Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 60

De opere quintae diei
1

QUAESTIO LX. De opere quintae diei, et de ornatu aquae et aeris.

2

Deinde querendum est de hoc quod dicit Magister in libro 11 Sententiarum, distint. XV, cap. Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis. Ubi querendum est de ornatu aque et aeris.

3

Et queritur primo, Quomodo uno die, scilicet quinto producitur ornamentum et aque et aeris? cum duo elementa sunt, et ideo duobus diebus deberent ornari sicut ccelum et terra.

4

Ulterius queritur, Quomodo de uno materiali principio producitur et ornamentum aque et ornamentum aeris, hoc est, pisces et aves? Sic enim dicitur: Producant aque reptile anime viventis, et volatile super lerram.

5

Et hoc videtur non debre esse: 4. Singulorum enim elementorum ornamentum debet habere materiale principium ipsum elementum cujus ornatus est: sicut ornatus cceli naturam ceeli habuit materiale principium. |

6

2. Adhuc, Materiale principium movetur et non movet: videtur ergo diminute loqui quando dicit: Producant aque, et non addit quo movente vel agente aque illud producant.

7

3. Adhuc, Quid est dictum, reptile anime viventis, et que differentia ad volatile et motabile, de quo infra dicet, et volatile coeli juxta genus suum.

8

4. Adhuc, Volatile videtur esse ornatus terre: quia sic dicit: Ht volatile super terram sub firmamento celi. Wlud enim elementum ornatur, quod ad motum et ad locum animalis ornantis deputatur.

9

5. Adhuc, Cum duo sint elementa ex quibus componitur corpus animalium, scilicet terra, ex qua est substantia materie corporum animalium, ut dicit Philosophus, et aqua continuans partes ut possint recipere figuram et formam tam in toto, quam in membris: quare non dicit: Producant aque et terra reptile anima viventis, sed tantum dicitur: Producani aque.

10

6. Adhuc, Cum quedam sint animalia que generantur in terra et nutriuntur in aqua, sicut dicit Aristoteles in Vil de Animalibus de delphino, quod nutritur in aqua et generat in terra: unde partos foetus usque ad duodecimum diem a littore maris sepius ducit ad mare ut mare assuescant: et non dicit in littera ad cujus elementi ornatum hee pertineant, vel ex quo elemento: ergo videtur esse diminutus.

11

Apuuc queritur de hoc quod dicit: Creavitque Deus cete grandiat: cum istud opus non sit opus creationis, sed opus conditionis et ornatus, quod fit ex prejacenti materia: creationis au'em opus nullam habet materiam prejacentem.

12

Avuuc, Infra dicit: Ht omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aque in species suas. De avibus autem loquens dicit: Omne votatile secundum genus suum®: quare dicit hic genus, ibi speciem?

13

Urterivs queritur de hoc quod dicit: Vidié Deus, quod esset bonum. Benedizilque eis dicens.: Crescite, et mulliplicamini +: et hoc non dixit de terrenascentibus plantis supra, sed simpliciter dixit: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum®. Cum enim utrumque ex semine generetur et mulliplicetur, sicut dixit: Crescite, et multiplicamini, in benedictione animalium aquatilium: ita debuit dicere in benedictione plantarum: vel si tacuit, et hic tacere debuit.

14

Solutio. Ad primum dicendum, quod licet duo elementa sint aer et aqua, in hoc tamen conveniunt, ut dicit Plato, quod media sunt inter extrema mundi sensibil’s, que sunt coelum et terra: et ideo distinctos ornatus habent ccelum et terra per dies. Ad eamdem autem diem refertur ornatus medii sive aque sive aeris. Aliter enim, ut dicit Plato, oporteret esse plures proportiones extremi ad extremum, quam per duo media, quod esse non: potest. Unde quia duobus illis mediis ut uno conjunguntur illa extrema, ideo uno die ornantur.

