Text List

Prev

How to Cite

Next

[INCIPIT TRACTATUS NONUS]

1

[fol. 40r, col. 1] Incipit liber nonus: de anima intellectiva et de eius separtione et inmortalitate. In mundanarum rerum animeque specierum ordine intellectiva anima ultimum tenet originis situm, ad quem omnes mundane machine causative finaliter ordinantur, que qaunto eis ortu existit posterior, tanto eas perfectione ac decore exsuperat, sui creatoris ad omnes est exemplar condita, illustrationes proximorum capacitate suscipiens. Cum igitur tractatus premissi circa alias anime differentias sint constituti, presens circa nature eius investigationem diligentem procedat, eius inquirens essentiam, virtutum distinctionem, atque apprehensivarum potentiarum eius speciales proprietates declaremus, ut motivarum cognitio ad sequentis sepculationem posterius reservetur.

2

Primi autem tractatus continentia in decem capitulis integratur. In primo agitur de assertione existentie huius anime. In secundo de essentia eius. In tertio de ortu eius. In quarto de eius infusione in corpore. In quinto de eius unione cum corpore. In VI de eius existentia in corpore. In VII de conparatione intellective ad alias in substantie diversitate, et idemptitate, et ordine. In VIII de separatione eius a corpore. In IX de eius inmortalitate post separationem. In decimo de corruptione aliarum differentiarum quarumdam virtutum anime.

CAPITULUM PRIMUM

DE ASSERTIONE EXISTENTIE INTELLECTIVE
3

Notitia anime intellective a via sensibili elevata naturali perceptioni vicina ex quatuor rerum integritate colligitur. Ex operum ipsius manifestatione, ex rerum mundanarum distincta ordinatione, ex collatione eius ad supremum actorem, ex finali statu cunctarum creaturarum.

4

Ex operibus igitur eius existentia sic asseritur: Corporalibus quidem substantiis cognitionis industria naturalis est collata; que a solis substantiis spiritualibus sicut a formis sibi coniunctis quibus apprehensionis debetur principatus, suscipiunt specificum complementum. Inter quas homo, suppremum excellentie tenens gradum, omnia genera cognitionis conprehendit quorum quibusdam modis alie animate substantie sunt carentes; quos ab alio principio spirituali, in cuius perfeccione causa ipsis non communicat, suscipere est necesse. Hii igitur actus ipsius proprii censentur. Substanciarum (27) spiritualium sensibilibus ac materialibus involucris non subiacentis ut creatoris ac divinarum substantiarum contemplatio rerum abstractarum que materiali dependencie submisse a metria eiusque conditionibus abstractionis sublimatione elevanutr, essentie cuiuslibet rei materialis ac spiritualis substantie et accidentis absque materialibus extraneis ac accidentalibus appenditiis absoluta acceptio, in qua in sua digno- scitur puritate universalis essentie a singularibus singulariumque proprietatibus, quibus prout in ipsis connectirur est stipata, libera collectio in qua a predictis inmunis nulli coartata singulari subiecto (28) nec accidentibus circumvoluta ab anima oiudicatur sue substantie ac virtutum ac operum per sue irraditionis presentem conversionem perfecta noticia nec non ad suorum obiectorum ac habituum collectionem completa reditio in qua substantia cognoscens super habitum scientie sui aspectus aciem circumgirans in hiabitus perfectione [fol. 40r, col. 2] quiescit et hec opera omnia in speculationis operibus consistunt. Illa autem anime sensibilis differentia aur virtus ad aliquid horum erigitur; cum corporalibus organis quelibet sit annexa, ad solas res materiales dispositionibus accidentalibus ac materialibus involutas singularibus eorumque proprietatibus applicatas extenditur conisnoscendas (sic) solas formas materiales aut materialibus intentiones annexas aspectu infimo conprehendens se suosque actus non retractans propter sui organi interventum; alia vero oeera in praxi fundata soli homini appopriata creduntur ut creatori operumque eius dilectionis affectus atque operum regum quo felicitas acquiritur et ascensus ad statum proximum conditori, ad que sensibilis non ordinatur differentia in homine, nisi ex superioris virtutis dominio dirigatur. Quapropter cum hec opera a corporis humani specifica procedant, ad que sensibilis ac vegetabilis non conscendunt, necesse est ipsum aliam habere animam operis nobilitate suppremam, que ipsum perficiat, a cuius virtutibus predicti actus valeant emanare. Hec autem est illa que intellectiva, actus ratione, nuncupatur.

5

Ex rerum autem mundanarum distincta ordinatione eius existentia sic astruitur: omnium enim rerum quas mundi corporalis capacitas conprehendit, in mundi spatio sub distinctis ac ordinatis consistentiis, statum divina providentia collocavit, quibus ipsa sue virtutibus influentia spiritualimque substantiarum officio eis regimen conservationem, motum ac vitam operumque varios effectus continua infusione transmittitur; ut autem rerum corporalium ordo summum attingat conplementum, ipsarum omnium naturas quas in mundi capacitate separatas constituunt, in uno corpore quod minor mundus dicitur, concordi federe aggregavit; igitur et idoneum censuit illa perfectionem ac motorem tribuere cui virtus vite ac regiminis insist propter sui conformitatem ad summum ipsum factorem et ad divinas substantias, ut ipsum perficeret velut proprium mundum atque eum suis virtutibus regeret ac moneret. Hec autem est substantia, anima intelectiva dicta, corpus humanum perficiens, movens, dirigens et gubernans.

