Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 43
De usiosi et de hypostasiMembrum 1
De usiosi, qualiter distinguatur in divinis?Et ponamus primo distinctionem eorum qui fuerunt ante nos. Dixit enim Prepositivus, quod "alia divinis ' ? est substantia subjecta, et alia est substantia subjecti." Substantia subjecta est prima substantia, que est subjectum, que scilicet primo et principaliter et ma xime dicitur, ut dicit Aristoteles in Predicamentis. Substantia subjecti, substantialis proprietas est ejusdem substantia, hoc est, secunde substantie cui substat prima. Et hec est triplex, scilicet generalis, specialis, et individualis. Generalis, que tantum genus est,qua scilicet Socrates est substantia. Specialis, que tantum species est, qua Socrates est homo. Individualis, que nec genus, nec speciem, sed individuum tantum constituit, ut qua - Socrates est Socrates: et hec ficto nomine dicitur Socracitas. Et pro his dicitur in Greco quatuor esse nomina, scilicet odsia, que generalis substantia est. Et obsw0¢, quee specialis substantia subjecti est. Hpdswnov, que individualis est substantia. ‘Yrdoraes, que est substantia subjecta.
Sed quia in divinis nec genus, nec species est, nec individuum proprie: ideo aliis non placuit ista distinctio. Et dixerunt, quod odsia in Graco sive essentia in Latino, est idem quod prima forma, simpliciter faciens esse, et non esse hoc. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod "omne quod est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est." Odclwcw sive subsistentiam dixerunt esse formam generalem vel specialem, qua id quod est hoc est, ut animalitate animal est, et humanitate homo est. Et hi dixerunt, quod odsiwers sive subsistentia dicitur esse id quod est, sive subjectum, prout sua substantiali vel speciali forma est quid non indigens accidentibus ut sit: et quia subjectum dicit, ideo translatum est quandoque ad significandum personas, sicut Pater et ' Filius et Spiritus sanctus sunt tres subsistentia, id est, tres vere subsistentes persone, nullo alio indigentes ad hoc quod sint. Usia vero quia subjectum non dicit, nec quod est, non translata est ad significandam personam, sed simpliciter naturam significat. Unde quamvis Pater sit usia sive essentia, Filius usia sive essentia, Spiritus sanctus usia sive exsentia: tamen hi tres non sunt tres, sed una usia et una essentia. Substatitiam vero dicunt, quod subjectum est, quam Graeci Sxdecasw vocant, quod interpreta tur suppositum, eo quod ut res nature sub communi natura posita est, et sicut dicit Avicenna, est ens in se completum, et alteri occasio existendi in eo: substal enim accidentibus. Et ideo hoc etiam dicunt esse translatum ad supponendum pro personis. Quia sicut substantia qui est subjectum, substat nature communi, ita persona: et sicut substantia que est persona, substat accidenti, ita persona proprietati. Hpdewnev autem sive persona proprie dictus est homo Jarvatus, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod histriones in comeediis et trageediis personas heroum sive heroicas, sive viros sive mulieres, ut Simonem, Cremetem, Hecubam sive Helenam, larvis pictis ad similitudinem facierum illarum personarum et sibi ante faciem circumligatis reprasentabant: et facta earum heroica canebant carmine. Propter quod personam dicebant transumi ad significandum hypostasim discretam proprietate dignitatis alicujus ab aliis hypostasibus sive individuis. Et ad hoc Boetius inducit rationes duas ;: unam ex compositione vocabuli, aliam ex accentu. Ex compositione: quia componitur a pds quod est ante, et dY quod est facies, quasi ante faciem vel antefacies. Antefacies enim sive anterior Jacies, larva est. Accentu vero: quia in Greco dicitur xpdswxoy, in Latino persona, circumflexa penultima: eo quod canentes inter os proprium et os larve brevi vel acuto sono uti non poterant, sed circumflexo.
1. Dicit enim Augustinus in libro VII de Trinitate: "Subsistere vel substare dicitur de rebus in quibus est aliquid vel aliqua que sunt in subjecto ut acciden tia." Sed in simplici natura divina nihil ost ut accidens. Ergo in divinis non potest esse subsistentia, vel substantia, sive usiosis, vel hypostasis.
2. Adhuc, Sub, quod est in composillione subsistentiae vel substantia, videtur holare respectum ad superius: et sic in divinis esset superius, et inferius: quod negat Hieronymus in expositione fidei Gutholice ad Alipium. Et Augustinus iractans illud Exodi, xx, 26: Non ascendes per gradus ad altare meum, dicit, quod "altare fides Trinitatis est." Non est autem prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusque dici possit.
3. Adhuc, Cum hypostasis sit idem quod substantia secundum istos, si conyeniens esset distinctio eorum, sequeretur quod sicut Pater et Filius et Spiritus siunctus dicuntur tres hypostases, ita dicorentur tres substantiae: et hoc est conra Augustinum in libro VII de Trinztate, sic dicentem: "Tam substantia quam vssentia utrumque ad se dicitur non relative. Unde hoc est Deo esse quod subsistere. Et sicut una essentia Catholice dicitur, non tres, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ita una substantia dicetur Pater et Filius et Spiritus sanctus, non tres substantia ."
Propter hoc dixerunt quidam alii, alilor distinguentes ista quatuor. Dixerunt enim, quod essentia sive ode! significat ens nec distinguibile, nec distinctum ex se vel ex alio. Subsistentia sive odciwers significat ens ex se nec distinctum, nec distinguibile, sed ex alio distinguibile. Substantia vero sive Sndctas:¢ significat ons ex se distinguibile, sed non distinctum. Persona autem sive rpdcwnov signilicat ens ex se distinguibile et distinctum. Etideo dicunt, quod essentia sive odcia numquam stat pro personis, nec numeratur, nec recipit notionalem distinctio- nem. Et propter hoc non dicitur tres essentiae, nec essentia generans, nec es- sentia genita, Subsistentia vero notionalem quidem recipit aliquando determinationem, et similiter substantia sive odciwas, et Sadecacgin Greco: et ideo dicitur substantia de substantia, vel sub- sistentia de subsistentia: sed neutrum numeratur ut dicatur, tres subsistentia, © vel tres substantia.
Contra hoc est, quod 1. In divinis nihil est in potentia: ergo nihil est ibi distinguibile. Dicunt autem isti, quod sic differunt’ subsistentia et substantia et persona. Distinctio ergo eorum nulla est.
