Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 3

Caput 1

1

LIBRI TERTII TRA CTAVS PRIMI CAPVT PRIMVM

2

CVM AVTEM VIRTVS CIRCA AFFECTVS actusque versetur: & in iis quidem quae sua sponte quis agit, laudes i & vituperationes: in iis autem quae inuitus facit, venia nonnunqua & misericordia locum habeat: eos forsitam qui de virtute considerant, de eo quod sua sponte quis facit atque inuitus, determinare inecesse est. Vtilis est etiam legum latoribus haec sane consideraltio ad praemia poenasque instituendas. Videtur itaque ea inuitus facere quispiam, quae violentia vel per ignorationem facit. Id autem est violentum cuius principium est foris, in quod nihil is qui eglagit aut patitur confert, vt si ventus aliquo tulerit, aut homines potestatem habentes.

3

At ea quae ob maiorum metum malorum, aut ob aliquod bonum agun tur: vt si tyrannus quempiam aliquid agere turpe iuberet, habens in potestate & parentes & liberos, hac lege: vt si illud agat illi sint incolumes: si non agat, dispereant, controuersiam habere videntur vtrum haec inuiti an sponte faciant homines. Tale etiam quid accidit & circa iactus eos qui in tempestatibus fiunt. Simpliciter enim nemo suas fortunas eiicit sponte. Sed omnes propter suam caeterorumque salutem eiiciunt, modo sint mentis sanae. Tales igitur actus mixti quidem sunt. lis autem magis sunt similes quos sponte homines agunt. Expetuntur tunc enim cum aguntur: atque finis actionis in temporis conditione consistit. Et sponte igitur & inuitum vnumquemque dicendum est agere cum agit. Agit autem sua sponte. Est enim in ipso principium mouendi partes eas quae sunt in huiuscemodi actibus instrumenta. At quorum principium est in ipso ea agere vel non agere in ipso est situm. Talia igitur sua sponte quisque agit. At simpliciter fortassis inuitus. Nemo nanque talium quicquam per se expe teret vnquam.

4

In actibus autem huiuscemodi nonnunquam homines & laudantur cum pro magnis & honestis rebus aliquid turpe ferunt aut molestum: si vero contra faciunt vituperantur. Est enim improbi pro nulla re honesta vel mediocri, res turpissimas ferre. In quibusdam autem laus quidem non sit, sed venia locum habet: cum ea quae non agere oportet quispiam egerit ob huiuscemodi res, quae naturam humanam superant, nemoque perferret. Sunt autem quaedam, ad quae forsitan non licet quemquam esse compulsum. Sed potius oportet summa perpessum tormenta mortem obire. Ridicula nanque videntur ea quae ad necem matris, Alcmeonem Euripidis compulerunt. Est autem interdum difficile quale pro quali sit expetendum, & quid pro quo sustinendum: discernere. Difficilius etiam est posteaquam cognoueris, in sententia permanere. Fit enim plerumque vt ea quidem quae expetuntur molesta, ea vero ad quae cogimur tur pia sint: vnde laudantur atque vituperantur ii qui fuerunt aut non fuerunt compulsi.

5

Quaenam igitur dicenda sunt violenta? An ea quidem simpliciter inuitus quispiam agit quorum externa est causa, & ipse agens nihil omnino confert: quae vero per se quidem inuitus facit: sed nunc & pro his expetuntur, principiumque est in ipso agente: ea per se quidem inuitus facit, nunc autem & pro his sponte agit. Magis autem his similia sunt quae sua sponte quis agit. Actus enim sunt circa ipsa singula quae quidem sponte facit. Qualia vero pro qualibus ex¬ petenda sint non facile assignare possumus, quippe cum in ipsis singulis complures sint differentiae.

6

Quia si quispiam ideo iucunda & bona violenta dixerit esse, quia & extra sunt & conpellunt: omnia erunt eius sententia violenta: horum enim gratia omnes omnia agunt. Atque qui violentia, inuitique agunt, il cum dolore: qui ob iucundum, ii cum voluptate agunt. Est autem ridiculum externa quempiam accusare, sed non seipsum, qui quidem ab huiusmodi rebus facile capitur. Et honestorum quidem se, turpium autem ea quae afferunt voluptatem con sere causam esse. Id igitur violentum esse videtur cuius principium est foris, nihil prorsus eo conferente cui vis est allata. Omne autem quod ob ignorationem est actum, non sponte quidem est actum.

7

Ab inuito tamen id effectum est omne pro quo dolet qui egit, ipsumque poenitentia subit. Qui namque ob ignorationem aliquid agit & non fert moleste se illud egisse: sponte quidem sua non egit quod nesciebat, non tamen erit inuitus: quippe cum non doleat ob idipsum. Qui igitur ob ignorationem quippiam egit, si ipsum poeniteat, inuitus fecisse videtur: Si non poeniteat cum is alius sit, non sponte dicatur egisse: cum enim differat: melius est vt proprium habeat nomen.

8

At enim haec etiam ipsa, ob ignorationem inquam agere, & ignorantem agere, diuersa esse videntur. Nam ebrius aut iratus non videtur ob ignorationem agere, sed ob aliquid eorum quae dicta sunt, non sciens, sed ignorans.

9

Omnis igitur prauus ignorat quae agere oportet: & a quibus est abstinem dum. Et ob huiuscemodi errorem iniusti homines malique omnino fiunt. Inuitus autem dicitur quispiam agere, non si ignorat id quod conducit: non enim ea ignoratio quae facta est electione, causa est vt aliquid inuitus quispiam faciat, sed prauitatis. Nec etiam ea quae est vniuersalis, homines enim propter hanc ipsam reprehenduntur: sed ea quae est singulorum in quibus, & circa quae est ipsa actio. In his enim & commiseratio locum habet & venia, qui namque aliquid eorum ignorat inuitus agit.