6

Ex collatione vero eius ad sumpmum factorem sic eius necessitas declaratur: Universi enim opifex varias rerum producens species ad genera entium, viventium, ac cognoscentium redactas iuxta exemplaris regulam ipsas stabiliens non a suorum operum executione desistere ydoneum iudicavit quousque rem ultima sibi primo ac primis substantiis conformem produxit; ut autor perfectus (29) per media diversa ad rem perfectam incessus productionis perduceret. Hanc vero rem corpori simili primo et omnino notorious (?) in mundane machine naturis gerenti; igitur sunt conplenda ut ei perfectionem ac regimen ministret; ei autem suarum virtutum, bonitatum et dotum ultimam susceptionem concessit. Hec autem anima intellectiva dicitur que divinis substantiis suoque factori est conformis ut homo qui est ultima creaturarum ex corporali ac spirituali natura compositus, ex ratione spirituali omnium spiritualium rerum effigies gerat, ex corporalis [fol. 40v, col. 1] nature materia omnium corporalium naturas participat, ut sicut omnium est finalis et ad ipsum sistit ultimum conplementum, sic ipso omnium nature ac proprietates concurrant federe ordinato.

7

Ex rerum finali statu huius anime necessitas sic convincitur: Nam cum rerum mundanarum productio statum legitimum teneat, quippe cum primi artificis providentia non infimis discursibus agigetur, inmo operibus suis complementum ordinis, numeri, ponderis ac mensure adhibens eas certis ac finitis limitibus com-prehendat. Necesse est ipsas ad aliquam rem secundum finis ordinem ordinandas disponi, cui ex iure officium amministrent, et in qua finis recipiat conplementum. Hec autem est natura humana que ultimam productionis tenens sedem est finis ac meta omnium ultimata. Sed cum ex corporali substantia sir composita, ad corpus vero non sit status nobilis machine universi, ydoneum est a rectore mundi spiritualium substantiarum tanquam hominis perfcetionem huic corpori cipulare, ad quod omnes formas finaliter ordinatas in ipsa disposuit summi termini attingere conplementum; eam vero ad se ut ad sumpmum finem destinavit ditandam sue munere bonitatis.

8

Ex predictis igitur necesse est astrui intellcetivam animam corpori humano coniunctam in rerum naturalium ordine stabiliri.

CAPITULUM SECUNDUM

DE ESSENTIA ANIME
9

Conmune est omni anime differentie in genere substantia contineri. Sed ratio substantie magis intellective inesse, ex eius proprietatibus ac operibus comprobatur: nam ei existentie eius fixo, excellentie principalis vivificus motus, internus proprius vite et cognitionis in se ipsa fixus aspectus, actus perfectionis, substantie eius independencia, possibilis separatio, a materiali connexione absolutio, virtutum distinctio, ipsarum liberalitas, regimen ac motus que corporis conficit apprehensionis sublimis potestas, habituum sustentatio, operumque in speculatione ac praxi consistentium multiformas, eam substantie necessariam rationem suscipere manifestant.

10

Quoniam vero substantiarum quedam est corporea, quedam incorporea, anima intellectiva nature spiritualis participans excellentia[m], substantie incorporee fungitur ratione quod ex sex rerum potest proprietatibus comprehendi: ex actu vite, ex cognitionis excellentia, ex motus ac regiminis industria, ex distantia a perceptione sensibili, ex separatione a materia corporali, et ex sui conformitate ad divinas substantias.

11

Ex vite igitur actu eius natura incorporea declaratur. Nam essentialis primus et intimus motus vivificus in actus individua unitate consistens finem (30) non patitur corporalem. Sola enim incorporea natura vitam dat et vitam ex se participat, cum motus vitalis in ea sola in summa punctali ac inpartibili interna revolutione rotetur et vitam et opera vitalia communicantes a spirituali substantia habeant ortum a qua motus internus et externus corporum applicatus procedunt. Hec vero ex sua industria natura non participat corporalis.

12

Ex cognitionis vero actu eius natura incorporea dignoscitur, nam substantie a materie corporali fece inmuni cognitionis debetur excellentia eo quod eius aspectui luce spirituali perlustrato res a materiali corpulentia de- [fol. 40v, col. 2] nudate sub abstractionis statu presentantur, eius sereno lumine clareficentes et suam manifestationem sorcientes eius intuitu deteguntur. Rursus ipsa omnium rerum spirituali capacitate est collectiva et res collecte in sui naturali existentia corporalem distensoinem, aggregationem atque partium localem diffusionem participantes in eius representationem suscepte tote simul sub indivisibili simplicitate comprehense spiritualem conditionem contrahentes in eius spirituali capacitate spiritualiter susceptantur. Ipse igitur res ab hac substantia comprehense statum materialem exeuntes et ad spiritualem dedecte exemplaris induunt conditionem et ideo omnis substantia cognoscitiva est exemplarium collectiva et ipsa ultra corporalia spatia, ad que natura corporea non extenditur, infinito spitiualem considerationis aciem elevat, circumducit et profundat. Hee autem proprietates ina ctibus huius anime liquido perpenduntur, quapropter merito incorporea ac spiritualis substantia est censenda.

13

Ex motus autem ac regiminis actu eius natura incorporea sic asseritur. Nam motus sufficientis influentia a motore emanat a mobili subiecto corporali essentiali distantia licet non situali separato a materiali impotentia libero, et ideo substantie incorporee a materia libere movendi possident summam ac perfectam libertatem. Rursum substantia spiritualis a coartatione materiali libera ad multas intentiones effectuum voluntatis nutum circumvolvit et ideo multorum motuum ac affectuum ac inpressionum in mobili est productiva et ipsa sola utens arbitrii libertate motus ac nutus volunatrios exercet, et ipsa in sua individua simplicitate sue essentie conunita non metriali diffusione dispersa, non motuum variis involucris agitata, merito tamen motuum ac perfectorum obtinet protestatem. Hec autem substantiam regit eiusque machinam ex peincipiis corporalibus contrariisque constitutam cum ipsa supra naturam corporalem extet atque omnem contrarietatem excedat, contraria nexu colligans concordi et propter sui impermixtionem ad machinam corporalem maiorem tenet regiminis vigorem. Hec autem omnia, cum huic anime insint, quod ex eius operibus convinvitur, ipsam esse incorpoream manifestant.

