Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 5

Caput 1

1

eSLIRERQVIMTVSxe TRAC TAT Vs PRIMVs. CAp. I.

2

DE iustitia autem & iniustitia consideremus oportet, circa quales actus versentur: & qualis nam mediocritas sit ipsa iustitia: & linter quae iustum ipsum medium est. atque haec consideratio eundem seruet modum doctrinae quo antea dicta considerauimus.

3

Videmus itaque omnes talem habitum dicere iustitiam velle, quo homines apti sunt ad res iustas agendas. & quo iusta agunt, & volsunt iusta. Fodem modo talem habitum & ipsam iniustitiam dillcere, quo iniurias agunt homines, resque volunt iniustas. Quapropter & nobis haec primum vt in figura subiiciantur. Non enim in scientiis & potentiis atque habitibus res sese habet eodem modo. Eadem namque potentia scientiaque contrariorum esse videtur. Sed contrarius habitus non est contrariorum: nempe a sanitate sana duntaxat, & non contraria fiunt. dicimus enim quempiam ambulare sane, cum perinde ambulat atque sanus.

4

Saepe igitur contrarius habitus ex contrario cognoscitur: saepe etiam habitus ex subiectis. Nam si bona corporis habitudo sit nota, & ipsa mala corporis habitudo fit manifesta. Ex iis quae bonam habitudinem efficiunt corporis ipsa bona habitudo fit nota, & ex ipsa rursus ea quae faciunt ipsam. Si enim habitudo bona sit spissitas carnis, & malam habitudinem raritatem esse carnis, & id quod efficit habitudinem bonam, efficere spissitatem in carne, necesse est.

5

¶ At vero plerumque sequitur si alterum pluribus modis dicatur, & alterum pluribus dici, vt si iustum, & ipsum iniustum. Videtur autem tam iustitia quam iniustitia pluribus modis dici: sed quia propinqua est ipsarum aequiuocatio, latet: & non ita vt in iis quae longe distant, est manifesta. Multum enim talia differunt forma. Patet enim clauem aequiuoce dici & eam quae sub collo est animalium. & eam qua ostia clauduntur. Sumatur igitur quot iniustus dicitur modis. Atque videtur iniustus esse & qui a legibus exorbitat, & qui plus capit, atque iniquos. Quare patet & iustum esse eum qui legitime facit: & eum qui aequus est. lustum ergo est quod legitimum, & quod est aequum. Iniustum vero quod est contra leges, & quod est iniquum.

6

Cum autem iniustus, & pluris fit auidus: non erit ipse circa omnia bona: sed circa ea duntaxat in quibus consistit prospera fortuna, atque aduersa, quae simpliciter quidem semper sunt bona: alicui vero non semper: homines autem illa sibi optant, atque persequuntur: at non oportet. Sed optare quidem ea quae sunt simpliciter bona, & sibiipsis esse bona: expetere autem ea quae sibiipsis sunt bona oportet. Iniustus autem non semper plus, sed minus etiam expetit in iis quae sunt simpliciter mala. Sed quia videtur & minus malum quodam modo bonum esse, & plus habendi cupiditas ipsius est boni, fit vt pluris ob idipsum videatur auidus esse. Est autem iniquus Choc enim continet, & est commune) & legum transgressor: hoc enim, legum inquam transgressio. iiniquitas, omnem iniustitiam continet. Et est ad iniustitiam omnem commune.

7

Cum autem legum transgressor sit iniustus, qui vero legitime facit iustus: constat omnia legitima esse quodam modo iusta. Ea nanque quae a facultate ferendarum legum sunt de fini ta: legitima sunt. Et horum vnumquodque iustum dicimus esse. Ipsae autem leges de omnibus dictant, coniectantes aut communem omnium vtilitatem, aut optimorum, aut principumn, vel virtute, vel aliquo alio tali modo. Quare vno modo dicimus iusta ea quae foelicitatem. eiusque partes societati ciuili efficiunt & conseruant. Praecipit autem lex & ea agere, quae ad virum pertinent fortem: vt non deserere locum in acie, non fugere, non abiicere arma. Et item ea quae sunt temperantis: vt non committere adulterium, non libidine vti. Et etiam ea quae sunt mansueti: vt non pulsare: non conuicia dicere. Et in caeteris identidem virtutibus atque vitiis: alia iubens alia vetans: recte quidem ea quae recte posita est. deterius autem ea quae inconsulte est exarata. Haec igitur iustitia perfecta quidem est virtus: at non absolute, sed ad alium: Atque ob idipsum iustitia praeclarissima persaepe virtutum esse videtur. Et neque est hesperus ita, neque lucifer admirabilis. Et prouerbio dicere consueuimus. lustitia in sese virtutes continet omnes.

8

Atque perfecta maxime virtus est: quia perfectae virtutis est vsus: idque ex eo quia non ad se solum, sed ad alium etiam is qui ipsam habet, vti virtute potest. Complures enim in propriis quidem vti possunt: sed in iis quae sunt ad alium nequeunt. Et propterea sententia Biantis illa bene sese habere videtur: magistratus virum ostendit. Ad alium enim est: & in societate iam ipse magistratus consistit. Ob id autem ipsum & alienum bonum ipsa iustitia sola virtutum esse vid etur: quia ad alium est. Agit enim ea quae alii vel principi, vel reipublicae conferunt. Pessimus igitur est qui ad seipsum & ad amicos vtitur prauitate. Optimus autem non qui ad seipsum, sed qui ad alium vtitur ipsa virtute. Hoc enim est opus difficile. Haec igitur iustitia non pars virtutis: sed tota est virtus. Similiter & iniustitia huic contra ria non vitii pars sed totum vitium est. Quid autem interest inter hanc iustitiam & virtu tem ex iis quae diximus, innotescit: sunt enim idem: esse autem non est idem, sed quo quidem est ad alium, est iustitia: quo vero talis est habitus, simpliciter virtus.

Caput 2

9

Lib. V. TTACTI. Cap. II.

10

QVaerimus autem eam iustitiam quae virtutis est pars, est enim quaedam, vt. I diximus. Et item iniustitiam eam quae pars vitii quaedam est.

