Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 61
De opere sextae dieiQUAESTIO LXI. De opere sextae diei, quare dicat: aducat terra’, cum virtus producendi talia non sit in terra, sed secundum astronomos sit in coelo ?
Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Sequitur, Dixit Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, gumenta, et reptilia, et bestias terre secundum species, ubi, sicut dicit, sexte diei opus describitur.
1. Cum virtus producendi talia non sit in terra, sed secundum Asironomos sit in celo: ita quod Albumasar dicit in Jntroductorio, quod Virgo in cujus facie prima oritur constellatio quedam ad si militudinem virginis in gremio habentis puerum, que tante virtutis est ut foecunditatem quibusdam virginibus afferat sine commixtione virili. Et dat exemplum, quod penitus hereticum est, quod beata Virgo sic conceperat Jesum quem gens Christianorum adorat.
2. Adhuc, Damascenus dicit, quod cujuslibet speciei animalis perfecti prime duz hypostases masculus et foemina, primo immediate a Deo create sunt, in quibus propter distinctos sexus sementiva vis est propagandi. Et si ita est, non debuit dicere: Producat terra, sed ego producam in terra.
3. Adhuc, Querit Augustinus, Cum multorum animalium, eorum scilicet que nascuntur ex pulrefactione, sementiva virtus sit in istis elementis, sicut et plantarum: et non sit in eis distinctio sexus, sicut nec in plantis: quare in communi productione animalium non eodem modo dicit de illis sicut de plantis: Germinet terra, sed communiter dixit: Producat terra?
Ulterius queritur, Quas sit differentia eorum que dicit sumenta, reptilia, et bestias terre secundum species suas,
Quaair etiam Magister ulterius in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Quezri solet de venenosis et perniciosis animantibus, Utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an prius creata innozia fuerint, et post peccatum nocere ceperint ?
1. Poenae instrumentum non est ante peccatum quod pcenam meretur: ergo videtur, quod non fuerint nociva ante peccatum.
2. Adhuc, Signum quod non fuerint nociva, expressum est, quod mulier non horruit serpentem, quem pro certo horruisset si nocivus fuisset.
3. Adhuc, Damascenus dicit in libro II de Fide orthodoxa', quod serpens erat homini assuetus, magisaliis ei adherens, et delectabilibus ei adjunctus motibus: quod esse non posset si nocivus tunc fuisset.
Apuuc queritur de hoc quod dicit Deus: Producat terra... bestias terre: et in aliis dictum est: Factumque est ita ?: quare hoc sit?
Apuuc, Cum de ornatu aque loqueretur dixit: Creavit Deus cete grandia: hic autem dicit: Et fecit Deus bestias terre juxta species suas .
Apuuc, In benedictione animalium non ponitur plus, nisi quod vidit Deus quod esset bonum: sed in benedictione aquatilium et volatilium dixit: Ht vidit Deus, quod esset bonum. Benedixitque eis, dicens: Crescite, et mutltiplicamini ,
Et queritur, Quare hic omisit hoc, cum vis generativa istorum magis sit in ipsis distincta, scilicet per sexus, quam ilorum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod quando dixit Deus: Producat terra, non designat nisi quod terra sit materiale principium animalium gradientium in terra. Activum autem secundum quod est primum movens per dispositionem luminis et figuram, est celum: sed non movet ut causa necessaria quod de necessitate sequatur effectus, sed movet ut disponens per accidens et per aliud, sicut in questione de ornatu celi dictum est.
Hoc autem quod dicit Albumasar, error pessimus est: et viluperandi sunt qui hoc adducunt quasi pro testimonio, quod Philosophi nobis testificentur de partu Virginis. In conceptu enim Salvatoris non operatus est nisi Spiritus sanctus, sicut dicit symbolum Nicenum: "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine." Talis enim operans, in conceptu fcecunditatem Virgini attulit, et virginitatem non abstulit, sed sacravit. Nec pater uit: quia de substantia sua nihil ad conceptum posuit, sed simplici virtute divina purissimum sanguinem Virginis in corpus concept transmutavit.
Ad aliud dicendum, quod Dama: cenus verissime in hoc dixit quantum ad animalia perfecta: perfecta autem dico, que perfectos habent sensus et vires animales: talia enim virtutem sementivam non possunt habere in elementis, nec effectivam causam possunt habere in stellis.
