Table of Contents
Liber 4
Caput 1
DEINCEPS autem de liberalitate dicamus. Videtur autem mediocritas circa pecunias esse. Non enim bellicis in rebus ipse vir liberalis, nec in quibus laudatur vir temperans, nec etiam in iudiciis: sed in dandis capiendisve & magis in dandis pecuniis audatur. Atque pecunias ea dicimus vniuersa quorum aestimatio mensuratur nummo. Est autem & circa pecunias exuperatio quidem prodigalitas: defectio autem illiberalitas. Et illiberalitatem quidem ac auaritiam iis semper accommodamus, qui magis quam oportet specuniis student. Prodigalitatem autem nectentes nonnumquam afferiIlmus. Nam eos homines qui sunt incontinentes, & ob intemperantiam pecunias profligant: prodigos vocitamus. Quapropter & flagitiosissimi tales homines esse videntur. Multa namque vitia simul habent. At non proprie tali nomine nuncupantur. Est enim prodigus qui malum vnum aliquod habet: corrumpere inquam patrimonium. Prodigus enim est qui ob seipsum perditur. Videtur autem & patrimonii dissipatio interitus quidam ipsius esse: propterea quod patrimonio ac facultatibus viuitur.
Hoc igitur modo prodigalitatem accipimus. Rebus autem his quarum est aliquis vsus, & bene vti & male etiam possumus. At diuitiae res sunt tales. Is autem optime re quauis vtitur qui eam virtutem habet quae ad rem illam accommodatur. Et diuitiis igitur optime is vtetur qui virtutem eam habet, quae ad pecunias attinet: hic autem est ipse vir liberalis. Atqui sumptus quidem datioque pecuniarum vsus earum: acceptio vero conseruatioque possessio potius esse videtur. Quocirca viri liberalis est potius dare quibus oportet quam capere vnde oportet, & non capere vnde non oportet. Est enim ipsius virturis beneficia potius conferre quam suscipere. Et honesta potius agere quam non agere turpia. Non est autem obscurum cum das quidem, sequi vt beneficia conferas, honestaque agas: cum capis vero, vt suscipias, aut non turpia agas. GCratia praeterea sequitur eum qui dat, non eum qui capit. Et laus etiam magis. Facilius est etiam non accipere, quam dare. Homines enim multo minus erogant sua, quam non accipiunt aliena. li quoque qui dant, liberales dicuntur: sed qui non accipiunt, non ob liberalitatem, sed ob iustitiam potius laudantur: qui vero capiunt, non laudantur valde. Liberales insuper homines, maxime omnium fere studiosorum amantur, prosunt enim, at id consistit in dando.
Omnes autem actus virtutum, honesti sunt, & honestatis causa fiunt. Et liberalis igitur honestatis causa dabit: & recte. dabit enim quibus oportet, & quot oportet, & cum oportet, caeteraque omnia obseruabit, quae dandi actum rectum sequuntur. Et etiam cum voluptate vel sine vllo dolore. ld enim quod per virtutem efficitur afficit voluptate: aut fit cum indolentia sane: minime vero affert dolorem. At is qui dat quibus non oportet, aut non honestatis gratia, sed ob aliquam aliam causam: non liberalis, sed alius quidam dicetur. Et itidem is qui dando dolet: honestis enim actibus talis pecunias anteponit: quod quidem non est liberalis. At vero neque capiet vnde non oportet. Talis enim acceptio non est eius qui pecunias non magnifacit. Nec etiam ad postulandum propensus erit: facile namque suscipere beneficia, non est hominis beneficia conferentis. Verum vnde oportet accipiet: ex propriis inquam rebus: non quia idipsum honestum sit, sed quod necessarium vt donare possit. At neque res suas negliget: quippe cum per illas quibusdam affectet opem afferre. Neque quibusuis dabit, vt quibus oportet, & quando, & vbi est honestum, largiri possit. Attinet etiam nimirum ad hominem liberalem: vt in dando adeo exuperet, vt sibi ipsi pauciora relinquat. Est enim liberalis non ad seipsum respicere. At enim pro facultatibus ipsa liberalitas dicitur: liberalis enim actio non in multitudine rerum quae dantur, sed in habitu dantis consistit. hic autem pro facultatibus erogat, nihil igitur prohibet, eum magis esse liberalem qui pauciora largitur: si modo minores ei sint facultates. Magis autem illiberales esse videntur, qui non compararunt sibi facultates, sed ab aliis acceperunt. Nec enim experti sunt indigentiam: & opera omnes sua amant, vt parentes atque poetae. At vero facile non est liberalem diuitem esse. Quippe cum non sit ad capiendum & conseruandum, seu ad erogandum procliuis, neque magni per se faciat ipsas pecunias: sed causa dandi. Quapropter & accusatur fortuna, quod homines ii qui maxime sunt digni, minime sunt locupletes. Accidit autem id ipsum non sine ratione. Fieri enim non potest vt is pecunias habeat, qui non adhibet diligentiam vt habeat ipsas: quemadmodum & caeteris in rebus fieri solet. Attamen non dabit quibus non oportet, neque quando non oportet, & de caeteris talibus simili modo. Non enim ageret liberalitatis ipsius lege, & consumptis ad haec ipsa fortunis, ad ea quae oportet, & cum oportet, sumptus facere, dareque non posset. Etenim is est (vt paulo ante diximus) liberalis qui pro facultatibus erogat, & in quibus oportet. Qui vero exuperat, prodigus est. Quocirca tyrannos prodigos non dicimus: non enim facile videtur esse dando, ac erogando tantam rerum quas habent copiam exuperare. Cum igitur liberalitas mediocritas sit circa dandas capiendasque pecunias, liberalis dabit in quibus oportet, & quod oportet: tam in paruis quam etiam in magnis: atque cum voluptate: & accipiet vnde oportet, & quod oportet. Nam cum virtus circa vtrumque sit mediocritas, vtrumque faciet vt oportet: sequitur enim dationem bonam talis acceptio: ea vero quae non est talis, contraria est. Ea igitur quae sequuntur, fiunt in eodem simul, contraria vero non fiunt. Qa si praeter id quod & bene sese habet, contigerit, ipsum pecunias erogare, dolebit sane: moderate tamen & vt oportet. Ad virtutem enim pertinet, vt pro quibus oportet, & vt oportet voluptas fiat ac dolor. Est etiam in rebus pecuniariis lenis socius ipse vir liberalis. Potest enim iniuriam pati quandoquidem pecunias non multifacit: magisque moleste fert: si quid cum oporteret non erogauerit, quam dolet si quid cum non oporteret. erogauerit. Simonidisque sententiam non probat.