2. Adhuc, Unde venit, quod ista quatuor nomina ponuntur in divinis? In creaturis autem non sunt nisi duo, scilicet universale, et particulare: cum tamen creature minus simplices sint quam natura divina.
3. Adhuc, Cum haec in Scriptura sacra non inveniantur, et dicat Dionysius, quod universaliter non est nobis audendum aliquid dicere de divinis, preter ea que in sacris eloquiis sunt nobis promulgata, videtur quod ista nomina non sunt ponenda in divinis: eo quod dicit Apostolus, Tad Timotheum, vi, 20: Timothaec, depositum custodi, devilans profanas vocum novitates, et oppositiones falst nominis scientiz.
4. Adhuc, Contra omnes distinctiones videtur esse quod dicit Boetius in commento super predicamenta, quod "usia materia est, usiosis forma, hypostasis autem compositum."
Videtur autem, quod essentiale. 1. Dicit enim Hieronymus in expositione Catholice fidei, quod tres personas, vel ut Greci ponunt Snoordece, id est, sub- sistentias confitemur. Ex hoc accipitur, quod hypostasis et subsistentia idem sunt. Hypostasis autem est substantia. Ergo subsistentia substantia est, et sic subsistentia nomen essentiale est.
2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi: "Deus usia est et essentia: ipse enim maxime est a quo omnium esse proficiscitur. Est etiam usiosis, id est, subsistentia: sub- sistentia enim nullo indigens est. Unde etiam unam dicimus esse usiam vel usiosim, id est, essentiam vel subsistentiam deitatis, sed tres hypostases, id est, tres substantias." Ex hoc accipitur, quod subsistentia nomen essentiale est, et qued non bene dicitur, quod tres subsistentie sint in divinis.
In contrrarium hujus est quod dicit Richardus in libro de Trinitate: "Subsistentia est incommunicabilis existentia." Incommunicabilis autem existentia proprietate incommunicabili determinatur. Proprietate incommunicabili non determinatur nisi persona. Subsistentia ergo persona est, et nomen personale.
Soxutio. Dicendum, quod distinctio horum nominum quolibet dicto modo satis bene potest fieri. Et ratio istoram quatuor nominum, est acceptio esse divini secundum nostrum intellectum. Natura enim divina, sicut et omnis alia natura communicabilis: aut accipitur in se, hoc est, in sua simplicitate: aut accipitur prout est in habente eam. Et hoc modo intellectus quo rem accipit, significat per dictionem. Regulariter enim verum est, quod hoc quod contingit intelligi, hoc modo quo contingit intelligi, contingit significari. Unde si primo modo intelligatur, Latine significatur nomine essenti2, et Grace nomine obstas, Si autem in habente intelligatur, cum habens determinatum sit, hoc contingit dupliciter: aut enim significatur ut determinatum sub natura communi indifferenti, quam non numerant supposita, nec numeratur in illis, sed indifferens ot indifferenti simplicitate est res in cis una secundum rem: et sic significatur nomne subsistentie, sive odcusos Grace. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod "hoc subsistit quod non indiget alio, hoc est, accedente ut sit." Et hoc est secundum compositionem vocabuli: sistit enim quod in seipso stat proprio termino, etiam alia sistit ne fluant ulterius. Quod autem fluit ad aliud ut sit, non sistit, ut accidens. Subsistit vero, quod stans sub aliquo, sistit in illo: et hoe proprie subsistens, et modus existenti sive subsistentia vocatur proprie. Si autem intelligatur esse divinum in habente prout illud distinguibile est et determinabile ex aptitudine suppositi proprietate communiter accepta: tunc significatur Latine nomine substantie que est subjectum. Per hoc enim, ut dicit Avicenna, quod est occasio alteri existendi in ipso, translatum in divinam predicationem, significat ens completum in se, determinabile proprietate: et hoc vocaur substantia Latine, et Greece indorasts: quorum neutrum dicit proprietatem aliquam singulariter designatam. Si verv accipiatur ut actu distinctum incommunicabili proprietate: tunc significatur Latine nomine persone, et Grece nomine mposthnov. Et haec est causa quare persona et distinguitur et numeratur in tribus. Actu enim distinguens facit numerum in divinis, ut in prehabitis de numero personarum dictum est. Hypostasis autem sive substantia determinabilis quidem est proprietate, et sic numerabilis: sed quia non est actu determinata, ideo non numeratur secundum. Latinos, precipue prout dicit substantiam subjecti communi proprieiate, prout substantia dicitur ens in seipso. non indigens alio ut sit. Et ideo dicitur Pater substantia, Filius substantia, Spiritus sanctus substantia, et hi tres una substantia.
Et si objicitur, quod Greci dicunt tres substantias sive tres hypostases. Dicen- dum, quod Greci accipiunt hypostases pro persona.
Ad id ergo quod objicitur contra distinctionem Prepositivi, dicendum quod Prepositivus noluit, quod genus et species et individuum proprie essent in divinis: scivit enim, quod universale et parliculare propter indifferentiam maxima simplicitatis in divinis esse non posset: Sed quia in universali duo sunt: unum quidem quod est in multis, et hoc quidem nobilitatis est et perfectionis: alterum quod est de multis, et hoc ignobilitatis est, quia per hoc innititur alteri ut subjecto. Et ratione primi dicit generale Prepositivuas quod in omnibus est suis suppositis: speciale autem in eo quod specie differt ab alio, sicut Pater specie proprietatis ditfert a Filio: individuale autem quod est in uno solo: que licet re non differant in divinis, differunt tamen modo significandi. Et hec est intentio Prepositivi.
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus accipit proprie subsistere, scilicet quod secundum suppositum sistit aliud ens in seipso ut sit: hoc enim est accidens. Unde accidens potius est esse quam essentia, ut vult Aristoteles in nono prime philosophiz. Et hoc modo non est in divinis, sed potius transfertur ad divina, prout delerminabile est proprietate cujus esse non sistit: quia proprietas substantia est in divinis, sed habet eam in se sicut determinatum habet determinans: et sic in divinam transfertur predicationem.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur sub, sicut substantia vel suppositum, prepositio swbgnon notat inferioritatem ad superius aliquid secundum rem, sed secundum modum significandi tantum, sicut commune rei dicitur supra, et discretum et determinatum dicitur sub: cum tamen re idem sint determinatum et commune, Unde per sub et supra non notatur nisi diversus modus significandi habens et habitum. Et si objicitur, quod Augustinus dicit quod "Pater et Filius non differunt natura, sed causa et gradu." Et, libro UI contra Maximinum dicit,quod "differunt ordine nature: nam ubi ordo est,ibi gradus est." Dicendum, quod nullus gradus est in Trinitate, ut dicit Hieronymus. Dictum. autem Augustini intelligitur de gradusecundum scilicet modum intelligendi, et non secundum rem. Inter ea enim quorum unum intelligitur sine alio, et alterum non sine alio, gradus est intelligendi. Et talis gradus in intelligendo est inter Patrem et Filium. Pater enim ut innascibilis sine Filio intelligitur. Filius autem sine Patre intelligi non potest. Gausam autem vocat Augustinus auctoritatem Patris ex generatione.