11

Esse autem hanc per giniustitiam, hoc indicat signum. Qui nanque caeteris vitiis operatur, iniuFriam quidem facit: at non plus capit: vt qui clypeum timiditate proiecit. aut qui conuicia ob iracundiam dixit, aut qui non attulit ob illiberalita ixx. Facans. vxi. AXtem per pecunias opem. At cum quispiam saepe plus capit: nullo tum eiusmo di vitiorum is operatur, nec etiam vniuersis, aliqua autem prauitate. Vituperamus enim il lum, atque ob iniustitiam. Est ergo alia quaedam iniustitia, vt pars totius iniustitia quaedam. Et iniustum itidem quoddam vt pars totius iniusti quod quidem est praeter legem. Praeterea si quidam lucrandi causa facit adulterium, atque pecunias accipit: quidam erogat, damnumque patitur ob cupiditatem: hic quidem intemperans potius quam pluris auidus, ille autem iniustus sed non intemperans esse videbitur. Patet ergo talem illum videri, quia lucratur. Insuper aliae quidem omnes iniuriae ad aliquod semper vitium rediguntur: vt si commiserit quispiam adulterium, ad intemperantiam, si deseruerit in acie socium, ad timiditatem: si pulsauerit quempiam, ad iracundiam: sed si auare lucratus fuerit, ad nullam aliam prauitatem, quam ad iniustitiam ipsam refertur. Quare perspicuum est praeter totam, aliam esse quandam iniustitiam vt partem vniuocam quia diffinitio genere est in eodem: ambae namque id possunt, vt sint ad alium. Verum haec quidem circa honorem versatur, vel pecunias: vel salutem: si quo vno nomine complecti haec vniuersa possumus, & ob voluptatem quae fit a lucro. Illa ve ro circa omnia ea, in quibus studiosus versatur.

12

Iustitias igitur esse plures, & aliam quandam esse praeter ipsam totam virtutem perspicuum iam euasit. Sed quaenam sit, & qualis finiamus deinceps oportet.

13

Determinatum est itaque iniustum quidem esse quod est contra leges, & quod est iniquum. lustum autem quod est legitimum, & quod est aequum. Iniustitia igitur antea dicta est: a qua proficiscitur id iniustum, quod contra leges dicimus esse. At cum iniquum & iniustum, quod contra leges est, non idem sit, sed alterum ad alterum sese habeat vt pars ad totum, nam iniquum omne, iniustum quod contra leges: iniustum autem quod contra leges non omne iniquum: plus nanque omne iniquum, iniquum autem non omne. plus: iniustum etiam & iniustitia, non eadem sunt, sed diuersa ab illis, & haec sunt vt partes illa vt tota. Haec enim iniustitia, totius est iniustitiae pars: & iustitia, iustitiae simili modo. Quare de iustitia quae quidem est pars, & de iniustitia similiter est dicendum, & de iusto etiam & iniusto. Ea igitur iustitia quae perinde atque tota virtus est ordinata: & ea iniustitia quae aduersatur illi, quarum altera virtutis: altera vitii totius ad alium vsus est, omittatur. Et iustum id & iniustum quod ad has attinet, patet quonam sit modo diffiniendum. Etenim pleraque legitimorum ea fere sunt, quae a tota virtute aguntur. Lex enim iubet vniuscu iusque virtutis viuere ratione & vetat vitii cuiusuis viuere modo. Atque legitimorum ea quae ad publicam pertinent disciplinam, ea sunt quae virtutem totam efficere possunt. Sed de sin gulorum disciplina, qua quidem vir bonus est absolute, vtrum sit ciuilis, an ad aliam facultatem pertineat, determinandum posterius est. Non est enim idem fortasse virum esse bonum, & ciuem bonum.

14

Iustitia autem eius quae est pars, & eius quod ad ipsam attinet iusti. vna quidem species est, ea quae in distributione consistit, aut honoris, aut pecuniarum, aut caeterarum rerum: quae inter eos diuidi possunt, qui in eadem ciuili societate versantur. In his enim fit, vt quispiam & non aequum habeat ad alium & etiam aequum. Alia autem ea, quae in commerciis est hominum emendandis, cuius sunt duae partes. Commerciorum nanque quaedam sua sponte faciunt homines, quaedam inuitis ipsis efficiuntur. Et ea quidem quae sponre faciunt, talia sunt, venditio, emptio, mutuatio, vadimonium, locatio, depositio, mercede conductio. atque propterea sponte haec fieri dicuntur quod principium ipsorum sponte procedit ac agitur. Eorum autem quae inuitis fiunt quaedam clandestina sunt, vt furtum, adulterium. veneficium, lenocinium, seruorum seductio, caedes cum dolo, falsum testimonium. Quaedam violenta: vt verberatio, vincula, mors, rapinae, membrorum captio, conuicium, contumelia.

Caput 3

15

Lib. V. Tracta. I. Cap. III.

16

CVm autem iniustus sit iniquus, & iniustum iniquum, constat & aliquod medium esse iniqui: atque hoc est ipsum aequum. Quo enim in actu. plus est & minus, in eodem est etiam aequum. Si igitur iniustum iniquum est, iustum est aequum. Quod quidem & absque ratione cunctis ita esse videtur. At cum aequum sit medium, iustum medium quoddam erit: ipsum autem aequum SSSRRin minimis est duobus. Necesse est igitur ipsum iustum, & medium esse, & aequum: & ad aliquid, & quibusdam. Atque quo medium quidem est, hoc aliquorum est, quae quidem plus sunt & minus: quo autem aequum est, duobus est: at quo iustum est quibusdam est. Ipsum ergo iustum in minimis quatuor consistat necesse est. Quibus enim est iustum duo sunt: & res in quibus & ipsae duae sunt. Atque eadem est aequitas quibus atque in quibus. Nam vt sese habent ea in quibus: sic sese habent & illa. Si enim non sunt aequi, non aequa habebunt: sed hinc pugnae nascuntur & incusationes atque querelae: cum aequi non aequa, aut aequa non aequi habent ac potiuntur. ld ita esse ex eo quod pro dignitate fit, constat. lustum enim quod in distributionibus est, omnes vno ore pro dignitate quadam oportere esse dicunt. Ipsam tamen dignitatem non eandem omnes inquiunt esse: sed populares quidem libertatem, pauci vero potentes opulentiam, nonnulli nobilitatem, optimates vero virtutem.

