Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 64
De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XV, cap. Omnibus autem creatis et dispositis vidit Deus, quod esset bonum, ef ait: Faciamus hominem, ubi querendum est de factura hominis, et de his que circumstant facturain, que Genesis, 1, 26, determinantur.
Primo ergo queritur, et est questio Bede, Quare in aliis creaturis non nist simpliciter dixit: E¢ facta sunt: cum autem facturus esset hominem, quasi ex deliberatione et communicato consilio dicit: Facitamus hominem ?
Homo enim eadem facilitate factus est qua alia creature: et ita videtur, quod eodem modo loquendi deberet uti in factura hominis, quo usus est in aliis creaturis.
Si enim loquitur Pater ad personas in quo est principii auctoritas, scilicet ad Filium et Spiritum sanctum, videtur esse inconveniens. Opera enim Trinitatis indivisa sunt: eo quod exeunt ab essentia, que indivisa est in tribus personis. Non ergo deberet loqui pluraliter, sed deberet loqui, Faciam. Sic enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus, omnia creans, et faciens omnia. Si autem loquitur ad Angelos, objicit Beda, quod non deberet dicere, Ad imaginem et similitudinem nostram: eo quod nulla est communis imago Dei et Angelorum, de qua possit dici, nostram.
Ulterius objicit Beda, quod nullus sanctorum Doctorum dixit, quod loqueretur ad Angelos: sed quidam heretici hoc dixerunt. Unde Hilarius in libro V de Trinitate dicit: "Per hoc quod singulariter dicit, Ad imaginem et similitudinem, notat unitatem essentie: per hoc quod dicit, Faciamus et nostram pluraliter, notat pluralitatem personarum."
Apuuc queritur, Cum Angelus sit ad imaginem Dei et signaculum similitudinis Dei, sicut in prehabitis ex verbis sanctorum probatum est, quare in factura Angeli non est usus eodem modo loquendi ut cum ccelum faceret, per quod intelligitur natura angelica informis, ut dicit Augustinus: et cum lucem faceret, per quod intelligitur angelica natura formata, dixisset: Faciamus ccelum et lucem ad imaginem et similitudinem nostram ?
Unterivs queritur, Cum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quid supponitur per imaginem et similitudinem, utrum quid creatum, vel quid increatum ?
Si quid supponitur increatum, hoc erit essentia, vel persona. Si est essentia: tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quod, Faciamus hominem ad essentiam nostram. Et cum homo ad minus secundum animam sit imago Dei, eo quod imago Dei secundum mentem in anima est impressa, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitaie: tunc essentia divina esset secundum mentem hominum impressa: et ex hoc sequitur heresis, que dicit, quod Deus facit animam hominis de sua substantia, que heresis condemnata in concilio Niceno. Sequeretur enim, quod homo esset et creator et creatus, et peccabilis et impeccabilis, ut dicit Damascenus, et vertibilis et invertibilis: que absurda sunt omnia. Si autem supponitur persona: tunc non potest supponi persona nisi Filii: quia ille solus est imago. Ad Coloss. 1,15: Qui est imago Dei invisibilis. Tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem, quod, Faciamus ad Filium: et tune incongrue dicitur, nostram: quia Filius non est imago Trinitatis, sed solius Patris.
2. Adhuc, Cum dixit, Ad imaginem, quare addidit, Ad similitudinem: dicit enim Hilarius in lib. de Synodis, quod "imago est rei ad rem coequande species indifferens, vel indiscreta similitudo." Et sic satis per imaginem intelligitur similitudo. Nugatorie ergo additur.
3. Adhuc, Si dicatur, quod quid creatum supponitur: hoc non potest esse, nisi homo, vel Angelus: et tunc idem esset ac si diceret, Faciamus hominem ad hominem, vel Angelum qui est imago nostra: quod valde inconveniens est: quia ex modo loquendi cum dicitur, Ad imaginem, importatur aliquid quod est ante facturam hominis, ad cujus imitationem fit homo: et hoc non est Angelus, quia ad imitationem Angeli non est factus homo, ut dicit Damascenus in libro Ide Fide orthodoxa': et homo non est, quia homo ante hominem non fuit, ad cujus imitationem factus homo conderetur.
4, Adhuc, In omnibus creaturis etiam corporalibus, vestigium Trinitatis apparet: et sic videtur, quod omnis creatura ad minus ad similitudinem Dei facta est sicut et homo: in factura ergo cujuslibet debuit dicere, Faciamus hoc et hoc ad similitudinem nostram.
Uxrerwus queritur, Ad quid addidit hoc, Et presit piscibus maris, et volalilibus celi, et bestiis, universeque terre, omnique replili guod movetur in terra ?
Si enim hoc aliquid est de ratione imaginis: tune videtur, quod per peccatum corrupta est imago in homine: et hoc falsum est, quia in imagine pertransit homo, ut dicitur in Psalmo xxxvi, 7: et pius pater Abraham imaginem suam recognovit in inferno in divite purpurato, Luc. xvi, 25, quando dixit: Fili, recordare.