Ad aliud dicendum, quod substantia dicitur ut substans in seipsa sive subsistens, nullo indigens ad hoc quod sit. Et hoc modo substantia una est trium personarum. Et hoc modo accipit eam Augustinus, et sic accidens non est substantia, et proprietas non significatur ut substantia. Dicitur etiam a substare proprietati determinanti: et sic trahitur ad standum pro persona: et sic dicuntur tres hypostases, et tres substantia.
Ad pisTinctionem tertiam dicendum, quod satis subtilis est et bona. Et quod dicunt ens nec distinguibile nec’ distinctum ex se vel ab alio,significant primum simplex, quod nullo sibi adveniente distinguitur vel determinatur, sicut et ipsum ens non determinatur ab aliquo, ita quod cum ipso in numerum ponatur: sicut. et essentia divina nec cum persona, nec cum proprietate numeratur. Persona enim est essentia, et proprietas est essentia, sicut et ens se habet ad ea de quibus predicatur. Et quod dicunt subsistentiam esse ens ex alio distinguibile, intelligunt substantiam secundam, qué est in generibus et speciebus, qua quidem ens distinctum est et determinatum non ex se, sed ex alio, quod est differentia constitutiva sive generis sive speciei. Genus enim ‘generalissimum quamvis non habeat differentiam extra se que sit divisiva superioris alicujus et sui constitutiva, tamen intra: se oportet, quod habeat differentiam-qua ab aliis generibus determinetur et distinguatur, et ratione hujus dicitur subsistentia, quia non fluit ad aliud ut sit: et perhanc convenientiam quia substat alicui determinanti se, quando transumitur in divinam predicationem, prapositione notionali vel actu notionali potest trahi ad standum pro persona, ut cum dicitur, subsistentia de subsistentia, vel subsistentia generans, vel subsistentia genita. Et sic quidem distinguitur, sed in distinctis non numeratur proprie loquendo, sicut Deus de Deo, et Deus generans, et Deus genitus: sic enim dicendo, Deus qui est subsistentia, determinatur quidem prepositione notionali vel actu, non tamen numeratur in distinctis: non enim sunt tres dii, sed. solum unus Deus.
Et si invenitur, tres subsistentie, ab aliquo Sanctorum dictum, resolvenda est locutio, ut abstractum ponatur pro concreto, sicut tres subsistentia, hoc est, tres subsistentes. persone. Tales enim locutiones non sunt extendende: emphatice enim sunt et figurative.
Et quod dicunt, substantiam significare ens ex se distinguibile non distinctum, volunt dicere, quod ex se, hoc est, ex seipso distinguibile sit, secundum quod ex se, hoc est, ex propria ratione significat ens distinguibile. Substantia enim secundum suum nomen, subjectum vel ‘suppositum significat, quod apud Aristotelem vocatur prima substantia: et hoc est quod et substat nature communi, et ‘subjicibile est accidentibus. Unde substat et essentia et subsistenti#, et ad hoc habet habitudinem, Que habitudo si consideratur ex parte suppositorum, est plurium habitudo ad unum: et sic accipitur a Grecis qui dicunt tres substantias. Si autém consideratur ex parte nature cui substant supposita, et qua habent esse ipsa supposita, et habent ut sint et substan tie sint, tunc non potest numerari: quia hoc non est nisi unum: et hoc consile rant Latini, qui ad vitandum heresim Arii nolunt dicere tres substantias, ne ad quo sunt et quo substant in seipsix subsistunt persone, numerari credatur in personis, sicut numeratur in personia creatis secundum esse natura communis, Petrus enim et Paulus et Joannes tres homines sunt, non unus homo. Unie propriissime loquuntur Latini et caute.
Quod autem dicunt de zpecun sive persona, planum est per antedicta. IHlud enim significat ens distinctum discretiva proprietate.
Ad 1 quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod in divinis nihil realiter est in potentia: quia totum est actus quod ibi’est. Sunt tamen quedam nomina in divinis, que secundum proprietates nominum secundum modum significandi quoad nostrum intellectum dicunt distinguibile, non distinctum. Dicunt enim suppositum, non cointellecta proprietate distinguente: et sic hypostasis dicit distinguibile, persona autem distinctum.
Ad aliud dicendum est, quod in creatis propter compositionem est universale et particulare secundum rem. Universale ex parte nature communis, particulare ex parte rei nature sive supposili. Et haec in divinis propter omnimodam simplicitatem esse non possunt. Quod vero modus significandi provenit ex habitudine diversa, et non ex re diversa, qua scilicet aliquid se diversimode habet ad naturam communem, et ad proprietatem, et illa habitudo multipliciter variatur: propter hoc pluribus modis oportebat significari hoc in divinis. Et ad hoc significandum accommodata sunt ista quatuor nomina, sicut in prehabitis dictum est. Significatur enim commune ut simplex, vel ut in habente, et in habente vel per aptitudinem quam habet ad commune, vel per habitudinem quam habet ad proprietatem secundum solam habitudinem vel secundum actum, qui modi significandi uno nomine vel duohus exprimi non poterant.
Ad aliud dicendum est, quod licet haec in canone Biblie non inveniantur expresse, tamen eliciuntur ex his que expressa sunt in canone: et necessitas importunc instantiae hereticorum cogit illa accommodare ad expressionem veritalis. Propter quod non reputantur profanz vocum novitates.