10

Forsitam igitur non ab re fuerit: si quae & quot sunt ipsa determinabimus. Quis itaque, quid, & circa quid, vel in quo agit, nonnunquam & quo, vt instrumento: & cuius gratia, vt salutis: & quomodo, vt sensim vel vehementer. Vniuersa igi tur haec nemo ignorauerit, modo non sit insanus. Patet autem, neque enim ipsum agentem, quo namque pacto se ignorabit: Ignorauerit autem quispiam id quod agit: vt inquiunt dicentes excidisse sibi aut nescisse arcana esse: quemadmodum Eschylus ipsa arcana caeteris, aut ostende re volentes immisisse, vt qui telum immisit. Putauerit autem quispiam & filium hostem esse vt Merope putauit, & hastam cuspidem habentem ea carere, & lapidem, punicem esse. Et in terfecerit quispiam salutis percussum causa & monstrare volens (vt faciunt qui manibus aeatre. mis luctantur) percusserit. Cum igitur circa haec omnia in quibus est ipse actus sit ignoratio, qui horum aliquid ignorauit, is inuitus egisse videtur, & maxime in praecipuis, haec autem ea videntur esse in quibus est ipse actus & id cuius gratia. Fius igitur quod ab inuito ob ignorationem talem dicitur esse factum: oportet actionem dolorem insuper poenitentiamque afferre.

11

Cum autem id inuitus quispiam agat: quod vi & ob ignorationem agitur, id sua profecto sponte quispiam videbitur agere: cuius principium est in ipso agente sciente singula, in quibus est ipse actus. Forsitan enim non recte dicitur, ea fieri ab inuitis, quae per iram aut cupiditatem aguntur. Primo nanque nulla belua sponte aget, neque pueri. Deinde vtrum nihil eorum sponte agamus quae cupiditate vel ira agimus: an honesta quidem spon te, turpia vero inuiti? An ridiculum est: cum vna sit causa? Absurdum est etiam forsitan ea ab inuitis agi censere, quae oportet: oportet autem & irasci pro quibusdam, & cupere nonnullas res: vt sanitatem atque disciplinam. Videntur etiam ea quidem quae ab inuitis fiunt, dolorem: ea vero quae cupiditate aguntur, voluptatem afferre. Praeterea quid interest inter ea quae per rationem, & quae per iram peccantur, hoc ipso quod ab inuitis agantur, etenim fugienda quidem sunt ambo. Affectus autem rationis expertes non minus humani esse videntur, & actus ipsius hominis ab ira cupiditateque fiunt. Absurdum est igitur haec ab inuitis agi censere.

Caput 2

12

Lib. III. Tractatus. I. Cap. II.

13

DEterminatis autem his, eo inquam quod sponte, & eo quod inuitus quis piam agit, consequens est vt de electione dicamus. Ipsa nanque virtuti esse familiarissima & magis quam ipsi actus diiudicare mores videtur.

14

Electio itaque sponte quidem nostra videtur fieri. Non tamen est idem quod illud quod sponte fit. Sed quod fit sponte ad plura sese extendit. Est enim cum pueris & animalibus caeteris nobis commune: electio vero non est communis. Et ea quae a nobis repente fiunt, sponte quidem nostra fieri dicimus, electione vero non dicimus.

15

Qui vero dicunt ipsam esse cupiditatem vel iram vel voluptatem, vel opinionem quandam non recte dicere videntur. Etenim electio non est commune homini cum ra tionis expertibus? At cupiditas est & ira. Et incontinens cupiens quidem, non tamen eligens agit. Continens autem contra eligens quidem, at non cupiens agit. Et cupiditas quidem ad uersatur electioni: cupiditati vero cupiditas non repugnat. Cupiditas praeterea iucundi est & molesti, electio vero neque molesti neque iucundi.

16

Ira etiam minus esse videtur, quippe cum ea quae fiunt ira, minime per electionem fieri videantur.

17

At vero neque voluntas est tametsi finitima haec esse videntur. Electio nanque non est eorum quae fieri nequeunt. Quod si quis eligere dixerit ea: amens esse videbitur. Voluntas autem est vt immortalitatis, & voluntas quidem est & circa ea quae per ipsum qui vult nequaquam agerentur. Volumus enim histrionem aliquem vincere certamen: at elegit talia nemo: sed ea quae per seipsum existimat fore posse. Praeterea voluntas quidem magis est finis ipsius, electio autem eorum quae ferunt ad finem. Vt sani quidem esse volumus: eligimus autem ea quibus erimus sani. Et foelices quidem esse volumus, atque ita dicimus. Eligimus autem non convenitdicere. Atque omnino circa ea versari videtur electio, quae in nostra sunt potestate.

18

Opinio quoque non est: opinatio namque circa vniuersa videtur esse nec minus circa aeterna & ea quae fieri nequaeunt, quam circa ea quae in nostra potestate sunt collocata, et falso, veroque diuiditur: non malo bonoque: electio autem hisce magis.

19

Electionem igitur idem esse & opinationem omnino, nemo forsitan dicit. At nec etiam est idem quod opinatio quaedam. Eligendo nanque bona vel mala quales quidem sumus, opinando autem non sumus. Et eligimus quidem capere aliquid aut fugere, aut aliquid talium: opinamur autem quidnam sit vel cui conferat: vel quo pacto conducat: sed capere aut fuge re non nimium opinamur. Et electio quidem laudatur ex eo, quia est eius quod oportet magis: vel quia est recta. Opinio vero ex eo quia est vera. Quia eligimus quidem quae maxime scimus esse bona: opinamur autem ea quae non nimium scimus. Videntur praeterea non iisdem homines eligere optima, atque etiam opinari: sed quidam opinari quidem melius: ob vitium autem non ea quae oportet eligere. Nihil autem refert si antecedat electionem an comi tetur opinio: non enim idipsum nunc perscrutamur, sed an idem fit electio quod opinatio quaedam.

20

Quid igitur aut quale quid sit electio, cum nihil sit eorum quae diximus. Videtur itaque sponte quidem a nobis fieri: attamen non omne quod sponte agimus est eligibile: sed id cuius consultatio antecessit. Electio nanque cum ratione est atque mente. Subsignificare autem id & nomen videtur, innuens ipsum ex aliis legibiles esse.

Caput 3

21

Lib. III. Tractatus. I. Cap. III.

22

ET est ne de omnibus consultatio: & omne quoduis est consultabile: an de quibusdam non est consultatio? Atque dicendum est forsitan consultabile non id esse de quo quispiam insipiens, vel mente captus: sed id de quo sanae mentis quilibet consultaret. De aeternis autem nemo consultat, vt de mundo: vel de diametri laterisque incommensurabilitate. Sed neque de iis quae consistunt quidem in motu: semper autem fiunt eodem modo: siue necessitate, siue natura, siue propter aliquam aliam causam: vt de solstitiis atque ortu. Neque de iis quae alias aliter sese habent, vt de siccitatibus imbribusve, nec item de iis quae eueniunt a fortuna: vt de thesauri inuentione. sed neque de humanis omnibus rebus, nam quonam pacto respublica Scytharum optime gubernaretur: nemo Lacedaemoniorum consultat. nihil enim horum per nosipsos fieri potest.

