Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 44

De hoc nomine, persona.
1

QUAESTIO XLIV. De hoc nomine, persona.

2

Deinde quaeritur de hoc nomine quod est persona, quid significet vel pradicet in divinis. De quo Magister tractat in primo Sententiarum, distinct. XXIII.

3

Et queruntur quatuor, scilicet de multiplicitate nominis et intentione secundum se accepta.

4

Secundo, De nominibus collective personas significantibus, ut trinitas, et trinus. Tertio, De veritate personarum. Quarto, De equalitate personarum. Circa primum queruntur quatuor, quorum primum est de multiplicitate nominis. Secundum, De definitione. Tertium, De suppositione. Quartum, De comparatione ejus ad essentiam.

Membrum 1

De multiplicitate hujus nominis, persona.
5

MEMBRUM I. De multiplicitate hujus nominis, persona.

6

Primo ergo queritur de multiplicitate. nominis. Persona enim dicitur in divinis, et in angelicis, et in humanis.

7

1. Et dicit Richardus, quod "in divinis distinguuntur persone origine sola. In angelis qualitate sola: qua distinctio dicitur personalis. In humanis origine et qualitate."

8

2. Adhuc, In divinis persona, ut dicit Magister in Sententiis, aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter. Essentialiter, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. Personaliter, ut cum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Notionaliter, ut cum dicitur, Pater in persona differt a persona Filii.

9

Sunt etiam diverse sententia de hoc nomine, persona.

10

Quidam enim dixerunt, utdictum est, quod aliquando significat essentiam, aliquando personam, aliquando notionem.

11

Alii dixerunt, quod non significat nisi essentiam. Sed essentia significatur dupliciter, scilicet ut essentia et non gratia suppositorum: et sic designatur per hoc nomen, essentia, deiias,et hujusmodi. Secundo modo significatur prout est in suis suppositis et non gratia sui: et dicunt, quod hoc modo significatur per hoc nomen, persona: et ideo possunt ei attribui que et conveniunt essentie et conveniunt personis. Que conveniunt essentiae, sicut dicit Augustinus in libro VII de Trinitate: "Certe quia Pater est persona, et Iilius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo dicuntur tres persone, quia commune est eis id quod persona est." Et illud Augustini, ibidem, "Ad se quippe dicitur persona Pater, non ad Filium, vel Spiritum sanctum: sicut ad se dicitur Deus magnus, bonus, et justus, et hujusmodi. Personalia autem attribuuntur ei: quia sic dicitur persona generans, et persona genita, | et hujusmodi." o,

12

Alii dixerunt, quod hoc nomen persona principaliter dicit essentiam, sed secundario dicit proprietatis distinctionem. Et hujus talem dabant rationem: quia dicit Isidorus, quod "persona dicitur quasi per se unum ens." Unde quod dicitur unum, notat substantiam: quod dicitur per se unum, notat distinctionem. Ratione hujus distinctionis dicitur, Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Ratione autem unitatis est quod dicit Augustinus, quod non est aliud esse substantiam et aliud esse personam. Sensus est, persona, id est, unum et per se, hoc est distinctus Pater et Filius et Spiritus sanctus: persone, id est, unum et per se distincti.

13

Adhuc alii dixerunt, qued hoc nomen, persona, originem habuit in divinis ab importunitate hereticorum. Cum enim Catholici dicerent id quod continetur, I Joan. v, 7: Tres sunt qui testimonium dant in celo: Pater Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt: quesiverunt heretici Ariani, Quid essent tres qui designantur per Patrem et Verbum et Spiritum, intendentes responderi sibi nomen designans substantiam: et cum non posset, ut dicit Augustinus, inveniri nomen aliud quod communiter de tribus diceretur, quod singulariter de unoquoque et in summa de omnibus simul pluraliter diceretur, inventum est hoc nomen persona, et dictum est, tres persone. Pater enim est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona: et hi tres non uma, sed tres persone. Et ratio hujus fuit, quia persona licet dicat substantiam, non tamen dicit eam in ge- nere consideratam vel in specie, sed in hoc individuo designatam: substantia enim in genere designat quid magis quam quis, ut dicit Richardus in libro de Trinitate. Querentes enim, Quid est hoc ? Dicimus, quod est substantia, vel animal, vel homo. Querentes autem, Quis est hic? Dicimus, quod est Socrates, vel Plato, individuum quod a sua proprietate incommunicabile est, respondentes: et hic quidem etiam substantia est, sed substantia est, sicut suppositum sive hypostasis, quod non designatur nomine nature communis. Et horum dictum redit ad hoc, quod hoc nomen, persona, ante questionem hereticorum significabat essentiam, prout essentia una et naturacommunis est trium personarum: sed post translatum est ad designandam hypostasim cum proprietate incommunicabili. Unde cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persone, sensus est, hoc est, tres hypostases, sive tria supposita propriis et incommunicabilibus proprietatibus a se invicem distincta.

14

Et sic patet, quod omnes iste quatuor sententie conveniunt in hoc, quod persona significet substantiam: sed in hoc differunt, quod quidam dicunt, quod significat eam per modum essentie et nature communis: quidam autem, quod significat eam ut in hoc singulari consideratam. Et isti etiam diflerunt: quia quidam dicunt, quod significat eam ut hunc aliquem qui non est quid, nisi ratione essentie: quidam autem, quod significat eam cum proprietate determinante.