Ad id quod objicitur de Boetio in commento super Predicamenta, dicendum est, quod Boetius ibi aliter hac nomina accipit. Vocat enim materiam materiale, hocest, primum genus subjeclum formabile differentiis et distinguibile propriis et accidentibus, et hoc vocat odctav. Hoc enim in potentia est ad formationem propriorum et differentiarum. Et vocat odcnbe differentia formarum. Hee enim est differentia specifica, prout significatur ut universale, et non ut forma totius. ‘Indéetastg autem sive substantia propter hoc dicit esse compositum: quia ambas istas habet compositiones, scilicet et primi formalis, et per differentiam formati, et individuantis et aceidentis proprii: que quia in divinis non sunt nisi secundum modum significandi, ideo sub tali assignatione non poterant transumi ad divina. Et ideo Boetius sub alio modo significandi determinavit de his nominibus in hbro de Duabus naturis sub una persona Chrisit.
Ad id guod ulterius queritur, dicendum quod nomen subsistentie et substantiae nomina sunt essentialia, que: tamen propter modum significandi possunt trahi ad hoc quod stent pro persona, sicut in prehabitis tractatu de generatione Filit dictum est, questione quid generet, et quid generetur.
Ad id quod objicitur in contrarium de Richardo, quod ipse accipit subsistentiam secundum quod prepositio sub dicit habitudinem suppositi ad proprietatem. Et sic verum est quod dicit: hoc tamen dicit subsistentia secundum proprietatem nominis: non enim dicit nisi ens in se subsistens nullo alio indigens ut sit. Unde nomen essentiale est, quod tamen ex adjuncto trahitur ad standum pro persona.
Membrum 2
De hypostasi.Secunpo, Queritur de hypostasi. Et queruntur duo, quid scilicet sit hypostasis, et qualiter se habeat ad proprietatem distinguentem?
Articulus 1
Quid sit hypostasis secundum definitionem?Ad primum sumatur definitio que consuevit poni, haec scilicet, "Hyposta sis est substantia cum proprietate."
1. Cum enim dicitur, substantia cum proprietate, si utrumque illorum est de intellectu hypostasis, aut ex equo et se cundum unam rationem, aut non. Si ex equo: tunc ex duobus intellectibus componitur intellectus hypostasis: et hoc impossibile est. Duo enim ex equo venientia non faciunt unum. Definitio autem vult dicere unum, ut dicit Aristoteles in VII prime philosophiae. Si non ex quo, sed proprietas accipiatur in substantia ut substantiam determinans.
2. Et si hoc: tunc queratur, Quid dicat substantia? Aut enim dicit quo est, aut quod est, aut hypostasim, que est sicut compositum..
Si quo est: tunc sequitur, quod quo esse sive essentia determinatur proprietate: et si determinatur, distinguitur: et si distinguitur, ab aliquo distinguitur de quo non praedicatur. Et hoc est valde inconveniens. Ostensum est enim in prehabitis, quod commune quod est essentia, predicatur tam de personis, quam de proprietatibus essentiali predicatione.
3. Si autem dicat quod est, cum in divinis non sit quod est materiale, oportebit quod illud quod est, sit idem quod qui est, et sit absolutum, et sic idem in tribus: et sic quod est cum paternitate acit personam Patris, et cum filiatione facit personam Filii, et cum spiratione personam Spiritus sancti. Idem ergo videtur substare diversis proprietatibus: quod (ut dicit Anselmus) etiam intellectus non admittit: quia sic sequeretur, quod idem masculine qui designatur per qui est, essét Pater, Filius, et Spiritus sanctus.
4. Si autem dicatur, quod substantia dicat hypostasim que est sicut compositum: tunc sequitur, quod idem ponatur in definitione suiipsius, quod iterum inconveniens est.
Adhuc, Quis est vel qui est Pater, non est qui est Filius, licet quod est Filius. Cum ergo dicitur, Pater est hypostasis, Filius est hypostasis, Spiritus sanctus est hypostasis: si hypostasis dicit qui est, tunc nomen hypostasis non pravlicatur idem in Patre et Filio et Spirito sancto. Ergo non predicatur univoco do ipsis hypostatibus. Univoca enim sunt, ut dicit Aristoteles in Predicamentis, quorum nomen unum, et ratio substintie diversa.
Ulterius queritur de alia definition quam dat Damascenus, sic: "Hypostasis est substantia cum characteristicis idiomatibus, hoc est, cum distinctivin proprietatibus." Et ex hoc videtur,quod
2. Adhuc, In humanis substantia commune est: characteristica autem sive distincta sunt particularia, ut cum dicitur, Paulus est homo, Petrus est homo, commune quod est substantia, designatur per homo: distinctum autem per Petrus et Paulus +. et quia distingucns particulat distinctum, est particulare: et nisi distinctum aliquid adderet supra commune, remaneret idem omnino Petrus et Paulus. A simili ergo in divinis cum dicat Damascenus, quod in divinis commune est substantia, particulare vero hypostasis, videtur quod hypostasis aliquid addat supra commune quod est substantia: et sic dicit substantiam aliquo addito.
3. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi: "Substantia cum substat in particularibus, hypostasis dicitur." Videtur ergo, quod hypostasis dicat substantiam cum substare: et sic dicit substantiam cum aliquo addito..
In contrarium hujus est, quod 1. In divinis sicut essentia est una in tribus personis, ita substantia una non multiplicata. Sed si hypostasis dicit substantiam, tunc sequitur, quod dicat eam in rectitudiue, sicut homo dicit animal. Unum enim non dicit alterum, nisi actu et intellectu sit in ipso secundum primum modum dicendi per se. Et si hoo conceditur: tunc sequitur, quod multiplicato uno, multiplicabitur reliquum, ut homo est animal, duo homines duo animalia: sed hoc falsum est: quia in divinis tres sunt hypostases, et una substantia non multiplicata.
2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi: "Persona est rationalis nature individua substantia." Rationalis nature in obliquo venit in definitionem persone: non ergo significatur nec dicitur nomine persone. Si enim diceretur nomine persone sicut animal nomine hominis, sicut non dicitur, homo animalis, sed animal: ita non diceretur, persona rationalis natura, sed rationalis natura. Cum ergo substantia eodem modo se habeat ad hypostasim, quo rationalis natura ad personam, videtur quod hypostasis non dicat substantiam, sed aliquid substantia: et sic utraque definitio nulla est: et sic non est substantia cum proprietate, nec est substantia cum characteristicis idiomatibus, nec dicit substantiam aliquo addito.