14

Ex sui vero insensibili perceptione incorporea esse sic dignoscitur: Nam substantia corporalis sensibilis subiacet conprehensionibus, quippe cum sit ex corporali materia ac forma constituta ac accidentalibus, materialibus sensibilibusque accidentibus stipata, que virtutum sensibilium aspectui offeruntur, et ideo eius opera, effectus ac proprietates in suo proprio subiecto a sensibus percioiuntur. Hec autem anima substantia, virtute, proprietatibus, operibus propriis et affectibus a sensibili perceptione est substracta, quamvis quedam eius opera subiecto corporali applicata quod movet atque regit, in materia sensibili, non in sua spirituali origine sensibus discernanutr, et cum motus ab ea emanans corpori impressus sensui occurrat, otus eius internus, continuus, individuus ac quietus vivificus ac motus cognitionis et affectionud intraneus nullo sensui se offerunt, quamvis omnes motus substantie [fol. 41r, col. 1] corporalis sensu sit perceptibilis, uterque vero motu internus nullo corporee substantie conpetit; quapropter merito incorporea est censenda.

15

Ex elevatione vero a materia corporali eius natura incorporea sic ostenditur. Nam substabtia que neque ex materia corporali constituta est neque ab ea dependet et que ab ipsa separari valet, incorporea censetur. Hec autem anima ex corporali materia non componitur cum neque incorporales rerum impressiomes suscipiat set solum spiritualium intentionum sit receptaculum, nullam situalem suscipit distensionem, subiectum absque sui motu complete movens, quamlibet corporis partem penetrans et attingens absque sui extensione ac divisione et multiplicatio in sua permanet simplici virtute, naturali vero parti corporalis materie est connexa neque substantia, nec opere, nec virtute, et ideo sue exustentie spi- rituali gaudet omnimoda libertate; quia vero a corpore sue existentie continuatio (31) non dependet, licet in ipso contrahat ortum, a corpore creditur separari, cum eius corrptione interirum non suscipiens. Hec autem soli substantie congruunt incorporee. Ipsa igitur est incorporea estimanda.

16

Ex conformitate ad supremas substantias natura eius incorporea sic patet: Factor namque primus cui ipsa est conformis a corporali natura omnino est semotus; ipsa vero ei in spirituali existentia et in exemplarium collectione confederatur, licet in modo perfectionis deficiens substantiis quoque creatis spiritualibus conformatur, licet incorporee existunt. Ipsa igitur iuxta nature ordinem substantia incorporea iudicatur.

17

Set cum sit substantia non omnino forma, set hec aliud est censenda, ex sua igitur subsistentia hoc monstratur, non solum primum principium est primus actus a quo creature gradibus variis distantes actum habent possibiliter amixtum et cum non sit actus simplex in ea, est aliquod possibile ab actu diversum quo etiam non est actus et virtutes active actui passive possibili adaptantur et desistentia ab actu continuo et determinato a puncto existentie et operis conplemento possibili ascribuntur et propter distantiam aprimo actu et accessum ad possibile rebus accidit inpotentia existentie et operum, propter accessum vero advenit conplementum et actus non coartat substantie existentiam set possibilis existentia et actus possibile ad individutionem trahit. Omnia vero hec huic anime et coniuncte et separate que possibili adaptantur, competere videntur et cum motus internus essentialis vivificus ab eius essentia naturali accpetione differat et ab eius essentia emanans sibi reciproce reddatur non ipsa tota ipsa sibi reddit ac recipit, set in ea est principium quohic motus sibi redditur et aliud quo sibi recipitur. Ratio vero reddendi actum recipiendi vero ratio possibili coaptatur. Videtur igitur ex actu et possibili constituta. Videtur igitur ex actu et possibili constituta. Hoc autem ex conditionibus omni anime differentie communibus et propriis est evidens, precipue ex eius operibus ac proprietatubus; nam ipsa sue essentie fixione suffulta proprias potentias participans variis operibus deputats propria exercet opera in corpore et extra ipsum que soli substantie complete congruunt. Unde completa substantia est dicenda.

18

Igitur iuxta substantiarum creatarum tenorem ex duplici principio sibi proportionali: materia ac forma que substantie complete integritatem constituunt, creditur. Set cum corpori organico sit attributa ut ei specificam perfectionem exhibeat motum atque regimen ei ministrat et varia opera a suis emanant imperio exerce [fol. 41r, col. 2] at forma eius merito estimatur. Est substantia incorporea vivens intellectiva corpori organico copulata ei vitam et opera intellectiva in discretione et mora consistentia amministrans.

CAPITULUM TERTIUM

DE EIUS ORTU
19

In rebus autem naturalibus originis varius ordo attenditur; nam quedam ex virtute nature produci iudicantur, quedam autem a primo factore secundum creationis materiam procedunt. Hec igitur anima ab ipso solo liberum ortum contrahere estimatur quod ex trium conditionum convincitur fundamentis: ex eius conditionibus, ex rerum agencium diversitate, ex ordine universi.