23

Consultamus autem de iis rebus agendis, quae in nostra sunt potestate. hae etenim restant. Causae nanque videntur esse: natura, necessitas, fortuna & mens insuper, ac omne quod per hominem efficit. Hominum autem quisque de iis consultat quae agi per ipsum possunt. Atque circa exactas quidem scientias & sufficientes, non est consultatio, vt de literis, non enim ambigimus quonam pacto literae sint scribendae. Sed de iis consultamus quae fiunt quidem a nobis, non tamen semper eodem modo, vt de agendis per medicinam vel pecuniariam artem, & eo magis circa gubernandi facultatem, quam exercendi artem deliberamus, quo minus exacta est, & de caeteris simili modo. Atque magis circa artes quam circa scientias, nam circa ipsas magis ambigimus. Consultatio autem in iis versatur, quae plerumque quidem fieri possunt, incerta tamen sunt quonam euenient pacto, & in quibus est indeterminatio. Atque cum magnis de rebus deliberare volumus, sumimus & alios ad consilium, diffidentes nobisipsis, tamquam non sufficientibus ad discernendum.

24

Consultamus autem non de finibus, sed de his quae ad fines ipsos perducunt. Nec enim medicus si sanabit, nec orator si persuadebit, nec reipublicae gubernator, si bene recteque legibus ciuitatem instituet, nec denique caeterorum quisquam de fine deliberat. Sed omnes posito quodam fine: quemadmodum & per quae fiet ille, considerant. atque si per plura posse fieri videntur, per quod illorum facillime, optimeque fiet, perquirunt. Sin per vnum quonam pacto per illud fiet, & illud item per quid efficietur considerant. ldque faciunt, donec ad primam perueniunt, causam, quae quidem in inuentione est vltimum. Qui nanque consultat, is quaerere videtur dictoque modo perinde atque designationem linearum resoluere.

25

Non autem omnis perquisitio consultatio esse videtur. Mathematicae namque perquisitiones, consultationes non sunt. Omnis autem consultatio est continuo perquisitio: idque quod vltimum est in resolutione, primum esse constat in generatione. Atque si consultantes in aliquid inciderint, quod quidem fieri nequeat, desistunt: vt si sit pecuniis opus, has autem habere non possint: quod si videatur fieri posse, tunc agere aggrediuntur. Ea vero dicimus fieri posse, quae per nosipsos fieri possunt, nam ea quae per amicos fiunt, per nosipsos quodammodo fiunt, quippe cum principium sit in nobis. Quaeruntur autem quandoque quidem instrumenta, quandoque autem vsus ipsorum: & in teliquis simili modo. Interdum per quod, interdum quomodo, aut per quem modum. Videtur igitur (vt dictum est) homo principium actuum esse, & de iis esse consilium quae agi ab ipso possunt: & actus aliorum esse gratia. Finis igitur non erit consultabilis, sed ea quae ducunt ad fines. Nec etiam singula¬ ria, vt si panis sit hoc, vel confectum fit vt oportet: haec enim sensus ipsius sunt. Qa si semper quispiam consultauerit, in infinitum abibit.

26

Consultabile autem & eligibile idem est: ipsum tamen eligibile iam definitum est: quod enim caeteris ex consultatione praetulimus id eligibile est. Desinit enim tunc demum vnusquisque perquirere quonam aget pacto, cum in seipsum principium redigit, & in id suiipsius quod antecedit: hoc est enim quod eligit. Patet hoc ita esse & ex vetustissimis rebus publicis, quas imitabatur Homerus: quae namque reges eligerent, ea populo renunciabant. Cum igitur ipsum eligibile sit consultabile appetibile ex iis quae in nostra sunt potestate: & ipsa electio deliberatiua appetitio rerum erit, earum quae in nostra sunt potestate. Nam simulatque diiudicauimus ex consultatione: affectamus deliberatione.

27

Quid est igitur electio, figura sit dictum, & circa quae versatur & eorum esse quibus ad ipsos fines acceditur.

Caput 4

28

Lib. III. Tract. I.Cap. IIII.

29

VOluntatem autem finis quidem ipsius esse, iam paulo antea diximus. Sed videtur aliis quidem esse veri boni, aliis apparentis boni. Atque fit sententia quidem eorum qui verum bonum id esse censent quod est affectabile voluntate: vt id non sit affectabile voluntate quod is qui non recte expetit vult. Nam si sit, erit & continuo bonum, at erat forte malum. Sententia autem eorum qui bonum apparens in quiunt esse quod est affectabile voluntate: vt nihil sit prorsus quod suapte natura sit affectabile voluntate: sed id quod vnicuique videtur. At aliud alii videtur: & repugnantia forte.

30

Qa si haec non placent, dicendum est simpliciter quidem & reuera verum bonum est affectabile voluntate, vnicuique vero id quod vnicuique videtur. Studioso igitur id esse affectabile voluntate, quod vere est bonum, vitioso vero quicqud contigerit. Fitque hoc perinde atque in corporibus ipsis. His enim quorum corpora bene sese habent, salubria sunt ea quae vere talia sunt: iis autem quorum corpora sunt aegrota non haec ipsa, sed alia. Similiter & amara ac dulcia, & calida atque grauia, & singula caeterorum. Studiosus enim homo recte singula iudicat, & singulis in rebus idipsi videtur quod vere est tale. In vnoquoque enim habitu sunt propria quaedam honesta atque iucunda, atque in singulis plurimum fortasse praestat vir studiosus in dignoscendis quae vere talia sunt, propterea quod est vt norma quaedam atque mensura ipsorum. Multitudo vero decipi videtur ob voluptatem. Ipsa namque bonum quidem non est: bonum tamen esse videtur. Persequuntur igitur ipsam tamquam bonum, dolorem autem fugiunt tamquam malum.