3. Adhuc, Si dicatur, iste homo, isée dicit hypostasim, homo autem dicit substantiam que est hypostasis.: et si utrumque istorum resolvatur in sua principia, iste sive hypostasis resolvetur in corpus et animam sicut in materiam et formam, homo autem in genus et differentiam, et sic principia eorum diversa sunt. Que autem diversa sunt, horum unum non significatur in altero, nec dicitur dicto altero. Essentia ergo non dicitur in nomine hypostasis, per locum a suo superiori.
4, Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, id additum aut est commune, aut particulare. Si commune, commune communi additum non facit particulare: dicit autem Damascenus, quod "hypostasis particulare est:" ex illis ergo hypostasis non constituitur. Si particulare: aut dicit aliud particulare ab hypostasi, aut idem. Si aliud ab hypostasi, hoc commune non est factum particulare, sed alio particulari et proprio: et iterum queratur de illo, unde factum sit particulare, et ibitur in infinitum. Si eodem: tunc idem diffinitur per seipsum, quod est inconveniens.
5. Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito: tunc supposita hypostasi supponitur essentia: et hoc videtur esse inconveniens: attribuitur enim hypostasi quod est particulare, essentie autem quod est commune: et sic attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri: et attribuitur hypostasi quod est distinctum et numeratum, et non essenliz. Sed quando supposito uno supponitur alterum, quidquid attribuitur uni, attribuitur et alteri. Videtur ergo, quod hypostasis non dicat essentiam aliquo addito.
In contrarium tamen sunt rationes abbatis Joachim et aliorum quorumdam antiquorum: et sunt pracipue due.
1. Una est, quod quando aliquid per predicationem attribuitur alteri per substantiam, et non secundum accidens, supposito uno, supponitur alterum, Cum autem dicitur, hypostasis est substantia, substantia attribuitur per predicationem hypostasi, et non secundum accidens. Ergo supposita hypostasi supponitur substantia,
2. Secunda est, quod quecumque duo secundum omnimodam indifferentiam se habent ad invicem, supposito uno supponitur et alterum. Cum autem dicitur, hypostasis est substantia vel essentia, omnimoda indifferentia est inter hypostasim et essentiam sive substantiam. Ergo supposita hypostasi, supponitur essentia sive substantia. Et hac eadem ratione dicit abbas Joachim, quod id quod attribuitur essentia, attribuitur hypostasi, et e converso. Unde dicit, quod sicut hypostasis generat et generatur, ita essentia generat et generatur.
3. Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, videtur essentia ma joris esse simplicitatis, quam hypostasis: quod enim cadit in intellectu alterius, simplicius est illo: unde si hypostasis dicit essentiam aliguo addito, essentia cadit in intellectu ejus, et ita
In contrarivum hujus est, quod secundum Philosophos major est unitas particularis, quam universalis: quia unitas universalis est in multis et de multis, unitas vero particularis est in uno et de nullo: quia dicit Aristoteles in libro de Predicamentis, quod de prima substantia nulla erit predicatio. Videtur ergo, quod major sit unitas hypostasis quam essentie: essentia enim in multis est et de multis, hypostasis autem cum sit individua, ut dicit Boetius, in uno est, et de nullo. Et sic major est unitas, et per consequens major videtur esse simplicitas.
Solutio. Dicendum, quod hypostasis dicitur ab Sno quod est sub, et stéas positio: et ideo hypostasis est idem quod suppositum secundum nominis rationem, et sicut dictum est in prehabitis, cum dicitur suppositum, preepositio sd notat habitudinem inferioris ad superius sive particularis ad commune, sive determinati et distincti ad commune indeterminatum et indistinctum: et cam nihil faciat determinatum in divinis nisi proprietas, et hypostasis dicat determinatum commune, oportet quod in intellectu hypostasis sit proprietas determinans. Iterum cum intellectus non quiescat in proprietate, cum secundum modum sue significationis non dicat ens ut subsistens per se,sed ens indigens alio ut sit, hypostasis autem dicat ens in se per se subsistens, oportet quod in intellectu hypostasis sit ens per se subsistens, nullo indigens, et hoc est substantia. Dicit enim Boetius, quod "substantia est ens per se subsistens et nullo indigens:" et propter ‘hoc hypostasis est substantia cum proprietate, et non substantia et proprietas, ut ex proprietate habeat de- terminationem, ex substantia autem per se subsistere et nullo indigere.
Dicendum, quod unumquodque detiuitur et describitur per proximum suum superius, quod substantialiter praedicatur de ipso, et quo supposito omnia substantialia predicata consequentia ad ipsum supponuntur. Et hoc patet in definitione hominis, qui definitur per animal: quia animali supposito omnia consequentia supponuntur, ut vivum, corporea substantia, animatum, corpus, et substantia. Et similiter in definitione hypostasis cum ponitur substantia, ‘ ponitur pro predicato substantiali, quod secundum modum intelligendi proximum est ad hypostasim: et hoc, ut- dicit Hilarius, est res nature actu nature ad hoc quod sit, determinata, in. seipsa subsistens, et naturali perfectione - perfecta: sicut enim in prehabitis in tractatu de generatione Filii determinatum est, hic producit hunc, et primi termini talis productionis designantur per hic et hune: et quia hic et hune dicunt ens ratum et perfectum apud naturam, ideo designantur per hunc terminum, res nature. Unde res nature dicit primum ens ratum constitultum opere natura: et id quod sequitur ad illud, est proprietas determinans illud. Dico autem, proprietas incommunicabilis alii, que licet in éreatis vocetur accidens individuans, quod sic est in uno, quod impossibile est in alio inveniri: tamen quia in divinis non est individuatio, loco individuationis ponitur proprietas incommunicabilis, que rei nature secundum modum intelligendi confert singularem existentia modum, quo una res nature separatur ab alia, Et ita duo sunt in intellectu hypostasis, que quia non sunt duo secundum rem, sed secundum modum intelligendi tantum, ideo intellectus hypostasis non simpliciter est compositus: quia non est compositi, sed simplicis se-
cundum rem: secundum modum autem intelligendi plura, non re sunt in intellectu nominis ejus: unde non ex equo veniunt in definitionem ejus, sed unum ut ens subsistens ralum in natura quod est substantia, alterum ut determinans et incommunicabilis existentia modum conferens: et ideo apta est definitio et propria.
Dicendum est, quod non dicit quo est, nec quod est, sed dicit rem nature prout primus et proprius terminus est actus nature: et hoc est primum secundum modum intelligendi distinguibile proprietate incommunicabili.
Ad id quod objicitur, quod secundum idem est qui substat paternitati, filiationi, et spirationi, dicendum est, quod non sequitur: non enim idem est nisi in communi.