20

Ex eius conditionibus eius creatio sic ostenditur: ipsa enim simplex et incorporea existens, quamvis corpori sit unita, nullam radicem sui exitus trahit a corpore, nullum membrum sue existentie ei appropriat, nullum ad suas proprias operationes requirit, et cum sit omnium rerum corporearum et incorporearum capax omnino sua natura et virtutm eius est impermixta immunis a materia corporali et ipsa absque corporis officio suam existentiam virtute eius operationum declarat et propter independenciam a corpore nata est separari post corporis corruptionem propria vita fruens; ergo eius exitus omni corporali caret operatione, et non emanat a virtute a materia dependente, set a virtute nullam cum materia habente communicantiam. Hec autem est virtus creatoris; igitur per actionem virtutis creatoris perducitur ad esse.

21

Ex rerum agencium diversitate eius creatio comprobatur: cum omnis creatura a primo factore primum factore primum contrahat exitum, ordo in ipsis attenditur, nam corruptibiles in se ipsis conservari nequeuntes in similibus conservantur, et ideo quantum ad suum exitum sunt similium productive, ipsas virtute sibi a creatore insita producentes; perpetue vero sui perpetue constantia vigentes similium multiplica-tione non eget, et ideo unicum exitum possident a creatore set intellectiva perpetuitate fungens sibi similem non producit, nec alia creatura eius exitum renovat, sic enim suo exitu indiferet, solo ergo primo exitu contenta est; ergo si nova aliqua producatur, a sola creatione secundum primum exitum in esse procedit, presertim cum nulla creatura cum cuiuslibet operatio posterior a materia dependeat, ad eius sufficiat productionem, et si qua sufficeret ipsa suorum similium multiplicativa merito censeretur, nunc autem nec ipsa nec creatura aliqua ad ipsius multiplicationem operatur.

22

Ex universi ordine eius creatio declaratur: Ipsa enim omnium rerum differentias participat, nam essentiam, vitam, sensum et intellectionem perfecte communicat, minorem mundum regens, in quo omnes nature maiores concurrunt et est substantiis separatis in omnibus conditionibus conformis, omnium exemplarium similitudines gerens ad similitudinem prime et summe sapientie facta, et ideo primo factori existit simillima et ei proximius adheret. Igitur ab eo propinquiorem contrahit originem et sic per creationem procedit ad ortum. Non autem creator ex sua producit substantia, nam ipse est purus ac simplex actus nullam materie possidens annexionem aut dependenciam suscipiens. Si igitur substantiam suam multiplicat totam integre effectui confert et aut totam [fol. 41v, col. 1] in effectu transfundit et nichil sibi retinet, et tunc sua existentia evanescit aut partem dat, partem sibi retinens et tunc divisionem patitur aut totam exhibet et totam retinet et tunc aut eadem est sua essentia et essentia effectus et sic nulla eius ad creaturam esset differentia, aut alia et tunc illa extrinseca iudicatur ex eius essentia nec partem nec totam sumes existentiam. Et in rebus est multiplicatio quinque formis, nam corpora materiam transmutabilem habentia ut elementa conversionem propter contrarietatem et communicantiam in materia et decisione propter passibilitatem dimensionis materie multiplicantur. Viventia propter materie passive dimensionem decissibilem propter decisionem, corpus celeste cum materie passionem non sustineat neque transmutatione nec decisione multiplicationem suscipit. Sed quia corporali dimensione distenditur distensionem in sua diffusione receptat. Simplex vero ac spiritualis forma et materie passione et dimensionis distensione carens sola simplici influentia se multiplicat, set quia nihil ex sua natura, nihil ex connexione materir coartatur non se genito confert set secundum speciei similitudinem, igitur creator nayurali passibilitate, dimensione, naturali coartatione immunis, sic totam suam substantiam cum ex se producit, genito presentat, non est autem fas fingere totam creaturam creatoris essentia contineri, et, sicut propter puram etiam idemptitatem existentia similis in omnibus tota eius essentia existit indivisibiliter, sic immo amplius tota genio eius essentia conferretur et genitus ex rei essentia eius est speciei et conditionum, non igitur in anima caderet naturalis corruptio defectus deviator, passiones, ignorantia et operum varia nocumenta; ex essentia igitur creatoris ortum non sumit.

23

Ex nullo producitur preiacenti; non enim possibile materiale creatori coequevum est, cum ipsum cuncta infinita distantia precedat set virtutis eius summa perfectio rem totam ex utroque principio constituens materie necessitatem excludit et materie operibus subiacente sole (?) creature et potentias seminarias ferens variorum actuum receptivas non potest materia naturalis estimari, ex qua spirituales substantie producantur; exit ergo ortus eius a creatore non per eius substantie multiplicationem, set extrinseco nullo preiacente ab eo emanat ut donum a datore. Non autem omnes eius species a creatore orientes ei coeque extra corpus create sunt, quippe cum ipse a creatore procedant post eius igitur existentiam initium sumunt; nam ipse non habet inicium; igitur in eas et ipsum quedam attenditur dominationis distantia, set in omnibus collationibus excedit creaturas excellentia creatoris, ergo dominato existentie eius infinita acceptione anime precessit exitum, presertim cum finiti ad summe infinitum non sit proportio.

24

Nec estimetur ipsam extra corpus ortam in superiori exisse regione. Nam quod ipsa humani corprois est actus, ut inest corporalis suscpetionis eius inclinatio, sic ei unionis naturalis ordinatio, et summe dispositiones corpus ad eius receptionem non frustra adaptant et in corpore operum et habituum perfectionem suscipiat extra produc-[fol. 41v, col. 2] ta et postea counita ad peiorem statum ducere-tur,et cum ad corpus et ad varia opera ordinetur eius regnum et opera extra corpus videntur fine frustrari.