Prodigus autem & in hisipsis delinquit: nec enim laetatur nec dolet pro quibus oportet, & vt oportet. Atque hoc magis patebit per ea quae deinceps dicemus.
Diximus autem exuperationem quidem esse prodigalitatem: Defectum autem illiberalitatem: & in his duobus, in datione atque acceptione, & sumptum enim in datione ponimus, prodigalitas igitur in dando quidem: & non in capiendo exuperat: in capiendo autem deficit. At illiberalitas, ac auaritia, deficit quidem in dando: exuperat autem in capiendo: in paruis tamen.
Prodigalitatis igitur illa duo non nimium simul persistunt. Non est enim facile, nulla ex parte capientem, cunctis largiri. Cito namque deficiunt patrimonia priuatorum hominum erogantium. qui quidem & prodigi esse videntur. Atque talis non paulo melior videbitur esse illiberali. Et ab aetate enim & ab egestate facile curari: & ad mediocritatem accedere potest. Nam habet ea quae sunt hominis liberalis, dat enim & non accipit: quamquam neutrum facit vt oportet ac recte. Qa si ad hoc assuescat, vel aliquo alio modo mutetur, euadit vtique liberalis: etenim dabit quibus oportet: & capiet vnde oportet. Quapropter & videtur non esse moribus prauus: non est enim improbi nec ingenerosi tam in dando quam in non capiendo exuperare, stolidi tamen. Qui vero hoc modo est prodigus, multo melior videtur esse illiberalatque auaro. Cum ob ea quae dicta sunt, tum etiam quia prodigus quidem compluribus prodest: illiberalis autem nemini, ne sibi quidem ipsi.
Sed plerique prodigorum (vt dictum est) & accipiunt vnde non oportet, & sunt hoc ipso liberales: ad capiendum autem proni fiunt, quia cupiunt quidem erogare: hoc autem facile nequeunt facere, cum cito facultates ipsis deficiunt. ltaque ex alienis dare coguntur, & simul quia nulla est eis honestatis cura, sine vllo discrimine, & vndique capiunt, dare namque percupiunt: quonam autem modo, aut vnde nullum est apud ipsos discrimen. Quapropter nec dationes ipsorum sunt liberales: non enim sunt honestae, nec honestatis gratia, nec vt oportet efficiuntur: se interdum quos oportet esse pauperes, eos diuites faciunt: & iis quidem qui moderati sunt moribus, nihil dant: adulatoribus autem multa. aut quampiam aliam afferentibus voluptatem. Quamobrem & plerique ipsorum intemperantes sunt: nam cum facile erogent, proni sunt & ad sumptus in flagitiis faciendos, atque quia non ad honestatem viuunt, ad voluptates declinant.
Prodigus igitur si nullam prorsus babeat emendationem ad haec transgreditur: cura vero diligentiaque adhibita, ad medium & id quod oportet tandem deuenerit. At illiberalitas ac auaritia, incurabilis est. Etenim & senectus, & imbecillitas omnis, auaros videtur efficere. Estque hominibus insita magis quam prodigalitas. Plerique namque cupidi sunt magis pecuniarum quam ad dandum procliues. Extenditur praeterea longe, & plures species subit. Complures enim esse videntur illiberalitatis ac auaritiae modi.
Nam cum in duobus hisce consistat, in defectione inquam dandi, & exuperatione accipiendi, non omnibus inest tota, sed interdum seiungitur. Et quidam in capiendo exuperant: quidam in dando deficiunt. Qui namque talibus appellationibus nuncupantur parci, tenaces, aridi, omnes in dando deficiunt: aliena vero non appetunt neque accipere volunt. Quidam enim in dando deficiunt propter modestiam quandam, turpiumque rerum cautionem. Videntur enim non nulli, vel saltem aiunt: ob eam rem sua conseruare: ne compellerentur aliquando turpe aliquid agere. Ex iis est & ipse cymini sector: & quiuis talis: qui quidem ab exuperatione non dandi cuiquam, nomen habuit tale. Quidam vero ob metum abstinent alienis: quippe cum non facile sit ipsos aliena, & non alios res ipsorum accipere. Itaque nec accipere ipsis, nec dare placet.
Quidam autem in capiendo exuperant, vndique, & quiduis capientes. Quales sunt ii qui operationes illiberales exercent, vt lenones, & omnes tales, & foeneratores, & qui dant parua pro magnis. Hinamque omnes, vnde non oportet & quantum non oportet, accipiunt. Commune autem ipsis omnibus esse videtur turpis comparatio lucri: vniuersi namque gratia lucri, & huiusce quidem parui probra sustinent. Eos enim qui grandia vnde non oportet, & quae non oportet accipiunt, vt tyrannos ciuitates expugnantes & templa spoliantes, non illiberales, sed perniciosos, sed impios, sed iniustos potius appellamus. Alcatores tamen, & fures atque latrones, illiberales sunt. Turpi enim versantur in lucro omnia namque causa quaestus agunt & sustinent probra. Atque fures quidem capiendi gratia maxima pericula subeunt. Aleatores autem ab amicis quibus dare oportet, lucrantur: vtrique igitur vnde non oportet lucrari volentes, turpi in lucro versantur: & omnes tales accipiendi actus, illiberales sunt.