Caput 5

31

Lib. III. Tract. I. Cap. V

32

CVm igitur finis quidem sit affectibilis voluntate: ea vero quibus itur ad finem consultabilia sint atque eligibilia, fit vt actus ii qui circa haec versantur ab electione proficiscantur, nostraque sponte efficiantur. At operationes virtutum circa haec ipsa versantur. nostra igitur potestate ipsae virFltutes, & identidem vitia collocantur. Quibus enim in rebus nostra, in potestate situm est agere: in iis & non agere: & in quibus non agere, in iis est & agere. Quare si agere bonum, quod honestum est in nobis est situm: & non agere quod est turpe in nobis est collocatum. Et si non agere malum quod est honestum, in nostra est potestate: agere quod est turpe, in nobis est situm. Quod si in nobis est situm tam honesta quam turpia agere. & simili modo non agere: hoc autem erat bonos & malos esse: in nobis certe est situm nos probos & improbos esse.

33

Dicere autem sua sponte neminem prauum, nec inuitum quemquam beatum esse? Alterum falso est simile, alterum vero. Nam beatus quidem nemo est inuitus. Sponte autem nostra prauitas comparatur. Vel obstandum est iis quae modo sunt dicta, & hominem non esse principium est dicendum, neque procreatorem actuum perinde ac liberorum. Qa si haec vera videntur, nec in alia vlla principia actuum quam in ea quae sunt in nobis reducere pos¬ sumus, quorum principia sunt in nobis: ea quoque in nobis sunt sita, sponteque a nobis fiunt.

34

Haec ita esse testes sunt & priuati singuli homines, & ipsi legumlatores. Nam eos quidem qui praua faciunt (si modo non vi nec ob ignorationem eam cuius ipsi non fuerint causa: illa agant) castigant ac puniunt: iis autem qui honesta agunt, honores instituunt, vt homines partim hortentur, partim prohibeant. At ad ea agenda quae nec in nostra sunt potestate. nec nostra sponte efficiuntur, nemo prorsus hortatur: quippe cum vanum sit persuasum esse cuipiam non calere, aut non dolere, aut non esurire, aut quiduis aliud tale: nam nihilominus haec ipsa patietur. Etenim pro ignoratione etiam ipsa, poenas instituunt, si quispiam ignorationis esse sibi videretur. Ebrios namque duplici poena afficiendos esse putarunt:. Principium enim in ipsis est: quippe cum in ipsarum sit potestate ebrietatem vitare, quae quidem ignorationis est causa, puniunt autem eos qui aliquid eorum ignorant quae legibus continentur, quae quidem scire oportet, nec sunt difficilia cognitu: similiter & in aliis quaecunque per negligentiam homines ignorare videntur: ex eo plane, quia in ipsis est non ignorare. Est enim in ipsorum potestate diligentiam adhibere.

35

At fortasse tales sunt quidam vt diligentiam non adhibeant. At vt tales fierent, aut iniusti, aut intemperantes: ipsi sunt sane causa dissolute viuentes, & res iniustas agentes: & potui & rebus talibus indulgentes. Operationes enim quae sunt circa singula, tales efficiunt. Quod quidem ex iis patet qui cuiuis ludo vel actui student: perseuerant enim in operando. Ignorare igitur ex operationibus quae fiunt circa res singulas, habitus ipsos emergere, nimium hebetis hominis est. Praeterea metas rationis egreditur inurias facientem hominem aut intemperate agentem: nolle se iniustum aut intemperatum esse: quod si quis non ignorans agit ea ex quibus erit iniustus, is sua sponte erit iniustus.

36

Non tamen si vult, cum est iniustus, definit esse talis, ac iustus erit. Nec enim qui aegrotat, si vult erit sanus: & forte sua sponte aegrotat, si incontinenter viuebat: & praecepta medicorum negligebat. Tunc igitur licebat ipsi non aegrotare: sed posteaquam valitudinem prodidit suam, non licet. Sicut neque fit vt quisquam resumat lapidem quem proiecit: erat tamen in ipso situ sumere ipsum atque proiicere: principium enim erat in ipso. Modo eodem, & iniusto, & intemperanti, licebat quidem ab initio talem non fore: quapropter sua sponte est talis: sed postea quam talis est factus, non licet ipsi non esse talem.

37

Non solum autem animi vitia nostra sponte fiunt, sed corporis etiam interdum a nonnullis identidem comparantur: quos quidem & increpamus. Pos enim qui natura sunt turpes, reprehendit profecto nemo: sed eos qui per inertiam tales atque ocium euaserunt. Idem & circa imbecillitatem eueniri videtur: & cum quispiam membris est captus. Nemo namque exprobabit cuiquam id ipsum, si sit aut natura, aut aegritudine, aut vulnere caecus: sed potius miserebitur. Qa si ebrietate, vel aliquo alio flagitio captus sit oculis: omnes vtique carpent, ac increpabunt. Vitiorum igitur corporis, ea quidem quae in nostra sunt potestate, reprehenduntur: ea vero quae non sunt, non increpantur. Haec cum ita sint: & in caeteris, ea vitia quae increpantur, nostra in potestate sunt collocata.

38

Sed fortasss quispiam dicet vniuersos quidem homines id affectare semper, quod bonum apparet. ipsius tamen apparentiae dominos ipsos non esse. Sed qualis tandem vnusquisque est, talem & finem ipsi videri. At si habitus ipsius aliquo modo sibi quisque est causa, erit & apparentiae ipse sibi quodam modo causa. Sin vero nemo est sibi mala agendi causa, sed haec ob ignorationem finis ipsius agit, putans per ea se summum bonum consecuturum, affectatioque finis non in nostra est potestate: sed ita natum esse oportet, vt habeat quasi visum: quo quidem recte discernet, & id expetet quod vere est bonum, atque is est ingenio bono, cui idipsum bene sese habet natura (id enim quod maximum est atque pulcherrimum: & quod fieri non potest vt ab alio accipiat atque discat, quale est ortum natura: tale habebit) atque hoc recte natura beneque ortum esse ipsa est habilitas perfecta, veraque naturae. Si igitur haec vera sunt, cur magis virtus sponte nostra quam vitium comparabitur. Ambobus enim similiter tam bono quam malo finis ipse natura, aut quouis modo videtur ac ponitur: caetera autem agunt, quouis modo, ea ipsa referentes ad illum.

39

Siue igitur finis non natura talis vnicuique videatur, sed sit aliquid etiam apud ipsum: fuit quidem finis sic naturalis: quia vero sua sponte vir studiosus caetera agit, virtus sponte comparetur ac acquiratur: vitium quoque non minus comparabitur sponte. Et homini namque malo eadem competunt, & actuum, & finis respectu. Si igitur (vt dicitur) nostra sponte comparantur virtutes (ipsorum enim habituum nos ipsi concausae quodam modo sumus: finemque talem ex eo ponimus, quia nos tales sumus) vitia quoque sponte ab hominibus acquirentur: similes enim subeant modos.