15

1. Ratio autem horum, quod omnes conveniuntin hoc, quod significat substantiam, ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinct. XXV, ubi expresse dicit Augustinus, quod persona substantiam divinam significat et essentiam, sic: "Persona ad se dicitur, et idem est Deo esse personam, quod esse: sicut idem est ei esse, quod esse Deum. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divihum predicamus dicentes, Pater est persona, Filius est persona, ‘Spiritus sanclus est persona, id est, essentia: et omnino unum et idem significatur nomine persone, id est, essentia divina, cum dicitur; Pater est persona, Filius est persona, quod significatur in nomine Dei cum dicitur: Pater est Deus, Filius est Deus."

16

2. Adhuc, Ibidem, "Idem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur."

17

3. Adhuc, Ibidem, "Eamdem significationem videtur tenere nomen persona, cum dicitur, tres persone, quam habet cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona." "Quia, ut dicit Augustinus in libro Vil de Trinitate: ideo dicitur, tres persone, quia commune est eis quod persona est’." Nihil autem est tribus commune nisi essentia. Persona ergo dicit essentiam.

18

4. Innituntur etiam illi verbo Boetii in libro de Duabus naturis in uno persona Christi, ubi dicit, quod "persona est rationalis nature individua substantia:" ubi ostenditur, quod substantia in recto in definitione persone cadit: nomen autem dicit id quod in recto cadit in definitione ejus: et sic persona dicit substantiam.

19

Tot ergo sunt opiniones de persona.

20

Videtur tamen aliquid esse contra singulas istarum.

21

Si enim persona dicit essentiam, ut dicunt primi, et dicit absolute, cum dicitur, Pater est persona: si fiat relatio, refert essentiam absolute. Sicut ergo hec est vera, Pater est essentia que est Filius, ita haec erit vera, Pater est persona que est Filius: et hoc falsum est. Contra secundam autem est, quia si persona dicit essentiam prout est in supposilis, videtur persona omnino e# quivoce dici in divinis et in creaturis. In creaturis enim cum dicitur, Persona est rationalis nature individua substantia, persona nullo modo dicit essentiam communem, neque in se, neque in suis suppositis, sed suppositum dicit essentia. Si ergo in divinis dicit essentiam suppositi, dicetur equivoce: quia solum nomen commune est, et ratio substantia diversa.

22

Contra tertiam est, quia si persona primo dicit essentiam et secundario distinctionem: tunc cum dicitur, essentia est persona, sensus erit, essentia est ens per se distinctum, quod falsum erit, et est error Aril.

23

Contra quartam est, quod 1. Si persona de prima institutione dicit essentiam, falsificatur dictum Boetii, qui ostendens originem hujus vocabuli, persona, dicit quod ortum est a trageedis, quiin theatris certos et determinatos homines representare volentes, larvas pictas ad similitudinem facierum illarum alligabant, et per illam sonabant carmina: propter quod etiam persona circumflexa penultima dicitur. Persona igitur a prima institutione certum aliquem significat. Essentia autem nullum certum significat aliquem, nec in divinis, nec in creaturis. A prima ergo institutione non significat essentiam.

24

2. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate: "Intelligimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum personas non substantialiter dici: quia si substantialiter diceretur, de singulis et de omnibus singulariter diceretur."

25

3. Adhuc, Ibidem, "Persone divise sunt, substantia vero indivisa:" necesse est ergo vocabulum quod ex personis’ originem trahit, ad substantiam non pertinere. 4, Adhuc, Ex Augustino in libro VII de Trinitate: "Persona non significat idem quod substantia '." Si enim idem significaret, sicut substantia Patris - ipse Pater est, non quo Pater est Pater, sed quo est, ita et persona Patris esset quo Pater est, non quo Pater Pater est, sed quo est: quod falsum est.,

26

3. Adhuc, Si persona significaret essentiam, sicut dicimus tres personas, ita dicendum esset tres essentias: et sicut dicimus personam numerabilem in tribus, ita dicendum esset essentiam numerabilem esse in tribus: quod falsum est.

27

Soxutio. Ad primam partem questionis dicendum, quod persona dicta de divinis, et de Angelis, et de hominibus non dicitur univoce. Cum enim persona dicatur, ut dicit Isidorus, per se una, per se autem unum sit indivisum in se et divisum ab aliis divisione que essentialis et per se divisio est, constat quod in hae perfecta ratione non dicitur de personis. divinis. Ille enim essentialiter unum sunt, et simpliciter indivise. Propter quod dicit Damascenus, quod "divine persone secundum essentiam in se invicem sunt et inseparabiles." Et, Joan. xiv, 11: £go in Patre, et Pater in me est. Unde si proprietas et compositio nominis attendatur, perfectiori ratione dicitur persona de creatis, quam de increatis. In divinis enim per se unum non est nisi propria proprietate distincta, essentialiter autem per se nullo modo ab alio divisum. Et secundum hune modum persona translatione nominis dicitur de divinis, et non proprie. Et ideo dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod "cum instanter quererent heretici. Quid tria, vel quid tres ? a Catholicis inventum est hoc nomen, persona, et dictum est, tres persone, non ut illud diceretur, sed ne taceretur." Per translationem enim dici potuit,sed non per proprietatem, Si autem nomen persone per causam exprimatur, sicut fere omnia nomina divina, sic per prius dicitur de Deo. Communicabilitas enim nature in divinis, et sub illa discretio personalis, causa et exemplar est communicabilitatis natura in creatis, et sub illa discretionis individualis, et maxime in creatura que imago Dei est, que est creatura rationalis sive intellectualis.

