Table of Contents
Quaestio 61
Quaestio 61
Articulus 1
CONCLVSIO est affirmans. Ratio vero, qua illam probat Sanctus Thomas, est, quia solus Deus est suum esse: & ita solus ille est ens per essentiam: cetera vero entia, quia non sunt suum esse, sunt entia per participationem: omne autem ens per participationem debet fieri ab eo, quod est tale per essentiam. In hac vero ratiocinatione illud difficile est, quo pacto in rebus creatis esse distinguatur ab essentia: de qua re disputandum est 3. p. quaest. 17. ideo multo faciliori ratione haec sententia Catholica probari potest ex doctrina supra disp. 19. vbi ex eo probauimus, esse Deum, quia debet esse aliquod ens non habens sui causam. Tum etiam ex eo, quod diximus disput. 25. infinitum per essentiam, quod est carere causa sui, soli Deo conuenire.
Disputatio 224
An creati fuerint Angeli ante mundum corporeum
Angelos creatos fuisse initio durationis, ante mundum tamen visibilem, non pauci Patres sentiunt. cap. 1. Praedictam sententiam non posse ex Scriptura apmnari. cap. 2. Non fuisse sufficiens aliud fundament. tentia damnaretur. cap. 3. Verba Concilij Lateranensis non continent dam superioris sententiae cap. 4. Angelos simul duratione cum creatura corpore fuisse fert probabilior opinio, cap. 5. Diluuntur rationes prioris sententia, cap. 6.
Caput 1
CAPVT I. Angelos creatos fuisse initio durationis ante mundum tamen visibilem, non pauci Patres senserunt.
COntra Aristaliosque philosophos indubitata apud Patres, & Ecclesiam Catholicam fideest, nullam spiritualem creaturam ab aeterno fuisse sed initium habuisse suae durationis: nam Prouerb. 8. dicitur, Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret, secundum lectionem nostrae vulgatae, iam Septuaginta pro eo quod est, Antequam quidquam faceret, trai stulerunt, ad opera sua, quam lectionem non pauci Lati ni, & Graeci Patres secuti sunt, quos in 3. p. 1. q. a. allegabimus. Definitur quoque haec veritas in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. & refertur in c. firmiter, de summa Trinitate, & fide Catholica. Ceterum vtrum aliquo tempore ante creaturam omnem corpoream, an vero simul cum ipsa Angeli fuerint producti, non est apud veteres Patres extra controuersiam. Nam multi affirmant, ante mundum visibilem & corporeum fuisse Angelos a Deo productos. In hac sententia fuere ex Graecis Patribus Origen hom. 4. in Esaiam, in principio, (quamuis in prooemio librorum Periat, chon, in fine existimet, rem esse dubiam) Basil homil. 1. in Genes. ante medium, & homil. 2. in illa verba Terra erat inanis & vacua. Nazians. orat panegyrio. in natale Domini quae est 38. ante medium §. Sic mini rum & sequenti, quem sequitur Nicetas ibid. Praeterea idem Nicetas in orat. 39. Nazianz. quae est in sancta lumina, in illa verba, At vero nobis, & idem Nazianorat. 42. quae est secunda in Pascha, §. Quoniam autem, vbi repetit quae dixerat oratione illa 38 sententiam vero Nazianz. veriorem existimat Damasc. lib. 2. de fide, cap. 3. sub finem
Et Latinis vero hoc idem docuerunt Hilarius lib. 12. de Trinitate, post medium, Ambrosius in prae fat. Psal. 1. & lib. 1. Hexameron, cap. 5. post medium, Hieronym. in epist. ad Titum, in magnis commentarijs, qui habentur in 6. tomo in illa verba capitis 1. Quam promisit non mendax Deus. Casianus collat. 8. cap. 7. qui non solum existimat, hanc sententiam esse veriorem, sed etiam affirmat, neminem fidelium de eadubitare. Referri etiam solet in hanc opinionem author libri de Ecclesiasticis dogmatibus apud Augustius cap. 10. ibi tamen solum docet, cum tenebrae adhuc ipsam aquam occultatent, quam Deus ex nihilo in terra creauerat, & ipsa aqua terram absconderet, factos esse Angelos, & omnes coelestes virtutes, vt bonitas Dei non esset otiosa, sed haberet Deus in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet. Quibus verbis non significat hic auctor, Angelos fuisse creatos ante omnem corpoream creaturam, cum iam esset terra, & aqua: sed productos fuisse ante lucem, cum adhuc tenebrae essent ante faciem abyssi, & antequam terra luce ipsa visibilis redderetur. Refertur etiam pro hac sententia August. in illud Psal. 89. friusquam montes fierent, &c. id tamen ibi non docet. Demum allegari solet Chrysost. homil. 22. in Genes. sed eo loco solum docet, Angelum peccasse, antequam formaretur primus noster parens.
Huic tamen sententiae fauere videntur Gregor. lib. 28. moral. cap. 7. in illud. Cum me laudarent astra matutina, &c. vbi inquit: Prima in tempore condita es natura rationabilium spirituum. Adde etiam Isid. lib. 1. de summo bonoc. 2. sententia a qui hoc ipsum sentire videtur: imo etiam addit, daemonem prius creatum fuisse, quam bonos Angelos, probat autem ex illo Iob 4. Ipse (scilicet Behemoth) est principium viarum Dei. Nomine autem Behemoch multi daemonem intelligunt. Consentit etiam Beda libr. Quaestionum, q. 9. in 8. to. qui verba Isidori tefert: ea tamen explicat in hunc modum, vt diabolus dicatur prius creatus, quam bonus Angelus ordine secundum dignitatem naturae, non secundum durationem, in quem sensum ipsum etiam Bedam, Isidorum, & Gregorium interpretari possemus in eo, quod docent, Anglum creatum suisse ante mundum corporeum, vt intelligantur de ordine secundum dignitatem, non secundum durationem: a qua explicatione non abhorret ipse Greg. lib. 28. moral. cap. 18. cum de diabolo ait, primum conditum fuisse, quia ipsum eminentiorem fecit Deus. Fundamenta vero huius sententiae, quae affirmat, Angelum ante mundum corporeum conditum fuisse, inferius afferemus, & confutabimus.