Si quis objiciat, quod universale et particulare non sunt in divinis: quia dicit Damascenus, quod in divinis commune re cernitur, et non ratione tantum.
Dicendum, quod hoc verum est quia ubi universale et particulare, ibi sunt due nature re, quarum una est universalis, et altera particularis, et una non est alia: et hoc non potest esse nisi in compositis. Compositio autem in divinis non est, Est tamen ibi commune habitudinis, sive respectus, sive proportionis ad unum: quia sicut res nature que est Pater, determinabilis est incommunicabili proprietate, ita res nature que est Filius, incommunicabili proprietate determinabilis est, et similiter res nature que est Spiritus sanctus. Et tale commune ad suppositum sibi substans, sive ad suum particulare, non habet diversitatem rei, sed rationis tantum: que ratio tamen non est vana, quia ad rem refertur secundum modum significandi, quo aliter designatur substans, et id cui substat: et hac ratione communi unum est similitudine proportionis quod substat paternitati, filiationi, et spirationi: sed ex hoc non sequitur, quod sit unum et idem masculine quod substat: hoc enim esset idem numero etre: et. hoc dicere est heresis Sabellii. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit Augustinus in libro de Doetrina Christiana, hoc modo sunt tres res, hoc est, subsistentes tres, et ens ratum apud naturam,
Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit subsistens singulare, et bene concedo, quod non preedicatur idem per idem, si idem masculini sit generis: sed predicatur idem ut unum similitudine habitudinis, sive proportionis: quod quamvis non sit univocum vere, eo quod non est natura una, sicut nomen unum est in his de quibus predicatur, tamen imitatur modum univoci, eo quod talis communitas ab univoco causatur. Ex hoc enim quod Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, secundum consequentiam necessariam causatur, quod res nature que est Pater, et res nature que est Filius, et res nature que est Spiritus sanctus, uno et simili respectu secundum proportionem se habet ad naturam divinam, que designatur per hoc nomen, Deus: et tali una ratione respectus predicatur hoc nomen hypostasis de tribus. Et ideo imitatur univocum, et causatur a predicato univoco.
Et si quis objiciat, quod inter hypostasim et naturam nihil sit medium, et sic non est respectus medius. Patet per antedicta, quod non valet: quia licet non sit respectus medius secundum rem, tamen est secundum modum intelligendi: et hic modus distinguitur per nomen hypostasis.
Ad id quod ulterius objicitur de definitione Damasceni, dicendum quod bona est, et redit ad idem cum prima. Characteristica enim idiomata sunt distinctive proprietates: et substantia dicit ens ra- tum apud naturam in se perfecte subsistens, nullo indigens ad hoc ut sit: et hoc est res nature, ut dictum est. Hoc autem quod objicitur de compositione intellectus, jam solutum est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis non dicit substantiam aliquo addito: quia cum nihil sibi additur vel addi possit, oportet quod ubi est additio, ibi sit diversarum conjunctio: nihil autem diversum est in divinis, propter indifferen- tiam simplicitatis: tamen est ibi diversus modus significandi: et sic unam et eamdem rem sub diverso modo significandi dicit hypostasis: et hoc non facit additionem. Nec est simile in humanis et divinis. In humanis enim compositio est: et ideo potest ibi esse additio. In divinis autem est omnimoda simplicitas, que non permittit ibi esse additionem. Unde cum dicitur, hypostasis est Deus, idem est in predicato et subjecto sub alio modo significandi. In subjecto enim est proprietas in communi designata ut suppositum, in predicato autem natura ut in habente designata: et hec idem sunt in modo significandi differentia, et non in re. Hic autem non est sic quando dicitur, Petrus est homo, vel Paulus est homo: proprium enim non est commune, et natura proprii non est natura communis.
Ad aliud dicendum est, quod cum dicit Boetius, substantia cum substat in particularibus, Aypostasis dicitur, intelligit de prima substantia, que proprie et principaliter et maxime dicitur. Hee enim non nisi in particularibus accipitur: et illa sola subsistit ut ens perfectum et ratum apud naturam. Et ab illa confertur etiam secunde substantia substare, secundum quod estsecunda substantia in prima per esse, sicut dicimus, quod homo est albus, quia Socrates est albus. Et ideo illa principaliter hypostasis, hoc est, suppositum notatur. In divinis autem tamen nulla diversitas est inter suppositum, et id cui substat sive supponitur, nisi in modo significandi.
Avi quod objicitur in contrarium, dicendum quod unum dicit alterum tri pliciter, proprie scilicet et communiler, Proprie dupliciter, scilicet quando unum est in intellectu alterius, et actu in ipso ut ens de esse ejus, sicut homo dicit animal, quia animal est de intellectu. hominis et de esse ipsius. Secundo, quando quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri. Et istis duobus modis verum est, quod multiplicatio uno, multiplicetur et reliquum. Unde tres homines sunt tria animalia. Tertio modo dicitur wnum dicere alterum large, sive communiler, quando scilicet proprium dicit significatum ut alterius aliquid: et tunc non dicit in recto, sed in obliquo: et sic hypostasis dicit naturam: dicit enim suppositum nature communis, non quod est natura communis: et tunc si natura communis una et eadem est in suppositis, non sequitur, quod si numeratur suppositum, numeretur et natura communis. Et cum substantia dicat naturam communem,et hypostasis dicat formam in obliquo, non sequitur si tres sunt hypostases, quod tres sunt substantie, sed sequitur, tres sunt unius substantia.
E si objicitur, quod in divinis hypostasis est substantia secundum rectum. Dicendum, quod hoc est ex modo dicendi vel significandi, scilicet quia in divinis, ubi est omnimoda simplicitas. In humanis autem non est sic: quia ibi suppositum non est natura communis per identitatem: aliter enim esset idem communicabile et incommunicabile, et verificarentur contradictoria de eodem et secundum idem.
Ad id quod sequitur, similiter concedendum est, quia procedit: hypostasis enim non dicit essentiam, nec supposita hypostasi supponitur essentia ex communi modo significandi et dicendi per terminum.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis non dicit essentiam aliquo addito vel communi vel particulari: nec dicit essentiam in recto, sed dicit aliquid essenlie, ut dictum est.
Per Hoc iterum patet solutio ad sequens: hoc enim procedit, sed fundatur super falsi suppositionem.
