Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 78
Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate1, Nobilissimae enim forme debetur nobilissima materia: rationalis anima maxime quam Deus inspiravit in faciem Adz, nobilissima forma fuit. Ergo nobillissimum corpus debetur ei: nobilius autem est spirituale, quam animale: videtur ergo, quod aptandum ei fuerit corpus spirituale et non animale.
2. Adhuc, Nobilissimo artifici proprium est producere opus suum nobiliori modo quam ignobili: sed natura ignobilior est artifex, quam Deus: et producit corpus animale: videtur ergo, quod Dens quando per seipsum poeratur, debeat producere corpus spirituale quod nobilius est. 3. Adhuc, In prehabitis ostensum est ex verbis Augustini et Bede, quod etiam homo secundum corpus est ad imaginem Dei aliquo modo: magis autem imitatur Deum corpus spirituale, quam corpus animale. Ergo videtur, quod magis competebat esse corpus spirituale, quam animale, quod aptatum est primo homini., 4. Adhuc, Sicut habitum est in precedentibus, distinctio rerum est de ordine et perfectione universi, ut scilicet quodlibet adaptetur suo compari. Sed, sicut dicit Cassiodorus, "Anima in hoc est ad imaginem et similitudinem Dei, quia est incorruptibilis et immortalis." Ergo de ordine nature est, quod simile sibi corpus adaptetur, immortale scilicet et incorruptibile: hoc autem non potest esse animale, sed spirituale: ergo videtur, quod debuit esse corpus spirituale, et non animale, quod prime anime aptatum fuit.
5. Adhuc, Constat, quod in resurrectione communi corpora resurgentium spiritualia erunt, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 44: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et tamen in re surrectione ad corpora illa operabuntur Angeli. Si ergo corpus primi hominis fuit animale, corpus illud in quo operatus est solus Deus, ignobilius est quam id in quo operatur Angelus, quod incon veniens reputatur quia, Deuteron. xxxul, 4, dicitur: Det perfecta sunt opera. Non est autem perfectum corpus, nisi spirituale.
6. Ex his et hujusmodi ratiunculis heretici qui dicuntur Manichzi, dicebant, quod anime omnes primo create sunt in ceelo a Deo bono, et habebant corpora spiritualia, non animalia, que postea per casum peccati mutata sunt in animalia corpora.
1. Augustinus in libro XIV de Civitate Dei', enumerat multa bona quibus Adam in primo statu innocentie affluebat, et subjungit sic: "Quam felices erant, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum ledebantur incommodis. Atque ista permanente felicitate, donec per illam benediclionem, gua dictum est: Crescite, et multiplicamini, predestinatorum sanctorum numerus impleretur, alia major daretur, que beatissimis Angelis data est." Si ergo poterat generare, et non generat nisi animale corpus, oportet quod animale corpus haberet primum.
2. Adhuc, Sicut dicit Magister in Sententiis, corpus illud cibis erat sustentandum: quia Dominus dixit, Genes. n, 16: fx omni ligne. Unde Augustinus ibidem in Glossa: "De lignorum fructibus habebat refectionem contra defectionem, de ligno vite stabilitatem contra vetustatem." Constat ergo, quod cibo indiguit corpus illud: et non indiget nisi anima corpus: ergo fuit animale.
3. Adhuc, Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: "Quamvis homo secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret: tamen si non peccasset, in corpus spirituale mutandus foret, et in illam incorruptionem que fidelibus et sanctis promittitur, transilurus." Ergo fuit corpus animale, sed transiturum in spirituale.
4, Adhuc, 1 ad Corinth. xv, 44 et 46: Si est corpus animale, est et spiritale... Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. Ubi expresse dicitur, quod primo fuit animale.
Ulterius querilur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVII, in illo cap. Solet gueri, ubi inducit Augustinum super Genesim ad hitteram dicentem, quod Adam in ztate virili continuo factus est, et hoc secundum superiores, et non secundum inferiores causas.
