Moralitas 40
Moralitates 40
Fictura diuitiarum & honoris. nrrat Fulgentius & domerus in scintillario poetarum: quod status di uitiarum depingebatur vt multer vaga, habens coronam in capite, o culis velata, sceptrum regale tenens & pauonem in manu, varijs vesti mentis induta, sedens in curru, quem trahebant quatuor leones trucu lenti & immanissimi
COnditio diuitiarum & honoris depicta est instar uagae mulieris: Quia sicuti mulier uaga & fragilis est, simulque inconstans, habens multos a matores, quos tamen non diu amat: Ita diuitiae nunc huic, nunc illi con iunguntur, & tamen in fine utrumque derelinquunt. Caeca, quia diuitiae non plus respiciunt personam pauperis, quam personam diuitis. Nam quandoque filius pauperis ad dignitates tollitur, filius diuitis fame moritur. Coronam habet in capite, quod homo diues honoratur, & pauper in hoc seculo com muniter contemnitur. Sceptrum tenet in manu: in signum, quod sicuti regi obediunt omnia, ita & pecuniae. Pauonem quoque portat in manu: Haec est proprietas pauonis, quod quando cantat, leuat caudam, anteriora ornat, po steriora deturpat: ita diues quandiu uiuit omnia sua sunt in ornatu & splen dore: sed respiciendo caudam posteriorem, scilicet mortis nudus & spoliatus ad infernum descendit turpiter. Varia ueste induitur: quia diuitiae in uarijs in ueniuntur, ut in mercemonijs, & alijs. In curru sedet: nam sicut in rota currus, illa pars quae nunc est superior, nunc est inferior, & econuerso: ita mundani iam diuites siunt pauperes, iam pauperes diuites. Et ideo concludit Seneca: Quod omnis felicitas fortunae est instabilis. Vnde quidam dixit: O fortuna breuis, cui vis, das munera quaeuis. Sed cui vis tu diuitias quoq, diuidis vt vis. Das cui vis quiduis, nec differs tempore quouis: Sed cui vis, aufert quaelibet hora breuis. Hic currus fortunae quatuor leonibus trahitur: nam diuitibus quatuor ui tia praedominantur, scilicet obliuio, ingratitudo, contemptus & superbia. Obliuio enim, regnat in diuitibus, ut patet, cum aliquis fuit pauper, & postca dicatus fuerit, statim obliuiscitur sui, nec cogitat qualis fuit. Quod ingrati tudo regnet in diuitibus manifestum est: Quia aliquis pro eo aliquid fecit, quando pauper fuit, uix eum tandem cognoscit. Quod contemptus regnet in diuitibus patet. Nam si fuerit natus de parentibus pauperculis, ipsos paren tes uix uult inspicere, eo quod pauperes sint, & contemnit eos. Quod super bia regnet in locupletibus, uidemus. Quia nee DEVM timent, nec homines reuerentur, sed solum faciunt, quod eis placet. Vel potest exponi aliter. Per istos quatuor leones, quibus circumfertur currus diuitiarum, intelliguntur quatuor uitia, quae communiter regnant in istis diuitibus, scilicet superbia luxuria, inuidia, & cupiditas quae auaritiae mater est, quae applica sicut scis & uis, &c
On this page