Ad rationes abbatis Joachim dicendum est,. quod non valent: oporteret enim, quod unum de altero predicaretur non solum realiter, sed etiam quod esset idem modus significandi, et etiam quod esset omnimoda identitas, non rei tantum, sed etiam modi significandi. In divinis enim plus attenditur modus significandi, quam rei identitas, sicut in antehabitis dictum est. Unde argumentatur ab insufficienti: et incidit in utroque argumento fallacia consequentis. E converso enim valet sic: quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri: sequitur, quod supposito uno, supponitur alterum, et inter ea est omnimoda identitas.
Ad aliud dicendum, quod essentia oblique cadit in intellectum hypostasis, nec cadit in diversum. re, sed ut idem sub alio modo significandi: et ideo non sequitur, quod majoris simplicitatis sit essentia quam hypostasis.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod esse in uno vel in pluribus nihil facit ad unitatem vel simplicitatem, quando id quod est in uno et quod est in pluribus, idem sunt re: tunc enim quod est in pluribus, non multiplicatur in illis, nec accipit compositionem. Dictum autem Philosophorum intelligitur in his in quibus quod est ‘in uno, et quod est in pluribus, non sunt idem re sicut sunt universale et particulare: quinimo, ut dicit Richardus, in talibus unitas que est in pluribus, non multiplicata in illis, sed unum faciens plures, majoris virtutis ‘est quam unitas que est in uno.
Articulus 2
Qualiter hypostasis se habeat ad proprietatem distinguentemEt hoc est querere, Utrum una et eadem hypostasis sit substans omnibus proprietatibus personalibus diversis et oppositis, vel diverse substent diversis ?
Et videtur, quod una omnibus: 1.‘Yxdotasts enim in Greco idem est quod substantia in Latino: substantia autem una et eadem est omnibus tribus: si ergo hypostasis determinatur proprietate, videtur quod una et eadem hypostasis omni proprietate personali determinatur: et sic non sunt diverse hypostases — diversarum personarum, sicut non sunt diverse substantia.
2. Adhuc, Hypostasis cum sit communis tribus, nomen substantiale est: est enim Pater hypostasis, Filius hypostasis, Spiritus sanctus hypostasis: ergo de tribus in summa diceretur singulariter, et non pluraliter: videtur ergo, quod tres sunt una et eadem hypostasis.
3. Adhuc, Logice objicitur, quod inter quelibet duo extrema per affirmationem. et negationem determinata, sunt duo media: sunt autem in divinis essentia nec distinguibilis, nec distincta: et est in divinis persona distinguibilis, et distincta: ergo duo media: unum quidem tenens se ex parte unius, et alterum ex parte alterius: et hec non possunt esse. nisi hypostasis et substantia, et substantia magis tenet se ex parte essentia: de se enim nec distinguibilis est, nee distin cta: per adjunctam tamen prepositionem trahitur ad standum pro distincto, sicut dictum est in questione de generatione Filii, in capitulo ubi queritur, quid sit generans et quid genitum. Hypostasis autem magis tenet se ex parte persone: est enim distinguibile, sed nomine suo non importat distinctum. Si ergo hypostasis est medium, sequitur quod non sit extremum, et quod non conveniant ei determinationes extremi: non ergo convenit ei esse distinctum: et quod in divinis non est distinctum, manet unum: ergo hypostasis una in Patre manet, in Filio, et Spiritu sancto.
4, Adhuc, Eadem ratio confirmatur sic: In divinis duo sunt extrema, unum quo est omne quod est in divinis, alterum qui est post quod nihil in divinis est: unum sicut commune, alterum sicut determinatum. Ergo duo media, scilicet quod est, et qui est, sicut in humanis est natura communis qua homo est homo, et est individuum particulare quod est aliquis homo, sive quis homo. Et sunt duo media, quod est, et qui est. Quod est, quod designatur cum dicitur, homo est id quod est. Qui est, quod designatur cum dicitur, qui est generans, non est qui est genitus. Hypostasis autem dicit qui est, substantia autem quod est.’ Videtur ergo, quod hypostasis non dicit quis est. In divinis autem non multiplicatur nisi quis est. Hypostasis ergo non est rmultiplicata: et sic relinquitur, quod una hypostasis sit trium personarum.
5. Adhuc, Videtur hoc per exemplum quod multi Sanctorum inducunt: dicunt enim, quod sicut radius sive splendor est ex luce, ita Filius est ex Patre: et sicut calor ex luce et radio, ita Spiritus sanctus ab utroque. Sed nec in igne, nec in aliquo luminoso corpore splendor. et calor quaerunt pluralitatem suppositi, sed in uno et eodem supposito sunt, Ergo nec in divinis proprietates persunarum diversitatem quarunt supposili, sed uno et eodem sunt supposilo.
In contrarium hujus est, quod 1. Hoc directe videtur esse haresia Sabellii, qui dixit: "Idem masculine quando voluit, fuit Pater: quando voluit, fuit Filius: quando voluit, fuit Spiritus sanctus."
2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod "hypostases proprietatibus differunt:" ergo per intellectum relinquitur, quod plures sint hypostases, et per consequens plures proprietates quibus differunt. Intellectus enim suppositi est ante intelloctum proprietatis: eo quod proprietas fluit a supposito.
2. Adhuc, Quecumque sunt in creaturis ad esse et ad dignitatem pertinentia, principalius sunt in creatore. In creaturis autem sic est, quod hic et hic, scilicet generans et genitus, prima distinctione distinguuntur ut res nature per actum qui est nature emanatio, quo hic est ab hoc, et per consequens distinguuntur proprietate: quia enim hic est a quo alius, ideo ille est pater: et quia hic est qui ab alio, ideo ille est filius. Ergo similiter est in divinis: et sic videtur, quod non proprietate primo hic distinguitur ab hoc, sed secundum se etiam non intellecta proprietate distincti sunt.
4. Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana: "Res. que nos beatos faciunt, sunt tres res, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus '." Quod autem dicit éres res, non potest referri nisi ad hypostases. Ergo in divinis tres hypostases sunt, non una..
Solutio. Dicendum, quod diverse sunt hypostases trium personarum determinate proprietatibus, que proprietates aliter sunt in divinis, quam in humanis, in duobus. Unum est, quod in divinis proprietas est hypostasis sub- stantialiter et essentialiter, quod non est in humanis: et hoc est propter omnimodam simplicitatem. Secundum est, quod in divinis proprietas vim habet constitutive differenti: in humanis autem est esse constilulum consequens. Constituit enim proprietas hypostasim in determinata specie esse personalis, ut Patrem in esse Patris, et Filium in esse Kilii: et ideo necesse est, quod diverse et opposite proprietates diversas determinent hypostases.