Ceterum contra id, quod supra ex communsensu Patrum praemisimus, videlicet Angelum initio durationis, & non ab aeterno conditum fuisse videtur docere B, silius loco superius allegato: inquit enim, Erat quidem vetustior quidam mundi generatione, status supermundanis potentijs conueniens, supertemporalis, aternus, sempuernus, opificia autem omnium conditor, & opifex perfecit. Quibus verbis sentire videtur, supermundanas substantias, quia potentias vocat, fuisse in aeterno seculo ipsis conuenienti. Ego tamen sic intelligerem Basilium, vt Angeli fuerint ante motum coeli, quem appellamus tempus: ante tempus autem fuerit quosdam interuallum imaginarium, vt ex mente Sanctorum aliquorum explicuimus supra disput. 31. cap. 6. quod concipitur ad modum fluentis. In hoc igitur, inquit Basil. Angelos fuisse, non quia sine initio creati fuerint, sed quia nondum esset tempus, quod in motu corporum est: hoc enim denotauit, cum dixit, esse starum quendam tempore & generatione vetustiorem, & supertempo¬ ralem. Fateor quidem, Ang in libro imperfecto super Gen. c. 3. docere si Angelus fuisset ante mundi corporei creationem, nihilominus futurum in tempore: ipse enim appellat tempus quarumcunque operationum ipsius Angeli successionem: fateretur tamen ingenue, Angelum hoc modo futurum supra tempus nostrum, quod consistit in motu corporis
Caput 2
REcentiores Theologi non modo oppositam sententiam amplectuntur, quae nobis etiam multo probabilior videtur, sed etiam praedicta opinioni Patrum, quam superiori capite retulimus, non dubitant temeritatis notam inurere; tum, quod omnes Scholastici cum Magistro, & multis Patribus oppositum sequuntur: tum etiam quod testimonijs Scripturae, & Concilij Lateranensis, quae contra ipsam afferuntur, non omnino satisfiat. Ceterum quisque doctus & prudens modestiam Doctoris Angelici imitari deberet, qui in hoc articulo, non dico, tot antiquis & grauissimis Patribus, sed vni solum Nazianzeno tantum detuli, vt priorem sententiam damnare vllo modo ausus non fuerit: qua sua modestia S. Doctor Theologorum nostri temporis nimiam in iudicando de aliorum sententiis licentiam non leuiter reprehendit. Sunt vero alij etiam Theologi prioribus multo licentiores, qui affirmare audent, sententiam praedictam Nazianzeni Scri ptura manifeste confutari, quasi huius Scriptura S. Th. ignarus fuisset. Alij vero credunt, in Concilio Lateranensi manifeste damnatam. Ceterum vt Nazianzeni, Hilarij, & tantorum Patrum tueamur auctoritatem, in hoc capite, & sequenti osten demus, eorum opinionem nec in Scriptura, nec ab Ecclesia damnatam vnquam fuisse: ex quo etiam colligemus, nec temeritatis nomine eam censendam esse. Et quidem hactenus damnatam non fuisse sententiam Nazianzeni docent Caietanus in hoc articulo, & Sixtus Senensis loco inferius allegando.
Primum igitur, ex Scriptura probari non posse, Angelos non fuisse conditos ante corpoream creaturam, inductione ostendemus. Tria enim testimonia sunt, quae videntur contra Nazianz posse allegari: ea tamen nihil probant. Primum testimonium est Genes. 1. In principio creauit Deus coelum & terram: dicit enim, in principio, hoc est ante reliqua omnia: quae antequam coelum & terracrearentur, nihil factum erat. Verum certum non est illud, In principio, significare principium ordihis, comparatione omnium creaturarum: sed aliqui censent significare initium temporis, quod in motu corporeo consistit, ac si dicat initio temporis creauit Deus coelum & terram: aut, si denotat antecessionem durationis, non accipi simpliciter respectu omnium creaturarum vniuersim sed respectu corporalium, quarum expresse fit mentio in eo cap.
Secundum testimonium est Eccles. 18. Qui viait in aeternum creauit omnia simul. Hic vero locus sialicuius momenti est, vt contra Nazianzen. de monstret, Angelos fuisse conditos cum creatura corporea, & non antea: probat etiam, omnia corpora elementorum & viuentium simul duratione creata fuisse, vt voluit August. cuius sententia in hac re ab omnibus communiter reijcitur: quare omnes debemus hunc locum interpretari: vt non probet, omnia corpora, nec Angelos cum corporibus omnibus simul duratione productos. Varie autem praedictum testimonium Doctores intelligunt. Gregor. 32. lib. moralium, c. 9. alias 10. explicans illud Iob 40. cap. Behemoth, quem feci tecum, &c. his verbis exponit praedictum locum Ecclesiastici: Cum simul coelum & terra describitur, simul spiritualia, & corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Propterea ergo dicitur fecisse Deus omnia simul, quia omnia, quae deinde facta sunt, ex his duobus facta sunt. Illam igitur particulam, simul, refert Gregor. non ad corporea, & spiritualia: sed ad ea, quae postea per propagationem facta sunt: illa enim simul in sua causa facta esse dicuntur. Astra enim deinde de coelo facta sunt: viuentia vero ex aquis, & ex terra, vt constat Genes. 1. quam interpretationem sequutus est S. Thomas in hac 1. part. q. 74 art. 2. ad 2.
Ego vero existimo, vno ex duobus alijs modis explicari etiam posse praedictum locum, ita vt ex illo nihil contra Nazianz. probetur: primum quidem vt dicantur omnia simul creata, quia breuissimo tempore producta fuerunt. Qua ratione Genes. 2. dicitur: Hae sunt generationes coeli, & terrae, quando creatae sunt in die, quo fecit Deus coelum, & terram. vbi particula, in die, ponitur pro, in diebus, propter breue temporis interuallum. Et Marci 10. Ab initio creatura masculum, & foeminam fecit eos Deus cum tamen non statim in principio ipso mundi indiuiduo, sed paulo post, vt constat ex Genes. 1. sexto enim die primi nostri parentes creati sunt. Et Ioan. 8. Ille (scilicet diabolus) homicida erat al initio: cum tamen non statim ab ipso momento principij mundi homicida fuerit, vel decipiens nostros parentes, vel suadens homicidium Abelis fratri suo Caino¬
Iuxta hanc interpretationem posset aliquis dicere, ex eo loco non satis probari spiritus Angelicos cum creatura corporali fuisse productos? sed paulo ante Angelos creatos fuisse. Ceterum quia multi ex Sanctis Patribus allegati pro praecedenti sententia non solum dixerunt, non fuisse Angelos simul cum creatura corporea creatos, sed multo ante tempore productos: non sufficeret praedicta interpretatio, vt eorum sententiam a nota erroris tueremur.
