Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 63
De ordine rerum in universo.Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinet. XV, cap. Omnibus autem creatis atque dispositis novissime factus est homo, tamquam dominus et possessor, qui omnibus preferendus erat.
Membrum 1
An sit ordo in universo ? Et si est, cujusmodi sit ordo illeDicit enim Augustinus in libro XIX de Civitate Dei. "Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio?"
1. Eecle. x, 6 et 7: Hst malum quod vidi sub sole, quast per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. Hoc autem modo in partibus universi sue dignitalis gradus non tribuitur cuilibet: et sic videtur, quod in universo non sit ordo, sed confusio.
2. Adhuc, Gregorius super illud Genesis, 1, 28: Dominamini piscibus maris, et volatilibus cali: dicit, quod "contra naturam superbire est hominem homini velle preesse: cum, homo ad imaginem Dei non sit factus, nisi ut presit piscibus maris, et volatilibus ceeli, aliisque irrationab.libus creaturis." Sed hanc confusionem videmus in precipuis partibus universi, hoc est, in hominibus. Ergo non ordo, sed confusio est in universo.
3. Adhuc Augustinus in libro XIX de Civitate Dei: "Hoc naturalis ordo prescribit, ita Deus hominem condidit. Nam dominetur, inquit, piscium maris, et volatilium ceeli, et omnium repentium que repunt super terram. Rationalem factum ad imaginem suam, noluit nisi irrationabilibus dominari. Unde primi justi, pastores pecorum, magis quam reges hominum constituti sunt: ut etiam sic insinuaret Deus, quid postulet ordo naturalis creaturarum, et quid exigat meritum peccatorum ?" Ergo si homo dominatur homini, vel peccator justo, quod frequentissimum est in universo, non est ordo, sed confusio.
4. Adhuc, Proverbiorum, xtv, 19: Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum: et super eos erit vir bonus. Hoc ergo est de ordine justitia. Sed secus in universo videmus, quod justi jacent ante portas impiorum, ut Lazarus ante portam divitis . Dominatur etiam vir impius super bonos, sicut Pharao super filios Israel in Aigypto, et Nabuchodonosor super tres pueros in Chaldea. Ergo in precipuis universi partibus magis est confusio quam ordo.
3. Adhuc, Secundum ordinem rationis, spiritualis creatura prefertur corporali: et tamen videmus, quod corporalis creatura dominatur et agit aliquando in spiritualem; sicut in purgatorio ignis corporalis agit in spiritus rationales et Angelorum et hominum, et similiter infernalis ignis: illum enim ignem Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, dicit esse corporeum. Ergo videtur etiam, quod in dispositione universi que a Deo est, magis sit confusio, quam ordo.
6. Adhuc, Ordine natura preponitur rationalis creatura irrationabilibus: et tamen videmus, quod spe lupi, leones, et alia irrationalia dominantur hominibus, et devorant eos: cum tamen, Genes.1, 26, dicatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et presit piscibus maris, et volatilibus coli, et bestiis, universeque terre, omnigue replili quod movelur in terra,
Connta 1. Augustinus in libro II de Libero arbitrio: "Nulla res, nullus casus, nulla rerum labes id umquam efficit, ut justum non sit esse ordinatissima."
2. Adhuc, Augustinus in libro V de Civitate Dei: "Veracissime creditur cuncta scire Deum antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere, a quo sunt omnes potestates, quamvis non sunt omnium voluntates."
3. Per rationes etiam idem arguitur: quia ea que fiunt a sapiente per rationem sapientiz, ordinata sunt: ergo que a supientissimo Deo fiunt, ordinatissima sunt: omnia que sunt in universo, a sapientissimo Deo fiunt: ergo omnia que sunt in universo, ordinatissima sunt.
4, Adhuc, Bonum per rationem ordinis determinatur: ergo quecumque sunt bona, ordinata sunt. Sed, Genes. 1, 31, dicitur, quod vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona. Ergo cuncta que fecerat, erant valde ordinata.