17

lustum ergo rationum quandam comparationem subit. Comparationem namque rationum subire: non absoluti numeri solum, sed numerabilis etiam omnino proprium est. Etenim con paratio rationum aequalitas est rationum & in quatuor minimis est: & seiunctam quidem in quatuor esse constat. An non & continua in quatuor est? Vno nanque termino vtitur vt duobus, & bis illum sumit. Hoc pacto, vt A. sese habet ad R. sic R. sese habet ad C. xii.vi.iii. ARqu Bis igitur dictum est ipsum E, quare si Rbis positum fuerit quatuor erunt ea quae comparationem subeunt rationum. Est autem & ipsum iustum in quatuor minimis: & ratio eadem est. Sunt enim seiuncta similiter & quibus & quae. Erit ergo vt est A terminus ad H terminum: sic C terminus ad terminum D. Et mutato ergo ordine vt A sese habet ad Cita Rsese habebit ad A. Quare & totum ad totum, quod quidem distributio ipsa coniungit. Et si ita compositum fuerit, iuste coniungit. Coniunctio igitur Atermini eum C, & R cum D:iustum est id, quod ad distributionem a ccommodatur: & est medium eius quod con parationem rationum non subit. Quod enim subit ipsam, medium est. lustum autem subit. xiiviviiiiiii. Achilles Aiax Munus Achillis. Munus Aiacis ARAD¬ Talem autem rationum comparationem, mathematici genomentricam vocant. In genometria nanque fit, vt & totum ad totum perinde se se habeat, atque ad vtrunque se habet vtrunque. Non est autem continua haec comparatio rationum: non enim fit terminus vnus numero, cui, & quod.

18

Iustum igitur hoc, in comparatione rationum consistit. Iniustum autem est id, quod a comparatione ratione exorbitat. Fit igitur aliud plus: aliud minus. Quod quidem & in ipsis operibus accidit. In bonis enim qui iniuriam facit. plus habet: qui iniuriam patitur, minus. In malis autem contra. Boni nanque rationem subit minus malum maius malum. Minus enim malum: magis quam maius est expetibile. At quod expetitur bonum est: & quod magis: maius.

19

Haec est igitur vna species iusti.

Caput 4

20

REstat autem id iustum, quod fit in emendis commerciis: tam iis quae sua sponte faciunt homines, quam iis quae inuitis ipsis efficiuntur. Hoc autem laliam habet speciem a priore. lustum enim distributiuum communium, in dicta semper comparatione rationum consistit. Nam si e pecuniis pulblicis distributio fiat: eadem fuerit ratione quam habent inter sese ea quae in rempublicam sunt collata: & iniustum quod huic opponitur, id est quod a comparatione rationum exorbitat. lustum autem quod est in commerciis, est quidem aequum quoddam: & iniustum, iniquum. Sed non illa comparatione rationum, sed arithme tica. Nihil enim refert, si probus prauo detraxerit: an prauus probo: neque si adulterium probus, an prauus commiserit: sed ad differentiam nocumenti, lex respicit tantum: & vtitur vt aequalibus: si hic iuiuriam facit, ille patitur: & si hic nocuit, ille est laesus. Quare iniustum hoc cum sit iniquum, iudex aequare conatur. Nam cum hic quidem percussus est, aut occisus: il le vero percussit, aut occidit: passio atque actio diuisa est in partes non aequas: sed ad aequalita tem auferendo lucrum respectu damni, redigere nitetur iudex. Dicuntur enim haec in talibus, absolute dicendo: atque quamquam haec nomina quibusdam accommodata non esse videntur: vt ei qui percussit, lucrum, & ei qui passus est, damnum, cum tamen mensurata fuerit passio, hoc damnum: illud lucrum vocatur. Quare aequum quidem inter plus & minus medium est. Lucrum autem atque damnum plus sunt & minus: contrario modo: plus boni & minus mali lucrum: contrarium autem damnum: quorum medium est ipsum aequum, quod quidem dicimus esse iustum. Quare iustum emendatiuum medium est inter damnum & lucrum. Quapropter & quum controuersiam habent, ad iudicem ipsum confugiunt. Ire autem ad iudicem, & ire ad ipsum iustum: iudex enim vt iustum est animatum suaptae natura. Et quaerunt iudicem medium. Et vocant nonnulli mediatorem: vt ipsum iustum assecuturi: si me dium iustum consequatur. Medium ergo quoddam est ipsum iustum: siquidem & iudex me dium est. ludex autem ad aequalitatem redigit. Et perinde atque si linea in duas inaequales partis diuisa, id quo maior pars dimidium excedit abstulerit: minorique addiderit parti cum etiam totum diuisum fuerit duas in partis inaequales: tum suum aiunt habere cum aequum acceperint. Aequum autem medium est inter maius & minus: in arithmetica comparatione ra tionum. Nam si sint duo aequalia, & ablatam ab altero quamtamuis partem addideris alteri. talibus duabus excedit partibus alterum: si enim ablata fuisset, & non addita, vna sola parte excederet. Excedit ergo medium vna. & ipsum medium excedit id a quo est ablatio facta. vna. Hoc ergo cognoscemus & quidnam auferendum ab eo sit qui plus habet: & quid addendum sit ei qui minus habet. Id autem auferendum a maximo est, quo exceditur medium. Sint aequales lineae tres. A. b. C. d. Ecili, atque ab Ab pars auferatur Ag: & addatur ipsi linea Et: sitque illa He: quare tota linea he fexcedit g b lineam parte he, & parte ae &. Excedit ergo mediam c dlineam he parte. AAR ⁋u. RI. R

21

Est autem hoc & in caeteris artibus. Etenim e medio tollerentur: nisi agens ageret, & quantum: & quale: & patiens pateretur hoc: & tantum & tale. Nomina autem haec ( damnum in quam & lucrum ex iis contractibus quos sua sponte faciunt homines tracta sunt. Qui enim emendo, vendendo, caeteraque agendo quae lege concessa sunt, plus habent quam suum, lucrari, qui minus quam in principio, ii damnum pati dicuntur. sed qui neque plus neque minus habent sed sua per seipsa sunt facta, ii se sua inquiunt habere & neque dannum pati, ne lucrari.