Deinde praedictum locum Ecclesiastici alio commodiori modo possumus explicare, ita vt particula simul, non referatur ad durationem temporis, nec denotet, eodem tempore omnia fuisse a Deo producta, sed significet, idem quod, pariter seu communiter: quo pacto significat tantum rerum collectionem. Hoc autem modo sensus erit, Qui viuit in aeternum, creauit omnia simul, hoc est pariter omnia creauit, nulla re, praeter ipsum, excepta& aduerbium Graecum κοινῆ quod noster vulgatus transtulit, simul, hoc significat. Quinimo latinum aduerbium, simul, in Scriptura ipsa, & vulgata editione in hoc sensu etiam vsurpatur, Psal. 13. Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt. Psal. 48. Simul insipiens, & stultus peribunt
Postremo posset aliquis eundem locum inter¬ pretari cum Raperto libr. 2. in Genes. cap. 28. hoc modo, creauit omnes res simul non in propriis ipsarum naturis, sed in suamet sapientia, vt deinde illas omnes extra produceret. Quia Deus prius habet in mente sua omnia, quae facturus erat, quam illa extra se ipsum produceret. Ex quibus interpretationibus proxime praecedens mihi magis probatur. Tertium testimonium contra sententiam Nazianz. esse posset illud ad Hebraeos iOmnes (scilicet Angeli) sunt ad ninistratorij spiritus, in ministerium misi, &c. qua vtitur Theodor. loco inferius allegando, vt probet, Angelos fuisse eo dem temporis momento cum mundo visibili productos. Nam si antea producti fuissent, non essent administratorij spiritus missi in ministe tium corporalis creaturae: quia fuissent antequam esset corporalis creatura cui possent ministrare Verum testimonium hoc infirmum est: nam quamuis Angeli constituti fuerint administratorij spiritus nostrae salutis postquam homo conditus fuit: tamen non necesse fuit, hoc ministerium semper illis fuisse demandatum; praesertim cum hoc Angelo non conueniat natura sua, sed munere & officio: nec hominis gratia conditus fuerit, sed tantum postquam conditus fuit, ad hoc mini sterium fuerit deputatus. Ex quibus colligere licet nullum esse Scripturae testimonium, quo possint Patres praedictae sententiae conuinci: id quod Epiphanius, qui oppositam sententiam sequutus est, notauit, cum dixit, nusquam Scripturam clare indicare tempus creationis Angelorum.
Caput 3
EX Scholasticis Doctoribus Ferrare contra gent cap. 83. §. Sed circa hoc quid vltimo, arbitratur. praedictam opinionem patrum amnatam esse, & oppositam plane definitam in Conc. Later. sub Innoc. III. & refertur in ca. Firmiter, de summa Trinitate, & fide Catholica, vbi sic dicitur. Creatoomnium visibilium, & inuisibilium, spiritualium & corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis vtramque de nihilo condidit spiritualem, & corporalem, Angelicam videlicet, & mundanam. Quocirca existimat Ferrar. praedictam Patrum sententiam sine peccato haeresis defendi non posse post hanc concilij definitionem. Ferrariensi vero consentiunt nonnulli recentiores Thomistae, quos, visupra dixi, non leuiter reprehendit modestiSanct. Thomae, qua de praedicta patrum opinio ne sententiam tulit, cum aperte pronunciet, illam non esse erroneam. Verum Ferrariensis sic in terpretatur Doctorem Sanctum, vt dicat illam opinionem erroneam non esse directe, sed indirecte. Appellat autem erroneum directe id quod est contra ea, quae plane reuelata sunt nobis in Scriptura tanquam articuli fidei indirecte vero, quod non est contra aliquid reuelatum tanquam articulum fidei: ex illo tamen sequitur aliquid contra fidem, & Scripturam: quod quidem post Ecclesiae determinationem sine peccato haeresis defendi non potest. Quare nec prae dicta sententia patrum potuit defendi sine haeresi, postquam in Concilio Lateranensi opposita definita fuit. Haec tamen interpretatio manifeste pugnat cum verbis S. Thomae, in hoc articulo. In quit enim, Quamuis contrarium non sit erroneum praecipue propter authoritatem Nazianz. cuius tanta est authoritas, vt nullus vnquam eius dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut neque Athanasii, vt Hieronymus in quit. Quod si horum patrum sententia erioris, nota, censenda esset: etiam si iudicas daesset erronea non directe, aliquam notam inurete possemus Naz an quem tamen Doctor angelicus ab omni vindicare contendit. Adde etiam quod cum aliquid definitum est ab Ecclesia: etiamsi inScriptura non aperte contineatur, dici debet erroneum directe: quia est contra sensum Ecclesiae expressum, cui contradicere haeresis manifesta est: praedicta igitur sententia tempore etiam SanThom. iam esset directe erronea, & haeretica. Ceterum in praedicto Concil. Lateran. non fuisse definitum de fide aliquid contra opinionem Naz. iam ostendo,
Vt concilium definiret hanc veritatem, nit, deberet aut Scriptura, aut traditione, aut ratione ex principiis fidei deducta: nullo autem horum niti potuit. Primo non Scriptura, vt superiori capite probatum est. Secundo non traditione: nam Ecclesiae traditio apud Doctores, & patres Ecclesiae tunc conseruatur, quando communis consensus illorum vt certum fidei dogma aliquid docet. in hac vero controuersia patres Ecclesiae communiter non consentiunt, imo inter se diuisi sunt nec enim pauciores, nec minus graues priorem sententiam sequuntur, quam oppositam; vbi ergo hanc Ecclesiae traditionem conseruatam agnouit Ecclesia? praesertim cum Cas. loc. alleg. in. 1. cap. dicat, nullum si delium dubitare, A: gelos ante mundum & creaturam corporalem conditos fuisse Quinimo Aug. qui opinatur, duratione simul cum corporea creatura Angelos fuisse creatos, fatetur rem hanc esse incertam lib. de Incarn, verbi c. 6. si tamen hic liber est Aug. & in li. imperfecto super Gen. c. 3. dicit, coniecturis impenetrabilem esse: lib autem 11. de ciuitate cap. 32. de illorum patrum agens opinione, qui dixerunt per multa saecula ante corpoream creaturam Angelos conditos fuisse, tandem concludit in haec verba: Proinde volet vnusquisque accipiat: quod ita profundum est, v ad exercitationem legentium a fidei regula non aber, rantes plures possit generare sententias, dum tamen Angelos Sanctos Deo non coaeternos nemo ambigat. Theodor. etiam, qui cum Augustino sensit, fuisse productos Angelos simul duratione cum corporea creatura quaest. 3. in Genes. subiungit, Concesso, Angelos habuisse initium, siquis dixerit, antefuisse, non ossendet verbum pietatis. Denique Hugo deSanct. Victore, qui eandem, cum his patribus sequitur opinionem, de ea inquit. Sed nos interim magis approbamus quod dictum est pro captu intelligentiae nostrae, salua reuerentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est. Restat igitur, nullum fuisse concilio firmum fundamentum diuina traditionis, vt definiret, Angelum ante mundum corporeum non fuisse creatum, quando Patres, qui ita docuerunt, non vt certam sententiam, sed vt probabilem tantum, eam tradiderunt, Tertio denique nullam fuisse concilio euidentem rationem, vt praedictam sentenam Nazianz. damnatet, manifestum est; quando nec in scriptura, nec in traditione firmum fundamentum habere potuit. Quae enim ratio Theologica sine his principiis certa esse potest? Ratio vero naturalis & philosophica in hac controuersia nul¬ lam partem demonstrare potest: cum non ex atura rerum, sed ex Dei sola voluntate pendeat tali, aut tali puncto temporis Angelos produciDei autem voluntatem nulla ratione inuestigare possimus nisi ex iis, quae facta videmus? cum igitur non constet: vtrum Angeli simul duratione cum creatura corporea, aut multo ante product fuerint: nihil de voluntate Dei circa punctum productionis ipsum ex ipsis rebus intelligere possumus.