40

Communiter igitur dictum est de virtutibus & genus ipsum figura: mediocritates inquam ipsas esse ac habitus. Et a quibus fiunt & principia esse illa per se agendi: nostraque in potestate collocatas esse & nostra fieri sponte: atque ita vt ipsa recta ratio iubet. Verum non similiter nostra sponte actus ac habitus fiunt. Actuum enim a principio vsque ad finem domini sumus, ipsa singula cognoscentes: habituum vero principii. Singulorum autem additio non est nota: quemadmodum in aduersa fit valetudine: sed nostra sponte ideo fiunt, quia nostra erat in potestate sic aut non sic agere atque vti.

41

At nunc repetentes de singulis dicamus virtutibus, quaenam sint, & circa quae versentur, & quo etiam modo. Ex quibus & illud simul emerget quot sunt ipsae virtutes, atque de fortitudine primo dicamus.

Caput 6

42

Tract. II. Cap. I. & Lib. III. Cap. VI.

43

FOrtitudinem itaque circa metus mediocritatem esse fidutiasque perspicuum iam euasit. Metuimus autem ea quae terribilia sunt. Atque haec simpliciter dicendo sunt mala. Quapropter & veteres metum diffinientes, expectationem inquiunt metus esse mali. Metuimus igitur omnia mala, vt infamiam, paupertatem, morbos, inimicitias, mortem. At non circa haec omnia vir fortis esse lvidetur. Sunt etenim nonnulla mala, quae quidem metuere oportet & honestum est, & non metuere turpe. Infamia namque qui timet est probus & verecundus: qui non timet impudens. Fortis tamen translatione dicitur a quibusdam: quippe cum aliquid simile videatur habere. Est enim & ipse fortis interritus quidem, paupertatem autem metuere forsitan non oportet: nec morbum, nec omnino quicquam eorum quae nec vitio, nec a nobisipsis proueniunt. Nec tamen is est fortis qui haec non metuit: sed hunc etiam fortem similitudine quadam vocamus: nonnulli enim homines in bellicis quidem periculis meticulosi sunt. Liberales autem sunt, & ad erogandas pecunias animose se habent. At neque siquis pro filiorum atque vxoris pudicitia timet, aut inuidiam metuit, aut aliquid tale, timidus est. Neque etiam fortis, si cum est verberibus caedendus, confidit.

44

Circa quae igitur terribilia vir fortis versatur. An circa ea quae sunt maxima: letenim nemo tolerantior est malorum homine forti. Mors autem maxime omnium est terribile. Est enim vltimum vitae: & nihil post homini mortuo, aut bonum, aut malum esse videtur. Atenim neque circa omne genus mortis, vir fortis esse videtur. Non enim circa mortem eam quae fit in mari, aut euenit morbis. Circa quam ergo mortem vir fortis erit? An circa eam quae est pulcherrima? Talis autem est ea quae fit in bello: in maximo namque fit & pulcherrimo profecto periculo. Eodem accedunt & ipsi honores, qui tum a ciuitatibus, tum a regibus sunt instituti. Is igitur homo fortis proprie dicitur, qui circa honestam mortem, & ea omnia quae repente eueniunt atque afferunt ipsam, interritus est. Huiusmodi vero sunt ea quae in bello contingunt. Quinetiam & in mari, & in ipsis morbis vir fortis timore vacat: non tamen ita vt nautae: fortes enim & de salute sua desperant & genus tale mortis moleste ferunt: illi vero spe propter experientiam sunt freti. Simul autem & viriliter fortiterque agunt in quibus vires habent locum, aut honestum est mori quorum neutrum est in tali genere mortis.

Caput 7

45

Tract. II. Cap. II. & Lib. III. Cap. VII.

46

NOn est autem idem vniuersis terribile. Et dicimus etiam aliquid esse quod facultatem superat hominis: id igitur vnicuique terribile est homini sanae mentis. At ea quae metas facultatis non egrediuntur humanae, magnituldine differunt, & intentione remissioneque. Similiter autem & ea quibus confidimus. Fortis itaque impauidus est vt homo, atque timebit quidem & huaeliuscemodi res formidolosas, verum vt oportet: & vt dictat ratio tolerabit, honestatis causa. Haec enim ipsius virtutis est finis. Fit autem vt haec & magis & minus timeant homines, & etiam vt ea quae non terribilia sunt, vt terribilia metuant, atque delinquitur. cum metuunt aut ea quae non oportet metuere, aut non quemadmodum oportet, aut non quando oportet, aut aliquid talium. Similiter peccatur & circa ea quibus confidimus. Qui igitur & ea quae oportet, & gratia cuius oportet, & vt oportet, & quando oportet: fert & metuit (& identidem confidit) is homo est fortis. Fortis enim pro dignitate, & vt ipsa ratio iubet, tam patitur quam etiam agit. Finis autem operationis omnis est, qui accommodatur habitui, & viro etiam forti honestum est ipsa fortitudo. Talis igitur & ipsius est finis. Singula nanque suo fine definiuntur. Fortis igitur honesti causa subit & agit ea quae ad ipsam fortitu dinem pertinent.

47

Exuperantium autem is quidem qui in non metuendo exuperat, nomine caret: atque dictum est antea nominibus complura vacare. At vocari potest insanus quidem vel stupidus: si nihil omnino neque motus terrae, neque fiuctus (vt de Celtis dicitur) metuat. Sed is qui circa res formidolosas exuperat confidendo, audax est. Videtur autem ipse audax & arrogans esse & fortitudinis simulator. Qualis igitur est fortis circa res ipsas formidolosas: talis & ipse videri vult. ltaque imitatur illum in quibus potest. Quapropter & complures impsorum audaces sunt simul & timidi. In his enim audentes, res formidolosas non sustinent. Is autem qui metuendo exuperat, timidus est. Nam timet ea quae non oportet: & non vt oportet. & omnia talia ipsum sequuntur. Deficit autem & in consulendo. Sed in doloribus exuperans magis est manifestus. Meticulosus ingitur male sese habet circa spem quippe cum vniuersa metuat: fortis vero contra sese habet. Confidere namque bene sperantis hominis est. Circa igitur haec versatur & audax, & meticulosus, & fortis. Sed diuerso modo ad haec sese habent. Illi namque exuperant & deficiunt: at hic mediocriter sese habet & vt oportet. Et audaces quidem praecipites sunt ante ipsa pericula & volunt ea, sed cum in ipsis sunt tergiuersantur. Fortes autem in ipsis quidem operibus feruidi sunt: antea vero quieti.