25

Ab intelligentia vero non sumit ortum. Intelligentie namque actio productiva a materia subiecta dependet, licet sua substantia et eius propria actio absoluta a materia sint immunes et cum ipsa sit posterior res, ex nichilo no procedit, sicut factor primus set eius prima operis subiecti creatione operatur et cum non sit potentie infinite, summe ac perfecte, non potest super productionem rei totius eius principia producendo ex nichilo preiacenti quod soli primo competit, et ideo solas formas ex suppositione materie ad esse producit et cum eius effectus et actiones a materia corruptibili dependeant res perpetuas producere nequit et cum eius actio sit finita, temporalis, res perpetuas quarum exitus extra tempus est, non producit et cum a materia corporali sua actio sit dependens, res omnino incorporeas, simplices, fixas, per se fruentes, materia corrupta in sua fixione manentes, non producit ad esse est sicut se ipsum ex nochilo non producit, sic neque intelligentiam nec substantiam sibi similem et sicut una intellectiva aliam non producit sic nec intelligentia ipsam; intellectiva vero est independens non ex potentia materie producta, tota simul cum suis principiis edita. perpetua, extra tempus causata, simplex, per se stans, non ad materiam inclinata, separata, in sua permanens fixione; non igitur ex intelligentie opere sui exitus suscipit ortum.

26

Est autem famosum ipsam a creatoris actoritate mediante officio intelligentie produci. Nam omne ex offcio operans ad rei exitum aut materiam disponit aut agens ex actoriatate coadiuvat ei regulam aut instrumentum ministrans, et universaliter ipsam medium esse inter principale agens et effectum el proximum. Set huic anime non respondet materia, ex qua fiat et subsistat, que dispositionibus egeat sicut formis corporalibus in prima actione eget amminiculo nec regule nec instrumenti, immo nullo cooperante, nulla natura preiacente, rem ex nichilo producit et si inteligentia esset media inter intellectivam et creatorem eam producens, tunc omnia predicta inconvenientia sequerentur ut esset res et eius principia ex nichilo producens: non igitur eam ex virtute ministri pro-ducit. Virtus autem celestis et universaliter nulla natura corporalis ad eius productionem extenditur, cum omnis effectus corporis materiam corporalem et omnes eius conditiones participent, et cum non habeat virtutem productivam et maxime rei spiritualis, nisi ex virtute motoris, set nullus motor eius est principium, utpote nulla intelligentia. Virtus igitur celestis productionis eius non est causa. Similiter nec aliqua naturalis virtus onferior, quia ab omni natura corporali superiori et inferiori virtus cum sit modo corporali connexa et dispositionibus eius virtus productiva talis substantie est semota. Similiter autem neque una intellectiva alia per sue specie [fol. 42r, col. 1] multiplicationem producit. Nam ei sue speciei multiplicatio generativa non convenit, cum in sua natura perpetua conservetur et sicut aliis perpetuis non est concessa, similiter nec ei et sicut intelligentia eius non est productiva sic nec ipsa et cum ex nichilo eius exitus procedat eius autem operatio et cuiuslibet creature ex subiecta materia operetur, sibi similem non producot et cum eius actio omnis ad opus directa mediante corpore et eius organis exerceatur, omnis eius effectus corporalis est et generatio in viventibus a vegetativa procedit et intellectiva sine eius opere generare non posset, omnes vero eius effectus sic sunt corporales; ipsa igitur sue spiritualis speciei et in materia principium non existit. Intellectiva igitur a virtute summa divina per materiam creationis ortum suscipiens subiecto corpooi copulavit.

27

Intelligencie vero officium, non ad eius ortum, set ad eius regnum operatur, etenim cum sub intelligentia naturali ordine collocetur, hec influentias a primo gactore suscipiens et proprias naturales ei transmittit, ipsam in apprehensionibus et motibus dirigens, ei rerum notitiam effectus et suis operibus dirigens et gubernan.

28

Non videtur autem cuiuslibet intellective regimini propria intelligentia deputari cum universus ordo et processus intelligenciarum a primo ortu certum et fixum, immutabilem et determinatum statum habentes intellectivarum novos exitus habentium et novam multiplicationem multiplicationi corporum coequalem non videturuniversis et distinctionibus proportionales censeri (31 bis) et unius officium plurium regimini et plurium officium unius regimini adaptatur prout intellective operum necessitas atque nobilitas requirunt. Huius igitur officiorum appropriato indecens iudicatur. Celestis vero corporis virtus ad eius susceptionem corpus disponit, nam ab agente naturali actionis principio ad omnes particulares operans effectus materias inferiores movens er ad variarum formarum receptiones adaptans cuius motus omnes inferiores dirigit et gubernat.

29

Ab ipso igitur lumen et calor emanantia ad corporis compositionem ordinatur inferiores spermatis virtutes, spiritum et calorem in suis operibus ad eius et menbrorum formationem adiuvantia. Cum quelibet emanat virtus vivifica que sicut materiali in calore et spiritu fulcitur, sic in calore et lumine suffulta et hec corpus sustentat et ipsum ad vitam dirigit et adaptat. Hec autem virtus a spirituali substantia que vite prestat originem dicitur emanare que celo quamdam vite speciem prebet et eius motum procurat et causa dicitur omnis vite ex huius motus officio operationes corporales dirigens universas.

30

Virtutes autem particulares ad corporis formationem familiarius concurrentes ipsum ex utroque spermate constitutum ipsum in diversa membra varias complexiones et compositiones participantia distinguunt.

31

Virtus vero factoris legem divinam eis indicens ipsas dirigens, con-[fol. 42r, col. 2] tinens, perficiens et gubernan ex ipsarum operis officio corporis ad perfectionem, statum et finem perfectum perducit.

32

Ipsa vero intellectiva anima a factoris primi virtute producta corpori summe dispositio confertur et eius ad ultimam eius perfectionem infunditur ei coniuncta multis mediis preparantibus unionem.