Et super hoc dicit Augustinus in libro VIL super Genesim ad litteram: "Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, et naturas et voluntates, ordinavit naturas quidem ut sint, voluntates autem ut nec infructuose bone, nec impune mala. Subdidit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creature spirituali, irrationalem rationali, terrestrem ccelesti, foemineam masculine, minus valentem valentiori, indigentiorem capaciori: in voluntatibus autem bonas sibi, ceteras vero ipsis servientibus sibi, ut hoc patiatur voluntas mala, quod ex jussu Dej fecerit bona, sive per seipsam sive per malam ."
Urerius queritur de causa hojus ordinis, Quare sic ordinata fecerit Deus ea que sunt in universo ?
Et ad hoc quod sapientia sit causa, dicit Gregorius, et ponitur in Sentenétis a Magistro: dicit enim, quod "ex magnitudine creaturarum intelligitur Deus omnipotens, ex ordinatione et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus."
Sed contra hoc videtur quod dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei, sic: "Ipsum causarum ordinem et quamda rerum connexionem Dei summi tribuunt voluntati." Magis ergo tribuitur voluntati, quam sapientia.
Avuvuc, Cum, sicut dicit Augustinus, ordo sit parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio: quaritur, Si omnia essent paria, utrum esset ordo in universo?
Et videtur, quod sic: quia inter res que sunt ejusdem speciei et ejusdem generis, paritas est: et in illis maxime ordo est, eo quod maxime sibi congruunt. Ergo eliamsi totum universum compositum esset ex paribus genere et specie, maxime partes universi sibiinvicem congruerent, et sic precipuus ordo esset inter eas.
Contra: 1. Omnis ordo secundum prius et posterius determinatur: paria non habent se secundum prius et posterius: ergo si omnia essent paria, nullus esset ordo.
2. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "A terrenis usque ad celestia, a visibilibus usque ad invisibilia sunt bona alia aliis meliora, ad hoc inequalia ut essent omnia".
3. Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei "Cum Deus sit summa essentia, rebus quas ex nihilo creavit, esse dedit, sed non summe: et aliis dedit esse amplius, aliis minus: atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit."
4, Adhue, Augustinus in libro LXXXTI Questionum: "Non essent omnia, si essent qualia: non enim essent multa genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et sic deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas."
Solvtio. Dicendum, quod ordo est in universo, nec Deus permitteret rem inordinatam fieri, nisi ante disposuisset et previdisset qualiter reduceretur et revocaretur ad ordinem. Unde duplex est ordo, scilicet rei ordinate, et sapientie ordinantis, sicut paulo ante dictum est. Quantum ad ordinem rei ordinate, si ordinis ratio ex ipso accipiatur quantum ad debitum nature vel meriti absolute, multa sunt inordinata et per errorem facta. Si autem accipitur ratio ordinis ex ratione sapientie ordinantis, nihil penitus est inordinatum vel confusum in mundo, sed omnia decentissime ordinata: quia etiam mala que a Deo permittuntur, ord:nantur oplime vel ad exercitiuin virtulis, vel ad ampliorem commendationem boni, vel ad commendationem justitie, vel pulchritudinem. Et ordo qui est secundum congruentiam rei ordinate, est ordo secundum quid. Ordo autem qui est ex dispositione sapientiw, est simpliciter.
Unnre quod dicitur in Kcclesiaste, x, 6 et 7, intelligitur de ordine secundum quid: et hoc notat littera cum dicit: Quasi per errorem. Simpliciter tamen ordinatissimum est: quia ex hoc probantur electi et exercentur, et ex hoc Jaudabilior est virtus bonorum, qui tales confusiones et inordinationes sustinent a malis: et ex hoc eminet justitia justi judicis, que per censuram pene tales inordinationes reducit ad ordinem.
Ad aliud eodem modo dicendum est, quod confusio est in universo quantum ad ordinem primo modo dictum, qui est ordo particularis et secundum quid. Sed optime dispositus est ordo universi quantum ad ordinem secundo modo dictum: quia per illum Deus deponit potentes de sede, et exaltat humiles, et tribuit unicuique secundum merita: et sicut dicitur, Sapient. vm, 1: Adtingit a fine usque ad finem fortiter, et dispontt omnia suaviter, et decenter secundum justitie publice decorem.
