Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 59
De hoc quod dicit: Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.1. Ante enim terra illuminata fuit: aliter enim lucem non vocasset diem, et tenebras noctem: et cum hoc opus factum fuerit in prima distinctionis die, videtur quod superflue ponatur in die quarto.
2. Adhuc, Lux ponitur in opere distinctionis: et quod ad distinctionem pertinet, non pertinet ad ornatum: et ita videtur, quod hic non debet poni in opere ornatus. |
3. Adhuc dicit, Ut luceant in firmamento celi: et tamen constat, quod nec luna, nec sol sunt in firmamento: habitum enim est paulo ante ex verbis Augustini et Bede, quod firmamentum dicitur ceelum stellarum: et in illo nec est sol, nec luna.
Utrerivs queritur de hoc quod dicit: Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut preesset diei', quod est sol: quia, sicut dicit Beda, non solum corporis forma et quantitate, sed etiam luminis magnitudine preesse dicitur, quia luminare minus et stellas illustrat. Et ideo, ut dicit Beda, etiam sol dicitur: quod solus obtusa luna stellisque ceteris per diem fulgeat terris.
1. Et secundum hoc videtur non fecisse duo luminaria et stellas, sed unum solum quod lumine suo facit luminare minus et stellas.
2. Adhuc, Hoe videtur secundum nominis intentionem: secundum grammaticam enim so/ dicitur quasi locus lucens: eo quod nihil lucet in ceelo, nisi sol, vel illustratum a sole.
3. Adhuc, Aristoteles in Hl de Proprietatibus planetarum et elementorum, et Avicenna in Sufficientia celi et mundi, expresse dicunt, quod nulla stella a se lucet, sed mutuaio lumine a sole. Et hoc idem dicit Messehallach in libro de Sphera mota.
4, Adhuc, Videtur inconvenienter dict luna luminare magnum. Per observationes enim astronomicas et geometricas deprehensum est, quod luna inter omnia corpora simplicia minor est. Unde cum umbra terre ascendendo a terra stringatur in conum, et ideo diametrum umbre in superiori suo minus sit et brevius diametro terre: tamen in eclipsi lune quando luna transit umbram terre, aliquando, quando augmentum latitudinis est minus septem gradibus, invenitur diametrum umbre excedere diametrum lune octo punctis: et tunc luna apparet tota nigra, nec declinans ad virorem, nec ad rubedinem, ad quos colores cwlum declinat in aliis eclipsibus. Ergo videtur inconvenienter dici luminare magnum, sed deberet dici luminare parvum.
Quam questionem ibidem in Glossa longa marginali movet Beda, et dicit respondeudum esse, quod quotacumque facta fuerit, Deum perfectam eam fecisse et plenam dicendum est: quia, ut ait, non decebat Deum illa die aliquod imperfectum facere. Et subdit aliam aliorum responsionem: "Alii dicunt, quod debuit luna prima fieri, non quartadecima: quia nemo sic incipit numerare etatem lune, ut incipiat a quartadecima. Non tamen si fecerit primam et imperfectam in lumine, est dicendum fecisse Deum aliquid imperfectum: quia quod inchoatum est ab illo, non ab alio, sed ab eodem perfectum est per continuum luminis incrementum". Deinde subdit rationem qua probatur, quod perfectam et plenam fecit lunam dicens, quod Septuaginta ubi nos habemus: Luminare minus ut preesset nocti, sic habent: "Fecit lunam in inchoatione noctis:" quod fit cum plena est: tunc enim noctis exordio videtur: alias vero et per diem incipit videri ante plenitudinem et in progressu noctis. Et est ratio Beda, quod inchoalio noctis est in occasu solis: et tunc luna in dominium totius noctis et ut toti nocti presit non nisi in opposito solis, hoc est, in Oriente potest oriri: et tunc fulget per totam noctem et diametraliter opponitur soli, et est plena: et sic probat, quod plenam et perfectam lunam fecit Deus.
Dicit enim Ambrosius, quod stellis ardentibus continue volvitur orbis: et est hoc dictum in libro 1 Hexameron, et idem dicit Basilius, et idem Augustinus. Male ergo dicuntur sfe/le: quia numquam stant, sed continue volvuntur.
Quazrrrur etiam de Glossa ibidem interlineari super illud: At posuit eas in firmamento celi?: Glossa, "Ad decorem noctis."
1. Non enim in firmamento cei tantum ponuntur de nocte, sed eliam de die: non ergo tantum sunt ad decorem noctis, sed etiam. ad decorem diei.
