Text List

Moralitas 34

Moralitates 34

NArrat Valerius libro quarto. de nlexandro Magno, qui cum esset homo, magnus quidem & nobilis, tres tamen malas habuit coditiones siue af fectiones: Vna est, quod contempsit patrem suum nobilem Philippum, regem Macedonum, & dixit se filium Iouis esse: Secunda fuit, eo quod fuit Macedo, & noluit vti Macedonica veste: quia videbatur sibi nimis vitupero. sum: Tertia, quia noluit vt homo haberi nec reputari, sed vt DEVS

Odem modo comparatum est de illis, qui habent pauperem patrem, cum non fatentur, nec uellent eum uidere: sed si dicatus fuerit ipsum fatentur parentem & cognatum. Item uestis communiter usitata ab antiquis nec in habitu seruatur, nec quo ad colorem aequaliter placet. Sed modo uno die u titur ueste huius gentis, alio die illius uel aliarum: modo unius prouinciae, mo do alterius. Et antiquis erat dictum, quod mulieres essent mutabiles, sed nunc potest dici, quod omnes homines cuiuscunque status existant, sint mulieri bus mutabiliores. Qui hodie sunt Anglici, cras erunt Gallici: Et sic de alijs lam habent * typena super capita sua quasi caudam serpentis: in signum, quod sint pleni ueneno peccati. Habent etiam manicas quasi alas: in signum quod uolunt uolare, sed non ad coelum superius, sed cum Lucifero ad infernum de orsim. Tertia fuit, quia noluit reputari ut homo, sed ut DEVS: Ita est de mul tis comparatum, quod si aliquis sit rector, non sufficit sibi, nisi sit praebendatus, postea archidiaconus, deinceps episcopus, ut honoretur, & ab hominibus magnus reputetur, non ut homo, sed ut DEVS. Sic miles, non sufficit sibi, nec bono, nec dux, nec Rex sua sorte contentus. Nam sic est de omni statu mundi sub sole. Et ideo uanitas uanitatum, & omnia uanitas. Ideo se habet de istis tribus generibus, sicut narratur de quodam infirmo, cui uidebatur se esse sine capite. Ad quem accersito medico, ait ei: scio infirmitatem tuam: Qui * capel lum de plumbo capiti eius imposuit, qui ob capelli frigiditatem, accedenti bus pristinis uirtutibus, ait: lam sentio caput meum. Sic est de superbis: Qui dum sani sunt, sine capite se esse credunt, quia DEVM tunc scire nolunt: Sed facto capello de plumbo infirmitatis onerosae uel ponderosae, tunc DEVM qui est caput eorum, & seipsos cognoscere incipiunt. Ideo ait Psalmus: Imple facies eorum ignominia, & quaerent nomen tuum, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 34