Moralitas 35
Moralitates 35
Sinus semel induit pellem leonis, qui veniens inter alias bestias elatus est in superbiam: quia sibi supra x modum solitum habere referebat, coepit eas pedibus conculcare, & despectas habere. Venit autem dominus auni c quaerens eum. Sed minime ipsum cognoscens propter pellem, quam su per se habebat: Diu tamen & melius intuens, cognouit eum per longas aures e ius, & dixit. Forsitan ignotos mutato murmure fallis Es mihi qui quondam semper asellus eris.
PEr istum asinum intelligo quemlibet habentem sensum asininum, & di mittentem rationem & cognitionem sui. Vnde Psalmus: Nolite fieri si cut equus & mulus, quibus non est intellectus, &c. Iste aliquando induit pellem leonis: per leonem intelligo CHRISTVM: quia est DEO de tribu lu da. Per pellem intelligo gratiam suam creaturae infusam, quae induit uel uestit & decorat internis bonis ad modum pellis per largitionem donorum, alteri magis, alteri minus: quia diuisiones gratiarum sunt, Ad 1. Corinth.12. Sed con tingit aliquando, quod homo asinus a ratione eleuatur aliqua, cuius gratia picta sapientia uel pulchritudine ornatus, suijpsius obliuiscitur: ita quod nec DEVM timet, nec ueretur homines. Tandem uenit dominus asini, CHRI STVSIESUS naturali possessione Dominus noster, quaerens ipsum asinum: Sed non cognoscit ipsum propter superbiam. Quia despicit superbos mente cordis sui. Sed quid: tandem in finali iudicio cognoscit tales praelongas au res eius: scilicet per inobedientiam & obstinatiam suam, quae uiae sunt Diaboli. Recognoscat ergo quilibet seipsum per ueram humilitatem esse cinerem & uer mem & non hominem, quantum ex se propter peccatum, &c
On this page