Caput 4
Ametsi concederemus Ecclesiam potuisse tanquam certum contra praedictos Patres definire, Angelos simul tempore cum creatura corporea fuisse productos: sed ad hoc optimum ac firmum fundamentum habuisse: nihilominus verbis concilij id non fuisse definitum, graues Theologi nostri temporis cum Caiet. in hoc artio & Sixto Sen. lib. 5. Bibliothecae sanctae, annotat. 5. non immerito arbitrantur. Vt autem verba concilicap. praeced. citata, quibus videbatur haec sententia contra Nazianz. definita, Caiet. interpretetur, notat, non tam verba ipsa concilij, quem mentem illius attendendam esse: mens autem concilifuit errorem Origenis damnare, qui dicebat, Deum a principio solum creaturas spirituales fecisse: postea vero, quibusdam illarum peccantibus, corpora creasse, vt in illa tanquam in erga stulum eas immitteret, & ibi puniret: & hac occasione omnem creaturam corpoream creasse, quae secundum se bona non est, nec alias, nisi ex occasione praedicta crearetur. Hunc autem errorem damnatum fuisse in concilio expresse affert S. Th. in opusc. 23. ante med. Ex quo infert Caietan. hoc modo: quamuis Decretalis illa vtrumque verbis suis complectatur, & quod tam spiritualis creatura quam corporea vnaquaeque per se, & non occasione alterius producta fuerit a Deo, & quod simul duratione in initio temporis corporea cum spirituali condita fuerit: tamen illud prius, tantum vt certum contra Orig. definit. Verum S. Thom. in eo opusc. solum asserit, in illa decretali ConcilLat. damnari errorem illum Orig. at vero vtrum verba concilij debeant intelligi solum in eo sensu, vt error Origen, damnetur: an etiam vt definiatur, vtramque creaturam simul duratione fuisse productam, S. Th. non docet: cumque explicans in eo opusculo illam decretalem nihil dicat de productione Angelorum cum creatura corporea: manifeste indicauit, in ea nihil de hac re definitum esse. Adde quod cum in hoc articulo aperte dicat, nihil contra opinionem Nazian. ab Ecclesia fuisse declaratum: de mente S. Thom. in hac re non licet ambigere. Constat etiam ex illo opusculo absque fundamento aliquos Thomistas, vt refert Caiet. dixisse, ideo S. Tho. in hoc art. existimasse nihil contra Nazian. Ecclesiam decreuisse, quia illius decreti Concilij Lat. notitiam non habuit: siquidem decretum illud ex professo explicauit in illo opusc. 23. dicunt tamen Thomistae illi, praedictum opusculum non esse doctoris Angelici, & in hanc sententiam consentire videtur Ferrar. Ioco citat. Ceterum quamuis opusculum illud non esset S. Th. decretum Concilij Lat. ignorat ipse non potuit: tum quia concilium illud ante tempora ipsius S. Thom. celebratum est: tum etiam quia & decretales Epistolae temporis ipsius iam compilatae erant.
Hanc interpretationem Caiet. & Sxti Senens. quam adhibuit verbis concilij primum nonnulli ex eo impugnant, quod ille error Orige. Iamdudum erat ab Ecclesia damnatus: ergo non fuit iterum in concilio illo aliquid contra Origenam definitum. Deinde quia concilium illud non fuit congregatum contra errores Origenis, sed contraloachimum Abbatem, & Almericum male de Trinitate sentientes. Hae tamen rationes contra Cait. interpretationem parum roboris habent. Nam quamquam concilium illud congregatum non fuerit contra errores Origeniis, sed loachimi & Almerici, potuit tamen obiter damnari erroOrigenis? cum multa etiam alia definiantur in 2 cap. illius Concilij, vbi ponitur symbolum fidei, antequam in 2. cap. error Ioach. & Almerici dam netur. In primo enim cap. multa de sacramentis praemittuntur, ad quorum definitionem concilium congregatum non fuerat. Potuit igitur concilium & errorem Origenis obiter damnare, vt ita integrum fidei symbolum praemitteret. Praeterea quod ille error Origenis damnatus fuisset in concilio 5. Constantinopolitano, cuius canones refert Niceph. lib. 17. hist. ca. 28. nihil obesset quo minus iterum in praedicto Concilio Laterdamnaretur. Nam & in Concill. Trid. ses. 6. in 1. 2. & 2. canone, confutantur aliqua Pelagij dogmata iam diu in Conciliis Mileuitano, & Africanis damnata. Ego quidem existimo, errorem illum Origenis non fuisse damnatum in Concilio Lat. in qua re a Caiet, dissentio: nec fuisse in eo definitum, Angelos simul duratione temporis cum creatura corporea creatos esse, in quo cum eodem Caiet, conuenio: alia tamen ratione in hanc sententiam adducor: nam si cum Caietano semen concederemus, verbis ipsis concilij plane contineri definitionem hanc, quam aduersarij contendunt: frustra de alia intentione concilij diuinaremus: vt enim supra dicebamus, quamuis ad id non fuisset concilium congregatum, si tamen verbis id semel definisset, non liceret de veritate talis definitionis ambigere. Quod si particula illa simul, qua vtitur Concilium Later. in sua definitione, denotaret temporis durationem, ac proinde Angelos simul duratione cum creatura corporea fuisse creatos, non possemus non asserere, id fuisse a Pontifice tanquam certum fidei dogma definitum: praemittit enim in princip. cap. Firmiter credimus, & simpliciter confitemur, &c. & sub hac forma subiungit, Deum vtramque de nihilo simul condidisse creaturam: ex qua forma plane colligitur, fuisse dogma illud a concilio definitum. Existimo igitur, concilium non definisse, Angelos simul duratione cum creatura corporea conditos fuisse nam particula, simul, quae hoc significare videbatur, non semper refertur ad durationem, sed aliquando significat idem, quod, pariter, vt cap. 2. notauimus. Possumus igitur interpretari mentem, & verba concilij, sicut cap. 2. explicauimus illud Eccles. 