Moralitas 42
Moralitates 41
BEatus Bernhardus vidit quendam hominem stantem super vnum pu teum, scintillas de puteo exeuntes deuorantem, & macilentem faciem ha bentem, & toto corpore trementem. Et tandem cum obstupuisset beatus pernhardus, quaesiuit ab eo, qua de causa sic staret super puteum: Respon dit: propter honorem. Iterum beatus bernhardus interrogauit eum: Quare habes tale corpus tremens: respondit: propter timorem.
Et istum hominem super puteum stantem, & scintillas deuorantem intel ligo hominem auarum siue cupidum, qui toto tempore uitae suae est in la boribus, sudoribus & uigilijs multis ad lucrandum totum mundum, ue cumulandas ingentes opes. Et si quaeratur ab illo, quare sic facis & sudas: Re spondit, propterHONOREM: quia libenter uellet multa lucrari, ut esset ma gnus & honorabilis coram cunctis hominibus. Et inde prima proprietas aua ritiae siue cupiditatis, quod toto mundo non potest satiari. Quia quo magis cu piunt, eo magis sitiunt. Sic auarus quo plus abundat, eo plus laborat. Caula qua re tremit, estTIMOE: quia sibi ab omnibus timet. Si uidit pauperem, credit esse furem, si uxorem & familiam, credit ipsos eum uelle occidere, & bona sua per furtum abducere. Et ideo diuitiae acquiruntur cum labore, & custodiuntur cum timore, & perduntur cum dolore. Causa, quare cupidus est macilentus, est inopia: quia si auarus obulo uel denario indiget, nunquam audet expen dere denarium ad usum proprium, &c
On this page