28

Ad aliud dicendum est, quod in divinis persona dicitur secundum unam rationem in tribus personis. Sic enim dicitur persona hypostasis personali proprietate distincta.

29

Et quod objicitur, quod aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter, Dicendum, quod hoc non variat significationem persone principalem, sed modum significandi tantum. Unde quando dicitur, Pater est persona, persona dicit essentiam non per modum essentie, et substantiam non per modum substantia sed per modum quis est. Quis enim querit de essentia, sicut dicit Priscianus, Quis natat in mari? piscis. Et sic quis dividitur contra gualis, et contra quantus. Et hoc modo quis primo dicit quem, et secundario dicit quid. Unde dicit Richardus, quod persona tam dicit quem, quam quid. Substantia autem secundum quod persona ponitur, non tam quem, quam quid dicit. Dicit enim substantiam in habente eam. Unde cum dicitur, Pater est persona, intelligitur, quod Pater est quis perfecte ens et substantialiter personali proprietate distinctus. Cum autem dicitur, Pater est alius in persona quam Filius, cum non possit esse alius in essentia, oportet quod sit alius in personali proprietate, et sic alius in persona: et sic per relativum diversitatis cogitur ad standum pro persona. Cum vero dicitur, Pater in persona differt a Filio, cum non differat in essentia, nec differt in communi ratione, sed differt tantum in proprietate personali, quae differentia proprie et simpliciter non est, sed est differentia, quedam, que magis proprie loquendo distinctio vocatur, per virtutem verbi differentiam notantis trahitur ad slundum pro notione sive proprietate. Iiec enim omnia sunt in intellectu persone. Est enim persona hypostasis sive substantia substantialiter et perfecte exiatens,proprietate personali determinata: el ideo per adjunctionem trahi potest ad substantiam designandam, et ad hypostasim, et ad proprietatem: et per talia variatur modus significandi ejus, et non significatio, sicut et Boetius dicit: et rexulariter verum est, quod talia sunt praedicata, qualia permiserunt subjecta: et lalia sunt preedicata, qualia adjuncta permiserunt.

30

Ad id quod ulterius queritur de prima sententia, dicendum quod satis sustineri potest.

31

Ad id quod contra eam objicitur, dicendum est, quod cum dicitur, persona dicit essentiam, non intelligunt isti, quod dicat essentiam per modum essentie sive per modum nature unientis personas, sed per modum substantiae, secundum quod substantia a substando dicitur: sic enim substantia idem est quod hypostasis, sive suppositum, sicut dicit Avicenna, quod suppositum sive subjectum est ens in se substantialiter completum, occasio alteri existendi in eo quod esse non haberet nisi in eo esset: et sic translatum in divina suppositum est hypostasis occasio, quod proprietas sit inea, que secundum modum significandi non dicit esse per se existentis, sed existentis in hypostasi, et non extra ipsam. Et ideo non procedit objectio. In illa enim accipitur essentia ut uniens tres personas. Et est in argumento fallacia equivocationis. Substantia enim prout est hypostasis, non dicit essentiam prout est uniens tres personas, sed hypostasim dicit que distinguitur in personis.

32

Ad secunnAmM sententiam dicendum est, quod etiam satis sustineri potest: quia pro certo persona dicit quid deter minatum ad quis et formatum. Unde Richardus dicit, quod non tam quis quam quid dicit. Sic autem essentia non significatur ut essenlia, nec uniens personas, sed significatur ut substantia que omnibus confert subsistere in se, et non fluere ad aliud gratia essendi: sic enim omnibus etiam individuis substantia confert subsistere: et hoc modo est et in divinis et in humanis. Et secundum hune actum persona dicit substantiam, sed nec in divinis, nec in humanis dicit persona essentiam ut essentiam.

33

Et per hoc patet solutio ad objectum contra.

34

Ad tertiam sententiam dicendum est, quod etiam illa satis rationabiliter sustinetur, sicut probatur ex dicto Isidori. Persona enim est substantia individua, ut dicit Boetius, vel substantia incommunicabilis, ut dicit Richardus. Et cum talis substantia in recto cadat in definitione persone, constat quod persona dicit eam per modum substantie in se subsistentis, licet non dicat eam per modum essentie communis, sed per modum suppositi sive hypostasis, quod ab eéssentia habet in se subsistere, et alio non indigere ut sit. In intellectu autem suo super hoc addit distinctum esse proprietate: et ita in obliquo dicit proprietatem distinguentem, et ideo per consequens et secundario.

35

Ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, persona est essentia, predicatio fit ratione indifferentie simplicitatis que est in divinis: et hec,ut sepius dictum est, non tollit diversum modum significandi, qui diversus modus significandi causat diversum modum dicendi, et diversum modum supponendi, et diversum modum attribuendi, et non diversum modum rei. Dico autem diversum modum dicendi, quando quidem unum duobus nominibus vel pluribus significatur: sed ratione modi significandi cum significato principali aliquid connotatur in uno quod non connotatur in alio, sicut bonum, justum, sapiens dicitur de Deo. Sed, ut dicunt Dionysius et Origenes, cum hec omnia de Deo dicantur per.causam, licet hac omnia dicant essentiam divinam, et significent essentiam divinam, alind tamen dicitur et connotatur cum dicitur sapiens, et aliud cum dicitur bonus, et aliud cum dicitur justus. Dicitur enim sapiens ut sapientis creati causa, bonus ut boni creati causa, justus ut justi creati causa: et ideo aliquid dicitur sive connotatur nomine uno quod non connotatur nomine alio. Diversus autem modus supponendi est, quando quidem que dicuntur, eadem sunt re, tamen propter diversum modum significandi, supposito uno non supponitur alterum eisdem predicatis: et sic persona est essentia, tamen supposita persona non supponitur essentia respectu eorumdem predicatorum. Et ex hoc causatur quartum, scilicet diversus modus attribuendi: attribuitur enim uni quod non attribuitur alteri: eo quod licet eadem sint re, modo tamen significandi differunt. Unde non sequitur, si essentia est persona, et predicatur persona ratione unitatis rei de essentia, quod si persona est distincta, essentia sit distincta.