18. Creauit omnia simul. Haec autem interpretatio ex eo mihi maxime probatur, quia nihil omnino referebat ad symbolum illud fidei, quod concilium praemittere volebat; tunc nouiter definiri vtramque creaturam simul duratione a Deo fuisse productam: vtramque vero pariter a Deo fuisse creatam, plurimum intererat ad explicandum articulum Dei omnipotentis, & Creatoris. Cumque nullum fuerit concilio firmum fundamentum ad definiendum; simul tempore omnia fuisse creatavt cap. 3. ostensum est: non debemus existimare, id voluisse concilium definire. Quocirca consulto dixit concilium, Simul ab initio temporis vtramque de nihilo condidit creaturam: non tamen dixit, simul tempore vt definiret, vtramque pariter creaturam habuisse initium suae durationis, quamuis non simul eodem temporis puncto. Eodem sensu explicabimus inf. cap. vit. in solut. 4. rationis particulam, tecum, in illo Iob 40. Ecce Behemoth. quem feci tecum. Quae sane particula idem quod simul duratione significare videbatur.
At dicat aliquis, tempus incepit cum motu corporeae creaturae, & Angelus incepit ab initio temporis: hac enim ratione inquit Aug. 11. de ciuit Dei cap. 6. ante mundum non fuisse tempus, quia nulla erat creatura, cuius motibus tempus ageretur; quem sequuntur Hug. de S. Vict. & Magister seq. cap allegandi: ergo Angelus in eodem temporis momento cum creatura corporea incepit. Respon deo, initium temporis non vsurparia concilio pro initio illius, quod communiter tempus appellamus, quod est in motu corporis coelestis, quodque pro mensura aliorum motuum & durationum nobis est: sed sumpsit pro initio cuiuscumque durationis, etiam permanentis, qualis est duratio substantiae Angeli: qua ratione etiam nulla creatura corporea creata esset, possemus dicere, Angelum non ab aeterno, sed initio duratio nis conditum fuisse, si post non esse creatus esset, perinde igitur est, creari ab initio temporis, & non ab aeterno creari. Hoc autem definire, necessarium videbatur, vt articulus creationis exacto explicaretur.
Caput 5
PRobabilior multo sententia est eorum, qui affirmant, Angelos simul duratione cum crea tura corporea creatos fuisse: tametsi, vt ex superioribus constet, opposita sententia nec erroris, nec temeritatis insimulari debeat. Hanc docuit primum ex Patribus Latinis Aug lib. 11. de ciuit. Decap. 6. & 9. & 22. contra Faustum c. 1. & 2. lib. de Genead lit. cap. 7. & 8. quamuis in lib. de Incarnat. verba cap. 6. dicat incertum esse quando sint Angelicreati: si tamen hic liber est Augustini. Et libr. imperfecto super Genes cap. 3. rem hanc secretissimam appellat, & humanis coniecturis impenetrabilem. Id etiam tradiderunt Beda in Hexam. parum post initium in 4. tom. Hugo de S. Victor. lib. 1. de sacramentis part. 5. c. 3. & 4. & Rupert. lib. 1. in Genes. c. 10. & 11. refertur etiam Greg. Mag. lib. 32. moralium cap. 9. alias 10. vbi inquit, simul vt coelum, & terra dicuntur facta, intelligi corporea & spiritualia. Deinde ex Graecis Patribus consentiunt Epiph. haeresi 65. ante medium & Theodor. qu. 3. in Genes. postremo Scholastici cum Magistro in 2. dist. 2. quos sigillatim referre opunon est. Idem etiam sentit S. Thom. cum Caietan aliisque Thomistis in hoc articulo. Quae sane sententia cum neque Scriptura nec traditione, nec Ecclesiae decreto plane definita sit, vt supra monstrauimus, restat, vt hac sola ratione probabilior a nobis confirmetur.
Si Angeli boni, & mali ante mundum corporeum creati sunt: aut multis ante seculis, aut paruo ante spatio creati sunt. Si multis ante seculis, vt expresse docuerunt ex patribus prioris sententiae Hieronymus, & Cassianus, quibus Basilius consentire videtur: aut peccarunt antequam fieret mundus corporeus, aut postquam factus est. Dici autem non potest peccasse antequam mundus corporeus crearetur: quia statim atque Angelus peccauit, Michael & Angeli eius praeliabantur cum Lucifero in coelo, ex quo Lucifer & Angelieius eiecti sunt in infernum, vt communis patrum opinio fert, Chrysost. homi. 3. de verbis Isaiae, posmedium, & hom. 45. in loan. circa finem Nazianz. grat 39. quae est in sancta lumina, parum ab initio, Aug in illud Psalm. 103. Draco iste, &c. Isidori lib 1. de summi bono c. 12. sententia 7. id quod nonnulli confirmant ex illo Apocal. 12. Factum est pralium magnum in coelo, &c. (inde tamen id probari non posse videbimus in sequenti disp. cap. 2. Deinde id ipsum probatur, quia Angelis peccantibus paratus fuit ignis aeternus Matth. 25. Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, & Angelis eius, & 2. Petri cap. 2. Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, &c. & Iudas in sua can. de Angelis peccantibus inquit eisdem non pepercisse, sed in iudicium magni dievinculis aeternis sub caligine reseruasse: ergo statim ac peccauerunt, ignis aeternus corporeus in inferno ipsis destinatus est, ac proinde non pec cauerunt, antequam corporea creatura condita esset. Neque peccarunt post corporalem creaturam productam, si multis ante saeculis creati sunt: quia ex opposito sequeretur per multa secula Angelos malos in gratia Dei perseuerasse: id quod credibile non est: magis enim rationi consentaneum videtur, viam Angelorum breuiori spatio finiri, quam hominum: cum Angeli promptores sint suapte natura in operatione & electione, quam homines. Si autem dicatur, Angelos productos fuisse paulo ante corpoream creaturam absque fundamento id dicetur: cur enim paulo ante crearentur, qui cum vniuerso corporeo creari possent? vel qua ratione id suaderi poterit: probabilius igitur, magisque rationi consentaneum videtur asserere Angelos non ante creatur tam corpoream, sed simul duratione cum illa fuisse productos.