Unrerivs queritur de hoc quod dicit: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam :et statim addidit, Ad imaginem Dei creavit illum ?
Adhuc ulterius addidit: Masculaum et feminam creavit eos, cum adhuc foeminam non fecerit quam postea ex latere viri formavit.
I ad Corinth. x1, 7: Vir... imago et gloria Dei est: mulier autem gloria viri est. Tune incidit heresis eorum qui dixerunt feminam non esse capacem gratie et beatitudinis: quod valde absurdum est, quia sic plena gratia beata Virgo revocaretur a gratia’.
2. Si autem dicatur, quod dicat eos, eo quod in uno eorum utrumque fecit sexum, sicut est in his, ut dicit Beda, quos androgynos vocant, hoc est, hermaphroditos. Tune incidit heresis Judzorum, qui hoc dicunt; et sequitur, quod superflue additur: Crescite, et multiplicamini®, quia ex tali differentia sexus multiplicatio fieri non potest, cum sit monstruosus et imperfectus.
3. Adhuc, Imperfectior esset homo creatus aliis animantibus, que in primis hypostasibus sue speciei, ut dicit Damascenus, per distinctum sexum creata sunt.
Utrenius queritur de hoc quod dixit illis: Crescite, et multiplicamini: etcum ante loqueretur de aliis animantibus, non dixit nisi, Vidit Deus quod esset bonum.
Apuuc, Cum homo sit rationalis, et in hoc antepositus omnibus irrationalibus et plantis, videtur quod non in uno die fieri debuit cum altis animalibus, sed in die speciali.
Sotvutio. Dicendum ad primum secunum Bedam et Augustinum, quod in modo deliberationis dignitatem hominis ostendit, et ad factorem convenientiam in ratione et intellectu: in magno enim facto et pulchro et adornato, non propter difficultatem factoris, sed propter diligentiam operis et exquisitam speciositatem operis. Et hoc notat quando quasi per deliberationem dicit: Factamus. Unde Beda: "Apparet quare dictum sit, ut cetera fierent juxta genus suum et species suas. Erat enim homo creandus, qui non solum generi suo et speciei congrueret, sed ad imaginem creatoris fieret: cujus dignitatis magnitudo ostenditur, quia quasi cum consilio creatur, nec simpliciter sicut de ceteris fieri dicitur homo, sed faciamus ad imaginem et similitudinem nostram,"
Ad aliud dicendum, quod Pater loqui- tur hic ad Filium et ad Spiritum sanctum, et non ad Angelos, sicut bene probat Beda. Et licet indivisa sint opera Trinitatis, tamen persone differenter referuntur ad opus. Pater enim principium operationis est in Filio et in Spiritu sancto, quia ab ipso habent, quod operan tur: Pater enim operatur per Filium et in Spiritu sancto. Et ideo dicitur, Joan. xiv, 10: Pater in me manens ipse facit opera. Et, Joan. 1,3: Omnia per ipsum facta sunt. Et, Joan. v, 17: Pater meus usgue modo operatur, et ego operor. Et, Tad Corinth. xi1, 6: Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, gui operatur omnia in omnibus. Et quia sic per ditferentes rationes operandi referuntur ad opus, ideo congruum fuit dicere, Faclamus. Et hoc est quod dicitur ibidem in Glossa sic: "Trinitas in preecedentibus insinuatur, cum dicitur, Dixit Deus: Fiat, et fecit Deus, et, Vidit Deus quod esset bonum: sed manifestius cum dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram."
Ad aliud dicendum, quod licet Ange- lus ad imaginem et similitudinem Dei sit in interioribus, hoc est, pertinentibus ad intellectualem naturam, tamen in exterioribus non.est ad imaginem: homo auem in exterioribus et in interioribus est ad imaginem: in interioribus in memo ria, intelligentia, et voluntate: in exterioribus autem ut quodammodo sit principium omnium sicut Deus: est enim ut rex et dominus omnium, et omnia secundum usum referuntur ad ipsum: quod non competit Angelo, qui nullo talium utitur: et ideo tali modo loquendi non est usus in creatione Angeli, quo est usus in creatione hominis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod imago et similitudo possunt supponere quid creatum, et quid increatum: increatum secundum quod supponunt essentiam divinam sub ratione mentis et intelligentie et voluntatis sive amoris, que verissime et essentialiter in Deo sunt. Et mens que sui ex se generat notiliam, altribuitur Patri: intelligentia que notitia est genita a mente, attribuitur Filio: et voluntas sive amor qui a mente procedit in notitiam sive intellectum, et e converso ad mentem, attribuitur Spiritui sancto: hee enim tria increatum quid supponunt in Deo. Non tamen propter hoc potest dici homo factus ad essentiam: quia diversus modus significandi est in imagine et similitudine et essentia. Et si sic arguatur, Factus est homo ad id quod est essentia divina: ergo factus est ad essentiam divinam: incidit fallacia accidentis, eo quod sicut dicit Aristoteles in I] Hlenchorum, non necesse est idem pradicato vel quasi predicato, et accidenti vel quasi accidenti inesse. Et bene concedendum est, quod non supponit personam Filii qui est imago Patris. Nec sequitur, imago est essentia divina: imago Trinitatis est in anima: ergo essentia divina est in anima. Non enim in anima est per essentiam, sed per exemplum exemplatum ab hoc exemplari quod est essentia divina, significata ab essentia divina sub ratione mentis, intelligentia, et volunta tis. Et quia hoc non intellexit heresis, merito condemnata est.