48

Vt igitur dictum est. fortitudo mediocritas est circa ea quibus confidimus, & ea quae terribilia sunt in iis quae diximus: & eligit atque fert ipsa: quia est honestum, & quia est turpe non subire atque perferre. Mortem autem sibi consciscere ob fugiendam paupertatem, aut amorem, aut molestum aliquid non fortis est hominis, sed potius timidi. Est enim mollitudinis laboriosa fugere, atque non quia res est honesta appetit mortem, sed quia malum fu git. Fortitudo igitur tale aliquid est.

Caput 8

49

Tractatus. II. Cap. III. & Lib. III. Cap. VIII.

50

DIcuntur autem & aliae fortitudines quinque modis.

51

Atque prima est ipsa ciuilis, maxime autem similis est. Ciues enim ob increpationes quae sunt lex legibus, & opprobria honoresue, pericula subire videntur, & propterea fortissimi videntur esse: apud quos timidi quidem infames sunt, fortes lautem afficiuntur honore. Tales & Homerus affert, vt Diomedem ac Hectorem: dicit enim Hector. "Nam me Polydamas ante omnes ipse reprendet. Et Diomedes. Inter enim dicet Troianos optimus Hector. Tvtides metuens puppes confugit ad altas." Haec autem ex eo maxime similis est ei de qua supra diximus, quae fit ob virtutem. Ob pudorem enim & appetitionem honestae rei: honoris inquam, & ob fugiendam repraehensionem, quae quidem est turpis. In eodem posuerit quispiam & cos qui compelluntur a magistratibus. Verum deteriores eo sunt, quod non ob pu per dorem, sed ob metum id faciunt, & fugiunt non rem turpem, sed rem molestam, cogunt enim o ii qui potestatem habent. vt Hector. "Quem procul a pugna trepidantem forte videbo, Ille canum fiet, fiet quoque vulturis esca."

52

Idem faciunt & qui aliis imperant & si recedunt, verberibus afficiunt: & qui an muros, fossas & huiuscemodi construunt aciem, omnes enim cogunt. At non necessitate, sed quia res est honesta, fortem esse oportet.

53

Videtur etiam & ipsa singularum rerum peritia fortitudo esse. Quapropter & Socrates for titudinem scientiam esse putauit. Tales autem alii quidem in aliis sunt, in rebus autem bellicis milites, sunt enim in bello complures res vanae, quae quidem maxime ipsis sunt notae atque ideo fortes videntur: quia quales sunt illae, alii nesciunt. Deinde & aduersarios offendere, & seipsos tueri maxime ex perientia possunt, & euitare hostis conatus, & illum percutere, cum armis vti possint, & talia habeant, vt & ad faciendum sint & ad non patiendum aptissima: quibus efficitur, vt ipsi tamquam aduersus inermes armati, & tanquam aduersus rudes ludi magistri decertent. Etenim in huiuscemodi certaminibus non ii sunt pugnacissimi, qui fortissimi sunt, sed ii qui vires amplissimas habent, & optime sese habent corporibus. At vero milites tunc timidi fiunt cum excrescit periculum, & inferiores sunt copiis ac apparatu. Primi namque fugam arripiunt, vrbanae vero copiae manent, atque intereunt, quod quidem E & in Hermeo accidit. Hae namque turpe fugere, & mortem tali saluti praeferendam esse censent. illi vero vt superiores ab initio sese obiectant periculis: re autem intellecta, fugam arripiunt, mortem magis quam dede cus formidantes. Sed vir fortis non est talis.

54

Atqui iram etiam ad fortitudinem referunt. Fortes enim & C ii videntur qui ob iram feruntur perinde atque ferae, in eos qui ipsos vulnere affecerunt, quia & fortes concitantur ita. Et enim ira res impetuosissima ad aggredienda pericula. Quapropter & Homerus dixit. Vi¬ I res iniecit irae & animum ira concitauit. & acuta per nares vis, & efferbuit sanguis. Haec enim vniuersa irae concitationem impetumve significare videntur. Fortes igitur ob honestatem agunt, & ipsa ira subministrat. Ferae autem ob dolorem, quia namque vulnus acceperunt, vel quia timent, nam si su is in lustris sint non inuadunt: non igitur sunt fortes. Propterea quod a dolore concitati ac ira ad periculum irruunt, nihil praeuidentes malorum. Nam hoc pacto & ipsi asini cum esuriunt fortes essent. Non enim a pabulo verberibus dimouentur. Adulteri quoque propter libidinem e multa audent. Non igitur fortes sunt qui ob dolorem ac iram ad pericula compelluntur. Maxime autem naturalis ea esse videtur, quae est obiram & esse fortitudo electione sumpta, fineque:

55

& ipsi etiam homines cum irascuntur dolent, cum vlciscuntur capiunt voluptatem. Qui au tem propter haec agunt pugnaces quidem sunt, at non fortes: non enim ob honestatem agunt nec vt ratio praecipit, sed ob ipsum affectum: aliqua tamen ex parte sunt similes fortibus.

56

Nec etiam ii qui sunt spe freti, sunt fortes: nam ex eo quod saepe multosque vicerunt, fiduciam in periculis habent. Sunt autem similes fortibus, quia vtrique confidunt: sed fortes quidem ob eas res quas paulo antea diximus: illi vero quia se superiores esse putant, & nihil vicissim suscepturos mali. Tale & ipsi ebrii faciunt: sperant enim omnia sibi prospere euenire, cum vero non eueniunt ipsis talia: fugam arripiunt. At viri fortis erat, res eas quae sunt hominibus & videntur formidolosae, ferre: quia honestum est ferre, & turpe est non ferre. Quamobrem & magis fortis esse videtur subitis potius in terroribus interritum esse ac sine turbatione: quam in praeuisis. Est enim ab habitu magis aut minus ex apparatu. Nam antea visa cogitatione

57

& ratione quispiam eliget: at ea quae repente eueniunt, habitu. Fortes etiam esse videntur & qui ignorant. Et sunt non longe ab iis, qui spe freti confidunt. deteriores autem sunt, quoniam dignitatis nihil habent: illi autem habent. Quapropter & aliquo tempore manent, hi vero decepti, si cognouerint vel suspicati fuerint aliud esse quam putabant: fugiunt. Quod quidem argiuis contigit, cum in Lacedaemonios tanquam in Sicyonios incidissent.