Per omnem eumdem modum respon dendum est ad diclum Augustini: quia per hoc quod homo preest homini et peccator justo, confunditur ordo particularis: sed ordo justitie universalis eminentior et pulchrior eflicitur.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod ex hoc ipso quod sit contra ordinem particularem, construitur et perficitur ordo universalis a sapientia omnia disponente. Sic enim intelligitur quod dicit Augustinus, quod "ordo es! parium impariumque sua unicuique loca tribuens dispositio." Valde enim impar est secundum ordinem particularem, quod justi jacent ante fores impiorum, et quod impii dominantur eis: sed hoc etiam valde efficitur par et pulchram, quando per hoc ipsum per justitiam generalem et dispositionem sapientia impius reducitur et disponitur ad locum impietati sue congruum, et justus laudabilior efficitur, sicut dicit Ambrosius, quod fur in furcis pulcherrimus est, et Judas in inferno. Et hac est justitia de qua dicitur, Apocal.. xxu, 11: Quit in sordibus est, sordescat adhue: et qui jusius est, justificetur adhue, etc.
Ad aliud dicendum, quod hoc est ordinatissimum, quod spiritualis creatura que dignitatem amisit per peccatum, amittat privilegium dignitalis quo superposita fuit creature, et subjiciatur ei quod subjectum habebat ante peccatum, Sic enim dicitur, Proverb. xiv, 34: Miseros facit populos peceatum.
Per omvem eumdem modum solvendum est sequens, propter quod dicunt Augustinus et Joannes Damascenus, quod nociva in plantis et animalibus non sunt facta nociva, nisi post peccatum.
Ad id quod in contrarium objicitur, concedendum est, et dicendum quod procedit de generali ordine.
Av i quod ulterius queritur, jam patet solutio. Patet enim quis sit ordo in universo, qui aliquando violatur, quia particularis: et quis sit qui numquam violatur, nec augetur, nec minuitur, quia universalis. Et hoc dicit auctoritas Augustini preinducta: sic enim omnia ordinata sunt et disposita congrua ratione sapientie.
Ad m quod ulterius queritur, dicendum quod in veritate potentia, sapientia, et voluntas, sunt causa hujus ordinis. Sed per rationem ordinis respicit sapientiam, Per potentiam qua omnia constringit sub ordine, et attingit a fine usque ad finem fortiter, respicit potentiam. Per hoc autem quod suaviter sic omnia disponit unumquodgue ad finem suum, voluntatem respicit et bonitatem.
Av seguens dicendum, quod omnibus illis tribus tribuitur secundum diversas rationes, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod si etiam omnia paria essent particularis ordinis paritate in mundo, nihilominus esset in eis ordo sapientiz, qui unicuique locum et gradum tribueret, et pro dignitate nature, et pro congruentia meriti.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod si omnia essent paria omni modo, tunc esset equalitas: et sic non essent omnia, sed quedam, ut dicit Augustinus. Sed si essent paria secundum naturam, non propter hoc excluderetur, quin essent superiora et inferiora secundum exigentiam status et meriti. Et hoc dicit auctoritas Augustini consequenter inducta, et nihil amplius. Et sic dicit Philosophus, quod "inferiora sunt in superioribus sicut in suis moventibus et formis: superiora autem in inferioribus sicut in suis materiis et mobilibus." Hoc etiam est quod communiter inducitur ab Augustino, et nihil amplius.
Membrum 2
Utrum omnia ad hominem ordinenturDeinde queritur, Si est ordo talis in universo sicut dictum est, utrum omnia ad hominem ordinentur ?
Et videtur, quod sic. 4. Dicit enim Gregorius super illud Marci, xiv, 13: Predicate Evangelium omni creature: quod "omnis creature nomine intelligitur homo, per convenientiam quam habet cum omni creatura." Ergo videtur, quod omnia ordinentur ad hominem sicut ad finem.