36

Ad ovartam sententiam dicendum est, quo illa procul dubio vera est. Persona enim suo nomine, ut habitum est, rem nature significat, sive naturam naturatam et distinctam ut in se subsistentem et perfectam et ab aliis divisam, et per similitudinem distinctionis quam facit proprietas in esse personali, translatam est ad significandum hypostasim, cum ante significaret naturatum in esse naturati divisum: quod divinis non convenit: quia natura communis nec in se, nec in-personis distinguitur vel dividitur: aliter enim persone non essent in se invicem per nature communis. indifferentiam. Nec hoc est contra dictum Boetii. Persona enim semper significabat certum et determinatum et in esse nature divisum, sed non semper significabat certum et determinatum incom municabili proprietate distinctum in csse naturati secundum esse substantiale iniivisum et aliis unitum: et ad hoc signis ficandum, translatum est post questionem hereticorum.

37

Ad primum autem quod objicitur de communibus rationibus eorum, diccndum est, quod licet substantia et essentia idem sint re, non tamen sunt idem modo significandi. Substantia enim a substando dicitur, ut dicit Aristoteles. Per se autem et principaliter substat suppositum. Essentia autem dicitur per modum essentientis et unientis supposita, Et cum dicitur, quod idem significamus cum dicimus Patrem esse personam, Filium esse personam, quod significamus cum dicimus Patrem esse Deum, Filium esse Deum, hoc est, essentiam divinam, intelligitur idem re, non idem modo significandi.

38

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

39

Ad id quod objicitur, quod nihil est eis commune nisi essentia, dicendum est, quod sicut in antehabitis dictum est, quod nihil est eis commune per modum nature nisi essentia, et per modum rei, et per modum veri univoci. Sed sicut in antehabitis dictum est, ex uno communi secundum naturam communicato secundum actum suppositi multe consequuntur communitates, que licet non omnino sint communitates univoci, tamen imitantur univocum. Ex hoc enim quod Socrates est homo, et Plato est homo, et Petrus homo, et commune est eis quod homo est secundum naturam, sequitur quod isti tres supposita sunt unius nature, et commune eis est, quod quilibet suppositum est ex respectu substantis ad id cui substat: qui licet plurium sit ad unum, tamen similis et zqualis est in eis, et per consequens unius rationis. Ef similiter commune est cis, quod hi tres individua sunt, -et tres nature sunt. Et hoc vocatur commune habitudinis sive proportionis ad unum, et imilatur univocum, licet: vere univocum non sit: quia univocum vere a natura una causatur, que communis pluribus participatur a singulis. Et hoc modo in divinis commune est hoc quod persona est. Quamvis enim non ab una et eadem personalitate Pater sit persona, Filius sit persona, Spiritus sanctus sit persona, sicut ab una et eadem deitate Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus: tamen a simili respectu hypostasis Patris ad proprietatem personalem etad naturam communem,et hypostasis Filii ad proprietatem suam et naturam communem, et similiter hypostasis Spiritus Sancti,causatur communis predicatio persone de tribus, que predicatur de tribus non ut commune nature, sed ut commune habitudinis sive proportionis ad unum, quod imitatur univocum in hoc, quod in pluribus equaJem et coequevum ad unum et idem ponit respectum.

40

Et si objiciatur, quod secundum hoe persona videtur preedicari ut universale et ens de ratione trium cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona.

41

Dicendum, quod non predicatur ut universale, nec ut ens de ratione trium: quod enim sic predicatur, est commune nature, et non habitudinis: sed preedicatur ut idem sub alio modo significandi. Idem enim est, Pater est persona, quod Pater est Pater: sed alium modum habet significandi, preecipue secundum quod Pater est substantivum, non adjectivum. Et hoc patet si resolvatur. Cum enim dicitur, Pater est Pater, sensus est, Pater est hypostasis incommunicabili proprietate paternitatis determinata, divine nature superposita: et hac est ratio persone.

42

Magister Gulielmus tamen Alltisiodorensis ad hoc solvendum distinguit quadruplex univocum. Primum dicebat causari a conformitate communis nature, sicut homo univocum ad omnes ho mines, et album ad omnia alba. Secundum dicebat causari a generali conformitate intellectus. Dicebat enim, quod intellectus in hoc imago Dei est, quia similitudinem habet cum omni re sicut Deus. Sicut etiam dicit Aristoteles in IIT de Anima, quod intellectus est species specierum intelligibilium: et hoc intelligitur de intellectu formali. Et hoc modo dicebat esse univocum hoc nomen, res, in divisione Augustini in libro I de Doetrina Christiana, qua dicitur: "Rerum aliae sunt quibus: fruendum est, aliae quibus utendum est, alia que utuntur et fruuntur'." Res enim sive sit creata, sive increata, similiter est ens ratum apud intellectum. Tertium causatur per equalem denominationem ex parte anime acceptam, sicut intelligibile univocum ad omnia intelligibilia, et opinabile ad omnia opinabilia. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, notio, ad quinque notiones que sunt in divinis. Quarta univocatio, ut dicit, causatur ab equali proportione ad. effectum.. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, justwm, de Deo et de homine: Deus enim dicitur justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et a simili effectu dicitur homo justus. In his tamen modis non simpliciter est univocum, nisi in primo. Alii autem modi imitantur univocum; et ideo communitas illorum est magis communitas analogi, quam univoci.