Caput 2
COnsequens autem esse videtur & de magnificentia pertractare. Videtur enim & ipsa virtus quaedam circa pecunias esse: non tamen sese extendit vt liberalias ad omnes pecuniarios actus. sed ad sumptus tantum. Atque in hisipsis liberalitatem exuperat magnitudine. Nam vt ipsum nomen subsignificat, decens fit per ipsam in magnitudine sumptus. Magnitudo autem est ad aliquid. Non enim idem sumptus triremis, & spectaculorum praefectum decet. Decens igitur est & ad ipsum, & in quo, & circa quae fit. Qui vero paruis in rebus: aut mediocribus pro dignitate sumptus facit (qualis est ille qui dicit, Atque ego saepe dedi peregre venientibus vltro) non dicitur magnificus: sed is qui in magnis. Nam magnificus quidem liberalis est: at liberalis non continuo magnificus est. Talis autem habitus defectio quidem circa decorum pusillitas nuncupatur: exuperatio vero sordiditas, & circa decorum ruditas appellatur, & quot sunt tales, non circa quae oportet exuperantes magnitudine, sed in quibus non oportet & quemadmodum non oportet, quaerentes sibi splendorem, de quibus posterius dicemus.
Magnificus autem scienti similis est. Non decorum ipsum contemplari potest & magnos concinne facere sumptus. Vt enim in principio diximus, habitus operationibus, & iis quorum est definitur. Sumptus igitur magnifici magni sunt & decentes: talia autem & opera sunt, sic enim magnus erit sumptus & decens ad opus. Vt sumptu quidem opus: opere vero dignus fit sumptus, vel etiam exuperet. Atqui magnificus honestatis causa tales faciet sumptus. hoc eim omnibus est commune virtutibus. Est etiam cum voluptate, & sine parsimonia erogando. Exacta namque ratio ad pusillitatem nimirum attinet. Atque potius quonam pacto pulcherrimum, maximeque decens fuerit ipsum opus considerabit: quam quanti constiterit: & quonam modo confectum fuerit: quam quo per minimos sumptus. Necesse est igitur ipsum magnificum liberalem etiam esse. Etenim liberalis sumptus faciet quos oportet, & vt opor tet. In his autem est magnum ipsum magnifici, vt magnitudo circa haec liberalitatis. Et ab aequali sumptu magnificentius faciet opus. Non enim eadem est virtus rei quae possidetur & operis. Etenim illa quidem est ea quae quam plurimo precio digna est, & preciosissima, vt autum: opus autem quod magnum est atque pulchrum: talis enim operis aspectus est admirabilis. At quod est magnificum est admirabile, atque virtus operis est magnificentia in magnitudine. Sunt autem impensae quas dicimus ipsa honorabilia, vt ea quae deorum, heroumque causa fiunt. dedicationes inquam & extructiones, ac sacrificia & circa omne diuinum. Et ea quae ad rempublicam liberaliter fiunt, vt si aliquo in loco ludos splendide facere oportere putant, aut praefecturas subire nauium, aut etiam epulum publicum exhibere, atque in vniuersis (vt diximus) & ad agentem habetur respectus quisnam sit & quas habeat facultates: digna enim his esse oportet & non solum opus, verum & ipsum facientem decere. Quocirca pauper non erit magnificus: quippe cum ei non sint ea e quibus multos decore faciat sumptus. Qui vero aggreditur, fatuus est. Nam praeter dignitatem facit & id quod oportet. ld vero quod recte sese habet a virtute emergit. Decent autem & eos quibus talia antecedunt aut per seipsos, aut per maiores, aut per eos ad quos ipsi se referunt: propinquitatis aliqua ratione. Et nobiles etiam, & gloriosos, & quotquot sunt huiuscemodi. Haec enim vniuersa amplitudinem habent & dignitatem. Maxime igitur talis est ipse magnificus: & in talibus impensis versatur ipsa magnificentia: quemadmodum diximus, & maximae enim, & honotabilissimae sunt. Priuatarum autem eae pertinent ad magnificum quae semel fiunt, vt nuptiae & si quid aliud tale. Et si circa aliquid tota ciuitas, aut qui sunt in dignitatibus studeant, & circa hospitum susceptiones, & missiones, & munera. Non enim ad seipsum, sed ad publica sumptus facere magnificus solet. Ipsa autem munera simile quid habent iis quae diis dedicantur. Ad magnificum etiam pertinet & domum a se extructam (vt diuitias) decenter habere. Est enim quoddam & haec ornamentum. Et item in iis magis operibus sumptus facere, quae diuturno tempore persistere possunt. Haec enim sunt maxime pulchra. Atque in singulis decorum ipsum seruare. Non enim eadem diis & hominibus, & ad templum, atque sepulcrum, accommodantur. Est autem vnusquisque sumptus magnifici suo in genere magnus, & magnificentissimus quidem is est, qui est magnus in magno: hic autem is qui est in his magnus. Et differt magnum quod est in opere a magno quod est in sumptu. Pila namque pulcherrima aut pulcherrimus vrceus, puerilis quidem muneris magnificentiam habet: precium autem eius pusillum est, atque illiberale. Quapropter magnifici est quocumque in genere faciat, magnifice facere. Tale namque neque facile superari potest: & sese habet vt sumptus dignitas postulat.