22

Quare iustum medium est: inter lucrum quoddam & dannum (quod fit inuitis hominibus) aequale inquam & prius, & posterius habendo.

Caput 5

23

Lib. V Tract. I. Cap. V.

24

VIdetur autem nonnullis & ipsa repassio simpliciter esse iustum, vt Pytha gorici censuerunt. Qui quidem absolute diffinientes iustum, repassionem T esse dicebant: verum repassio nec ad distributiuum iustum, nec ad emen datiuum a ccommodatur. Qamquam eamipsam & Rhadamanti ipsius iustum asse runt esse.

25

Si quae fecerit, haec etiam patietur & ipse. Iudicium fuerit perrectum, atque exitus aequus. ⁋ Persaepe enim discrepat, nam si qui magistratum gerens percusserit quempiam: non decet eum repercuri. Et si quispiam eum qui magistratum gerit percusserit: is non solum repercutiendus est, verum etiam supplicio afficiendus. Praeterea multum inter se differunt, id quod sponte: & id quod inuitus quispiam fecit. Sed in societatibus commerciorum, tale iu stum Crepassio inquam) per comparationem rationum, & non per aequalitatem continet ci uitatem. Ciuitas enim tum conseruatur: cum retributio fit vt comparatio flagitat rationum. Nam homines aut reddere malum quaerunt, quod ni faciant seruitus esse videtur: aut retribui sibi bonum, quod nisi fiat, actus dandi, beneficiumque non fit. At ciuitates his conseruantur. Quamobrem & Gratiarum templum in ciuitate media condunt, vt retributio sit: hoc enim gratiae proprium est. Nam is qui suscepit, subministret vicissim: & qui minus contulit, & ipse rursus incipiat conferre oportet. Coniunctio autem quae per diametium est. facit eam retributionem quae per comparationem rationum efficitur: hoc pacto. Sit aedificator qui dem a, sutor autem b. domus in c, & calceus collocetur in di

26

⁋ Aedificatorem igitur ab sutore accipere opus illius, & ipsum illi suum dare oportet. Si igitur primum sit id iustum quod comparatione rationum est aequum: deinde re passio fuerit: erit quod dicitur, sin minus, non erit aequum: neque constabit societas. Nihil enim prohibet vnius opus alterius opere praestabilius esse: haec igitur ad aequalitatem redigantur oportet. Est autem hoc & in caeteris artibus. Etenim e medio tollerentur, nisi agens ageret, & quantum & quale: & patiens pateretur hoc & tantum, & tale. Non enim duobus ex medicis fit societas, sed ex medico atque agricola: & ex diuersis omnino, ac inae quabilibus. Verum hi redigantur ad aequalitatem oportet. Quapropter ea vni uersa quorum est permutatio inter sese comparabilia quo dammodo esse oportet. Pro quo nummus in vsum hominum venit. & fit quodammodo medium. metitur enim cuncta: quare & excessionem atque defectionem: quotnam calcei domui vel victui sunt aequales. Oportet igitur quot est aedificator ad sutorem: tot pro domo, vel alimento calceos esse. Qua si hoc non fuerit, non erit permutatio, neque societas. Hoc autem non erit, si non aequa quodammodo fuerint, oportet er go aliquo vno mensurari cuncta: sicut & ea antea diximus. Hoc autem est reuera quidem indigentia ipsa: quae omnia continet. Nam si non indigeant, aut non similiter: non erit per mutatio: aut non eadem erit. Nummus autem ex instituto factus est: vt pro indigentia sit & propterea nomen hoc habet, quod non natura constat: sed lege. Et in nobis est situm ipsum mutare atque inutilem facere. Erit igitur tunc repassio: cum redacta fuerint in aequalitatem: vt quod est ad sutorem agricola, id sit opus sutoris ad agricolae opus. Oportet autem in figuram comparationis rationum ducere, cum permutare voluerint: sin minus alterum extremum excessus habebit vtrosque. Sed cum habent sua, sic aequales & socii sunt: quia haec aequalitas in ipsis fieri potest. Atque sit agricola quidem a, & alimentum c. Sutor autem b. & opus ipsius quod in aequalitatem iam est redactum dquod si hoc pacto non esset repassio, non esset sane societas. p Agricola Sutor A Alimentum. Calcei C ⁋ Ipsam autem indigentiam continere, vt quiddam vnum, hoc sane declarat. Cum enim aut ambo sese non indigent mutuo, aut alter: non fit permutatio, sicut fit, cum eius quispiam indiget quod habet ipse: vt vini, pro quo dat ille triticum exportandum. Oportet igitur haec redigi ad qualitatem. quod si nunc non indigeat: nummus quasi vas intercedit pro permuratione futura: eam si ipsa indiguerit fore. Liceat enim oportet hunc afferen ti accipere. Patitur igitur idem & ipse. Non enim semper aequale potest: attamen magis ipse persistere solet. Iccirco diffinitae sint precio res omnes oportet: sic enim erit permutatio semper: quae si si erit, societas erit. Numus igitur (vt mensura) res ipsas metiendo, redigit ad p aequalitatem. Et enim neque societas fuerit sine permutatione: neque permutatio sine aequalita te: neque aequalitas sine communi mensura. Atque re quidem vera fieri nequit vt ea quae ad eam differunt, conueniant communi mensura: attamen ratione indigentia satis fieri potest. vnum quid igitur esse oportet atque hoc ex suppositione. Quapropter nummus vocatur. Hic enim facit vt omnia mensura conueniant, mensurantur enim omnia nummo. Sit domus quidem a, vnciae autem decem b: & lectica collocetur in c. Atque a quidem dimidium sit ipsius b: vt precium domus quinque vnciae sint: aut aequale: c autem id est lectica sit pars decima ipsius b. Patet igitur quod lecticae domui sunt aequales, sunt enim quinque. ADomus RVnciae decem CTectica. Vnciae. VVncia. i. Hoc autem modo permutatio erat, anteaquam esset nummus. Nihil enim interest siue lecticae quinque, siue precium quinque lecticarum detur pro domo.