CAPITULUM QUARTUM

DE HUIUS ANIME INFUSIONE
33

Cum vero tres anime differentie una substantia potentiis diferens in homine censeantur unum exitum cum intelelctiva que earum est fundamentum a creatore ducere estimantur. Virtutes vero animales et corporales a generantibus spermati conmisse materiam eius regunt, dirigunt et disponunt quorum operibus summum attigentibus complementum una tres continens potentiis divinitus perficiendo corpori comodatur.

34

In ipsis autem substantiali diffinitione consistente corpori ex virtute, offciis, dispositionibus adaptato vegetabilis et sensibilis ex virtute creantis distincto exito inducuntur deinde ex creatione liberiorem intellectiva sumens exitum corpori confertur.

35

Quia vero due prime a materia sui summunt initii fundamentum ex virtutum corporalium et aliarum officiis ad actualem existentiam perducuntur sumentes originem a principio intrinseco naturali, intellectiva vero a virtute factoris extrinseci nobilem suscipiens ortum, eis et corpori advenit copulanda.

36

In hominibus igitur et brutis et plantis due a virtute nature sumere dicunt ortum. In productis igitur ex similibus ex toto simili simile compositum per decisionem et propagationem producitur; corporis igitur materia ex perfecto corpore segregatur ex ultima humiditate originem trahens et media ut spiritus et calor ex generantis spiritu ac calore sumunt ortum. In hac igitur materia corporis similis et menbrorum ac mediorum machina tota potentialiter consistit; anime igitur substantia in ipsa potestative essecreditur; natura igitur in qua eius fundatur essentia non a corpore ne cmediis generatis, cum super ipsa elevetur set ab alio principio altiori ut ab anima suprema et commendatur, cuius exitus decisionem substantie incorporee set solam patitur multiplicationem. Cum vero corporis machina et menbrorum et mediorum de potentia ad summe perfectionis actum per virtutum corporalium et animalium officium perducitur, harum animarum substantie ex virtutum anime generantis actione ad actum migrant. Loco vero matricis virtutes conservationem et nutrimenti preparationem fetui amministrant et virtus divina omnibus virtutibus legem, regulam ac regimen indicit cuius ope et singule in suis operibus fulciuntur.

37

In productis vero non a simili similes cause inferiores et superiores iudicantur.

38

Quia vero ipsa a creatore per creationem actum liberum contrahit ortum non a corpore sumens sui exitus fundamentum esse perfectum participans per infusionem corpori copulatur.

39

Cum vero exitum liberum, proprium ac fixum prius eius essentia per creationem suscipiat et vitam absolutam quam a corpore [fol. 42v, col. 1] non suscipit et quam in separatione ut prius habitam retinet, quam licet alteram corpori conservando communicat, sibi a creatore collatam in suo ortu participet, primo naturali ordine per creationem existentiam suscipit actualem quam per infusionem corpori applicetur. Simul vero creari et infundi censetur. Nam materie dispositio summa unionis forme dilationem momentaneam non expectat, et cum ipsa in corpore creetur secundum exitus dependentiam creans ipsam corpori secundum quod eius ultima meretur preparatio, exhibet incunctanter. In eodem ergo tempore est corporis preparationis terminus et creationis anime et eius infusionis et unionis, sicut in aliarum formarum productionibus patet, in quibus motus actionis et passionis eodem tempore et equali et terminus ultime dispositionies et forme ultime productionis et unionis eius eodem temporis termino mensurantur. Cum autem exitus a creatore per creationem procedat ipsius progressus et terminus ipsius et esse existentia actualis evi momento eodem mensurantur, quippe cum et ipsa perpetua sit et cum a corpore separa- tur, ad existentiam exitus et originis que rediens ad inmutabilis evi mensuram regreditur et cum substantie in corpore et extra eandem et incommunicabilem fixionem participat eamdem evi in sue substantie duratione mensuram observat; eius igitur substantie exitus et exitus terminus et existentia eodem evi incommunicabilis momento funguntur. Eius autem exitum et existentiam ipsius unio cum corpore naturaliter sequitur. Hec autem unio a creatore procedit quoniam cum exitu et existentia eadem durationis mensura complectitur, exitus enim forme terminus est unio cum materia, et licet dispositionum consursus temporis latitudinem primo requirat, forme exitus et unio eius eodem durationis termino mensurantur; igitur et eius existentia et unio cum corpore eodem evi mensurantur momento. Natura autem corporis ipsam in termino temporis suscipere estimatur, nam virtutes corporales dispositiones in corpore inducentes in temporis latitudine operantur et forme introductio terminum dispositionum sequens termino temporis mensuratur, quippe cum ultimus terminus dispositionum et forme collatio eodem indivisibili mensurantur, cum in nullo momento dispositionum summa perfectio forma caret quam requirit. Susceptio igitur huius anime in corpore nunc temporis mensuratur, presertim, cum hec unio sit permutabilis er iuncture formarum permutabiles sive a natura sive a datore primo procedant, termino temporis permutabilis mensurantur. Res autem inpermutabiles et earum exitus et iuncture a datore primo procedentes eco incorruptibili mensurantur. Unde huius anime exitus existentia et proprie substantie principiorum simplicium unio evo mensurari censentur. Eius autem unio cum corpore termino temporis mensuratur. Estimatur igitur eius existentia exitus et unio diversas durationis mensuras suscipere que sunt diversi termini et indivisibiles secundum ordinem ad invicem consequentes. Aut igitur nunc evi et nunc quod est essentia temporis et nunc quod est eius terminus eandem [fol. 42v, col. 2] essentiam numero participant et sic hec omnia predicta eodem indivisibili mensurantur, aut nunc diversa p0redictis exitui et unioni diversi termini respondet. Videntur autem hiis diversa mensura termini respondere ut post nunc evi exitui et existentie respondens sequitur nunc temporis eius unionem mensurans et in hac consequentia indivisibile diverse nature indivisibilem consequatur diversiva, nec temporis successiva intercidat latitudo. Set hec consequentia videtur non successionis in mensuris consistentis set solum ordinis naturalis. Quoniam autem inter exitum eius, existentiam actualem et unionem eius cum corpore non caditi« actionis sucessio, set duo actionis termini se invivem consequuntur et durationis sucessio temporis inter hec non incidit set solum termini secundum ordinem consecuntur, inter quos nulla latitudo temporis intercedit et secundo rationabile apparet eius exitus existentiam et unionem communi durationis mensura carente successionis latitudine mensurari.

