Text List

Moralitas 37

Moralitates 37

LEgitur quod sunt quidam pisces in mari, qui vocantar Delphines: hi vo ces hominum, & Aquilonis venti flatum libenter audiunt & percipiunt.

Ic multi in hoc seculo, cum flat eis aquilonis uentus: id est, cum accidit eis infirmitas corporis, quae benem potest per aquilonem designari, quia uen tus est frigidus & obscurus. Dum enim sunt in tali statu, audiunt uocem CHRISTI, uocantis peccatores ad poenitentiam, de quibus Esaias: Domine in angustia quaesierunt te: Sed cessant flante austro. Per austrum enim quod clarum, lucidum & calidum est, intelligitur prosperitas mundi: in qua positi mundani, uocati ad poenitentiam non audiunt, sed potius ad culpam redeunt. De quibus conqueritur Dominus per leremiam cap. 22. dicens: Locutus sum ad te in abundantia tua, & dixisti non audiam. Item tantum indurant mundanae prosperitates corda hominum, quod nec DEVM, nec fragilitatem propriam ualeant recognoscere. Sed si ab eis auferantur, tunc DEVM & sei psos cognoscunt: Vt uidere de Nabuchodonosore rege Babyloniorum, qui postquam flagellatus & eiectus est de regno suo, benedixit DEVM coeli, & dixit: Benedico uiuentem in secula seculorum, & glorifico Regem coeli: quia omnia opera eius uera sunt, & omnes uiae eius iudicia, & gradientes in super bia potest humiliare.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 37