27

¶ Dictum est igitur quidnam sit iustum atque iniustum. His autem determinatis: constat iuris actionem medium inter haec esse: agere inquam ac pati iniuriam. Alterum enim est plus habere: alterum minus. lusti tia autem non eodem modo quo priores virtutes mediocritas est: sed quia medii est: hoc est aequi. In iustitia autem extremorum. Et iustitia quidem est qua iustus dicitur electione actiuus iusti: atque distributiuus: & sibiipsi ad alium: ac alii ad alium: non hoc pacto vt commodi quidem plus sibi tribuat & proximo minus: in commodi autem contra: sed aequi, quod ex comparatione rationum emergit: & alii simili modo ad alium. lustitia autem contraria iniusti. Hoc autem est exu peratio & defectio commodi vel incommodi contra comparationem rationum. Quapropter iniu stitia exuperatio est & defectio, quia est exuperationis & defectionis: in se quidem exupera tionis eius quod est incommodum: in aliis autem in toto quidem similiter: eius profecto quod a comparatione rationum exorbitat: vt contigerit. Iniuria autem minor quidem est iniuriam pa ti: maior autem iniuriam facere.

28

De iustitia igitur ac iniustitia: quaenam sit vtriusque natura, sit dictum hoc modo. Similiter & de iusto vniuersaliter atque iniusto.

Caput 6

29

Tract. II. Cap. I. & Lib. V. Cap. VI.

30

CVm autem fieri possit, vt iniuriam quispiam faciat, & nondum sit ipse iniustus: qualesnam iniurias quispiam faciens vnaquaque iniustitia iam est iniustus: tur inquam vel adulter, vel latro. An hoc modo nihil interfuerit. Etenim fieri potest vt quispiam coeat cum muliere sciens cum qua coit. sed non ob electionis principium: sed ob affectum. Atque iniuriam quidem agit, sed iniustus non est: veluti neque fur, furatus est tamen: neque adulter, adulterium tamen fecit: & eodem de caeteris modo.

31

Quomodo igitur sese habet ad ipsum iustum repassio: dictum est antea. Oportet autem non latere: iustum quod nunc quaeritur, id esse quod est simpliciter iustum: ipsum inquam iustum ciuile. Hoc autem est inter socios vitae, vt sit sufficientia liberorum, atque aequalium, aut in comparatione, ratione consistens aut in numero. Quare in quibus hoc non est inter eos ciuile iustum non est: sed quoddam iustum & per similitudinem quandam. In iis enim est iustum, quibus inter se ponitur lex. Lex autem iis poni solet, in quibus est iniustitia. ludicium enim diiudicatio est iusti atque iniusti. In quibus vero est iniustitia in iis est etiam iniuriam facere. Sed non in omnibus est iniustitia, in quibus est iniuriam facere. Hoc autem est plus quidem ex fimpliciter bonis: minus autem ex simpliciter malis, sibi tribuere. Iccirco non finimus hominem dominari, sed rationem: quia sibi ipsi id facit: & fit tyrannus. Magistratus autem custos est iusti, & si iusti, & aequi. Atque quia nihil sibi ipsi plus tribuendum esse censet, si est iustus Cex simpliciter enim bono plus sibi non tribuit nisi comparatione rationum sit ad ipsum accommodatum) ideo alii non sibi ipsi laborat. Atque ob idipsum: alienum bonum inquiunt iustitiam esse, sicut & antea diximus. Merces ergo quaedam tribuenda est ipsi honos inquam & praemium. Sed quibus haec non sufficiunt, ii fiunt tyranni.

32

Herile autem paternumque iustum non idem, sed his est simile. Non est enim iniustitia ad sua simpliciter: id autem quod possidetur, & filius quandiu sit tantillus & non separatus, vt pars ipsius est patris, Se vero nemo vult laedere: quapropter non est ad seipsum iniustitia. Neque ergo iustum, neque iniustum ciuile. Est enim lege atque in iis est, in quibus lex esse potest. Qui quidem ii sunt quibus inest aequalitas imperandi atque parendi. Iccirco magis ad vxorem iustum esse videtur quam ad filios, & ea quae possidentur. Hoc enim est rei familiaris iustum: verum & hoc aliud est a ciuili.

Caput 7

33

Tract. II. Cap. II. & Lib. V. Cap. VII

34

. CIuilis autem iusti aliud est naturale, aliud legitimum. Et naturale quidem est quod vbique vim habet eandem: & non quia videtur, vel non videtur. Legitimum autem quod a principio quidem nihil refert, sic se an aliter habeat, cum vero positum fuerit, refert. Quale est, mina captiuos redimi, vel capram diis, sed non duas oues mactare: & etiam ea quae de singulis lege iubentur, vt sacra iBrasidae facere, & quae publicis decretis instituuntur. Videntur autem quibusdam omnia talia esse. Propterea quod omne quod natura constat immobile est, & vim eandem habet vbique. Sicut ignis hic & apud Persas vrit: iusta autem moueri vident. Verum hoc non ita sese habet: sed aliquo modo. Atque apud deos quidem, nihil vllo modo for sitan est quod ita sese habet: apud nos autem est quidem aliquid, etiam natura constans mutabile, verum non omnem. Attamen aliud est natura aliud non natura. Patet autem quidnam eorum quae possunt & aliter se hambere, natura constat, & quid non: sed lege ac instituto: si ambo mutari similiter possunt & ad caetera, eadem accommodabitur diffinitio. Dextera namque manus validior est laeua, natura. Et tamen fieri potest, vt omnes euadant apti ad vtendum manu sinistra perinde ac dextera. lustorum autem ea quae ex instituto sunt & ob vtilitatem, similia sunt mensuris. Non enim omnibus in locis aequales sunt vini triticique mensurae: sed vbi quidem emunt maiores sunt, vbi autem vaendunt, minores. Simili modo & ea quae non naturalia sunt sed humana iusta: non eadem sunt vbique. Nam neque respublicae, sed vna tantum vbique secundum naturam est ipsa optima. Vnumquodque autem iustorum, & legitimorum vt vniuersale sese habet ad singula: etenim ea quae aguntur sunt multa. Vnunquodque autem illorum est vnum: est enim vniuersale.