40

Infusio vero est substantie a superiori actore extrinsece absque corporalis materie fundamento exitum perfectum ac liberum sumentis corporali materie perficiende et regende copulatio. Si igitur hee anime cum intellectiva unitatem essentie obtineant, infusio eis competit, Si autem ab eius essentia sunt diverse et non ex creatoris opera, set ex nature industria in homine et in viventibus aliis producuntur, non infusio, set potius eis generatio conceditur. Virtutes vero active actionibus corporalibus subiectum et media adaptantes et ipsas altioribus et magis spirtualibus operibus ad actum a materiali et potestativa essentia existentiam extrahentes, sunt in subiecti dispositione et earum eductione procedunt et ideo dispositionibus terminum attingentibus complementi et ipse ad actum migrantes summam perfectionem corpori inducunt. Accidit igitur ut partes primo dispositionum terminum consequentes primo ipsarum actum suscipiant; que vero posterius earum susceptione, posterius complentur et ipse ordinem, partes singulas perficientes sue essentie multiplicationem, divisionem, distensionem nullatenus patiuntur sicut nec lumen partibus subiecti paulative dispositis influens. Virtutes vero active corporalibus actionibus et mediis corporeis materiam disponentes simul has formas actibus spiritualibus ex fundamento materie extra habent ad existentiam actualem.

41

Quia veto ipse ab anima generantis sumunt originem natura in qua earum fundatur, primo materie imprimitur quam ad actum virtutum oddicium perducantur. Set earum generatio perfecta ipsarum inpressionem quam per suam unionem corpus perficiunt, antecedit.

42

Motus igitur in activarum virtutum completus operibus, quibus et natura adaptatue et earum exitus exercetur, continuo eo eodem tempore mensuratur; ultimus autem disposionum terminus et ipsarum exitus complementum atque earum ultima impressio uno nunc temporis indivisibili mensurantur in quo simul existentie actum et inpressionem suscipiunt et corpori primum exhibetur complementum.

CAPITULUM QUINTUM

DE UNIONE ANIME CUM CORPORE
43

[Fol. 43r, col. 1] Ortus autem eius non extra corpus set in ipso a creatore contrahitur et similiter et corpori copulata eam creator producendam disposuit. Unde cum perfectionis eius et subiecti corporis idem sit actus, intra corpus exitum et creationem suscipit, unionem vero tantum ab ipso originis sue suscipit fundamentum.

44

Sed corporis summus dispositionum terminus perfectionis formalis susceptionem exigit, absque mora ipsa anima in momento corpori summe disposito a datore inducitur et numerus animarum corporum multiplicationi respondet et ipse exitu, substantia, prima perfectione et regimine et operum exercitio ac confirmatione ad corpora ordinatur, non igitur per aliqua momenta ante unionem ad corpus ipsa subsistit ut propria vita fruatur set intra corpus et in ipso producitur vitam communem secundum unionem cum eo communicans.

45

Ipsa a subiecto corpore dependet et dispositiones corporis ipsi conformes eius exigunt susceptionem et ipsa non tamquam motor et rector solum set sicut formale principium esse conferens corporis est perfectio et inter utruysque esse existentiam actualem non cadit distinctio et cum ipsa corpori primum vite actum tribuit eius et subiecti unus est actus et indivisibilis vite communis et cum essentia hominis unitatem participans natuuralem ex ipsa et corpore constet, ipsa cum corpore unam constituit essentiam compositam cuius unitas in principiorum consistit mutua et indivisibili unione, et vita conmunis ab eius procedens substantia et opera communia ab eius virtutibus emanantia composito ex utriusque copula conferuntur, isa igitur cum corpore in sua substantia ac virtutibus veram et individuam participat unionem.

46

Non tamen sicut forma impressa materie corpori copulatur eo quod forma inpressa a natura materie et virtute sunit sue existentie fundamentum et eius natura secundum potentiam in materia existit quam ad esse actuale agentis virtus educit et eius productio partum in materia, partim ab agentis virtus consistere censetur et cum dispositionibus materie ei conformibus simul ex sue originis indice procedit et propter sue existencie dependenciam materie inseparabiliter adheret et ad eius transmutationem recipit corruptelam et cum sit materie nexibus alligata ei movendi, congnoscendi, regendi se et materiam et perfecta opera producendi libera atque perfecta facultas adunitur et ab omnibus vero (sic) hiis hec anima est immunis cum contrariis sit potius decorata. Non igitur per impressionem more aliarum formarum corpori est coniuncta.

47

Iuncture vero ratio non a natura eius set corporis requirit dispositiones cum forma se materie participandam exhibeat et eius dator eam non deneget materie preparate et forme simplicitas dispositionum compositionem in sua essentia non patitur et corpus sublimibus eget dispositionibus ut susceptioni huius anime adequetur, anima vero sola sue excellentie depressione inclinata corpori conformetur. Iuncture igitur media in natura corporis consistunt.

