Moralitas 38
Moralitates 38
Egitur in historijs Sraecorum, quod Sardanapalus Rex Babiloniorum, ita incontinens & Iuxuriosus fuit, quod in sepulchro suo fecit scribi: Ede, bibe, Iude, post mortem nulla voluptas, vel sic: Cum te mortalem noris, praesentibus exple Delicijs animum, post mortem nulla voluptas. Asiud quoque Epitaphium eiusdem refert Cicero quinto Tusculanarum quaestio num, sic sonans Haec habeo quae edi, quaeqe exaturata libido Hausit, at illa iacent, multa & praeclara relicta Haec verba (inquit Cicero)in bouis non in regis sepulchro scribi debuerant. Fue rat autem vir effeeminatus, & omnis generis luxuriae deditus, nec erubuit inter scor torum greges nere, & muliebri habitu feminas omnes lasciuia ant eire. Quamob rem indignati Babilonij tali feminae parere, duce nthace alias Arbacto prefecto Medorum, descissentes, bellum Sardanapalo intulerunt. Qui victus in regiam se recepit, & extructa pyra, se atque diuitias in incendium milit. Mort uo autem isto rege in detestationem luxuriae Sraeci deae Vestae construxerunt imagines luxuriae. Haec imago facta fuit ad similitudinem hominis reclinantis in molli lecto, & multum de licato, quem supportabant quatuor vulpes, in signum, quod luxuria omnibus hone stis fetet. Circa caput prime vulpis scriptus erat ille versus: * Effoemino fortem, robustam dirimo mentem. Circa caput secunde vulpis scriptum erat hoc carmen: Altero discretum, *criminibus offero lotum, Circa caput tertia vulpis assignatus erat ille versus: Infero torporem, rado uirtutis honorem. Circa caput quarte vulpis scriptum erat tale meirum: Obstinat induratque uiam, uix cedere curat. Et de ore illius imaginis procedebat lamina aurea versus populum, in qua scribe batur hoc carmen. Luxuriam spernas, aliena pericula cernas.
Vxuria habet quatuor conditiones malas. Prima est, quod destruit natu ralia: in cuius figura scriptus est iue uersus: Effemino fortem, robustam di rimo mentem. Exemplum illius habemus in Samsone, qui tantae fortitu dinis fuit, quod leonem lacerauit, & in frusta comminuit, & maxilla asini mil le homines interfecit, & fores ciuitatis cum postibus suis ad * supercilium mon tis in humeris apportauit, ut habetur ludic. 16. Secunda conditio luxuriae est: quod destruit sanctimonialia: in cuius figuram scribebatur ille versus: Alte ro discretum, &c. Exemplum illius habemus in Salomone, qui ita ex luxuria infatuatus est, quod habuit reginas septingentas, & concubinas trecentas, & adulescentulas, quorum non est numerus: & auerterunt mulieres cor eius, ut habetur 3. Reg. 11. Tertia conditio luxuriae est, quod destruit spiritualia: in cuius figura scribebatur hic uersus: Infero torporem, &c. Exemplum istius habemus de Holoferne, quem torpor in tantum inuasit, quod ludith cum gla dio caput eius amputauit, & canopaeo asportauit, ut habetur in libro Iudith cap. 13. & 14. Quarta conditio luxuriae est, quod destruit moralia: in cuius fi gura scriptum est hoc metrum: obstinat induratque viam, &c. Exemplum il lius habemus in filio Lais nomine Phaltiel, qui tantum obstinatus & indura tus fuit in amore, suae uxoris Michol, quod ea ab eo recedente, & ad Dauidem redeunte quam sibi desponderat centum praeputijs Philisteim, sequebatur i psam plorans usque Bathurim, ut habetur 2. lib. Regum, cap. 3. Et quod luxuria sit contemnenda, & fugienda propter istas quatuor conditiones patet ex scri ptura laminae aureae, in qua talis uersus ascriptus & assignatus fuit: Luxuriam spernas, aliena pericula cernas. inde Admonitio: Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
On this page