43

Ad aliud dicendum est, quod substantia in definitione posita non dicitur a natura substantia que subsistere facit, sed ab actu substandi, et sic convenit supposito sive hypostasi, ut dictum est.

44

Id autem quod contra singulos induclum est, jam solutum est in prahabitis.

45

Ad id quod objicitur de Boetio, dicen- Contra sendum, quod Boetius in illo loco sebstantiam accipit pro natura que substare vel subsistere facit in se, et non alio indigere ut sit, et non accipit eam secundum quod ab actu substandi dicitur, Et hoc modo verum est, quod porsona non dicit nec significat substantiam, nisi in obliquo.

46

Per woc etiam patet solutio ad dictum Augustini, quia similiter accipit substantiam. Ad rationem ultimam dicendum est, quod non sequitur, nisi persona significaret essentiam in recto, vel substantiam prout substantia non dicitur ab actu substandi, sed ut ens in se subsistens, alio non indigens, sicut communis et eadem est natura trium personarum. Et sic sequeretur, quod tres essentie essent tres persone, et numerate in tribus personis.

Membrum 2

De definitione hujus nominis, persona.
47

MEMBRUM II. De definitione hujus nominis, persona.

48

Secundo, Queritur de definitione istius hominis, persona.

49

Et inveniuntur quatuor definitiones. Prima Boetii, hac scilicet, "Persona est rationalis nature individua substantia."

50

Secunda est Richardi in libro de 7rinitate, haec scilicet, "Persona est intellectualis nature incommunicabilis existentia."

51

Tertia iterum Richardi, ibidem, "Persona est existens per se solum secundum quemdam rationalis existentia modum."

52

Quarta magistralis est, hac scilicet, "Persona est hypostasis distincta incommunicabili proprietate ad dignitatem pertinente,"

53

Et queritur de singulis definitionibus. Videtur enim inconveniens prima.

54

1. Rationalis enim natura non est nisi in homine. Dicit enim Isaac in libro, Definitionum, quod "ratio est vis animez, faciens currere causam in causatum:" et sic ratio cum collatione est et cum inquisitione. Talis autem natura non est divina, nec etiam angelica, cum tamen persona sit tam in divina quam in angelica natura. Inconvenienter ergo definitur per rationalem naturam..

55

2. Adhuc, In divinis propter indifferentiam simplicitatis persona est essentia, sive natura. Obliquus autem omnis notat transitionem et diversitatem. Cum ergo dicitur, Persona est rationalis nature, diversitas notatur inter personam et rationalem naturam: et cum sit omnimoda indifferentia, potius deberet dici, Persona est rationalis natura, quam rationalis nature.

56

3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, Individua. Nihil enim est individuum in particulari, nisi quod dividuum est in natura. Dividuum autem in natura, est materia que secundum esse dividitur in particularibus. Divina natura secundum esse non dividitur in particularibus sive in hypostasibus, quas Joannes Damascenus vocat particularia. Ergo persone in divinis non convenit esse in- ‘dividuum.

57

4, Adhuc, Non videtur convenire quod dicit, Substantia. Quod enim in definitione alicujus ponitur, multiplicato definito multiplicatur definiens, ut cum dicitur, homo animal. rationale mortale, plures homines plura animalia rationalia mortalia. Ergo a simili, si persona est individua substantia, plures persone plures erunt substantia individue, ut dixit Arius, et hoc est heresis, quia tres persone sunt una substantia individua sive indivisibilis secundum esse.

58

Contra SECUNDAM etiam objicitur que est hec, "Persona est intellectualis nature incommunicabilis existentia."

59

1. Et queritur, Que sit natura intelleclualis ? Aut enim est que intellectualitate sicut differentia in specie constituitur, aut que intellectu utitur, aut que intelligitur, eo quod non intelligitur nisi intellectuale, hoc est, in esse intellectuali acceptum. Si primo modo: tunc natura divina non erit intellectualis: nulla enim differentia in specie nature constituitur. Si secundo modo, iterum non crit ‘intellectualis: non enim intellectu utitur, sed seipso intelligit. Si tertio modo: tunc multarum naturarum erit persona:sicuf enim dicit Boetius, natura que inomnibus est, est’ que quoquo modo intelligi potest: et sic omnium naturarum esset persona, quod falsum est.

60

2, Adhuc, Quod dicitur, Incommunicabilis, non videtur convenire soli persone: cum tamen sit ultima differentia in definitione posita, de qua dicit Aristoteles in VU prime philosophiae, quod convertibilis esse debet: omnia enim individua et omnia propria incommunicabilia sunt. Dicit enim Algazel in Logica sua, quod individuum est ab accidente incommunicabili, et ideo dicitur singulare.

