Text List

Moralitas 39

Moralitates 39

REfert fsieronymus contra louinianum, quod Diogenes ita perfectus erat in paupertate, quod dolium pro domo habebat, cuius ostium semper ver sus Solem dirigebat. Ad quem in Sole sedentem cum Alexander Magnus accessisset, & hortaretur, vt si quae ab eo praestari sibi vellet, indicaret. Re spondit: Quod dare mihi posses, nolo: sed rogo ne auferas, quod dare non potes. Ex in terpositione enim sua Solem Diogeni auferebat. Sic igitur Alexander, qui omnes quasi nationes vicit, a Diogene victus recessit eo die, quo uidit aliquem in terris pauperem, cui nec dare quicquam posset, nec eripere.

PEr istum pauperem quilibet nostrum intelligi potest: quia omnes paupe res facti sumus nimis. Vita enim nostra praesens est quasi dolium, in quo manemus: Quia sicut dolium est uersatile de loco ad locum: ita uita no stra praesens de uno statu & conditione ad alium statum & conditionem transfer tur, & quotidie mutatur: nunc homo tristatur, nunc laetatur, nunc infirmatur, nunc sanatur, & nunquam in eodem statu permanet. In isto dolio sedentes: id est, in ista uita praesenti manentes semper nos uertere oportet ad Solem iusticiae: id est, CHRISTVM, de quo Malachiae 3. Orietur uobis timentibus DEVM Sol iusticiae. Et si ueniat Alexander Magnus: id est, mundus, & quaerat, an a liqua volumus nobis ab eo praestari, habendo diuitias, honores, & huiusmo di: solum hoc petamus, ut non stet inter nos & Solem iusticiae, scilicet ut nihil temporale ponat ante oculos nostros, per quod seperemur ab amore diuino Mundus enim cum suis amatoribus nititur montem superbiae interponere. Inde recte dicitur: Superbia mons est positus inter nos & Solem iusticiae, ne eum uidere possumus, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 39