Sed videtur hoc non esse conveniens: per haec enim conditionis opus corpori Ade dabatur forma nature ad formanda corpora: natura autem format paulatim per intervalla et incrementa: ergo videtur, quod etiam Deus in primo opere suo etiam ita facere debuerit. nem fecerit extra paradisum, et factum posuit intra paradisum ?
Videtur enim hoc non debuisse: 1. Terra enim paradisi nobilior est alia terra: et sic videtur, quod magis congruebat, quod ex terra paradisi formaretur quam ex alia.
2. Adhuc, In animalibus aliis idem est locus generationis et educationis: ergo videtur, quod in homine sacundum corpus animale similiter debet esse. Constat autem, quod in paradiso erat educandus: ergo et in paradiso formandus,
3. Adhuc, Heva que indignior fuit quam Adam, facta est in paradiso secundum corpus. Ergo multo magis in paradiso debuit fieri Adam.
4, Quamvis autem verissimum sit, quod primi hominis corpus fuerit animale, et non spiritale: tamen quidam objiciunt in contrarium sic, dicentes, quod primi hominis corpus beatum fuit, ut dicit Augustinus. Nihil autem beatum potest esse animale. Ergo corpus primi hominis non fuit animale.
5. Adhuc, Si cibis utebatur Adam contra defectionem, ut dicit Augustinus, necesse fuit fieri digestionem et impuri egestionem: talibus autem subjacere miserrimum est: ergo in primo statu miserrime necessitati subjacuit, quod negant Sancti.
Soturo. Dicendum, quod absque dubio corpus Adz fuit in primo statu animale, et non spiritale, hoc est, utens cibis et generans. Nuptie autem, ut dicit Augustinus, sunt mortalium bonum.
Ad primum ergo dicendum, quod nobilissimee forme debetur nobilissima materia secundum statum nature, et non simpliciter: tunc autem fuit status inchoantis nature, et non perfecte secundum ultimam perfectionem, sed in quo oportebat unum ex altero propagari: et non poterat hoc fieri animali et non spirituali: et ideo nobilissimum corpus accepit quod poterat esse secundum statum illum.
Ad aliud dicendum, quod nobilissimus artifex sapientissimus est, et ille est qui secundum statum semper facit melius opus et magis congruum illi statui: sed corpus animale magis congruebat statui innocentia ad generationem.
Ad aliud dicendum, quod corpus spirituale magis imitatur in exterioribus: sed in his que essentialia sunt imagini, magis imitatur corpus animale. Dicit enim Augustinus, quod in hoc est imago secundum corpus: quia sicut Deus principium est omnium, ita Adam secundum corpus principium est omnium que propagantur ab ipso. Ex corpore autem spirituali nihil potest propagari. Unde, Matth. xxu, 30: In resurrectione, neque nubent neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in celo.
Ad aliud dicendum, quod corpus animale per meritum virtutis ordinatum est ad incorruptibilitatem et immortalitatem, et sic aptatum est anime, que est ad imaginem Dei. Sed non congruebat, quod tunc esset immortale et incorruptibile nisi secundum congruentiam status: et hoc est quod nec moreretur, nec corrumperetur, si non peccaret: corrumperetur autem et moreretur, si peccaret.
Ad aliud dicendum, quod in veritate in resurrectione corpora resurgentium erunt spiritualia sicut competit illi statui. Et ad immutationem corporum ad formam glorie nihil operabuntur Angeli: sed si aliquid operabuntur, hoc est in congregatione mortuorum, et vocatione et collectione cinerum. Nec dicitur opus Dei perfectum ex hoc quod nobilius in se est, sed ex hoc, quod congruentius et utilius est ad statum: ex hoc enim accipit perfectionem ad finem.
Ad aliud dicendum, quod heretici propter hoc heretici sunt, quod nec rationes nec Scripturas intelligunt: omnes enim ratiuncule tales ex icotibus et signis sunt, et in secunda figura, in qua signa que sunt media, sunt ante extrema: et a talibus signis syllogizare, facit fallaciam consequentis, et nihil probat.