Ad aliud dicendum, sicut dicit Augustinus, quod imago Dei est homo in potenlia cognoscendi: sed similitudo est in potentia diligendi, secundum quod dilectio est in omni virtute: sicut dicit Augustinus in librode Moribus Ecclesiz, quod "virtus nihil aliud est quam ordo amoris." Et sic patet, quod non nugatorie additur. Et hoc est quod dicitur, Eceli. xvu, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecitillum. Etiterum convertitillum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Potest etiam supponere quid creatum: sed secundum hoc supponit rationem imaginis create et formam qua abstrahitur a mente, intelligentia, et voluntate creantis. Et est sensus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, hoc est, faciamus eum ad rationem et formam, qua mente et intelligentia et voluntate representare possit et imitari unitatem essentie in tribus personis, et distinclionem personarum in unitate essentie. Et sic non sequitur, quod aliquid factum sit ante hominem secundum naturam ad quam factus sit: sed quod aliquid sit ante eum secundum rationem: et hoc verum est, quia ratio facti est ante factum secundum rationem intelligentie.
Ad aliud dicendum, quod vestigium est similitudo confusa, et non expressa: et ideo in aliis creatis non potest dici, quod fiant ad similitudinem, quia similitudo confusa non est similitudo: per hoc enim quod additur, confusa, cadit a ratione similitudinis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod hujusmodi dominatus qui datur homini, magis facit ad decorem imaginis quam ad substantiam. Et quod dicitur, quod in imagine pertransit homo', hoc intelligitur quantum ad substantiam imaginis; et id quod est. ad substantiam imaginis, cognovit pius pater in divite purpurato'. Exteriora autem ad decorem imaginis facientia illa cassaverunt per peccatum. Tamen dicit Augustinus, quod in signum quod ista subjecta fuerint homini in statu innocentia, legimus etiam leones et alia seva animalia obedivisse quibusdam sanctis patribus. Dicit enim Gregorius Nazianenus, quod Deus creavit hominem ad imaginem, sicut pictores fingunt imagines imperatoram, non solum protrahendo figuras linearum, sed etiam complendo per decorem. Et hec sunt verba ejus in libro de Reparatione lapsi: "Homo totius creature dominus ad imaginem sui conditoris effectus, nil aliud indicat, nisi quod mox in eo regia natura formata sit. Ut enim juxta humanam consuetudinem qui principum imagines fingunt, non solum impressionem forme ejus imitantur, verum etiam amictu picture regiam exprimunt dignitatem, ita ut etiam imago ipsa jam pro consuetudine dicatur imperator: sic et humana substantia quoniam ad aliorum regimen concedebatur, propter regis universorum similitudinem velut imago animata componitur, pro picture velamine vestita est virtute, pro sceptro beatiludine et immortalitate sustollitur, pro regali serto justitiz corona decoratur." Idem fere dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoza’.
Ad aliud dicendum, quod non est nugatoria: quod enim in primo dicit, notat imaginem in habitu in natura anime creatam; quod secundo addi, notat relationem ejusdem imaginis ad Deum sicut ad exemplar secundum actum imitandi.
Ad aliud ulterius dicendum, quod dicit: Masculum et feminam creavit eos, licet adhuc feemina creata non sit: ne foemina que seminaliter et materialiter jam fuit in viro, expers credatur esse imaginis. Et hoc est quod dicit Augustinus contra Manicheum, et ponitur ibidem in Glossa sic: "Masculum et feminam creavit eos, dicit, ut corpus factum intelligatur. Rursus, ne in uno homine uterque sexus reputaretur, sicut quos androgynos vocant, pluraliter subjecit, fecit eos, quamvis mulier nondum a viro esset divisa, sed materialiter praseminata."
Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est de plano: quia heresis est: et bene improbatum est in objiciendo. Mulier enim ad imaginem Dei est sicut et vir. Quod autem dicit Apostolus °, propter hoc dicit, quod mulier a viro sumpta est, et ei subjecta: et ideo ipsum dicitur imitari: vir autem immediate ad imitationem Dei factus est.
Ad aliud dicendum, quod creatis animalibus non complevit benedictionem, sed approbavit tantum ut manerent que creata sunt: quia dignissimum animalium quod est homo, nondum creatum erat: quo creato statim complebatur benedictio.
Ad ultimum dicendum, quod in animali natura homo convenit cum brutis: et ideo uno die creates est cum: eis. In ratione autem prefertur eis. Et hoc non facit distincta operatio in diverso die, sed specialis imitatioimaginis et similitudinis ad creatorem. Pisces enim - et bruta diversis diebus creata sunt: nec bruta preferuntur piscibus, nec pisces brutis in aliqua dignitate.
On this page