Ad aliud dicendum, quod in talibus animalibus imperfectis semen sufficiens est in materia putrefacta, et activum sufficiens in radiatione stellarum, sicut dicunt Philosophi, Aristoteles, et Avicenna. Etideo etiam, ut dicit Augustinus, talia frequenter distinctionem sexus non hahent perfecte, sed virtutem et figuram: licet dicat Aristoteles in XVII Animalium, quod in omni animali est masculus et foemina, preter enchiles quod apud nos sonat anguillam, in qua non est inventus masculus vel fomina, quia nec ova nec lac invenitur habere: et in omni animali ubi est masculus et feemina, masculus semen trajicit in fominam preterquam in uno genere muscarum, quod semen format ex superfluo nutrimenti, et in inferiorem partem, locum scilicet generationis, ponit intra inferiorem partem masculi, non ut recipiat, sed ut concipiat quemdam calorem semi nis jam intrinsecus concepti ex superfluo nulrimenti maturativum. Et illa in principio Genesis continentur sub reptilibus. Et quia in sensu abundant super plantas, propter hoc non dicit: Germinet terra talia, sed communi verbo cum animalibus utitur, et dicit: Producat terra.
Ad id quod ulterius queritur, respon- dendum est per Damascenum in libro II de Fide orthodoxa, qui diversos usus animalium creatorum determinat sic dicens: "Eduxit terra, conditore jubente, omnia genera animalium, et reptilium et ferarum et jumentorum: omnia quidem ad hominis usum opportunum. Sed horum hee quidem ad escam, puta cervos, oves, dorcades sive damas, et que talia: alia vero ad ministerium que juwmenta dicuntur, quasi juvamenta, puta camelos, boves, equos, asinos, et que talia: alia vero ad jucunditatem, puta simias, et volucrum psittacos, picas, et qua talia'." Et per hoc patet differentia. Pecora autem sunt proprie que ad escam sunt. Jumenta sunt, que sunt juvamenta laborum. Fere a feritate dicta, que nocive sunt: quod nocumentum prodest homini, sicut dicit Damascenus, sic: "Sed neque tune inutilis fuit ferarum natura illum terrens et ad cognitionem nostri, et ad invocationem Dei qui nos fecit, ferens vel ducens." Bestie autem dicuntur quasi vastie, que unguibus et dent:bus laccrant vel utroque. Que autem reptilia sunt, in precedenti questione determinatum est. Hac omnia dicuntur animalia propter animalis sensum qui tactus est, ut dicit Avicenna: dicit enim sicin VI de Naturalibus: "Primus sensuum propter quem animal est animal, tactus est: et propter animalis motum qui duplex est, scilicet motus contractionis et dilatationis, qui omnibus et perfectis et imperfectis convenit: et motus processivus, qui fit pede, ala, et raptu corporis."
Ad aliud dicendum sicut respondet Magister ibidem sic ex verbis Augustini super Genesim + "Sane dici potest, quod creata sunt venenosa sicut nunc sunt: sed nihil homini nocuissent si non peccasset. Puniendorum namque vitiorum et terrendorum vel proband perficiendeque virtulis causa nocere cceperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia." Hoc idem dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, sic: "Ante transgressionem igitur omnia subjecta erant homini: principem enim eum constituit Deus omnium que in terra et in aquis sunt. Post transgressionem autem nocere cceperunt ." Augustinus tamen in libro Ll super Genesim ad litteram querit, Si animalia noxia vivos homines aut penaliter ledunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerent etiam corpora hominum mortuorum ? Et respondet, quod "hec questio fit a quibusdam, quasi aliquid intersit ad nostram utilitatem ,caro jam exanimis in nature profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia creatoris reformanda rursus servatur (alias, eruatur) qua mirabili omnipotentia in resurrectione est reformanda: quamvis hinc doceatur propter inanes curas exanimatorum corporum suorum nulla genera mortium esse horrenda."