2. Adhuc, Venus multoties in meridie videtur juxta solem: ergo tunc lucet ad decorem diei et non noctis.
Ulterivs queritur de hoc quod dicit: Et vidit Deus quod esset bonum?: et ulterius non protendit benedictionem, cum in sequentibus ubi tang-t ornatum aeris, aque, et terre, benedizit eis dicens: Crescite, et multiplicamini >,
Dignioris enim corporis ornatus digniorem debuit habere benedictionem, maxime secundum eos qui lunam dicunt imperfectam esse crealam et primam: illienim competit benedictio ut crescat et multiplicetur.
Solutio. Dicendum ad primum, quod licet lux facta sit prima die que illuminaret illud chaos, in cujus medio residebat natura terree, tamen illa lux sufficiens non fuit, ut in prebabitis determinatum est. Nec terra distincta et arefacta reflectere potuit radios illuminantis se in suscitationem caloris nalivi. Et ideo, ut dicit Augustinus contra Manicheum, necesse fuit ut luminaria in ornatu ceeli ponerentur et crearentur, per que sufficienter terra illuminaretur, et dies lucida et calida a tenebris noctis frigidis et obscuris divideretur. Et hoc confirmatur ex dicto Bedw in Glossa sic dicentis: "Sol dicitur majus luminare, non solum luminis magnitudine, sed etiam major est in calore quo mundum calefacit, cum preteritis ante creationem ejus diebus nec caloris dies habuisset."
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet aliquod unum et idem opus secundum diversas sui proprietates et formas pertinere ad opus distinctionis, et ad opus ornatus. Si enim divisio lucis a tenebris in separatione opaci et luminosi consideretur, sicut distinctum est supremum ab infimo, pertinet ad distin ctionem. Si autem perfectio lucis consideretur secundum motum et effectum quem habet in plenitudine lucis et pulchritudine, sicut dicitur, Eccli. xum, 2: Sol in adspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. Et de calore ejus, ibidem dicitur, y. 3: In meridiano erurit terram,... fornacem custodiens in operibus ardoris. Et paulo post, y. 4: Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans. Propter quod etiam Palladius in libro de Agricultura, plantandas dicit esse vineas in montibus ad oculum solis meridianum. Sic ergo considerando luminaria et lumen eorum, nihil prohibet ea pertinere ad ornatum.
Ad aliud dicendum, sicut in prehabitis dictum est, quod frmamentum dicitur duobus modis, communiter scilicet, et proprie. Et communiter a firmitate et incorruptibilitate nature dicitur firmamentum: et sic totum quod est supra ignem sursum per decem ccelos uque ad empyreum, dicitur firmamentum. Et tune cum dicitur: Posuit eas in firmamento celi: inter ablativum cum sua prepositione, et genitivum est intransitiva constructio: et est sensus: Posuit eas in firmamento celi, hoc est, firmamentum quod est celum. Firmamentum autem proprie dictum quod firmiter slat inter aquas, est ccelum stellatum, in quo nec luna, nec sol sunt.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod licet sol illustret lunam et stellas, et solus dicatur lucere, sicut dicunt Aristoteles, Ptolemaus, Avicenna, et alii Philosophi: tamen quia luna et stelle mutuatum lumen a sole recipiunt imtrinsecus sii sicut vasa luminis, et continent ipsum, et propter hoc efficiuntur imagines solis per lumen acceptum: ideo dicuntur duminaria lucentia super terram.
Ad aliud dicendum, quod sol dicitur quasi solus lucens, quia solus a se habet lumen: nihilominus tamen et stelle et luna luminaria sunt mutuato lumine.
Ad aliud dicendum per idem quod dictum est: quia hoc attendentes Philosophi, quod solus a se habet lumen, dixerunt solem solum lucere.
Ad aliud dicendum, quod luna dicitur luminare magnum, non a quantitate corporis, cum quantitas corporis minor sit omnibus corporibus simplicibus, ut probat objectio: sed a quantitate luminis dicitur uminare magnum, quia plus illuminat ceteris stellis, et projicit umbram objectu corporis sicut lumen solis: hoc enim non faciunt, nisi tria corpora celestia, ut dicit Albategni, scilicet Sol, Luna, Mercurius, qui et hesperus dicitur et lucifer.
Et si objicitur Bede, quod ad visum in celo luna videtur tante quantitatis, quanta est sol. Solvit sic dicens: "Quod autem equalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt Philosophi, quia sol multo longinquior a terris atque altior, quam luna incedit. Ideoque magnitudo solis a nobis non potest dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora."