Caput 6
REliquum est vt rationes, quibus nititur prior sententia, diluantur. prima ratio sit, qua vitur Cassianus loco citato, in hunc modum: non est credendum, Deum tot seculis ante creationem corporeae creaturae fuisse otiosum: ergo asserere debemus, Deum suam bonitatem communicasse spiritualibus creaturis antequam corporeas creaturas produceret. Hanc rationem futilem & inanem esse censet Theod. quaest. illa 3. in Gen. nam si alicuius momenti esset, probaret vtique, Angelos ab aeterno productos fuisse a Deo, ne per aeternam durationem Deus esset otiosus. Nam quomodocunque spiritus creasset ab initio, etiamsi ante corpoream creaturam illos produxisset, sequeretur, per aeternam durationem ante illorum productionem Deum otiosum fuisse. hoc autem nemo Catholicorum existima¬ bit absurdum: imo secundum fidem Catholicannecessario confitendum: cum certum sit, Deum nihil ab aeterno creasse.
Hoc eodem Cassiani argumento vtebantur nonnulli, vt refert Aug. lib. 11. de ciuit. Dei cap. 5. ad probandum, mundum fuisse ab aeterno productum, Respondet autem August. primum eo nihil probari: nam si quidquam probaret, eadem ratione sequeretur, infinitos mundos a Deo fuisse productos, vt dicebat Epicurus, ne Deus esset otiosus per infinita illa spatia imaginaria: quod qua ratione inferat August. explicuimus supra disp. 29. cap. 4.
Deinde Respondet, Deo nihil perfectionis aduenire ex eo, quod extra se aliquid operetur. & contra, etiam nihil deesse perfectionis ex eo quod nihil operetur, ac proinde parum referre, per infinita saecula extra se nihil produxisse.
Secunda ratio sit: si Angeli creati essent cum mundo corporeo, creationis illorum mentionem aliquam fecisset Moyses: atqui nullam mentionem illorum fecit, cum de creatione mundi corporei loqueretur: signum igitur est, non fuisse cum mundo corporeo creatos. Augustinus locis citatis in hac disputatione, & supra disputatione 51. & Beda in Hexameron existimant, creationem Angelorum non fuisse a Moysse praetermissam: sed eam significasse nobis nomine lucis. Haec tamen sententia communiter reiicitur, & merito quidem: quia cum Scriptura Moysis fuerit historica narratio, verba illius vsurpanda sunt in communi, & vulgata significatione, non in metaphorica, quapropter & Doctores communiter lucis nomine non Angelos, sed lumen corporale intelligunt. August. autem hoc sensu Scripturam intellexit, vt defenderet, vno die creata fuisse omnia: dies autem qui numerantur Gen. primo distingui tantum secundum lucem angelicae intelligentiae, quae quidem opinio merito ab omnibus exploditur.
Alij vero putant, praetermissam fuisse a Moyse Angelorum creationem, ne populus ille ad idololatriam nimium propensus Angelos tanquam Deos adoraret: ita dixit Athanasius in quaest. 2. c. Theodor. qu. in Genes. quorum sententia mihi ideo non probatur, quia eadem ratione debuisset Moyses nusquam Angelorum mentionem facere: atqui saepius de ipsis loquitur, in Genesi, Exo do, & aliis libris, ergo illa ratione creationem eorum non praetermisit.
Quare ego verius existimo, ideo Moysem cretionis Angelorum non meminisse, quia sui instituti ratio id non postulabat. vt enim scribit Hieronymus epist. 139. solum voluit Moyses ordinem creationis rerum corporalium describere: aut vt quidam putant quia populus ille rudis erat; aut quod verius est, quia solum in rebus corporeis creandis fuit illa series, & varietas dierum, quae explicatione indigebat: Angelos vero fuisse Deo productos, satis constabat.
Tertia ratio est Cassiani sumpta ex libro Iob 38. cap. vbi Dominus ad lob inquit, vbi eras, quando ponebam fundamenta terrae, &c. & paulo post, Quando me laudarunt simul astra matutina, & jubi larent omnes filij Dei? Quem locum secundum translationem septuaginta, sic legit Cas. Quando facta sunt simul sydera, laudauerunt me voce magna omnes boni angeli mei. Qui a. dicuntur interesse ali¬ cuius rei productioni, & ex illa factorem laudare, videntur fuisse ante rem illam, ergo angeli qui astiterunt creationi astrorum & Deum factorem ex illa laudauerunt, ipsorum astrorum creationem praecesserunt.