Talis est igitur ipse magnificus. Is autem qui exuperat, atque sordidus, sumptus faciendo vltra id quod oportet. exuperat, vt dictum est. Nam paruis in rebus multa consumit: & splendorem inconcinne captat: nunc iis qui pecunias conferunt ad conuiuia sibi paranda nuptiali apparatu epulum praebens: nunc subministrans comoedis, exhibens in eorum transitu purpuram, vt facere Megarenses consueuerunt. & alia talia non honestatis, sed ostentationis diuitiarum causa facit: & vt admiratione propter haec (vt putat) afficiatur. Atque, vbi quidem multos facere sumptus oportet, paruos facit. Vbi vero opus est paruis, magnos. Pusillus autem in decoro circa vniuersa deficit: & maximis factis sumptibus in paruo perdit decorum: & quicquid facit, tarde differendoque facit. Consideratque quonam pacto quam minimos faciat sumptus. Et etiam queritur, cunctaque maiora oportet, se facere putat.
Caput 3
MAgnanimitas autem circa magna quidem vel ex ipso nomine versari videtur: circa quae vero versatur, primum accipiamus oportet. Atque nihil refert, siue habitum ipsum, siue eum consideremus qui habitum habet. Videtur itaque magnanimus is esse, qui magnis est dignus, & dignum sese magnis esse censet, qui nanque non pro dignitate hoc facit stolidus est. At eorum qui praediti sunt virtute: nemo demens, nemo stolidus est. Is igitur quem diximus, magnanimus est. Qui nanque parua meretur, & hisce dignum seipsum censet, modestus quidem, at non magnanimus est: magnanimitas enim in magnitudine, sicut & pulchritudo corpore in magno consistit. Parui vero vrbani quidem sunt, & membris appositi, sed non pulchri. Is autem qui est indignus, & magnis dignum seipsum censet, est lentus. Non est autem omnis lentus, qui maioribus quam meretur, dignum seipsum censet. At is qui se dignum minoribus quam dignum sit censet, pusillanimus est, siue magna, siue mediocria mereatur: siue parua quidem, minoribus vero seipsum dignum esse existimet. At maxime videbitur is qui magnis est dignus. Quid enim faceret, si tantis non esset dignus: Est igitur ipse magnanimus magnitudine quidem extremus, ratione autem eius quod oportet medius. Dignum enim eo seipsum censet, quod ad dignitatem suam accommodatur: illi vero exuperant, & deficiunt.
Qa si magnis se dignum censeat, & sit dignus, & maxime maximis: circa vnum maxime versabitur ipse. Dignitas autem ad externa dicitur bona, maximum vero id asseuerant omnes esse, quod diis ipsis tribuimus, & quod maxime homines qui sunt in dignitate affectant: quodque dari praemium ob res pulcherrimas solet. Tale autem est ipse honor, hoc est enim bonorum maximum, sed externorum. Circa igitur honores & inhonorationes, magnanimus vt oportet versatur. Et sine etiam ratione, magnanimi circa honores esse videntur. Viri nanque magni, maxime seipsos dignos esse honore pro dignitate censent. Sed pusillanimus deficit tam ad seipsum, quam ad ipsius magnanimi dignitatem. Tentus autem respectu quidem sui exuperat, non tamen ipsum magnanimum.
Atqui magnanimus ipse, cum fit maximis dignus, fuerit optimus sane. Melior enim maiora semper meretur, & optimus maxima. Eum ergo qui vere magni est animi, bonum esse oportet. Atque magnanimi videbitur id esse quod est in vnaquaque virtute magnum: nulloque pacto magnanimo competit aggresso pericula fugam ob timorem arripere, aut iniuriam fa cere. Gratia nanque cuius is aget turpia, cui nihil est magnum? Singula vero consideranti ma gnanimus si non fit bonus, ridiculus omnino videbitur. Nec etiam dignus erit honore, si prauus fit. Quippe cum honor praemium sit virtutis, ac bonis hominibus tribuatur. Videtur igitur ipsa magnitudo animi, tanquam ornamentum quoddam esse virtutum: nam maiores efficit ipsas, & sine illis ipsa non fit. Quamobrem difficile est vere magnanimum esse, non enim esse potest, si non omnis probitas assit. Magnitudo igitur animi, maxime circa honores & inhonorationes versatur. Atque magnanimus pro iis quidem honoribus qui & magni sunt & a studiosis hominibus offeruntur, moderate laetabimur, tanquam accommodatos sibi vel minores etiam adipiscens. Virtute enim accumulata, nullus dignus honor fieri potest. Acceptabit tamen, quia maiora nequeunt exhiberi. Sed eos honores quos quiuis homines & paruis tribuunt parui pendet omnino: non est enim his dignus. Similiter & id quod est honori contrarium: non enim iure fuerit circa ipsum. Vt igitur dictum est, vir magnanimus, maxime circa honores versatur. Et circa tamen diuitias, & potestatem & omnem prosperitatem, aduersitatemque fortunae, quocunque euenerit modo, moderate sese habebit. Et naeque vehementer in prosperitate laetabitur, neque nimiam in aduersitate dolebit. Neque enim circa ho norem ita sese habet, qui quidem maximum bonum est. Potestates enim diuitiaeque propter honorem expetuntur. Itaque qui haec habent, per ipsa honoribus affici volunt. Cui igitur & honor est paruum: huic & caetera parua sunt. Quapropter ipsi magnanimi, contemptores esse videntur.
