasecundae quaestione 109. articulo 3. asserentibus, peum diligi ab Angelo naturaliter amore amicitiae, quatenus summum bonum nostrum est, omnes dicunt, magis diligi neum ab Angelehoc amore, quam ipse Angelus seipsum diligat, praeter, Bonauenturam, qui nullam de hac ramentionem facit. Caeterum, vt intelligamus, qua ratione verum esse possit, Angelum plus, quam seipsum, posse diligere neum hoc amore amicitiae, notandum est, in eodem actu amoris efse duplicem illum respectum, amicitiae, & concupiscentiae, vt in secundo articulo notauimus. Praeterea, vt ait Aristoteles & Sanctus Thomas, ibidem allegati, ea quae amantur amore amicitiae; dicuntur diligi per se: quae vero amore concupiscentiae, dicuntur amari per accidens. Quare si inuicem comparentur, quamuis non sit idem respectus amoris, dicendum est, magis diligi ea, quae amamus amore amicitiae: quam ea, quae amamus amore concupiscentiae, & hac sola ratione Angelus magis diligit Deum quam seipsum, cum diligit Deum amore amicitiae: hoc autem intelligo siue amor amicitiae dicatur naturalis, siue supernaturalis. Hoc tamen nihil obstat, quo minus Angelus aut homo possit amare sibi Deum tanquam bonum sibi: tunc autem magis diliget se, quam Deum: quia se diliget amore amicitiae, Deum autem vt rem concupitam amore concupiscentiae. Neque in hoc amore est prauus animus, aut ordo praeposterus: alioquin & diligere nobis beatitudinem, & claram Dei visionem, seu illam sperare, esset contra debitum ordinem: in hoc enim amore nos sumus obiectum amoris amicitiae: Deus autem, vt bonum nostrum media operatione coniungendum est obiectum amoris concupiscentiae: nemo autem audebit talem affectum damnare: quia necessario concedere debemus, in aliquo amore Angelum, & homine magis seipsos diligere quam Deum: de exemplo vero, quo vtitur Sanctus Doctor, vt probet, Angelum plus diligere Deum, quam seipsum: nempe de exemplo brachij, quod inclinatur magis ad defensionem capitis, quam sui ipsius dicemus 1. 2. disputat. 26. capite 5
Postremo notandum est, nonnullos recentiores Theologos existimasse, Deum etiam obscure cognitum ab Angelo diligi naturaliter, hoc est, necessario non solum quoad specisi cationem, sed etiam quoad exercitium, sicuti etiam de dilectione, qua angelus seipsum diligit, philosophantur, vt supra vidimus. Caeterum siue loquamur de amore amicitiae, siue concupiscentiae erga Deum: non est cur affirmemus, Deum diligi necessario quoad exercitium, nisi sit clare visus: quia in exercitio talis amoris non potest apperere ratio omnis boni: quod quidem omnino necessarium erat, vt Angelus Deum diligeret necessario quoad exercitium, vt artic. 3. dictum est.