Ad aliud dicendum, secundum Bedam et Damascenum, quod lunam fecit plenam qua navoéAnvos dicitur Grace. Et propter hoc dicunt, quod cum sol quarto die factus sit, luna autem ut quartadecima, necesse est, quod in computo ecclesiastico annus lunaris excedat annum solarem undecim diebus, tribus scilicet ante quartum, et octo qui adduntur lune per continuum incrementum usque ad lune impletionem. Et ideo dicendum, quod ratio satis bona est pro opinione Bede: tamen Augustinus dicit, quod cum dicunt in inchoatione noctis, inchoatio ponitur pro principatu, hocest, ut principetur nocti: ita enim dicit in Glossa in libro contra Manicheum. Illi autem qui dicunt, quod fecit eam imperfectam, intentionem suam probant per idem, ut dicit Magister in HMistorivs. In initio enim noctis non apparet nisi prima et corniculata ut novacula: sed cum Dei perfecta sunt opera’, et nihil facit imperfectum, fecit eam in semicirculo, in quo paulatim recedens a sole a figura novacule efficitur dicotomos: post hoc est dimidia in augmento, deinde amphitricos in augmento, et deinde pansilenos: et iterum accedens ad solem in opposito semicirculo, efficitur amphitricos in diminutione, et dicotomos secundo: deinde iterum renovata a sole novacularis.
Ad aliud dicendum, quod stelle non 44 quest, dicuntur stedlz quin continue volvantur motu diurno, qui est motus primi mobilis, quem aplanes Plato vocavit: sed dicuntur stelle, quia imagines et ordinem in quo posite sunt, non mutant sicut faciunt planeta, qui aliquando exaltantur, et aliquando deprimuntur. Aliquando in cursu diriguntur, et aliquando retrocedunt. Horum enim nihil fit in stellis fixis in firmamento. Et propter hoc stediz dicuntur, quia motu proprio nihil horum que dicta sunt, fit in eis sicut in planetis.
Ad aliud dicendum, quod luna et stelle et die et nocte lucent in firmamento: sed quia de die magno lumine solis tegitur lumen lune et stellarum, de die non perpenditur: de nocte autem quando liberum est et illuminat tenebras noctis, tune decor ejus perpendilur, et usus luminis habetur: et ideo dicuntur esse in decorem noctis, et non in decorem diei.
Ad aliud dicendum, quod Venus et Mercurius perfecta distantia numquam recedunt a sole. Perfectam autem distantiam voco distantiam ad totum diametrum per semicirculum. Et ideo ‘ aliquando in meridie quando lumen solis procedit super Orientem, et non procedit sursum ad tegendas stellas, videntur stare juxta solem: tamen quia lumen diei non augent, sed mitigant tenebras noctis quando in nocte apparent, propter hoc dicuntur esse ad decorem noctis, et non ad decorem diei: et dicuntur esse in firmamento, prout firmamentum communilter dicitur quinta essentia. Posset tamen dici, quod sicut astronomice loquendo sol dicitur esse in signo, quando est sub signo zodiaci: ita stelle que planete dicuntur, dicuntur esse in firmamento, quia sunt sub firmamento et sub signis ejus.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod prima die lux a tenebris divisa est in causa imperfecta:: sed quarta die per luminaria perfecta in forma et in figura, qué actu proprio faciunt lucem et repellunt tenebras, facta est divisio: et ideo ista pertinent ad ornatum, et illa ad divisionem.
Ad ultimum dicendum, quod in illis ornatibus in quibus vis sementiva non est in elementis, sed in substantiis particularibus in specie determinatis, competit benedictio protensa qua dicitur: Crescite, et multiplicamini. Quia sicut illa per se ad esse prodire non poterant, sed virtute creationis: ita perseverare in esse et propagare ad multiplicationem non poterant esse, nisi jussu creatoris virtutem acciperent. Sic autem non est in ceelo et ornatu ejus: quia quodlibet corporum ceelestium est ex materia sua tota, ut dicit Aristoteles: et ideo propagatio nulla potuit esse in eis. Propter quod non subditur, nisi quod vidit ea, quod essent bona, hoc est, lumine suze bonitatis et placentie perfudit, ut manerent in esse, et conservarentur que ab eterno in dispositione sapientie facienda vidit, et per actum creationis ad esse deduxit: et ideo tali opere perfecto in ccelo, statim subditur: Factum est vespere et mane, dies quartus': quod in prehabitis et secundum opinionem Augustini et secundum opinionem aliorum Sanctorum satis expositum est.
On this page