Videntur autem & prosperitates fortunae, ad magnanimitatem conducere. Nobiles enim & ii qui sunt in potestatibus constituti, vel diuites, digni censentur honore. In excellentia nanque consistunt, atque omne bonum quod excellit, dignum est magis honore: quapropter & talia, magis magnanimos faciunt. Aquibusdam enim honorantur, re autem vera, solus bonus est honorabilis. Atque ii quidem quibus insunt ambo: digni magis honore censentur. Qui vero sine virtute talia bona habent, ii non iure seipsos dignos magnis hono ribus censent, neque magnanimi recte dicuntur. Non enim sunt haec, sine accumulata virtute. Contemptores autem petulantesque fiunt. Non est enim facile, sine virtute moderate res fer re secundas. Atque cum aequabiliter ferre non possint, putentque se caeteris antecellere, illos qui dem despiciunt: ipsi vere quicquid contigerit, agunt. Imitantur enim, etsi similes ei non sunt. ldque faciunt in quibus possunt. Ea igitur quae a virtute proficiscuntur, non agunt. Despiciunt autem caeteros. Sed magnanimus iure despicit: opinatur enim vere, vulgus autem si non sit dignum omnino viuere. Est etiam talis, vt beneficia conferat. Et pudeat ipsum, si vt contingit.
Non autem parua pericula subit, nec periculorum est cupidus, propterea quod res paucas multifacit. Sed subit magna, atque cum in periculo versatur, vitae suae non parcit: quasuscipiat beneficia. Illud enim superioris est, hoc inferioris. Et in retribuendo, maiora beneficia conferat. Hoc enim pacto debitor insuper fiet is, qui pimus contulit, atque suscipiet beneficium. Videtur etiam, & eorum quidem meminisse, in quos beneficia contulit: eorum au tem non meminisse a quibus ipse suscepit. Est enim is qui suscepit, inferior eo qui contulit beneficium. Ipse vero vult superior esse. Et cum voluptate quidem audit ea quae contulit, sine autem voluptate ea quae ipse accepit. Quapropter & Thetis non enarrat beneficia loui: nec Atheniensibus Lacedaemonii quae contulerunt in illos, sed quae susceperunt ab illis. Est etiam magnanimi, neminis, aut vix indigere: subministrare autem prompte. Et ad eos quidem homines qui in dignitate sunt constituti prosperitatibusque vtuntur fortunae, magnum esse, ad medios autem mediocrem. Illos enim superare difficile est, & gloriosum: hos autem facile. Et inter illos quidem gloriari, non est ingenerosum: inter humiles autem est importu num: quemadmodum viribus contra imbecillos contendere. Est etiam magnanimi, non adire ea quae afficiuntur honore, & vbi alii primas occupant partes, & ociosum esse ac tardum, nisi vbi magnus est honos, vel opus: & paucas quidem agendas res aggredi, magnas autem & praeclaras. Necesse est etiam palam ipsum, tam odisse, quam etiam amare, quippe cum metuentis sit occultare. Et magis ipsi curae veritatem quam opinionem esse, & aperta loqui ac age re, est enim hoc contemptoris: quapropter vtitur libertate, est enim & libertate vtentis Quapropter contemptor est & etiam verax, nisi dissimulatione vtatur, qua quidem ad multitudinem vtitur. Et non posse ad alium viuere nisi ad solum amicum: est enim seruile. Quapropter & omnes adulatores seruiles sunt & omnes humiles adulatores. Nec est pro cliuis ad admirandum. Nihil enim apud ipsum est magnum nec est sibi mali memor illati. Non est enim magnanimi meminisse praesertim mala, sed potius despicere. Nec de hominibus loquitur. Etenim neque de seipso, neque de alio dicet. Nec enim vt laudetur ipse nec vt alii repraehendantur, est ipsi curae. Nec rursus est laudator. ldcirco nec maledicus, ne in inimicos quidem nisi ob contumeliam. De necessariis praeterea rebus vel paruis minime est querulus: & ad precandum procliuis. Est enim studentis circa haec ita sese habere. Est eti am talis, vt res magis pulchras, sineque fructu, quam fructuosas vtilesque possideat: est enim magis sufficientis.
Insuper ipsius magnanimi motus tardus esse videtur, & voax grauis, & locutio tarda. Non enim properat is qui circa pauca studet. Nec est vehemens qui nihil existimat magnum. Acumen autem vocis & celeritas, propter haec ipsa fieri solent.
Talis est igitur ipse magnanimus. Is autem qui deficit, pusillanimus est, qui vero exuperat, lentus. Nec igitur hi mali esse videntur (quippe cum mala non faciant) sed aberrare. Pusillanimus enim meretur quidem bona, iis tamen seipsum priuat quibus est dignus. Atque malum quoddam habere videtur: quia bonis seipsum dignum non censet, & seipsum ignorare. Appeteret enim ea quibus est dignus, cum sint bona. Non tamen stolidi tales homines, sed pigri potius esse videntur. Talis autem opinatio videtur & deteriores ipsos efficere. Singuli namque appetunt ea quibus sunt digni. Demouent sese & a praeclaris actibus & officiis quasi sint indigni, & a bonis externis simili modo. At lenti, stolidi sunt, & seipsos ignorant, & etiam clare. Nam qua si sint digni res eas aggrediuntur quae honorantur. Deinde redarguuntur. Vestituque se, & gestu, & similibus ornant, & prosperitates suas manifestas esse volunt. de ipsisque etiam dicunt. vt ob ipsa afficiantur honore. Magnitudini autem animi pusillanimitas opponitur magis quam lentitudo. Fit enim magis, & peior est.