Respondeo primum, secundum nostram vulgatam editionem, quae merito ab omnibus recipienda est vt authentica, nihil ex illo loco probari: nostra autem vulgata ipsi contextui & Hebraicae lectioni magis congruit. Deinde etiam admittamus lectionem septuaginta, respondet optime Theodoretus, eos qui ex illo loco argumentantur, non recte considerasse, astra non fuisse primo die creata, sed quarto, vt manifeste constat ex cap. Genes ac proinde potuisse Angelos astrorum creationi optime adesse, etiamsi ante creaturam omnem corpoream creati non fuissent. Adde etiam quod licet astra primo die facta fuissent, non inepte dici posset, Angelos eorum creation astitisse, & de ea dominum & facto rem laudasse nam & ipsi Angeli de sua ipsorum creatione in ipso primo momento sui Deum laudauerunt, eique gratias reddiderunt. Id vero quod in 1. cap. adduximus ex auctore libri de ecclesiasticis dogmatibus apud August. ca. 10. nempe Angelum multis saeculis ante lucem corpoream conditam fuisse, falsum est: nam cum probatum sit, Angelum simul duratione cum mundo corporeo creatum esse: sequeretur, multis saeculis sine luce mundum fuisse, quod est absurdum,
Quarto arguere aliquis potest pro priori sententia ex Iob 40.c. vbi de Behemoth. dicitur, Ipse est principium viarum Dei, per Behemoth autem intelligitur diabolus. Respondeo, etiam si per Behemoth figurate intelligitur daemon: sensu tamen primario, & litterali significatur Elephas, aut animal aliud terrestre ex genere Draconum, vt nonnulli arbitrantur: sicut Leuiat han significat aut cete maris, aut genus aliquod piscis. De illo autem animali vt recte exponit Eugubinus, 24 recte dicitur, principium viarum Dei, hoc est operum Dei, & adinuentionum ipsius, non quia
ordine durationis reliqua Dei opera antecedat, vt manifeste constat, sed quia vastitate corporis, magnitudine, & fortitudine reliquis brutis animatibus antecellit: quo sensu Iacobi 1. dicitur: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, vt simus initium aliquod creaturae eius: initium Graece est ἀπαρχὴ quod significat imitationem, libamentum, & primitias: idem significare potest vox ἀρχὴ idem enim est quod principatus, magistratus, quae vox est apud Iob, loco cit. nam primitiae sunt optimum ipsius rei, & principatum tenent inter reliqua. Hoc eodem modo explicabimus, illud Prouerb. 8. Dominus creauit me initium viarum suarum, 3. p. q. 1. art. 3. vbi 70. vtuntur nomine ἀρχή¬ Si autem de daemone intelligatur: quod solum per figuram accipiendum est: eodem modo intelligi debet de ordine, non durationis, sed dignitatis, vt constat ex Beda, & Isidoro, quos c. 1. memorauimus, quorum sententiam indicauit Greg. libr. Greg. 32. moralium cap. 18. alias 24. Quod vero in eodem cap. 40. Iob dicitur, Ecce Behemoth, quem feci tecum, non denotat, Behemoth simul duratione cum Iob, aut cum homine fuisse productum, sed particula, tecum: idem significat quod, pariter, nempe collectionem rerum, sicut supra de particula simul cap. 4. notauimus.
Quinto arguere possemus ex illo ad Titum 1. Quam (scilicet beatam spem promisit Deus ante tempora secubuia: nam si talis promissio facta est antempora haec saecularia, quae ab initio mundi nu merantur (aetas enim mundi saeculum dicitur. vt obseruaui disputatione 33. cap. 1.) alicui crea turae fieri debuit: nulla autem alia videtur fuisse quam Angelus: ergo Angelus creatus fuit ante haec tempora saecularia. Respondeo vt dixi in eadisp. verbum illud, promisit, non significare promissionem aliquam verbo factam, sed aeternam Dei prae lestinationem, vt notat Chrys. & Anselm in eum locum, & Aug. 12. de ciuit cap. 16. qua vero ratione dicat Paulus, Ante tempora secularia: in eadem disp. explicatum est.
Disputatio 225
An fuerint angeli creati in coelo Empyreo
Variae, opiniones, cap. 1. Certum non est, sed probabile tantum, Angelos in coefuisse creatos, cap. 2.
Caput 1
COmmunis est Scholasticorum sententia cum Magistro in 2. dist. 1. Angelos in coelo Empyre creatos fuisse: quam acceperunt ex Bed. 4. tom. 1. lib. Hexameron non longe a principio, & Hugone de SanVictore in summa sententiarum tractatu 2. cap. 1. eam queque tradidit Glossa ordinaria in priora verba Genes. Quorum opinio confirmari solet ex eo, quod Lucifer, & Angeli eius de coelo ceciderunt, iuxta illud Luc. 10. Videbam Satanam sicut fulgur de coelecadentem, quem locum alique intelligunt de casu daemonis de coelo, quando primo peccauit. Orlib. 1 Periarch. cap. 5. Ambrosius libro de fuga saculi cap. 7. ante medium, Chrysost. Hom. 10. de poenitentia in 5 tomo ante medium, Gregorius 23. Moralium capite 6. alias 7. Theod. libr. 5 haeretic. fabular. capite de diabolo Prosper libr. de dimidio temporis capite 3. Bernardus ser mone secund. ad fratres, & Theophylact. in eum locum, tametsi aliam etiam adhibeat interpretationem, quam infra referemus: hunc igitur sensum secutus Gregorius, praedictum locum exponit hoc modo, cum videret Christus discipulos suos (qui missi fuerant praediti potestate eijciendi daemonia) cum gaudio redire dicentes, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo: vt exemplo Luciferi, qui affectu superbiae cecidit, eorum immoderatum affectum inanis gloriae reprimet, dixit, Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem: deinde subiungit, Veruntamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subijciuntur: gaudere autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Eadem sententia Scholasticorum confirmari solet ex illo Apocalypsis 12. vbi describitur praelium Michaelis cum dracone in coelo: ex quo inferunt nonnulli, luciferum de coelo cecidisse per peccatum, ac pro inde ibi ante peccatum fuisse: ex quo etiam non sine probabili coniectura colligitur, ibidem primo creatum fuisse. Augustinus vero libro 11. de Genesi ad literam cap. 17. tefert quosdam asseruisse daemones ex alio genere Angelorum, quam beatos spiritus fuisse, eosque in hoc mundo inferiori fuisse creatos, capite autem 19. inquit se non audere haec duo genera Angelorum asserere, cum, id ex Scripturis colligi non possit.
Demum Rupertus lib.i. in Genesim cap. 11. de loco creationis Angelorum ita scribit, Non magis Angelfacti sunt in coelo, quam homo plasmatus in paradiso est sicut scriptum est, &c. ita nimirum & angeli extra paradisum conditi, & in coelum translati non natura, sed gratia coelum inhabitant: quo loco hic autor existimat, Adamum quidem creatum fuisse extra paradisum, & deinde in paradisum translatum, atque eodem modo Angelos omnes extra coelum, deinde omnes per gratiam in coelum translatos, indeque Luciferum peccato suo cecidisse.