15

Ad id quod ulterius’ queritur, respondendum est per Augustinum inlibro contra Manicheum: et ponitur ibidem in Glossa magna marginali sic: "Ideo non est dictum, Producant aque repti- lia, et aer volatilia, sed utrumque ex aquis productum esse narratur: quia quidquid aquarum sive labiliter undosum sive vaporabiliter tenuatum est, totum tamen humide nature deputatur." Et intendit dicere quod dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, quod scilicet aer est elementum humidi spiritualis quod non est incorporabile in generatione animalium et nutritione. Et est aqua elementum humidi incorporabilis et in generatione et nutritione, ‘et quod facile induit formmam aeris per evaporationem et’ exaltationem. Unde juxta terram aer permixtus est humido aqueo, per quod aliquantulum inspissatus, potest esse locus in quo moventur aves, ita quod sustentet alas avium, et per spiritam attrahi possit ad spirandi refrigerium: in sublimi est ita subtilis, quod nec vapore humido ad rotandum, nec vapore sicco terreo ad ventandum miscetur: et ideo ibi habitatio animalium esse non potest. Et hoc Augustinus tali experimento docet dicens, quod in Macedonia mons mire altitudinis est, qui vocatur Olympus, in quem Philosophi ascendentes in superioribus suis non invenientes aerem pinguem ad spirandum, portant secum spongias infusas clara et subtili aqua, per quas spirent aerem sublilem, ut pinguescat in spongiis, et sic valeat ad refrigerium pulmonis ct pectoris. Ascendentes autem in cacumina montis in arena sive in sabulo scribunt litteras et protrahunt figuras, et descendunt, et post annum reascendentes inveniunt lilteras et figuras in nulla sui parte deletas: quod esse non posset, si aer ille vaporibus humidis vel siccis vel ventosis agitaretur. Unde vult Augustinus, quod ex humido aqueo labiliter undoso et pinguescente inferius sit generatio et conservatio? natatilium, et nutrimentum, et ex eodem aqueo vaporabiliter extenso per partem aeris inferiorem sit generatio et conservatio volatilium. Et ideo, sicut dicunt Ambrosius et Augustinus, ex uno materiali principio producitur utrumque: et ideo eliam cantatur in hymno Ambrosii: "Qui ex aquis exortum genus, Partim levas in aera, Parlim remittis gurgiti."

16

Ad aliud dicendum, quod movens ex prehabitis intelligitur ubi dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas'. Ille enim fovebat aquas ut talia a se produci possent. Unde Damascenus in libro If de Fide orthodoxa dicit sic: "Precepit Deus aque educere animam viventem: quia per aquam et eum qui in principio ferebatur super aquas, Spiritum sanctum, renovaturus erat hominem, sicut ait divus Basilius. Eduxit autem animalia et magna et pura, ut cete, dracones, pisces in aquis reptantes et volatilia pennata. Per volatilia igitur copulantur aqua et terra et aer: ex aquis enim facla sunt, in terra vero conservantur, et in aere volant, Optimum igitur elementum est aqua, et plurimo usui utilissimum, sordis purgativum non so lum corporee, sed et animalis, si assumpserit gratiam Spiritus sancti."

17

Ad aliud dicendum, quod reptile vocatur animal, quod in motu suo processivo toto corpore se rapit, et non nititur membris specialibus ad illum motum determinatis, sicut est ala, vel pes, vel pinnoula. Pedibus enim nituntur gressibilia, alis volatilia, pinnulis tamquam remis natatilia. Reptilia vero sunt vel que motu cosiarum et virtute se rapiunt, ut serpentes: vel motu annulorum, ut annulosa et vermes, vel contractione corporis in medium annulum qui loco cordis est, et remissione ejusdem corporis de illo et tractu oris: emittunt enim illa anteriorem partem corporis, et tunc figunt os, et totum corpus tunc trahunt ad os fixum: sicut videmus facere lumbricos terre. Anima autem vivens dicitur, que corpori suo actum vite influit manifeste per sensum et motum localem. Et ideo in plantis non dicitur esse anima vivens: quia sicut dicit Aristoleles in I de Vegetabilibus, vita communiter in animalibus et plantis inventa est: sed in plantis occulta, et in animalibus manifesta: et ideo non dicitur in plantis anima motabilis, sive anima vivens.