Caput 4
VIdetur autem circa honores (vt antea diximus) & alia quaedam esse virtus quae quidem perinde sese habere videtur ad animi magnitudinem, atque sese habet ad magnificentiam liberalitas. Hae nanque virtutes ambae a magnitudine quidem discedunt. Circa vero mediocria, paruaque nos vt oportet, disponunt. Atque Svt in capiendis dandisque pecuniis mediocritas est, & exuperatio, & defectio & sic & in honorum appetitione fit, vt magis quam oportet & minus & vnde portet, & vt oportet, appetantur honores. Repraehendimus enim ambitiosum hominem, atque honoris appetitione vacantem. Illum quia plusquam oportet & vnde non oportet honorem appetit: hunc quia ne ob res quidem honestas honoribus affici vult. Interdum autem illum tanquam virilem & rei cupidum pulchre. Interdum hunc tanquam moderatum, modestumque lauda mus, quemadmodum & antea diximus. Constat autem cum pluribus modis quispiam alicuius cupidus rei dicatur, non ad idem nos semper ambitiosum ipsum referre, sed cum lauda¬ mus, ad plerosque: quia magis quam plerique honores cupit, cum reprehendimus, ad id quod oportet, quia magis quam oportet honores affectat. Cum autem nomine mediocritas careat, contendere de ipsa tanquam regione vacua, videntur extrema. In quibus vero exuperatio est, & defectio, in iis est & medium. At honores & magis quam oportet affectantur, & minus. Ergo fit vt affectentur, & vt oportet. Laudatur igitur hic habitus quo vt oportet affectantur honores: cum sit mediocritas circa honorem nomine carens. Atque ad ambitionem quidem vacuitas appetitionis honoris, ad vacuitatem autem appetitionis honoris ambitio, ad vtrumque autem vtrumque quodammodo esse videtur. Quod quidem & in caeteris videtur esse virtutibus. Extremi autem hic opponi videntur, quia medio nullum est positum nomen.
Caput 5
MAnsuetudo autem est quidem mediocritas circa iram. At cum medium & extremam fere nomine careant, ad medium quidem mansuetudinem ipsam adducimus, declinan Las Sen¬ tem ad defectionem vacantem nomine. Exuperatio vero, quadam iracundia dici potest, Etenim affectus quidam est ita. Ea vero quae ipsam efficiunt, multa sunt, & diuersa.
Is igitur qui pro quibus & quibus oportet, & vt oportet, & cum oportet, & quanto in tempore oportet irascitur, laudatur, estque hic mansuetus, siquidem laudatur ipsa mansuetudo. Mansuetus enim ac mitis, peI turbatione vacare, & non ab affectu duci, sed pro his, & tanto in tempore irasci solet, perinde atqu ratio iubet. Peccare autem circa defectionem magis videtur. Non est enim vindex ipse mansuetus, sed potius clemens, & ad veniam dandam propensior.
Defectio autem siue sit quaedam irae vacuitas, siue aliquid ali ud, vituperatur. Qui namque non irascuntur pro quibus oportet, & vt oportet, & cum oportet, & quibus oportet, fatui esse videntur. Nam neque sentire, neque dolere videntur. Atque qui non irascitur, non videtur esse aptus ad vlsciscendum. Perferre autem contumelias, & suos negligere: seruile est sane.
Exuperatio vero per omnia quidem fit. Nam fit & in quibus non oportet, & puer quibus non oportet, & magis & velocius, & maiore in tempore quam oportet. Non tamen vniuersa eidem insunt, quippe cum esse non pos¬ I sit. Malum enim & seipsum perdit, & si integrum sit, intolerabile fit. lracundi igitur cito quidem irascuntur, & quibus non oportet, & pro quibus non oportet, & magis quam oportet, at cito desistunt: quod quidem & optimum habent. Hoc autem indeo sit, quia non detinent iram, sed reddunt. Quo pacto & manifesti sunt ob celeritatem, deinde cessant. Exuperatione autem sunt celeres, & ad quiduis, & pro quouis iracundi, qui summae sunt bilis. Vnde & summae bilis homines appellantur. Amari autem cum difficultate placantur, & longo tempore sunt sub ira, detinent enim ipsam. Sed vbi reddiderint, cessant. Vltio namque ponit irae modum, pro dolore voluptatem efficiens, quod si hoc non fiat, habent ipsum pondus. Etenim quia non est manifestum, nemo persuadet ipsis. Vt in se autem concoctio fiat irae, tenpore opus est. Sunt autem tales homines & sibiipsis, & amicissimis permolesti. Infensos autem eos dicimus, qui pro quibus non oportet, & magis quam oportet, & longiore tempore irascuntur, sineque vltione vel poena, non reconciliantur.
Mansuetudini autem magis exuperationem opponimus, fit I enim magis, quippe cum humanius sit punire: & ipsi infensi, difficiliores sunt ad vitam simul agendam.
Atenim (quod & antea dictum est, & ex iis quae dicuntur emergit) non est facile determi nare, quonam mon, & quibus, & puero quibus, & quanto tempore irascendum sit, & quousque iratus recte faciat quis, aut peccet. Qui namque parum transgreditur, non rephenditur, siue ad exuperationem, siue ad defectionem se flectat. Nonnunquam enim deficientes, laudamus, mansuetosque vocamus: & ipsos infensos, tamquam aptos ad dominandum viriles dicimus esse. Facile igitur non est assigna re ratione, quantum & quomodo quispiam egressus, vituperandus est. In singularibus enim & sensu iudicium est. Illud tamen est manifestum medium quidem habitum, quo quibus oportet, & pro quibus oportet, & vt oportet irascimur, & simili modo de caeteris, laudabilem esse. Exuperationes autem defectionesque vituperandas: atque si parum distent a medio, leuiter: si plus, magis: si nimium, vehementer esse carpendas. Constat igitur habitum medium conse quendum esse ac amplectendum. Sed de habitibus qui sunt circa iram, satis iam diximus.