61

3. Adhuc, Quod dicit, Existentia, videtur inconvenienter dici: existentia enim secundum rationem suorum componentium dicit ens ex alio productum: hoc autem angelicis personis non convenit, que origine non distinguuntur: et etiam in divinis Patri non convenit, quia Pater ex alio quodam non est: et in humanis Adz non convenit, eo quod Adam secundum originem ex alio non est.

62

4, Adhuc, Persona potius est existens quam existentia. Melius ergo diceretur, quod persona est intellectualis nature incommunicabile existens, quam incommunicabilis existentia.

63

ConTRA TERTIAM etiam objicitur, que est haec scilicet, "Persona est existens per se solum secundum, quemdam rationalis existentie modum."

64

1. Secundum hance enim non videtur esse persona in divinis. Dicit enim Hilarius in hbro VIE de Trinitate, quod "solitudo non est in divinis, nec singularitas." Existens autem per se solum solitarium et singulare est.

65

2. Adhuc, Cum dicitur, Secundum quemdam modum, vagus est intellectus et non determinatus: quia nescitur quis sit modus ille. Definientia autem certa et determinata debent esse: quia aliter definitio non determinaret et certificaret definitum. Male ergo dicitur, Secundum quemdam modum.

66

Conta QuaRTAM etiam objicitur, hanc scilicet, quod "persona est hypostasis incommunicabili proprietate determinata ad dignitatem pertinente."

67

1, Secundum hanc enim videtur, quod intellectus persone compositus sit, et. addat super intellectum hypostasis. Composilus autem intellectus non est nisi compositi. Persona ergo in divinis videtur esse composita, quod falsum est: eque enim simplex persona est sicut essentia.

68

2. Adhuc, Secundum hoc videtur, quod abstracta personalitate per intellectum, adhuc remaneat hypostasis: et hoc falsum est: quia hypostasis est distinctum et determinatum quid, quod apud Philosophum. vocatur hoc aliquid: et si dicatur hic aliquis, tamen hic aliquis non est tam quis, quam quod, ut dicit Richardus, et sic redit in idem. Sed abstracto determinante non remanet determinatum: personalitas autem derminans est. Ergo abstracta personalitate hypostasis determinata non remanet. Si ergo remanet aliquid, non potest remanere nisi essentia determinata: et sic sequeretur, quod personalis proprietas determinaret essentiam, quod falsum est et sepius improbatum: sequeretur enim, quod sicut Pater non est Filius, ita essentia Patris non esset essentia Filii.

69

Adhuc, Contra has omnes definitiones simul objicitur.

70

1. Videtur enim, quod secundum eas anima separata sit persona. Est enim substantia individua rationalis nature, et est existens per se solum secundum quemdam intellectualis existentie modum.

71

2. Adhuc, Videtur, quod natura humana in Christo secundum hoc sit persona: est enim rationalis nature individua substantia: et per eamdem rationem divina natura in Christo erit persona: etsic Christus est due persone, quod falsum est,

72

Solutio. Dicendum, quod licet: sicut dicit Aristoteles in Topicis, unius rei sicut unum est esse, sit una definitio: tamen secundum plura que secundum modum intelligendi sunt in uno et eodem, plures possunt dari assignationes, que non sunt vere definitiones, sed manifestationes majoris declarationis, quam nomen. Et tales sunt que inducte sunt. Et differunt, quia illa que est Boetii, data est de communi intentione persone, prout se communiter habet ad Deum et Angelum, et hominem. Due vero que sunt Richardi, corrigunt eam que est Boetii et determinant ad divina: et ideo dantur per propria divinorum, quorum magis est esse intellectuale quam rationale, et singulare quam individuum ,et existere secundum individuum persone ad personam, quam substare in seipsa. Quarta vero datur secundum nominis proprietatem. Dictum est enim in prehabitis, quod persona est facies larvata: quod non fiebat, nisi ad designationem certe persone et heri, que dignitate pracedebat, ut Priamus et Hecuba. Propier quod etiam adhuc in civilibus persone dicuntur homines dignitate pracellentes, ut imperator, preses,episcopus, prepositus, et hajusmodi.

73

Ad id ergo quod objicitur contra primam definitionem, dicendum quod ratio compositus intellectus est, et sie ratio nalis natura pro intellectuali ponitur: tamen hoc est unum propter quod corrigit eam Richardus.

74

Ad sup dicendum, quod in verilate respiciendo ad simplicitatem rei in divinis, unumquodque divinorum pradicatur de alio in rectitudine: et sic persona est essentia, et proprietas essentia. Respiciendo autem ad modum inielligendi communem, quo divina ex humanis intelligimus, sicut dicit Dionysius, eo quoi humana sunt exemplata a divinis: sir convenientius dicitur persona rationalis nature sive essentia, quam rationalis natura vel essentia. Dicit enim Hilarius, quod aliud est ignis, et quod ignis esl: et aliud est homo, et quod hominis est: et aliud Deus, et quod Dei est: et generaliter aliud natura, et quod nature est: et hoc quidem in creatis aliud est re, in divinis autem aliud modo significandi. Cum ergo persona res nature. sit, et rem nature dicat in recto, naturam autem dicat in obliquo, et dicat eam ut quo est res nature, et ideo supposita persona non supponitur natura sivo essentia, convenientius dicitur rationalis nature quam rationalis natura.