18

Ad aliud dicendum, quod volatile ornamentum est aeris: hoc enim animal illud elementum ornat in quo motus ejus est, et non illud in quo immobile quiescit: sicut stelle moventur in ccelo, et natatilia in aquis, licet quiescat in terra in fundo aquarum. Et quod dicitur, quod multiplicentur super terram, super notat eminentiam aeris, et exaltationem super terram, in quo moventur aves: hoc enim significat nomen avis, ut dicit Isidorus, hoc enim nomen compositum est ab a quod est sine, et via, quia vias certas et tritas ab animalibus non tenent in motibus suis, sed pro liberlate elemen tum tenue secantes alis, secundum impetum a#stimationis et appetitus se divertunt quo cupiunt, sicut et pisces in aquis.

19

Ad aliud dicendum, quod solas aquas nominat: quia, sicut dictum est, aque sole ornantur: et etiam in materia corporum natatilium et volatilium animalium licet terra sit substantia materiz propter quam etiam omnia quiescant in terra et natatilia et volatilia, tamen in talibus plus abundat humidum: in pr scibus quidem humidum aqueum pinguescens in fundo, quod Augustinus vocat labile undosum :, in avibus autem humidum vaporosum ad formam aeris transmutatum: propter quod etiam in IV Ethicorum dicit Philosophus, quod carnes sane que sunt, leves sunt: leves autem que altilium.

20

Ad aliud dicendum, quod talia animalia deputantur ad ornatum illius elementi in quo plus moventur proprio motu. Ardea enim et anser cum avibus ad aerem deputantur: motus enim earum volatus est, et fit in aere. Delphinus autem, et crocodillus, et alia hujusmodi, ad aquam cum natatilibus: quia motus eorum natatio est. Ursus autem marinus, et canis, et cetera hujusmodi, ut castor, et linther, licet aliquando venentur in aqua, tamen quia pedibus nituntur, quorum actus proprie gressus est et ambulatio, in ornatum terre deputantur cum gressibilibus, Et hoc satis dictum est: quia dicto de simplicibus satis dictum est de compositis, in quibus illa similiter dominantur.

21

Ad aliud dicendum, quod creavit ibi sd quests. accipitur pro fecit vel condidit. Creare. enim multas habet significationes, de quibus satis dictum est in primo libro, tractatu de nominibus que temporaliter Deo conveniunt, questione de hoc nomine, creator .

22

Ad aliud dicendum, quod humidum aliquando est valde dilatabile et formabile in diversas species et figuras, maxime quando commixtum est subtili terreo ex quo pinguescit et constat: et hoc notans, quod sic impossibile est multis speciebus, dixit secundum species: tales enim species ad unum genus non possunt reduci, nisi valde remotum. Humidum autem vaporabile et formabile quidem est in multas figuras, sicut patet in nubibus: tamen omnes ille figure sub uno-genere continentur proximo, quod est humidum vaporativum: et hoc notans de volatilibus dicit, volatilia seeundum genus suum.

23

Ad ultimum dicendum, quod licet planta et animalia nascantur de semine, semen tamen plantarum non ponitur in sexu distincto per figuram masculi et feemine: quamvis, ut dicit Aristoteles in libro de Plantis, in plantis sit sexus distinctus virtute, secundum quod dicitur oliva masculus et oliva foemina: et malus arbor dicitur foemina, et pirus masculus, eo quod prius habet strictiora folia et duriorem fructum quam malus: latitudo enim foliorum et mollities fructuum attlestatur humiditati aquee, que foemina est: econtra strictiora folia et durities fructam attestantur humiditati calide determinate per siccum terreum, que masculina est. Propter quod etiam vilis que melius profert vinum, et dicitur soreth, vocatur vitis masculina. Alia vero que profert aquosum vinum et lata habet folia et magnas uvas, vocatur vitis feemina. In communi tamen usu loquentium vitis masculina vocatur franca, et vitis foemina vocatur sclava. Et licet ita sit secundum virtutem quam habet planta in folio et fructu, tamen secundum naturam plantz, ut dicit Aristoteles in libro 1 de Vegetabilibus, "planta ubique est masculus et feemina." Et hujus assignat rationem, quod ubique in radicibus, stipite, et ramis conjuncta habet impregnans et impregnabile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 60