2, Adhuc, Tad Corinth. 1, 22 et 23: Omnia vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem Dei. Sed ea que sunt hominis, ordinata sunt ad hominem. Omnia sunt hominis. Ergo omnia ordinata sunt ad hominem.
3. Adhuc, Ad Roman. vii, 21, super illud: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glorie filiorum Dei: dicit Glossa, quod. "superiora et omnia alia serviunt et obsequuntur homini ad multiplicationem numeri electorum: et ideo quiescent homine assumpto in gloria." Sed ad quod sunt, ad hoc serviunt ut ad finem: sedad hominem suat: ergo ad hominem serviunt: ergo sunt ad hominem sicut ad finem.
4. Adhuc, Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana dividit omnia que sunt in terra: et ponitur a Magistre in primo Sententiarum, distinctione prima, scilicet in summa bona, media bona, infima bona. Et dicit, quod summa bona sunt Deus trinilas, quibus fruendum est. Infima sunt res hujus mundi, quibus utendum est, ut adid perveniatur quo fruendum est. Media bona homo,. qui fruitur summis, et utitur infimis: et ideo inter utraque constitutus est. Ergo tam summa referuntur ad hominem quam infima: et sic omnia sunt propter hominem et ad hominem ordinata: homo igitur est finis omnium.
3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXUI Questionum, distinguit inter utiet frui. Et dicit, quod uti aliqua re non potest nisi quod rationis est particeps. Uti enim est aliquid in facultatem voluntatis accipere et ad aliud referre: quod sine collatione rationis esse non potest. Utilia autem distinguit sic: Perfecta ratio qua virtus vocatur, primo utilur seipsa ad intelligendum Deum. Utitur ceteris rationalibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Utitur etiam corporibus vivificandis ad beneficentiam: sic enim suo utitur corpore: ulitur quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem: utitur quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis ad veritatis documentum sive pradentiam. Utitur etiam his a quibus abstinet per temperantiam. Et sic omnes partes mundi ad usum hominis ordinate sunt: et quod ordinatum est ad hominem, propter héminem est, sicut propter finem: omnes partes mundi ordinate sunt sicut ad hominem ut utalur eis: ergo omnes partes mundi ad hominem sunt ut ad finem.
6. Adhuc, Hoc accipitur ex verbis Magistri in libro IL Sententiarum, distinct. XV, cap. Omnibus autem creatis atque dispositis, ubi dicit, quod "novissime factus est homo tamquam dominus et possessor, qui omnibus preferendus erat." Sed ad dominum qui omnibus prefertur, ordinantur omnia ut ad finem que subjecta sunt ei: homo talis dominus est: ergo omnia ordinantur ad ipsum ut ad finem.
7. Adhuc, Boetius in Topicis: Si id quod minus videtur inesse, inest: et id quod magis. Sed minus videtur, quod spiritualis creatura sive Angelus ordinetur ad hominem, quam corporalis: et ordinatur angelica ad hominem. Ad Hebr. 1, 14: Nonne omnes sunt administratorii sptritus, in ministerium misst propter eos qui hereditatem captient salutis ? Apocal. xxn, 9, dixit Angelus ad Joannem: Conservus tuus sum, et jratrum tuorum prophetarum, etc. Sed omnis creatura vel est spiritualis vel corporalis. Ergo omnis creatura ordinatur ad hominem sicut ad finem.
Sed conrra hoc objicitur, quod 1. Averroes dicit, quod dignius non est propter indignius ut propter finem: motores ceelestium digniores substantia sunt, quam homo: ergo non sunt ad hominem sicut ad finem.
2. Adhuc, Constat, quod anima movet corpus et continet ipsum, ut in fine primide Anima dicit Aristoteles: et ideo corpus est propter animam, et non anima propter corpus. A simili ergo aliquid simile est in ccelo continente omnia, quod movet et conlinet celum et omnia que in ipso sunt: illud ergo erit finis universi, et non homo.