58

Dictum est igitur qualesnam sint ipsi fortes: & ii rursus qui fortes esse videntur.

Caput 9

59

Tract. II. CAb. IIII. LIb. III. CAb. IX.

60

QVamquam autem circa fidutias metusque fortitudo versatur: tamen non simili modo circa vtrunque, sed magis circa res formidolosas versatur. Qui namque in hisce non turbatur, atque se habet circa has vt oportet, magis est fortis quam is qui circa ea in quibus confiditur, se habet vt oportet. Fortes igitur ex eo dicuntur, quod res (vt dictum est) inferentes dolores tolerant. ldcirco fortitudo dolores affert, & non iniuria laudatur. Difficilius enim est dolores ferre quam a voluptatibus abstinere.

61

Enimuero fortitudinis finis iucundus esse videtur. verum ab eue nientibus doloribus obfuscatur, vt & in certaminibus fieri solet, nam pugilibus finis quidem ipse iucundus est, gratia cuius certant: coronae inquam atque honores: sed caedi molestum est cum sint e carne: doloresque affert, & omnis omnino labor. Atque quia haec sunt multa, ideo id gratia cuius certant, cum sit res parua, nihil iucundi videtur habere. Qa si tale & circa fortitudinem est: mors quidem atque vulnera forti viro molesta erunt, atque inuito. Feret tamen quod ho nestum est ea ferre: vel turpe non ferre. Atque quo omni virtute pollet magis & foelicior est, eo magis ob mortem sane dolebit. Vit enim talis maxime dignus est vita, maximisque bonis pri uatur, id ipsum sciens, quod quidem dolorem affert: verum nihilominus est fortis. Et eo ma gis fortasse quod honestatem quae est in bello his anteponit. Nec fit vt omnibus in virtutibus cum voluptate operemur nisi quoad attingitur finis. Nihil autem fortasse vetat non eos qui tales sunt praestantissimos milites esse, sed eos qui minus quidem sunt fortes, nullum autem aliud bonum habent. Hi nanque parati sunt sese periculis obiectare, vitamque pro paruo emolumento perdunt. De fortitudine igitur hactenus dixisse sufficiat.

62

Quid autem est, ex iis quae diximus non est difficile compraehendere ac assignare figura.

Caput 10

63

Tract. III. CAb. I. & Lib. III. CAb. X.

64

POst hanc autem de temperantia dicamus. Hae namque virtutes partium earum esse videntur quae sunt rationis expertes: atque temperantiam circa voluptates mediocritatem esse iam antea diximus. Minus enim & non simi liter circa dolores versatur. In eisdem autem & intemperantia esse videtur: sed nunc circa quas est voluptates determinemus oportet. Diuidantur igi tur animae atque corporis voluptates, vt honoris cupiditas, & auiditas disci plinae. Nam tam ambitiosus quam auidus disciplinae eo gaudet cuius est auidus, & corpus nihil, sed mens potius patitur, atque ii qui voluptatibus huiuscemodi alliciuntur: nec temperantes, nec intemperantes dicuntur. Pari modo neque qui circa caeteras voluptates, quae non attribuuntur corpori occupantur, eos enim qui fabulis & narrationibus delectantur, & circa talia dies consumunt verbosos quidem atque deliros: intemperantes autem non consueuimus appellare. Nec eos etiam, qui pecuniarum vel amicorum causa dolent.

65

Temperantia igitur non circa animae, sed circa corporis voluptates versatur. Non tamen & circa has ipsas omnes. Qui namque rebus iis gaudent quae visu percipiuntur: vt coloribus, figuris, pictura, nec temperantes nec intemperantes dicuntur. & si videntur & his homines & vt oportet, & magis quam oportet. & minus etiam gaudere.

66

Simili modo, neque qui rebus iis gaudent quae auditu percipiuntur. Nemo enim aut eos qui cantu vel histrionis gaudent voce plusquam oportet, intemperantes, aut eos qui vt oportet eisdem gaudent, temperantes appellat.

67

Nec etiam ii qui circa odores gaudent, nisi per accidens, non enim eos qui malorum aut rosarum aut vaporum, sed eos potius qui vnguentorum aut epularum odoribus delectantur, intemperantes dicimus esse his enim intemperantes ex eo gaudent, quia per hos ipsis rerum earum quas cupiunt recordatio fit. Videre etiam licet & caeteros, cum esuriunt: epularum gaudentes odore. at his delectari intemperantis est, quippe cum eius haec obiiciantur cupiditati.

68

Atqui neque caetera animalia voluptatem, nisi per accidens, per hosce capiunt sensus. Neque enim odore leporum, sed esu gaudent canes, odor autem sensum ferit. Neque voce bouis leo, sed esu. Per vocem autem sensit illum esse propinquum, atque hoc ipso gaudere videtur. Pari modo neque si vidit aut inuenit ceruum, aut feram capram, hoc ipso gaudet, sed quia cibum habebit.

69

⁋ Circa voluptates igitur tales temperantia intemperantiaque versatur, quae quidem & caeteris animalibus sunt communes. Quocirca seruiles & ferales esse videntur, hae autem sunt quae tactu gustuque suscipiuntur. At enim & gustu intemperantes parum, vel minime vti videntur. Gustus enim officium, saporum iudicium est. Quod quidem ii faciunt qui vina probant, & epulas condiunt. Non nimium autem hisce gaudent intemperantes, sed voluptate, quae fit omnis per tactum, & in aesculentis ac poculentis, & in iisce quae venerea nuncupantur Quapropter & quidem voluptatibus deditus epularum (Philoxenus quidam Erycius) pre catus est, vt longius sibi guttur quam gruis fieret, propterea quod tactu delectabatur. Sensuum igi tur maxime communis est is, circa quem intemperantia versatur. Atque propterea iure vituperanda esse videtur, quod hominibus non ratione qua homines sunt, sed qua animalia, accidit. Talibus igitur gaudere, maximeque talia amare, ferale est. Etenim liberalissimae voluptates quae per tactum proueniunt, exceptae sunt. Vt ea quae in ludis ac certaminibus per fricationem calo remque fiunt. Non enim intemperans tactus circa vniuersum est corpus, sed circa quasdam corperis partes.

Caput 11

70

Tract. III. Cap. II. & Lib. III. Cap. XI.