75

Et quod objicitur de transitione obliqui, dicendum quod transitioni que notatur per genitivum, sufficit diversitas in modo intelligendi, sicut convenienter dicitur bonitas Dei, cum tamen bonitas Dei et Deus seipso sit bonus. Dicit tamen Augustinus in libro VII de Trinitate et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXIII, quod "tres personas unius essentia dicimus, non ex eadem essentia, ne diversitatem inter essentiam et personam notemus." Sed hoc est ex causis duabus simul junclis, quarum una est, quia ablativus est vehementioris diversilatis quam genitivus. Alia, quod prepositio que etiam transitiva est et diversitatem notat, habitudinem designat esse materialis ad materiatum: et ideo tres personas ex eadem essentia non dicimus, ne persona ex essentia sicut ex materia esse credatur, Hujus signum est, quod constructio genitivi cum recto aliquando intransitiva est, et non notat nisi habitudinem determinati ad confusum, cum tamen idem sit re determinatum et confusum, ut cum dicitur creatura salis: et talis constructio non est inter rectum et ablativum, maxime quando ablativo adjungitur prapositio, ut cum dicitur, cultellus de ferro.

76

Ad aliud dicendum, quod pro certo in divinis non est individuum. Individuum enim, ut dicit Plato, est in quo stat divisio descendentium a generalissimo. Sed individuum in divinis dicitur accommodata significatione idem quod incommunicabile quod pluribus non convenit.

77

Ad aliud dicendum, quod substantia in definitione persone non dicit essentiam vel naturam que est stans per se, alio non indigens, sive que dicit quo est: sed stat pro supposito quod est hypostasis, quod ab actu substandi swbstantia dicitur. Et bene conceditur secundum Gracos, quod hoc modo plures persone plures substantia sint, sicut apud nos plures persone sunt plura supposita, et plures res plures nature. Apud nos autem non dicitur, plures substantia: quia substantia apud nos dubiam habet significationem. Et aliquando ponitur pro natura qua substat, alio non indigens omne quod substat per se: et sic opponitur accidenti. Aliquando. ponitut pro supposito sive prima substantia. Unde ne detur occasio hereticis,a Latinis inhibitum est, ne tres-substantie dicantur tres persone, ne diversitas nature in personis esse credatur ’.

78

Ad itLup quod contra secundam objicilur dicendum quod intellectualis natura intelligitur, ut dicit Boetius, secundum quod natura dicitur unamquamque rem informans specifica differentia: quam licet Deus non habeat ut cum aliquo genere constituentem se in specie, eo quod est in fine simplicitatis, habet tamen ut idem ipsi, et ut quo est nature intellectualis; licet enim in Deo idem sit quod est et quo est secundum rem, differunt tamen modo intelligendi.

79

Ad aliud dicendum, quod incommunicabile determinatum per hoc quod dicitur, rationalis vel intellectualis nature, soli persone conveniens est: et sic ponitur in definitione persone ut ultima differentia et convertibilis: simpliciter autem acceptum majoris communitatis est, quam persona.

80

Ad aliud dicendum, quod existentia notat originem, ut dicit objectio: sed communiter ad originem activam et passivam, hoc est, originem originantem et originem originatam. Unde hac definitio magis proprie est in divinis. In Deo enim persona est incommunicabile existens incommunicabili proprietate originis determinatum. Et hoc modo Adam habuit originans, et similiter Angelus effective: quamvis originans illud non fuerit in conformitate nature cum ipsis: originans enim in conformitate nature cum originato non est de essentia persone secundum se, sed est de essentia illius vel hujus persone.

81

Ad aliud dicendum, quod existentia melius dicitur, quam existens: quia sicut dicit Richardus, persona non tam quis, quam quid dicit. Dicit enim quem in esse substantiali. Et hoc quid aptius importatur per existentia, quam per existens: sic enim significatur quis, qui est quid.

82

Ad im quod objicitur contra tertiam 2, dicendum quod solitarium et singulare secundum quod excludit consortium in natura divina, in-divinis non est: et haec est intentio Hilarii. Secundum autem quod dicit exclusionem ab hoc esse personali, in divinis est: sic enim solus Pater est Pater, et solus Filius Filius: et hoc modo ponitur in definition persone secundum se. Sed est de essentia hujus vel illius persone, sicut et in definitione individui accidens ponitur incommunicabile, quod est. collectio accidentium singularium quam impossibile est in alio reperiri.

83

Ad aliud dicendum, quod ponit quemdam modum: quia in communi definit personam, et non hance vel illam, Unde cum dicitur, guemdam modum, licet vagum sit quoad hance vel ad illam, non tamen vagum est quin quem determinet: dicit enim modum existendi singulariter, licet non hune vel illum.

84

Ad id quod objicitur contra quartam, dicendum quod diversitas in modo intelligendi que non causatur ex diversitate rei, sed ex impotentia intellectus nostri, qui rem ut est aliter designare non potest, nisi assignet eam per assimilationem ad humana, in nullo derogat simplicitati rei: etideo persona simplex est, sicut et natura in divinis: quia ea que ratione nominis addit super hypostasim, non sunt diversa ab hypostasi re, sed modo significandi tantum, sine quibus perfectum esse persone designari non potest.

85

Ad aliud dicendum, quod licet secundum communem intentionem persone abstracta personalitate per intellectum, remaneat hypostasis, que secundum intellectum substat personalitati: tamen meo judicio in divinis abstracta personalitate, nihil remanet: essentia enim non remanet, quia proprietati personali non substat: hypostasis non remanet, quia proprietas ut proprium accepta, est ipsa hypostasis, secundum quod dicit Hilarius, quod proprium est Patri quod Pater est, et proprium Filio quod Filius est: et ideo ablato proprio non remanet hypostasis.