3. Si forte dicatur, quod nihil talium est in coelo. Conrra: Augustinus in primo Retractationum dicit esse spiritualem vitalemque virtutem (etiamsi mundus non sit animal) que virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit: et a quibus non intelligitur, rectissime creditur, Cum ergo in ceelo talis sit vitalis et intellectualis virlus, qua mundus movetur, decoratur, et administratur, videtur quod adillam et non ad hominem omnes partes universi ordinentur.
4. Et hoc est quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophize: "Ta triplicis mediam nature cuncta moventem Gonnectens animam, per consona membra [resolvis, Qua cum secta duos motum glomeravit in [orbes, In semet reditura meat, mentemque profun [dam Circuit, et simili convertit imagine celum".
Et tangit hoc quod Plato dicit in Timezo sic: "Hac reputatione intellectum in anima, porro anima in corpore locata totum animantis mundi ambitum cum veneranda illustratione composuit." Ad id ergo quod sic conlinet mundum et movet partes mundi, referuntur, et non ad hominem, ut videtur.
Sonutio. Dicendum, quod omnia ordinantur ad hominem ut ad finem universe creature. Unde omnia ad ipsum ordinantur ut ad finem, sicut expresse dicit Gregorius Nyssenus, et sicut probant prime inducte rationes.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod motores et motus ccelestium, sunt propter hominem. Ad hoc enim movent et deserviunt generationi et corruptioni, ut impleatur numerus electorum: et propter hoc etiam quiescent electis assumptis in gloria, sicut expresse dicit Glossa ad Romanos, que inducta est in objiciendo.
Ad aliud dicendum, quod illud quod continet omnia, et est in celo, et movet coelum, et non habet se ad ccelum sicut anima: et ideo non est simile quod inductum est de anima et corpore: sed habet se ad ceelum 'sicut movens et continens ex jussu Dei: et per illam virtutem qua movet, refertur ad necessitatem et obsequium hominis. Et hoc non est inconveniens, quod illud quod superius est per naturam, obsequatur inferiori ex jussu Dei. Et de hoc satis dictum est in tractatu de custodiis Angelorum. Nec est inconveniens, quod omnia inferiora referantur ad illud ut ad causam moventem et finem in quo continentur et salvantur, et referantur ad hominem ut ad finem prop-: ter quem sunt, ut ad cujus meritum et beatitudinem in usu et fructu deserviunt, ut probatum est in auctoritate Augustini, que inducta est in objiciendo de libro
Ad dictum Augustini dicendum, quod ad objects, tale quid in ceelo est, sed anima non est. Et dicitur intellectualis virtus, non quod sit anima intellectualis, sed quia movet motu qui competit intellectui, ut dicit Plato, qui est motus circularis uniformis regularis, qui sicut dicit Messehallach in libro de Sphera mota, est motus sapientis: non tamen est anima, sed est virtus animaliter movens, que in ceelis est jussu divino. Et de his in antehabitis dictum est satis supra, questione de motoribus orbium.
Ad primum Boetii dicendum, quod ille adobject.4 loquitur secundum Platonem, qui illam virtatem dixit esse animam mundi et preditam intellectu. Et sicut anima animalis locatur in corde, quod medium est utriusque lateris, ut equalem relationem habeat ad utrumque latus, et ad omnia que inter latera continentur in corpore, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium: ita illa virtus quam animam mundi vocat Plato, locatur in centro universi, ut equalem relationem habeat ad omnia que intra circumferentiam cceli continentur. Et sunt hee verba Platonis in Zimezo: "Animam vero immediatam ejus locavit, eamdemque per omnem globum equaliter porrigi jussit, quo tectis interioribus partibus extima queque totius corporis ambitu anime circumdarentur. Atque ita orbem teretem in orbem atque in suum ambitum voluit converti et moveri secundum precipuum motuum, qui virtutum prestantia sufficeret propria consiliationi." Et propter hoc dicit Boetius, quod secta est in duos motus, scilicet planes, et aplanes, per quos I "n semet reditura meat, mentemque profun[dam", qua scilicet universum movet, "Circuit, et simili convertit imagine ceelum :" quia mentis sapientie imago est motus circularis in corpore.