71

CVpiditatum autem aliae communes esse videntur, aliae propriae atque adiunctae. Alimenti namque cupiditas, naturalis est: omnes enim cum indigent nutrimento, siccum aut humi dum alimentum, & nonnunquam vtrumque cupiunt, cubile etiam cupit (vt inquit Homerus) iuuenis atque vigens. Non autem omnes tale vel tale, vel eadem cupiunt: quocirca nostrum idipsum esse videtur: habet tamen & aliquid naturale. Alios enim alia dele lctant, & quaedam quibusdam magis (quam alia quaecunque) sunt voluptati. Haec cum ita sint, in naturalibus quidem cupiditatibus pauci peccant, & ad vnum, ad ipsum inquam plus. Cum enim quispiam quaeuis comedit, aut bibit donec impleatur, superfluo fit tum rei natu ralis exuperatio multitudine. ipsa namque naturalis cupiditas, indigentiae est repletio. Quapropter hi furentes circa ventrem dicuntur, quia vltra quam oportet ipsum implent atque refarciunt. Tales autem ii fiunt qui mancipiis sunt persimiles. At circa proprias cupiditates, complures hominum, multisque modis delinquunt. Nam cum talium amatores ex eo dicantur, quia vel gaudent quod bus non oportet, vel magis quam vt ipsi multi vel non vt oportet: in vniuersis intemperantes exce dunt. Gaudent enim quibusdam quibus non oportet gaudere, quippe cum sint odio digna, & si talium quibusdam oporteat gaudere: magis illis gaudent quam oportet: & quam vt ipsa gaudet multitudo.

72

Eam igitur exuperationem quae est circa voluptates, intemperantiam esse & vituperabilem, constat. CCirca vero dolores: non vt in fortitudine, sic in ipsa temperantia fit, vt temperans quidem dicatur quispiam ferendo dolores, intemperans autem non ferendo. Sed intemperans quidem ex eo dicitur, quia dolet magis quam oportet, cum voluptate non potitur, atque ipsum dolorem affert ei ipsa voluptas. temperans autem ex eo, quia absentia rerum earum quae efficiunt voluptatem non dolet, illisque abstinet.

73

Intemperatus igitur ea omnia quae afferunt voluptatem, vel ea quae maxime concupiscit, & a cupiditate adeo ducitur, vt illa caeteris omnibus antepo nat, quapropter & non adipiscens & cupiens dolet, cupiditas enim est cum dolore. Absurdo au tem est persimile ob voluptatem dolere. Atqui deficientes in voluptatibus & minus gaudentes homines quam oportet, non nimium fiunt. Non est enim insensibilitas talis humana: etenim animalia caetera cibos discernunt, & quibusdam quidem gaudent, a quibusdam vero abhor rent. Qa si quis sit cui nullus prorsus est voluptati, nec vllus ab alio differt, is longe ab homi ne distat. Nomen autem non habuit talis, quia non facile sit. Vir autem temperans in his mediocriter sese habet. Nec enim iis gaudet, quibus intemperans maxime delectatur, sed potius moleste fert. Nec iis omnino quibus delectari non decet, nec vehementer vllis rebus hu¬ iuscemodi delectatur: neque si absint, dolet, neque cupit: nisi mediocriter semper, nec magis quam opor tet, nec quando non oportet: vlla res omnino talis ipsum delectat. Mediocriter autem & vt oportet, eas res appetit, quae voluptate quidem afficiunt, ad sanitatem autem & bonam corporis habitudinem conferunt, & res caeteras voluptatis effectrices identidem, si nec impedimento sint dictis habitibus corporis, nec honestatis cancellos, nec facultatum metas egrediantur. Nam qui ita sese habet magis quam dignum est, eiusmodi voluptates amare videtur. at temperans non est talis, sed ita sese habet, vt ipsa ratio recta praescribit.

Caput 12

74

Tract. III. Cap. III. & Lib. III. Cap. XII.

75

NOstra autem sponte, magis intemperantia, quam timiditas comparatur. Haec nim ob voluptatem, timiditas fit ob dolorem: quorum alterum expetimus, alterum fugimus. Et dolor quidem distrahit atque corrumpit naturam eius qui habet ipsum: voluptas autem nil tale facit. Magis igitur intemperantia nostra sponte, quam timiditas comparatur: quapropter & reprehensione gimagis esse digna: Nam ad res afficientes voluptate facilius est assuescere. Sunt enim complures tales in vita: & assuefactio fit sine periculo. In rebus autem formimidolosis, contra. Videbitur etiam timiditas non perinde atque singula sponte agendi principio subiici. Haec enim non affert dolorem: sed illa adeo dolore distrahunt, vt & arma proii¬ cere, & caetera contra decus agere compellant: quapropter & violenta esse videntur. At intemperantia fit contra. Singula namque sponte agendi principio magis subiiciuntur: quippe cum intemperans ea percupiat atque affectet. Totum autem minus, nemo enim cupit intenperans esse.

76

Nomen autem intemperantiae, & ad puerilia delicta ferre solemus: habent enim similitudinem quandam. Vtrum autem ab vtro dicatur, nihil ad praesentem refert sermonem: constat tamen a priore, posterius dici: atque non absurde videtur esse translatum. Est enim castigandum & temperandum id omne, quod turpia concupiscit, & incrementum suscipit magnum atque luxuriat. Talis autem est ipsa cupiditas maxime, atque puer. Nam & pueri cupiditate viuunt: & in hisipsis maxime viget appetitio rerum earum, quae voluptate afficiunt. Si igitur non obtemperet, neque subiici patiatur, nimium efferetur: est enim voluptatum appetitio insatiabilis, & operatio cupiditatis omni ex parte ipsi amenti, id quod est sibi affine exauget: quod si magnae sint, vehementesque cupiditates: rationem quoque extrudunt, atque eiiciunt. Quamobrem mediocres sint ipsae & perpaucae, & rationi non aduersentur oportet. Atque id quod est tale, obediens & temperatum, castigatumque vocamus. Vt viuere autem peruerum sub paedagogi praeceptis opertet: sic & cupiendi vis cupere debet, perinde atque ratio iubet. Iccirco temperati vim cupiendi, concordem esse cum ratione oportet. Nam vtriusque propositum est honestas. Atque vir temperans ea cupit quae cupere oportet, & vt oportet, & quando oportet. Hoc autem pacto, & ipsa ratio dictat.

77

Haec igitur sunt de temperantia dicta.

PrevBack to TopNext