Caput 6
IN congressionibus autem & conuictu, & vsu communi verborum ac rerum, quidam pla cidi esse videntur. Qui quidem puer voluptate afferenda, laudant omnia, & nihil aduer santur, putantes haud quaequam sese molestos cuiquam esse oportere. Quidam contra, in omnibus aduersantes, neque curam vllam habentes, si dolorem afferent, difficiles, contensioIsique vocantur. Patet igitur hos quidem duos habitus esse vituperandos, medium autem inter hos laudandum. Quo quidem quispiam ea quae oportet, & vt oportet, acceptabit, & imiliter aegre feret. Verum ipsi nomen nullum est positum. Persimilis autem est amicitiae. Ta lis est enim is qui medium hunc habet habitum, qualem probum hominem, amicum dicere solemus, sumpta dilectione. Sed differt ab amicitia, quod est sine affectu, dilectioneque eorum quibuscum is congreditur, qui hunc habitum habet. Non enim amore, vel odio, sed quia talis est ipse, probat singula vt oportet. Nam similiter tam ad notos, quam ad ignotos: tam ad familiares, quam ad non familiares indipsum aget, in singu lis tamen vt convenit. Non enim aeque familiarium & externorum curam habere, neque dolore similiter eos afficere oportet. Vniuersaliter igitur dictum est, ipsum congredi vt oportet.
¶ Respiciens autem ad ho nestatem, vtilitatemque: coniectabit dolorem non afferre, vel delectare. Videtur enim hic circa voluptates doloresque eos versari, qui in congressionibus fiunt, atque quibus voluptatibus non est honestum ipsi, vel affert dannum delectare, eas moleste feret, & eliget dolorem inferre si facienti deformitatem non paruam afferat, aut dannum, opposito vero paruum dolorem, non probabit, sed aegre feret. Diuerso autem modo cum iis qui sunt in dignitatibus & cum priuatis, & cum magis minusve notis, & cum aliarum identidem differentiarum hominibus congredietur, singulis tribuens id quod decet. Et per se quidem expetens delectare, cauens autem dolorem afferre, & sequens ea quae eueniunt si sint maiora, honestum inquam & id quod conducit. Atque voluptatis gratia magnae quae eueniet, dolorem affert paruum.
Talis est igitur ipse medius, sed nomen non habet. Is autem qui delectat, si id agit studens esse iucundus, non ob aliud quicquam, placidus vocatur, sin emolumenti causa sui, vt inde sibi proueniat in pecuniis, & in iis quae pecuniis comparantur vtilitas: adulator. Eum vero qui moleste fert omnia, difficilem, contensiosumque quendam dicimus esse. Videntur autem extrema inter sese oppositionem suscipere, quia medium nomine caret.
Caput 7
CIrca eadem fere versatur & arrogantiae mediocritas: quae quidem & ipsa nomine caret. Atque non inutile fuerit de iis etiam pertractare. Nam & ea magis quae ad morem pertinent percipiemus, si de singulis fuerit pertractatum. Et virtutes etiam ipsas mediocritates esse credemus, si id in omnibus fuerit ita sese habere perspectum. De iis igitur qui in conuictu ad voluptaaetem congrediuntur atque dolorem, iam diximus. Sed nunc de veracibus mendacibusque similiter & in verbis & in actibus, & in fictione dicamus. Arrogans itaque praeclara, & ea quae non insunt, & maiora quam insunt, fingere sibi videtur. Dissimulator autem contra, negare quae sibi insunt, aut imminuere solet. At medius, cum sit talis: vt vnumquodque qua le est ipsum dicat, atque ostendat, tam vita, quam verbis est verax, ea sibi inesse confitendo quae insunt, & neque maiora neque minora. Fit autem vt horum vnumquodque quispiam & alicuius & nullius rei causa faciat. Atque qualis est vnusquisque talia tam dicit quam agit, & ita viuit, nisi alicuius gratia agat. Per se autem mendacium improbum est, & vituperabile. Verum autem probum, ac laudabile. ltaque verax quidem cum sit medius, est laudabilis. Mendaces autem ambo vi tuperabiles sunt, sed arrogans magis.
At enim de vtroque dicamus oportet: prius autem de veraci. Atque non de illo nunc dicimus, qui in stipulationibus verum dicit, & in iis quae ad iustitiam & iniustitiam pertinent (haec enim ad aliam accommodantur virtutem) sed de eo qui in quibus hoc nihil refert, & in verbis & in vita ex eo vera dicit, quia habitu talis est, atque talis aequus & bonus esse videbitur. Qui namque verum amat, & in quibus nil refert, vera dicit, is multo magis vera dicet in quibus ies fert, vt turpe enim mendacium fugiet, quod & per se fugiebat. Talis vero laudabilis est. ⁋ Magis autem ad defectionem veritatis declinat, hoc enim aequabilius esse videtur, propterea quod exuperationes sunt permolestae.
Sed qui res sibi maiores quam insunt fingit, si nullius causa rei prauo quidem est similis. Non enim mendacio gauderet. Vanus tamen magis, quam malus esse videtur. Sin alicuius gratia, si gloriae & honoris, non nimium est vituperandus, vt arrogans, sin argenti, & eorum quae ad argentum rediguntur, deformior est. Arrogans autem, non in potentia, sed in electione consistit. habitu nanque, quia talis est, arrogans est, sicut & mendax, quidam ipso mendacio gaudens, quidam gloriam aut lucrum affectans. Qui igitur gloriae causa sunt arrogantes, ea simulant pro quibus homines laudantur aut beati esse dicuntur. Qui vero gra tia lucri, ea quorum vsus ad proximos transit, & quae non inesse latere possunt. Fingunt enim se medicos, vel vates egregios. Quapropter plurimi hominum talia simulant, & arroganter si bi assumunt. Sunt enim in ipsis ea quae dicta sunt.