86

Objectio autem que dicit, quod essentia remanet indeterminata, procedit ac si personalitas determinaret essentiam, et ac si essentia substaret personalitati: et hoc non est verum,.

87

Ad iLtup quod in communi objicitur contra omnes, dicendum quod individua, quod ponitur in definitione Boetii, et incommunicabile quod ponitur in definitione Richardi, omnis communionis modum excludit secundum actum et potentiam. Communicabile autem quiddam est ut pars: et hoc nec individuum, nec incommunicabile est. Et ideo anima separata persona non est quiddam ut forma. Et ideo natura divina, vel essentia, vel persona, non est quiddam ut assumptum in unionem vel societatem alterius. Et ideo natura divina in Christo vel natura humana in Christo persona non est. Nihil enim horum in se individuum vel singulare et alii non Communicans est.

Membrum 3

De suppositione persone.
88

MEMBRUM III. De suppositione persone.

89

Tertio deberet queri de suppositione persone. Sed quia jam satis habitum est, quod persona supposita non supponitur essentia: eo quod non dicit eam in recto, nec significat eam ut essentiam: et si significat substantiam, ut dicit Richardus, non significat eam ut naturam communem in se substantem et alio non indigentem ut sit, nec significat sub proprietate generali vel speciali, sed significat eam prout dicitur ab actu significandi ut suppositum, et sub proprietate individuali vel quasi individuali, prout designatur per quis, qui guts tamen est quid in esse substantiali, et talem substantiam designat tam in singulari quam in plurali. Cum enim dicitur, Pater est persona, sensus est, Pater est suppositum certa et notabili proprietate distinctum. Et cum dicitur, Pater et Filius sunt persone, sensus est, Pater et Filius sunt supposita certis proprietatibus distincta.

Membrum 4

De comparatione persone ad essentiam
90

MEMBRUM IV. De comparatione persone ad essentiam.

91

Et cum haec omnia habita sint sufficienter, non restat querendum, nisi de quarto membro quod est de comparatione persone ad essentiam, propter opinionem quorumdam dicentium, quod persona differt ab essentia, sed non essentia a persona.

92

Et ad hoc proceditur sic: 4. Aristoteles dicit in VII Topicorum: "Quantulamcumque differentiam ostendentes erimus, ostendentes erimus quoniam non idem." Persona convenit generare et generari,spirare et spirari, essentie autem neutrum. Ergo persona differt ab essentia non solum ratione intelligendi, sed re: quia realis differentia est generare et generari.

93

2. Adhuc, Persone convenit distingui: essentiae non distingut: ergo persona differt ab essentia.

94

3. Si dicatur, quod cum dicitur, essentie non convenit generare et distingui, per hoc non dicitur aliqua differentia positive, sed negative, et negatio nihil ponit: per id autem quod nihil est, nibil differt ab aliquo: quia sicut dicit Aristoteles, non entis non sunt species, nec differentia: et sic stat quod dicit opinio, scilicet quod persona positive differt ab essentia, sed non e converso essentia a persona. Contra: GCommunicabile esse positiva differentia est, uniens esse tres personas positiva differentia est: et utraque convenit essentiae, et opposita eorum privativa conveniunt persone, scilicet incommunicabile esse, et singulare sive distinctum esse, et ita non unitivum esse: ergo positivis differentiis differt essentia a persona, sicut e converso.,

95

4. Adhuc, Ista opinio per se inducit, quod persona dicit aliquid additum substantiae sive supposito: dicit enim relationem determinantem suppositum, sicut patet in ultima definitione persone preinducta. Essentia autem nihil habet additum. Differt ergo persona ab essentia, et non essentia a persona per aliquam positivam differentiam.

96

Solutio. Dicendum, quod secundum Catholicam fidem propter indifferentiam simplicitatis quest in divinis, persona est essentia, et e converso essentia est persona: et re neutrum differt a reliquo, sed modo intelligendi, et modo dicendi, et modo supponendi, et modo attribuendi utrumque differt a reliquo: isti enim modi, ut sepe habitum est, in nullo predicant simplicitati. Qualiter vero non vani sunt, sed ad rem referuntur, sepius in prehabitis determinatum est.

97

Ad primum ergo quod objicitur, dicen- dum quod generare et generari, et spirare et spirari, non dicunt differentiam persone ad essentiam, sed dicunt differentiam persone ad personam: et opposita ipsorum non sunt differentie#, sed negationes consequentes ex affirmatione, sicut si homo est rationale, sequitur, quod id quod non supponit hominem, nec dicif eum in recto, non sit rationale. Et similiter ex quo persona non supponit essentiam, nec dicit eam in recto et ut essentiam, sequitur quod proprium per- ‘sone non sit proprium essentia, sed negetur ab ea propter modum significandi diversum, et propter diversum modum supponendi: et hoc non prajudicat identitati rei, sicut si dicam, demonstrata statua rea, hoc est artificiale, quia statua: et idem est naturale; quia es: ergo idem est naturale et artificiale: non valet.

98

Ad aliud quod ultimo objicitur, dicendum, quod in divinis nulla est additio. Sicut enim dicit Boetius in libro de 7' rinitate, relatio nec addit, nec minuit, nec mutat, nec auget, et precipue relatio originis: sed id quod est sine sui mutatione et additione, dicit quodammodo se habere ad aliud et esse alterius, et ideo diversitatem nullam inducit, nec realem ditferentiam, sed tantum in modo significandi.

PrevBack to TopNext