Querit etiam Augustinus, ibidem?, de quibusdam minutissimis animalibus, Utrum in prima rerum conditione creata sint, an ex rebus corruptis postea generata? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus, aut cadaverum tabe gignuntur: quedam autem de corruptione lignorum et herbarum: quedam de corruptionibus fructuum: et Deus auctor omnium est. Et respondet sic:
"Potest dici, que ex terra et aquis nascuntur, tunc esse creata: in aqua enim et terra illa intelliguntur que nascuntur ex ipsis. Que vero de corporibus animalium gignuntur, absurdissimum est tune dicere creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia potentialiter et materialiter in ipsis erant preseminata,"
Ad aliud dicendum, quod est noci- vum in habitu, et est nocivum in actu. Secundum actum nullo modo nociva fuerunt ante peccatum. In habitu autem complexionis in quo nunc nocent, tunc etiam fuerunt, sed secundum actum nocere non poterant propter statum innocentie in quo fuit homo: et ideo mulier non horruit serpentem, quia horror non est nisi contra id quod est nocivum in actu.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus intelligit, quod non erat nocivus in actu, sed motibus delectabilibus hominum subjectus: et hoc fuit propter statum innocentia, de quo dicit Augustinus, quod si homo in innocentia permansisset, nec ignis eum ureret, nec gladius eum scinderet, nec spina pungeret, nec aqua necaret, nec venenum noceret.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod animalia ex aquis facta, ex facili formabili elemento facta sunt: et ideo in formatione eorum dictum est: Et factum est. Animalia autem per sensum et motum elevantur super naturam corporaliam creaturarum: et anima sensibilis influens vitam et motum non potuit fieri nisi operatione Dei. Probat enim Aristoteles in II de Anima, quod anima nec corpus est, nec harmonia vel compositio corporis, nec ad harmoniam essentialiter consequens. Et ideo dicit hic: Et fecit Deus: quia tale princi pium vite sensus et motus fecit in ipsis non natura, sed Deus.
Querit autem Augustinus, Quare Deus ultimo inter elementa ornavit terram? Et dicit solvendo hoc, quod ad sensum sensibilis animalis quod est ornatus terre omnia operantur elementa. Et dicit sic in libro III super Genesim ad litteram: Quidam elementa sic distinguunt, ut oculos ad ignem, aures ad aerem pertinere dicant: olfactum autem et gustum iribuant humide nature. Tactus autem congruit terre. Ignis enim omnia penetrat ut motum in eis faciat. Inchoat enim anima motum suum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad ejus lumen. In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat. Tn olfactu transit aerem purum, et pervenit usque ad humidam exhalationem, unde crassior hee aura subsistit. In gusiu vero etiam hanc transit et pervenit usque ad humorem corpulentiorem, in quo etiam sapores fiunt: quo etiam penctrato atque trajecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit. Hunc ordinem non ignorabat qui conditionem eorum que intra mundum sunt inducens, prius ceeli luminaria, deinde aquarum animantia, terrena vero animalia postremo narravit '.
Ad aliud dicendum, quod de perfectis animalibus loquens dixit, Creavit: hee enim in tanta quantitate molis et virtulis a principiis sive qualitatibus clementorum et virtute cceli secundum primas hypostases suze speciei fieri non poterant, nisi virtute creatoris. Hie autem dicit, Fecit, quod notat formationem: quia sola animalia terre formata sunt cum anima, que est principium vite manifesta per motum et sensum. Sic ergo ornata est terra, sicut dicitur, Baruch, ut, 32, quod Deus preparavit terram in eterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus. Et luminaribus ornavit, sicut dicitur, Jerem. xxx, 33: Qui dat solem in lumine diei, ordinem lune et stellarum in lumine noctis. Et, Baruch, im, 33 et seq.: Qut emittit lumen, ef vadit: ef vocavit tllud, et obedit illi in tremore. Stelle autem dederunt lucem in custodiis suis, et letaiz sunt: vocate sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hie est Deus noster, et non estimabitur alius adversus eum.
Ad ultimum dicendum, quod hic non dicit, nisi vidit Deus quod esset bonum, quia ista cum homine communem habent habitationem terram: et homo principium est in ornatu terre, cujus domino omnia alia subjiciuntur: et ideo compleri non debuit eorum benedictio nisi jam formato homine. Dicit tamen Augustinus, "quod dictum est de aquaticis: Crescite, et multiplicamini, et de avibus, debet etiam intelligi de terrestri-. bus: et ideo non oportuit hic repetere."
On this page