35

Interest autem inter iniuriam & iniustum, & inter ius & iustum. Iniustum enim est natura vel instituto. Id autem ipsum cum actum fuerit iniuria est: antea vero quam sit actum, nullo modo est iniuria, sed iniustum: pari modo & ius. Vocatur autem magis iusti actio ipsum commune: ius autem iniuriae emendatio.

36

Quae vero, & quot species vniuscuiusque ipsorum sunt, & circa quae versantur considerandum est postea.

Caput 8

37

Tract. II. Cap. III. & Lib. V. Cap. VIII.

38

CVm autem iusta sint & iniusta ea quae diximus: iniuriam quidem quispiam facit, & ius agit cum ea sua sponte agit: sed cum inuitus, non iniuriam facit, neque ius agit. Agit enim ea quibus accidit vt sint iusta aut iniusta. Iniuria autem atque iuris actio tunc est, cum a sponte agente fit: tunc enim vituperatur: & simul tunc iniuria est. Quare erit quid iniustum quidem. sed nondum iniuria: si non a sponte agente sit factum. Equidem id a sponte agente fieri dico (quemadmodum & prius est dictum) quod quispiam in se situm sciens agit, & non ignorans, neque quem, neque quo, neque gratia cuius, vt quem pulsat & quo: & gratia cuius, & vnum quodque illorum, neque per accidens, neque vi: vt si quispiam vi mouens manum alterius ipsum pulset. Sponte enim ipse tum sua non pulsat: quippe cum non sit in ipso situm. Fieri etiam potest, vt qui pulsatur sit pater: ipse autem sciat quidem illum hominem esse, vel aliquem eorum qui assunt: ignoret autem esse patrem. Idem dicendum est & de eo gratia cuius agitur, & circa totum etiam actum. Quod igitur ignoratur, aut non ignoratur quidem, non est autem in ipso situm. sed vi fit: id omne agitur ab inuito. Et eorum enim quae nobis natura competunt complura scientes agimus, atque patimur quorum nihil aut nostra sponte, aut inuitis fit nobis, vt senescere, aut mori. Est autem in iniustis ac iustis similiter id quod per accidens dicimus. Nam si quispiam depositum inuitus, & ob timorem reddiderit: non est dicendum hunc iustum, aut ius agere, nisi per accidens. Similiter est dicendum & eum iniuriam facere atque iniusta per accidens agere, qui cogitur, atque inuitus non reddit depositum. Eorum autem quae sponte agimus, alia cum electione agimus, alia sine electione. Et cum electione agimus, quae antecessit deliberatio. Ea sine electione, quae non antecessit deliberatio. Cum igitur laesio sit in societatibus triplex: tunc sunt cum ignoratione peccata, cum quispiam egerit aut circa quem, aut quod, aut quo, aut gratia cuius agere non putauit. Nam aut non percutere, aut non hoc, aut non hunc, aut non gratia huiusce putauit: sed accidit id cuius gratia non putauit: vt non vulneraret, sed vt pugnaret, aut non quem. aut non hoc modo. Atque cum extra rationem fit laesio, infortunium est: cum non extra rationem, fine tamen vitio, peccatum. Etenim peccat quidem quispiam cum in ipso est principium causae, aduersa vero fortuna vtitur, cum est foris. Cum autem sciens quidem sed non deliberatione praemissa quispiam laedit, iniuria est: cuius generis ea sunt vniuersa quae per iram efficiuntur, aliasque animi perturbationes, quaecumque necessatio, vel natura hominibus accidunt. Haec enim iniuria sunt. Atque ii qui ob haec nocent ac peccant, iniuriam quidem faciunt: tamen nondum ob haec ipsa sunt iniusti vel praui. Non enim nocent ob prauitatem: sed cum nocet quis electione, iniustus est atque prauus. Quapropter perrecte ea quae proficiscuntur ab ira, non diiudicantur ex prouidentia fieri. Non enim is incipit qui facit ira, sed is qui prouocauit ad iram. Praeterea non fit in talibus controuersia, si factum sit nec ne: sed si iure sit factum. Ita namque ob apparentem oriri iniustitiam solet. Non enim de facto perinde atque in commerciis contendunt: vbi necesse est alterum improbum esse si non id faciat obliuione: sed de re conuenientes, iure an iniuria sit facta disceptant. Qui autem facit insidias, non ignorat. Quare alter putat iniuriam pati, alter non putat:

39

quod si electione nouerit, iniuriam facit. Atque his iam iniuriis est iniustus qui iniuriam facit, cum comparationem rationum, aut aequalitatem transgreditur, Pari modo iustus etiam est cum ius agit electione. ius autem agit si solum sua sponte agit.

40

Eorum autem quae ab inuitis fiunt alia sunt venia digna, alia non sunt venia digna. Nan ea quae non solum ignorantes, sed ob ignorantiam etiam faciunt, ignoscenda sunt. Sed ea qua faciunt non ob ignorationem, sed ignorantes quidem ob affectum autem non naturalen neque humanum, non sunt venia digna.

Caput 9

41

Tractatus Secundus. Cap. IIII. et Lib. V. Cap. IX.

42

AMbiget autem quispiam si determinatum sit satis, de faciendo patiendoque iniuriam, atque si ita sit vt Euripides inquit, absurde dicens, "Quaeris parentem, quomodo occidi meam. Sermo est breuis, non exitus longos habet. Volens volentem, vel volentem non volens."

