Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 65
Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?QUAESTIO LXV. Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?
Deinde queritur de hoc quod dicit ibi, Genes. 1, 29 et 30: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terre.
1. Et est questio Augustini in libro III super Genesim ad litteram', et in libro Questionum Veteris et Nove legis’. Quomodo immortalis factus pre aliis animantibus homo, communem cum aliis alimoniam accepit? Cibus enim ad restaurationem deperditi est: in immortali autem corpore nihil deperditur: et ita videtur, quod non indigeat restauratione ex cibo facto.
2. Si forte dicat aliquis, quod Angeli patribus apparentes comederunt, et etiam Dominus post resurrectionem, cum immortalis esset. Occurrit Augustinus sic dicens, quod Angeli cum patriarchis manducaverunt, Genes. xviu, 9, non indigentia, sed benignitate factum est: ut hominibus. familiaribus congruerent. Christus quoque post resurrectionem manducavit, ut veram se post mortem carnem recepisge monstraret. Tales ergo comestiones dispensative facte sunt: ista autem comestio que communis est brutis, ad suppletionem fit indigentia; indigentia autem in immortali corpore nulla est, nec esse potest: ergo videtur, quod talem alimoniam accipere non debuit.
3. Adhuc, Aristoteles in libro de Generatione et Corruptione dicit, quod "cibus nutrit in quantum potentia est substantia caro, et auget in quantum est potentia quanta caro." Si ergo nutriebatur Adam ante peccatum, cibus suus convertebatur in substantiam carnis et ossis: et secundum quod erat quantus cibus, fecit additionem quantitatis et augmenti: ergo caro ejus et corpus ejus erat generabile et corruptibile, et augmentabile et diminuibile, quorum nihil convenit immortali corpori.
4. Adhuc, Generatio, ut dicit Avicenna, fit ex superfluo quarte digestionis: quod enim superfluum est ad nutrimentum individui, natura segregat ad conservationem speciei. Secundum hoc ergo in primo statu ante peccalum Adam motus fuisset ad coitum et ad generationem. Et hocnon videtur; quia dicit Augustinus, in libro de Bono conjugali, quod "nuptie sunt bonum mortalium." Maith. xxu, 29 et 30, ad Sadducecos dixit Dominus, eo quod dixerunt in resurrectione esse nuplias quando omnes erunt immortales: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in celo. Ergo videtur, quod néc cibus materialis, nec generatio conveniat his qui immortales sunt.
5. Si propter hoc dicatur, quod dictum est hoc propter futurum statum peccati in quo necessaria fuerunt et coitus ad reparationem individui et sustentationem speciei: unde ante peccatum nec comederunt, nec coierunt. Contra: Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Quisquis dicit non fuisse coituros, nec generaturos, nisi pecassent primi parentes, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccan do soli remanerent, quia sicut putant, nisi peccassent, generare non possent, profecto ut non soli duo justi homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus supplende ili sufficit beatissime civitati, tantus existeret, et sic nemo peccasset, quantus nune per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum quousque filii hujus seculi generantet generantur. Et ideo ille nuptie digne felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent, et pudendam libidinem non haberent."
6. Adhuc, Si non coivissent ante peccalum, frustra dictum fuisset, Masculum et feminam creavit eos: et, Crescile, et multiplicamini.
Ulterius queritur, Cum dicit, Ut sint vobis in escam, et cunctis animuntibus terre, omnique volucri ceeli, et universis que moventur in terra:; quare non posuit ibi pisces, cum pisces etiam ve scantur talibus.
Ulterius querit Augustinus, Cum postea dederit homini esum carnis, quare non dedit in statu innocentiz ? nam dignior fuisset tuncbono cibo, quam postea quando peccavit.
Unreriws etiam querit, Quare cum singula creaverat, dixit: Vidit Deus quod esset bonum: omnibus aulem creatis el homine, dixit Deus: Vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona®?
Solutio. Dicendum, quod hoc primum solvit Augustinus ibidem, et bene. Dicit enim sic: "Alia est immortalitas carnis, quam in Adam accepimus: alia quam in resurrectione speramus per Christum. Ille factus est homo immortalis, ut posset non mori si non peccaret, moreretur aut emsi peccaret. Filii vero resurrectionis equales erunt Angelis, nec poterunt ultra peccare, nec mori. Caro igitur nostra post resurrectionem non egebit ciborum refectione: quia nec fame, nec lassitudine, nec aliqua infirmitate poterit corrumpi. Caro Ade ante peccatum ita immortalis est creata, ut per alimoniam adjuta, esset mortis et doloris expers’."