At dissimulatores, attenuantes sua, elegantiores moribus esse videntur. Non enim id lucri causa facere videntur, sed fugientes tumidita tem. Maxime autem hi negant ea quae sunt praeclara, vt & Socrates faciebat. Sed qui parua, manifestaque dissimulant, ii delicati simul, maliciosique dicuntur, & facile sperni possunt. Atque idipsum arrogantia videtur interdum, qualis est Lacedemoniorum vestitus. Nam & exuperatio, & nimia defectio, ad arrogantiam pertinet. Sed qui moderate dissimulatione vtuntur, nec ea dis simulant quae minus ante oculos sunt & extant, gratiosi esse videntur. Aduersari autem arro gans ipsi veraci videtur: est enim dissimulatore deterior.
Caput 8
Cvm autem sit & requies in vita, atque in hac ipsa, ioco sese recreent homines: videntur & hic esse quaedam aequabilis congressio & dicendo, & aulldiendo ea quae oportet, & vt oportet. Differt autem & dicendo inter tageles, & audiendo tales. Atque patet & in his exuperationem esse medii, & Euldefectionem. Qui igitur in ridiculis exuperant, scurrae videntur esse ac importuni, affectantes omnino ridiculum, & magis coniectantes facere risum, quam honestae loqui, & non afficere eum dolore, in quem facete dicunt. Qui vero neque dicerent quicquam ridiculi, neque alios dicere paterentur: rustici, durique esse videntur. At is qui cum moderatione iocatur, comis atque vrbanus vocatur: talem sane moris iam habitum assecutus: vt ad bene recteque iocundum sese flectere possit. Huiuscemodi namque motiones, mores ipsius esse videntur. Atque vti corpora, sic & ipsi mores, motionibus discernuntur. Cum autem exundet ipsum ridiculum, plurimique ioco salibusve magis quam oportet gaudeant: scurrae quoque eodem nomine nuncupantur, vt gratiosi elegantes. Sed eos differre, atque non parum: ex iis quae diximus constat.
Accommodatur autem huic habitui medio, & ipsa dexteritas. Atque ipsius est dexteri ea dicere & audire, quae ad modestum virum liberalemque accommodantur. Sunt enim quaedam, quae ioco dicere & audire. talem hominem decet. Atque ipsius liberalis iocus & eruditi a seruilis ioco rudisque differt. Licet hoc tam in antiquis, quam in nouis comoediis intueri, quibusdam enim verborum obscoenitas, quibusdam potius subintellectio, ridiculum erat: atque haec non parum honestatis differunt ratione. Is ne igitur dicendus est recte facetiis vti, qui dicit ea quae liberum hominem decet: an is qui eum qui audit dolore non afficit, vel etiam delectat? An & hoc indefinitum esse videtur? Est enim aliud alii odio & iucundum. Talia autem & audiet, quae namque fert audiendo, ea videtur & facere. At non quiduis faciet: etenim facetiae conuicia quaedam sunt. Et legumlatores nonnulla conuicia di cere vetant. Fortasse autem illos nonnulla prohibere facete dicere oporteret. Vir itaque gratiosus ac liber: ita sese habebit quasi sibi ipsi lex sit in ioco.
Talis est igitur ipse medius siue dexter siue vrbanus, siue comis dicatur. Scurra autem ridiculo superatur. Et neque sibi neque aliis parcit, modo moueat risum, eaque dicit, quorum nihil prorsus gratiosus ipse diceret: & aliqua quae ne audire quidem perferret. Sed rusticus ad tales congressiones inutilis est. Quippe cum nec ipse quicquam afferat salis, & cum afferunt alii, aegre molestaeque ferat. Requies autem & iocus, in vita necessaria esse videntur. Tres igitur eae sunt quas diximus mediocritates in vita. Sunt autem omnes circa verborum quorundam actuumve communem vsum. Sed differunt, quod vna circa veritatem, caeterae circa voluptatem versantur. Atque harum altera quidem est in ioco, altera autem in congressionibus reliquae vitae consistit.
Caput 9
DE verecundia autem vt de aliqua virtute dicere non oportet. Est enim laffectui magis quam habitui similis. ltaque diffinitur timore, timorque dicitur ldedecoris quidam, & fit perinde atque circa res formidolosas timor fieri lsclet: nam qui verecundantur erubescunt, qui timent mortem, pallescunt. Vtrumque igitur ad corpus quodammodo accommodatum esse videtur, quod Aquidem magis ad affectum videtur, quam ad habitum pertinere.
Non autem ad quanuis aetatem hic affectus, sed ad iuuenilem accommodatur. Censemus enim eos, qui huius aetatis sunt, verecundos esse oportere, vt cum non sine perturbatione viuant, multumque ob hoc peccent a verecundia prohibeantur delinquere. Atque laudamus quidem iuuenum eos qui sunt verecundi: sed nemo ex eo seniorem hominem laudabit, quia est verecundus. Nihil enim eorum ipsum oportere censemus agere, pro quibus emergere verecundia solet. Neque enim homini probo verecundia competit: quippe cum pro rebus improbis fiat. Non enim sunt res tales agendae: quod si quaedam reuera, quaedam operatione sunt turpes. Si nihil refert, neutrae namque sunt agendae: quare non est verecundandum. Sed improbi est & talem esse, vt aliquid turpe agat: probum autem ideo quempiam esse putare, quia ita se habet, vt si turpe quid egerit verecundetur: absurdum est sane. Verecundia namque fit pro iis quae sua sponte quispiam facit: sed numquam sua sponte vir bonus res aget turpens. Euerit autem verecundia probum ex suppositione: nam si egerit verecundabitur. Hoc autem in ipsis virtutibus non est. Qua si impudentia, & quempiam non res pudere turpes agentem improbum est: nihilo magis ob idipsum probum erit quempiam res turpes agentem verecundari. At vero neque continentia virtus est, sed est quaedam permixta. Ostendetur autem de ipsa posterius. Nunc de iustitia dicamus oportet.