Caput 2
TAmetsi probabilior sit Scholasticorum opinio asserentium, Angelos in coelo Empyreo creatos fuisse: nullum tamen habemus firmum scripturae testimonium, ex quo eam certo collige re possimus. Ideo a. mihi videtur haec Scholasticorum opinio probabilior, quia sicut homo in terra creatus fuit, ita etiam conueniens videbatur, Angelum in coelo creari: esse autem duo genera Angelorum, & daemones extra coelum, Angelos autem bonos in ipso coelo fuisse productos absque vllo firmo fundamento illi dixerunt, quo rum meminit August. loco citato. Porro Angelos extra caelum primo productos, deinde in coelum per gratiam translatos, sicut autumat Ruper, non minus sine ratione affirmatur. Restat igitur, vt in ipso coelo tanquam in natiuo & proprio solo fuerint producti: cumque ceteri coeli, praeter Empyreum, moueantur, in Empyreo tanquam in quieto loco creati fuerint
Testimonia vero Scripturae, quibus aliqui confirmant hanc communem Scholasticorum senrentiam, si probabiliorem interpretationem se quamur, magni momenti non sunt. Primum te stimonium illud Luc. 10. Videbam Satanam, &c. etiamsi intelligeretur de primo casu diaboli, vt praeallegati in praecedenti cap. intelligunt: solum probaret Angelos omnes in coelo Empyreo fuisse antequam peccarent: hinc tamen non sequitur. ibi etiam primo creatos fuisse: nam dicere posset aliquis cum Ruperto, ex celo quidem cecidisse non quia illic creati, sed quia eo per gratiam translati essent, & postea ex statu gratiae, & ex ipso coelo cecidissent. Deinde non videtur Dominus in eo cap. Luc. 10. locutus de primo casu dae monis per peccatum, nec verba illa videtur dixisvt reprimeret affectum inanis gloriae discipulorum, sicut putauit Greg. nam, vt notauit Theophyl ex his, quae ibi narrantur facta & dicta a discipulis Domini, non potest colligi spiritus aliquis inanis gloriae, aut superbiae: gloriabantur enim discipuli, quod sibi daemones subiicerentur, sed in nomine Christi, cui gloriam victoriae referebant: & ideo dixerunt, Daemonia subijciuntur nobis in nomine tuo; cum vero subdit CHRISTVS Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobi subiiciuntur: gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis: non reprimit gaudium de victoria contra daemones, quasi esset inanis gloriae: sed ostendit id, de quo praecipue gaudere deberent: nam & multi in nomine CHRISTI daemonia erant eiecturi, quorum tamen nomina in libro praedestinationis scripta non erant, quibus dicturus erat dominus, Nescio vos.
Praedictum igitur locum interpretatur Theophylactus, primum quidem hoc modo, vt cum Patribus allegatis a nobis in primo capite loquatur de casu Luciferi de coelo, & inde nullam habeat deinceps fortitudinem: quasi diceret. CHRISTVS, ne miremini, quod daemonia vobis subiiciantur: nam ex quo Lucifer de coelo cecidit, nullam habet fortitudinem. Deinde idem Theophylactus, & Euthymius explicant de coelo, hoc est de dignitate, quam in mundo habebat ante Christi incarnationem obsidens corpora hominum, & ab eis adoratus vt DEVS: cui expositioni fauere videtur Basilius homilia nona, vbi B, nomine coeli intelligit aërem, quem dicit esse locum principatus daemonis, qui dominabatur in mundo.
Mihi vero maxime probatur lansenij interpretatio cap. 80. concordiae Euangel vt discipulis ex praedicatione redeuntibus, & dicentibus seetiam daemones eiecisse in nomine Christi. Ipse Christus responderit hoc modo. Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, hoc est, ne putetiis vos rem mihi nouam referre: nam & cum misi vos cum potestate, certo sciebam omnes Satanae vires ruituras: imo vero cum daemonia eijciebatis, ego videbam Satanam fine vlla mora cadentem, sicut fulgur de coelo cadere solet: & verbum illud imperfecti temporis, videbam, hunc sensum non obscure indicat. Coniungi autem debent voces hoc modo, Videbam Satanam cadentem sicut fulgur de coelo: quare vox illa, de coelo, non debet coniungi cum illis, Satanam cadentem: ex illo igitur loco non satis probatur, Luciferum de coelo empyreo, sed ab obsessis corporibus cecidisse, sicut fulgur ex medio aëre cadere solet.
Deinde locus ille Apocalypsis duodecimo, vbi R, praelium Michaelis describitur cum Dracone, fide primo casu Luciferi intelligatur, solum probat, Angelos malos in coelo fuisse antequam peccarent, & inde per peccatum cecidisse: hinc autem non licet colligere, Angelos in coelo Empyreo fuisse creatos, vt paulo ante notaui. Ceterum si sensum sanctorum Patrum sequamur, neque inde probari potest, praelium Angelorum in coelo fuisse: Ambrosius enim in eum locum per Michaelem, quem vidit loannes praeliantem cum Dracone, intelligit Christum: & per Angelos, Christi Apostolos: pugnauit igitur Christus, & Apostoli eius contra draconem, & Angelos ipsius: quia daemones excitarunt Iudaeos contra Christum, putantes per mortem se victuros esse Christum, & morte Christi victi sunt. Alij putant, ibi non vidisse loannem primum praelium Michae lis cum Lucifero, quando malis Angelis super bientibus restitit Michael illis verbis, Quis vi Deus: sed praelium Michaelis cum daemone pro animabus iustis per secretam inspirationem: dicitur autem factum in coelo, hoc est, in Ecclesia sic interpretatur hunc locum author commentarij in Apocalypsim apud Aug. in 9. tom. Hom. 9. Beda, Anselmus, Primasius, Rupertus, Arethas, S. Thom. Dionysius Carthusianus, Gagneius in eum locum Apoca lypsis, & Ricardus de Sancto Victore libro 4. in Apocalcap. 2. quare recte statim subiungitur in eodem capite gratiarum actio, qua Angeli sibi mutuo gratulabantur de victoria his verbis. Nunc facta est salus, virtus & regnum Dei nostri, & potestas Christi eius: quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei die ac nocte, & ipsi vicerunt eam propter sanguinem agni, & propteverbum testamenti sui, & non dilexerunt animas suavsque ad mortem. Ex quibus constat, per fratres ibi intelligi homines, qui a daemone accusabantur, & ipsi fortiter restiterunt vsque ad sanguinis effusionem & mortem: aut vt exponunt Anselmus. Oecumenius & Glossa, & Scholastici, non dilexerunt animas suas, hoc est, animalem vitam vsque ad mortem, hoc est, vt animae perirent, sed ne perirent animae, vitam animalem perdere non dubitarunt, quod de Angelis dici non potuit. Autor vero commentarij apud Augustinum putat, vocem illam, Nunc facta, &c. non fuisse Angelorum in coelo, sed hominum in terra. Quo modocunque vero sit, iuxta communem sententiam Patrum non possumus ex hoc loco colligere Angelos e coelo cecidisse per peccatum, ne dum in coelo creatos esse