43

Vtrum enim reuera sua sponte quispiam iniuriam patiatur an nemo, sed omnes inuiti, quemadmodum & omnes qui iniuriam agunt, sua faciunt sponte. Et vtrum omnes hoc modo an quidam inuiti, similiter & cum patiuntur homines ius? Nam omnes cum ius agunt, sua faciunt sponte. Quare consentaneum est rationi similiter opponi eos qui iniuriam, & qui ius patiuntur, vt aut sponte patiantur, aut inuiti. At absurdum videbitur si omnes etiam ius pati sua sponte dixerimus. Nonnulli nanque non sua sponte ius patiuntur. Enimuero de hoc quoque quispiam dubitauerit si omnis qui passus est iniustum, iniuriam patiatur. An vt in agendo sic & in patiendo res sese habet: Etenim fit vt ad vtrunque per accidens, ipsa iusta accommodentur, & eodem modo iniusta. Non enim est idem iniusta age re, & iniurias agere. Neque iniusta pati, & iniurias pati. Similiter & in agendo patiendoque ius. Fieri enim non potest vt patiatur quisquam iniuriam nisi quis iniuriam faciat, aut ius patiatur, nisi ius quispiam agat. Quod si simpliciter iniuriam facere, sit sua sponte quempiam laedere, & ipsum, sponte inquam laedere, sit laedere scientem, & quem, & quo, atque quomodo, incontinens autem ipse sibi sua noceat sponte, ipse nimirum iniuriam patitur sua sponte, fierique potest vt sibi ipsi iniuriam faciat atque hoc etiam ipsum, vnum quid est eorum quae dubi tantur, si fieri inquam possit, vt sibi ipsi quispiam iniuriam faciat. Praeterea fit vt sua sponte quispiam ob incontinentiam ab alio sponte nocente laedatur. Quare fit, vt sua sponte quispi am iniuriam patiatur. An diffinitio dicta non recte sese habet, sed huic, laedere inquam scien tem quem, & quo, atque quomodo, hoc est addendum praeter illius voluntatem? Laeditur igitur sua quispiam sponte, patiturque iniusta. Sed iniuriam sua sponte patitur nemo, nemo namque vult. Neque incontinens ipse, sed praeter voluntatem agit. Neque enim vllus id vult quod non existimat esse bonum, incontinens autem id agit quod non putat esse agendum. Qui vero dat sua, quemadmodum arma sua Diomedi Glaucus dedit, vt dicit Homerus. "Proque nouem, centum, pro ferro tradidit aurum: Is iniuriam non patitur, dare namque est collocatum in ipso. Sed vt iniuriam patiatur non est in potestate ipsius situm, sed is sit qui iniuriam agat oportet. Patet igitur sua sponte neminem iniuriam pati."

44

Insuper ex iis quae praeposuimus, haec duo restant deinceps dicenda, vter iniuriam faciat, vtrum is qui plus praeter dignitatem tribuit, an is qui illud habet: Et si fieri possit vt sibi ipsi quispiam iniuriam faciat. Etenim si sit illud quod prius est dictum & qui distribuit non qui plus habet, iniuriam faciat si quispiam plus alii, quam sibi tribuat sciens, sponteque, quod quidem moderati homines facere videntur (bonus enim & aequus, minora sibi tribuere solet) is pro fecto sibi ipsi iniuriam facit. An neque hoc simplex est: Ex alio nanque bono plus forte consequitur, vt gloriam, aut absolute honestum. Soluitur praeterea & per diffinitionem agendi iniutiam, nihil enim ipse praeter suam patitur voluntatem. Quare non iniuriam patitur ob idipsum, sed si minus capit, laeditur tantum.

45

Patet autem & distribuentem iniuriam agere, sed non eum semper qui plus habet. Non enim is iniuriam facit cui inest iniustum, sed is cui potestas inest id faciendi sponte. Haec autem est vnde est principium actus. Quod quidem in ipso est distribuente, non in accipiente. Praeterea cum facere multis dicatur modis, & modo quodam expertia animae, & manus, & seruus occidat hero iubente, iniuriam quidem non egit, iniusta autem facit.

46

Insuper si iudicauit ignorans, non iniuriam facit legitimo iusto: nec est iniustum iudicium, est tamen aliquo modo iniustum. Aliud enim est legitimum iustum, aliud primum. Sin vero cognoscens iudicauit iniuste: plus habet & ipse, vel gratiam vel vin dictam: perinde igitur & is, qui ob haec iudicauit iniuste, plus habet, atque si quispiam acceperit iniuriae partem. Nam in illis is qui fundum peruerso iudicio tribuit, non fundum cepit, sed argentum.

47

Atqui putant homines in seipsis esse situm iniurias facere. Quapropter & iniustum esse facile arbitrantur, hoc autem non ita sese habet. Coire nanque cum vxore vi cini, & pulsare proximum, dareque argentum manu facile est, & collocatur in ipsis, sed haec age¬ re sic se habentes, neque facile est, neque in ipsis est situm. Simili modo cognoscere iusta atque iniu sta nullam sapientiam esse putant, propterea quod non est difficile, ea de quibus leges dictitant intelligere: at non haec sunt ipsa iusta, nisi per accidens. Sed tunc sunt iusta, cum quodam aguntur modo, & quodam distribuuntur modo: id autem difficilius est, quam ea quae sanitatem efficiunt scire. Et ibi nanque mel, vinum, veratrum, adustionem, incisionemve scire, perfacile sane est, sed quonam modo ad sanitatem efficiendam, & cui & quando sint tribuenda, tanta est difficultas scire, quanta est medicum esse. Obid autem ipsum & iusti non minus esse pu tant iniuriam facere, quia vir iustus non minus, sed etiam magis horum singula facere potest, viciare inquam vxorem cuiuspiam, & pulsare aliquem, & vir fortis in acie proiicere clypeum, tergisque versis fugam surripere. At timide agere & iniuriam facere non est haec facere. nisi per accidens, sed sic se habentem haec facere. Quemadmodum & mederi, atque curare non est incidere, vel non incidere, aut medicamenta dare, aut non dare, sed hoc modo sese habentem haec agere.

48

Iusta autem in iis sunt qui participes sunt eorum, quae sunt simpliciter bona. Habent autem & exuperationem in his & defectionem. Nam quibusdam non est ipsorum exuperatio, vt diis fortasse, quibusdam vero nulla pars est vtilis, incurabilibus inquam malis, sed omnia nocent: quibusdam autem vsque ad aliquem terminum, atque hoc est humanum.

Caput 10

49

Tract. III. Cap. I.? & Lib. V. Cap. X

50

DEinceps autem dicendum est de aequitate & bonitate atque aequo & bonos quonam modo sese habet aequitas quidem & bonitas ad iustitiam: aequum lautem & bonum ad iustum. Nam considerantibus, neque simpliciter idem. neque genere diuersum esse videtur: atque interdum laudamus aequum & bonum, virumque talem. Quare & alia laudantes transferimus pro bono ipsum, aequius declarantes melius essc. Interdum rationem sequentibus absurdum videtur: si aequum & bonum (si sit quid praeter iustum) laudabile sit. Nam aut iustum non est studiosum, aut aequum & bonum, si aliud sit a iusto: aut idem sunt, si vtrunque est studiosum.