Ad primum ergo dicendum, quod licet hypostasis et substantia sint idem, secundum quod substantia a substare dicitur, tamen modum significandi non habent eumdem secundum usum nominum. Substantia enim et nomen est predicamenti, et nomen est substantie prime. Secundum quod est nomen predicamenti, dicitur substantia per se ens ad aliud non fluens, nec alio indigens ut sit, ut dicit Boetius. Et a sic dicta substantia omne quod est in genere substantiae, sive ut genus, sive ut species, sive ut individuum, habet quod per se est nullo indigens ut sit: et hoc non dicit hypostasis. Secundum autem quod dicit primam substantiam, non dicit nisi substare principaliter et maxime: et cum substare non possit nisi quod per se est alio non indigens, tunc oportet, quod substantia primo modo dicta sit in intellecta substantiae secunde modo dicte: et hoc non est in intellectu hypostasis. Et ideo licet Greei dicerent tres Sxostése¢, Latini nullo modo volunt dicere tres substantias: eo quod videbant, quod sequebatur de necessitate tres esse essentias, et secundum primum intellectum nominis, et secundum secundum. Hypostasis autem non dicit nisi suppositum in ratione suppositi: et hoc est qui est, sive res nature.
Ad aliud dicendum, quod licet Aypostasis nomen substantiale sit, tamen non dicit substantiam in ratione prima nominis substantia, sed in ratione secunda, prout res nature substantia est: et hoc est suppositum in ratione suppositi prout designatur hoc nomine, gui est. Sic autem designatum multiplicatur in personis: et ideo non est una hypostasis trium personarum. Sicut et persona: substantiale nomen est, ut dicit Augustinus: tamen de omnibus in summa non dicitur singulariter, sed pluraliter. Quod enim dicitur, quod substantiale nomen de omnibus in summa dicitur singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his que significant substanliam ut quo est, vel quod est: et non de his que significant substantiam ut quis est, vel quiest. Qui est enim dicit rem nature non in specie personali determinatam. Quis est autem eamdem rem nature dicit determinatam in specie secundum. esse personale. Propter quod substantiam dicunt in obliquo, et non in recto.
Ad aliud dicitur, quod in Trinitate secundum rationem intelligentia extrema et media sunt: sed non sunt vere media per equidistantiam, vel per equalem participationem extremorum. Et ideo distinguibile non distinctum, non ideo dicitur, quod non sit distinctum, sed quia nomine suo non importat proprietatem que demonstret distinctionem. Actio enim nature res nature distincta est: actus enim generantis non stat nisi in distincto. Et sic hypostasis etiam distincta est ante secundum rationem intelligendi quam conveniat et proprietas demonstrans distinctijonem: est enim per intellectum qui est, sive hic, ante hunc esse Patrem.
Ad aliud dicendum, quod imperfeclum est simile, et demonstrat processionem personaruin, nisi quantum ad duo, scilicet quod incorruptibiliter procedunt persone, sicut sine corruptione ignis procedit calor et procedit splendor, et quantum ad hoe, quod plura sunt ab uno, sed non quoad hoc, quod calor et splendor sint proprietates que exigant diversitatem suppositorum, sicut paternitas et filiatio diversitatem exigunt hypostasum sive suppositorum.
Ad aliud dicendum, quod illud quod objicitur in contrarium, est concedendum. Si enim non essent diverse hypostases, Sabellius verum dixisset.
Ad id quod objicitur de Damasceno, dicendum quod in divinis Patrem esse Patrem, et Patrem generare Filium, et Patrem determinari paternitate, idem est re, sed differunt secundum rationem intelligendi: quia Patrem esse Patrem, dicit proprietatem prout est distinguens et determinans in esse personali secundum speciem: Patrem autem generare, dicit eam proprietatem ut actum proprium Patris: Patrem vero distingui a Filio paternifate, eamdem proprietatem dicit prout est relatio oppositionem habens ad Filium. Et secundum hos modos intelligendi ex primo modo Pater est quis, ex secundo Pater est hic, ex tertio Pater non est Filius. Et verum est, quod proprius terminus generationis est res nature: et sic distinctus per actum nature est ante proprietatem determinantem eum in eo quod est quis in persona, non re, sed ratione intelligendi. Et hoc modo loquitur Damascenus, et verum dicit: quia sic alius modus est distinguendi hypostases, et alius modus differendi proprietatibus suis: differunt enim hypostases ut res nature, et differunt proprietatibus suis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum concludit: sed in hoc solo cavendum est: quia quod est in creaturis prius et posterius tempore et causa et effectu, hoc est in divinis secundum modum intelligendi tantum: et hic modus intelligendi causatur ex defectu nostri intellectus, qui (sicut dicit Dionysius) divina non percipit nisi ex similitudine’ humanorum.
Ad pictum Augustini dicendum, quod hoc nomen, res, in divinis dupliciter su mitur, scilicet essentialiter, secundum quod dicit Augustinus ibidem, quod "his tres sunt una et summa res." Secunda personaliter, secundum quod dicit, quod "Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res," hoc est, qui sunt entes sive existentes entitate rata in esse personali.
Notandum tamen, quod de hoc no mine, Sxderacrs, dicit sic Hieronymus a Damasum Papam, ut dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XXVI Ab Arianorum presule, hypostasion novellum nomen a me homine Romia- no exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur intelligi ? Tres personas subsistentes aiunt. Respon- demus nos ita credere. Non sufficit cis sensus: ipsum nomen efflagitant: quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus, Si quis tres hypo- stases, id est,tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Si autem quis hypostasim odcizv intelligens, non tribus personis unam hypostasim in- dicit, alienus a Christo est: qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere.
Item, Hieronymus ad eumdem: "Suf ficiat nobis dicere unam substantiam e tres personas perfectas equales: ta ceamus tres hypostases, si placet. No men hoc non bone suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissen- tiunt." Sed ad hoc respondet Magister in primo Sententiarum, distinct. XXVI quod in his verbis non negat Hieronymus utendum esse nomine hypostasis in significatione qua determinatum est de ipso, sed hereticos eo prave usos ostendit: contra quos cautela et distinctione opus erat, sicut patet in predicta determinatione.