Ad argumenium dicendum, quod im mortalitas Adz animalis corporis est: animale autem corpus est quod cibo eget, et ad refectionem substantia, et ad augmentationem naturalem. Unde licet per talem comestionem non restauretur deperditum, tamen esu ligni vita continetur in esse virtute, et debitam quantitatem acceperat in incremento: et ideo sapientia cuncta ordinante, communem accepit cum aliis animalibus alimoniam propter corporis animalitatem: licet omnino non eumdem haberet effectum in suo corpore et corporibus aliorum animalium, eo quod etiam animalitas non erat ejusdem rationiy in suo corpore et in corporibus aliorum animalium. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 44: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et infra, ¥. 46: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale, supple, est.
Ad aliud dicendum, quod illa comestio Domini post resurrectionem et aliorum, dispensative facta est, sicut dictum est in objiciendo: et que est in animali corpore ad suppletionem indigentie est, sed non est ejusdem rationis indigentia cum corpore hominis et aliorum animalium, sicut nec ejusdem rationis fuit animalitas Ade et aliorum animahum.
Ad aliud dicendum, quod cibus convertebatur secundum naturam scilicet cibiin substantiam et in augmentum: nec caro Ade simpliciter fuit ingenerabilis et incorruptibilis secundum totum et secundum partem: sed fuit incorruptibilis secundum potentiam, ita quod posset non corrumpi per mortem si non peccaret: et posset si peccaret corrumpi secundum totum, hoc est, secundum separationem anime a corpore: et talis caro recipere poterat additionem ex cibo: et aliquid poterat ab ea descindi, sed non decisione inducente defectum vel corruptionem.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet ex auctoritate Augustini in libro XIV de Civitate Dei, nuptie fuissent in statu innocentie si permansissent, et fuissent ex superfluo quarte digestionis sicut et nunc: hoc enim sclum superfluum, quia assimilatum est membris omnibus et singulis, virtutem formativam habet ad omnia membra formanda. Sed illa decisio et separatio nec induxisset senium, nec aliquem defectum, sed tantum ex virtute cordis et membrorum et maxime cerebri profecisset ad generationem.
Ad aliud dicendum, quod illa respon sio non valet, et bene improbatur per auctoritatem. Augustini.
Ad id quod ulterius queritur de piscibus, dicendum quod pisces quia aque ornatus sunt, aquosum communiter accipiunt nutrimentum: et hoc est nec herba simpliciter manens in specie herbe, nec lignum. Et ideo inter animalia non numerantur pisces: quia non commune cum terrestribus accipiunt alimentum.
Ad aliud respondendum est per Bedam in Glossa ibidem sic: "Patet, quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem: omnibus enim herba et ligna data sunt hominibus, volatilibus, et animantibus terre in escam. Unde patet, quod tunc homines animalium esti non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. Post peccatum autem non factus fuit dignior meliori cibo. Sed quia ex peccato orta fuit infirmitas, necessarius fuit convenientior cibus ad sustentationem: et ideo ex providentia Dei datus fuit ei esus carnium, sine quo infirmitas humana sustentari et reparari non poterat."
Ad ultimum dicendum, quod dicit: Evrant valde bona, de omnibus creatis et homine ideo, quia duplicem tune habebant bonitatem, scilicet bonitatem singularem, qua singula bona sunt, et bonitatem ordinis inter se ad hominem qua valde bona effecta sunt. Et hoc notatur ex modo loquendi: quia quasi concludendo ex omnibus premissis dicit: Vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona. Et hoc est quod dicit Augustinus ibidem in Glossa, ubi dicit sic: "Deus omnia sic ordinavit, ut si qua sigillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen ex eis universitas fit formosa." Et ibidem dicit Augustinus, quod singula riter homine facto non dixit: Vidit Deus. quod esset bonum, quia presciebat eum peccaturum, nec in perfecta imagine fore mansurum: qui enim sigillatim bonus est, magis cum omnibus bonus est, sed non convertitur. Cautum ergo erat, ut diceret, quod in presenti esset, et prescientiam futuri significaret.
On this page