Qvatuor que in contrarium adducuntur, concedenda sunt: quia in illis expresse determinatur veritas.
Dicendum, quod si etas dicitur prolixitas temporis et mensura, in nulla ztate factus est, sed in momento ad voluntatem Dei. Si autem dicatur etas perfectio que ex xtate relinquitur, tunc factus est perfectus triplici perfectione, sicut homo est in triginta annis, scilicet perfectione quantitatis membrorum, et perfectione virtutum in membris, et perfectione adunationis complexionis, que tunc resedit: ita quod vires anima stabiles poterant habere conceptiones, et secundum animam factus est profectus in cognitione naturali.
Av w quod contra objicitur, dicendum quod opus divinum licet sit exemplar operis nature, tamen non dat ei modum: quia impossibile est, quod natura que est artifex imperfectus, imitetur modum operis divini.
Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum, quod licet Deus potuisset fecis se corpus Ade de terra paradisi, tamen noluit. Et de hoc ab antiquis assignate sunt quatuor rationes. Una est ibidem in Glossa que sic incipit: Datur intelligi: et haec etiam ponitur a Magistro in libro Il Sententiarum, distinct. XVII, cap. Hominem autem formatum. Et fundatur super hoc, quod ejectus nimis doluisset, si de terra sibi connaturali ejectus, terram non connaturalem sibi colere juberetur. Secunda est excitatio gratitudinis: quia voluit Deus, quod quidquid boni fieret ei, totum adscriberet gratie Dei, et non nature: et ideo ex terra vili creavit eum, et non nobili. Sicut dicitur, I ad Corinth. xv, AT et 48: Primus homo de terra, lerrenus: secundus homo de celo, celestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Tertia est humiliatio sui, quando scilicet recordaretur se ex vili terra esse factum, humiliaretur et obediret preceptis Dei. Ecli. x, 9: Quid superbit terra et cinis ? Quarta est temperamentum afflictionis et tristitie, ut scilicet quando ejiceretur, minus doleret, videns se ejectum ad terram connaturalem sibi: et si fuisset ex terra paradisi, nimis affligeretur in ejectione paradisi, secundum illud Horatii: "Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui."
Et similiter dicitur in Psalmo cxxxv1, 1: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aliis animalibus et homine: alia enim animalia non sunt ad beatitudinem ordinata secundum naturam et meritum sicut homo. Et ideo homo secundum tres status triplicem habet locum. Secundum statum enim nature inchoantis formandus erat in nabitatione communis terre, ad cujus ornatum cum aliis animalibus factus est sexta die. Secundum statum innocentie et felicitatis, que debetur prime innocentie (ut dicit Augustinus) positus est in paradisum, ut ibi omnibus deliciis frueretur sine incommodo et nocumento. Secundum statum culpe ejectus est in terram habitationis hujus, ubi in sudore vultus ejus vescitur pane suo.
Ad aliud dicendum, quod in Heva aliter est quam in Adam: illam enim humiliavit sexus. Et licet in paradiso fieret, tamen ex nulla parte paradisi facta est, sed ex corpore viri: et sic ulterius originalur ex terra communi, tamquam ex primo principio. Sed in paradiso tamquam in loco facta est, ut saltem unum contra multa deprimentia haberet, ne tristitia absorberetur.
Ad aliud dicendum, quod corpus primi hominis quadam beatitudine beatum fuit, et non perfecta, quod scilicet pcenam et nocumentum non sentiret si non peccaret: et hac beatitudo non opponitur animali corpori, imo convenit ei. Ad aliud dicendum, quod Adam procul dubio comedisset de lignis paradisi, Si permansisset: quod si non fecisset, peccasset, ut dicit Prosper in libro de Contemplativa vita, et sic propter peccatum defecisset in comestione, tamen digestio fuisset et impuri egestio: sed hoc sine immunditia putrefactionis et cetoris ab eo resolutum fuisset, ut dicunt Sancti: et propter hoc etiam in egerendo non fuisset miserie subjectus.
On this page