51

Haec igitur dubitatio ob ea fere quae dicta sunt, emergit de ipso aequo & bono. Recte autem aliquo modo sese habent omnia: & nihil prorsus ipsis aduersatur. Nam aequum & bonum iustum est: & est aliquo iustomelius: & non vt aliquod aliud genus: melius est ipso iusto. ldem est ergo iustum, atque aequum & bonum. Et vtrunque quidem est studiosum, praestabilius autem est ipsum aequum & bonum. Fit autem haec dubitatio quia aequum & bonum iustum quidem est, non au tem lex est sed emendatio legitimi iusti. Causa autem est quia lex quidem omnis vniuersalis est: fieri autem non potest: vt de quibusdam vniuersaliter recte dicatur. In quibus igitur vni uersaliter quidem dicere necesse est: fieri autem non potest vt recte dicatur, in iis lex id accipit quod fit plerunque haud ignorans peccatum. Et est nihilominus recta, peccatum enim non est in lege: nec in legislatore: sed in ipsa rei natura. Continuo nanque rerum earum quae sub actionem cadunt, materia talis est. Quum igitur lex quidem vniuersaliter loquitur: in iis autem praeter vniuersale quippiam accidit, tum recte sese habet: vt ea parte qua legistator omisit atque peccauit absolutelocutus: emendetur defectus: quod & ipse legistator si adesset, hoc modo dixisset: & si sciuisset, iubentem legem tulisset. Quapropter iustum quidem est & praestabilius aliquo iusto non tamen simpliciter iusto, sed eo quod peccat propterea quod simpliciter di ctum est. Atque haec est natura ipsius aequi & boni: emendatio legis ex ea parte, qua deficit ob vniuersale. Haec enim est causa, vt non omnia sint lege: quia de quibusdam impossibile est ponere legem. Quare decreto est opus. Indefinitae nanque rei, indefinita & regula est, sicut & aedificationis Lesbiae plumbea norma. Ad lapidis enim figuram mutatur: & non manet. & decretum ad res ipsas simili modo.

52

Patet igitur quid est aequum & bonum: & esse iustum & quo iusto praestabilius est. Ex quo etiam emergit: quisnam sit homo bonus & aequus. Est enim is qui talia eligit atque agit: & qui non exacte iustum in deteriorem exequitur partem: sed imminuit tametsi legem adiutricem ad illud habet & habitus hic aequitas & bonitas est. quae quidem iustitia quaedam: & non alius quisquam habitus est.

Caput 11

53

Tract. III. Cap. II. Et Lib. V. Cap XI.

54

PAtet autem ex iis quae diximus si fieri possit vt sibi ipsi quispiam iniuriam faciat necne. Iustorum enim quaedam ex omni virtute a lege sunt lordinata vt lex non iubet quemquam seipsum occidere: quae vero non iubet. vetat. Praeterea cum quispiam contra legem laedit non lacessiturus: tum is iniuriam sponte facit, sponte autem is iniuriam facit: qui scit, & eum Icui facit, & modum quo facit. At qui seipsum ob iram occidit: sponte id quod lex non permittit, contra legem efficit rectam. iniuriam ergo facit. Sed cuinam quaeso? An sibiipsi, an ciuitati: non sibi ipsi? Nam sua patitur sponte. Nemo vero sponte iniuriam patitur. Quapropter ciuitati: & ciuitas mulctat. & instituta est ignominia quaedam aduer¬ sus eum qui sibi mortem consciuit: vt ciuitati iniuriam facientem.

55

Praeterea fieri non potest vt sibi ipsi quisquam iniuriam faciat ea ratione, qua iniustus est: qui solum iniuriam facit: & non omnino est vitiosus. Hic enim differt ab illo. homo nanque iniustus est quodam modo sic prauus: vt ipse timidus: non vt totam habens prauitatem. Quare nec hac iniustitia sibiipsi quisquam iniuriam facit. Nam idem simul ablatum ab aliquo ac eidem additum esset: quod fieri nequit. Sed semper inter plures inustum atque iniustum esse necesse est. Praeterea qui iniuriam facit: sponte agit, & electione, & prior. Qui nanque laesus indem vicissim facit, iniuriam facere non videtur. Ipse autem simul eadem patitur sibique facit. Praeterea sua sponte quispiam iniuriam pateretur. Insuper sine singulis iniuriis: iniuriam facit nemo. At nemo adul terium sua cum vxore committit. Nemo parietem confodit suum, nemo res suas furatur.

56

Omnino autem hoc (sibi inquam iniuriam facere) soluitur diffinitione iniuriam patiendi. sua nanque sponte patitur iniuriam nemo.

57

At vero constat vtrunque prauum esse facere inquam iniuriam atque pati. Alterum enim est plus, alterum minus habere medio. quod quidem perinde sese habet atque in medicina quidem quod ad sanitatem: in exercitandi autem arte: quod ad habitudinem corporis bonam conducit. Peius tamen est iniuriam facere. Hoc enim cum vitio est, atque vituperatur. Et vitio vel perfecto & simpliciter: vel prope. Non enim omne quod sponte fit, cum iniustitia est. sed pati iniuriam sine vitio, & iniustitia est. Pati igitur iniuriam per se quidem minus est malum: per accidens autem nihil prohibet maius esse malum. At non curae est arti: sed dolorem lateris maiorem morbum quam pedis offensionem dicit. quamquam fieri potest nonnunquam contra per accidens: si euenerit vt quispiam offenso pede caperetur ab hoste: & trucidaretur.

58

Atqui per translationem atque similitudinem est iustum non sibi ad seipsum: sed suorum quibusdam. Non omne autem iustum sed herile vel rei familiaris. His enim rationibus distat ea pars animae quae rationem habet: ab ea parte quae rationis est expers. Ad quas inspicientibus ad seipsum iniustitia esse videtur: propterea quod in his est pati aliquid contra suas appetitiones. Vt igitur est quid iustum magistratum gerenti: & quibus ipse praeest: sic & his etiam esse videtur.

59

Sed de iustitia quidem caeterisque morum virtutibus, hoc sit modo determinatum.

PrevBack to TopNext