48

Oportet ergo hec media cum anima conformitatem participare ut a corpore orientia eius remotionem ad anime elevent excellentiam utrique principio materiam conmunem participantia et ideo corporalem materiam habentia conformitatem anime inducentia ad spiritualem materiam accedunt ut eis anime nature spiritualis corpori adveniens conquiescat.

49

Ipsa igitur in corpore ac spiritualis substantie natura fungitur vitam participans que dicitur continuus [fol. 43r, col. 2] ac internus actus in sempiterna quiete consistens et cognitionem que per simplicitatis puritatem, in qua representare clarescunt, viget et secundo eius substantia lucis incorporee naturam participat et spiritualis caloris ardore inextinguibili decoratur. Duo autem hec et vite cognitionis actui adaptantur eo quod per ipsa vite internus actus continuus viget et per calorem excitatur et in luce consistit, congintionis vero discretio in luce clarescit, motus autem regiminis calore fulcitur. In corporis natura duo corporalia respondent media substantie anime vite cognitioni et predictis duobus conformia. Luci igitur spirituali spiritus respondet qui cum lucis effigiem venditat corporali; calori vero spirituali calor vivificus naturalis, calore a luce emananti conformis. Hec igitur duo corpus ordinant ad anime vite et illustrationis eius susceptione.

50

Sicut autem ex corpore et anima unum constat compositum, sic per quamdam conformitatis unionem ex luce et calore spirtuali et spiritu ac calore in tali unum medium integratur, set cum anima corpori inclinata dispositionem inducit corporalem et natura corporis ad animam elevata ad (sic) conditionem participet spiritualem, ea que ex anima in hac unione ortum habent per inclinationem ad corpus corporalibus mediis conformantur et que ex corpore procedunt per elevationem ad animam spiritualem conditionem contrahunt et sic utrumque genus se mutua connexione disponit ut iunctura natura conformi vigeat mediorum.

51

Hec vero media in homine a contrarietatis elementorum terminis sunt remota, utpote spiritus magna nature lucis puritate gaudens ut celesti nature similis et calor celestis luci connexi condicionem participans super elementorum exigentiam elevantur. Hec autem huius anime huius anime simplicitatis, puritatis excellentia exigente, ergo corpus in quo predicta consistunt media, cum ex elementis sit constitutum, ab ipsorum natura non immunis per ipsorum contrarietatum excellentiarum equalitatem ad contrarietatis elementaris distantiam est reductum, ut ad vite huius anime et conditionum eius per spiritus et caloris summam perfectionem susceptionem esse habile mereatur.

52

Quamvis vero ipsum complexionis equalitate vigeat, tamen quatuor complexionibus a qualitatum primarum concursu procedentium, quibus virtutes eius sua adimplent opera non privatur et quatuor humorum (?) substantias quatuor elementorum naturis similes in se continet quibus eius constitutio sustentatur.

53

Quoniam vero ab hac anima et eius virtutibus ac ab aliis differentiis virtutibusque ipsarum multorum operum genera emanant, que partium corporis distinctis officiis exercentur, in ipso natura organorum compositionem difformem disposuit per quam in singularibus partibus diversis operibus congrue adaptatur.

54

Hec autem dispositio corporis celestis ornatui comparatur, in qua distantiam a contrarietate, quam celum per excellentiam super elementa participat hoc corpus per complexionis equalem sibi vendicat confractionem, eius autem spiritus lucis celestis effigiem et calor celesti et vivifica caloris natura gerit, organorum vero distinctio stellarum et orbium officiis variis comparatur, ipsorum complexiones, species [fol. 43v, col. 1] virtutes et opera varietatem distinctam habentia stellarum aspectibus conformantur. Eius vero complementum universi machine continentie coequatur, quippe cum eius partes omnium rerum naturas ac similitudines comprehendant ut eius perfectio totius mundi ambitum contineat sub indivisibili unione.

55

Huius vero anime unionem precedit naturaliter sensibilis ac vegetabilis susceptio, cum iste corpus disponant in vita et operibus et sine ipsis intellectiva on posset excellentia corpori inclinari.

56

Substantie vero eius unio virtutm suarum unionem naturaliter antecedit, quippe cum primo iunctura primam perfectionem in essentie actu et vitam consistentem a sua substantia emanantem corpori exhibeat, quam operationes motus et regimen que a suis virtutibus oriuntur, ut prius ratione perfectionis quam motoris fungatur officio, et quia quod primum est in ortu, ultimum venit in occasu, in fine separationis interventu officia primo cessant et substantie unio, cum vita in mortis termino ultimo solvitur et in aliis differentiis actus primus fere cessantibus secundis manet. In omnibus igitur formis prima ultimo in compositi dissolutione recedit, cuius iunctura et primitus et nexu proximiori et infirmiori materie est compacta.

57

Cum autem alie ex fundamento corporalis materie educantur per suam impressionem substantie corpori uniuntur, a quo inseparabiliter dependent. Si vero cum intellectiva in homine eamdem essentiam participent, eius modum in sua unione secuntur diversitate in potentiis accidente.

58

Media vero ad hanc naturam secundum ordinem concurrunt: complexionis eaulitas dans a contrarietate recessum, organizatio ad opera virtutum corpus disponens, contentorum humorum et aliorum concurrentium complementum, calor vivificus vitam et motum internum eius et variorum operum exercitium procurans et spiritus animarum nature per lucis imitationem similis. Hec autem in viventibus secundum maiorem ac minorem perfectionem et secundum proportionem convenit estimare.

CAPITULUM SEXTUM

DE EXISTENTIA HUIUS ANIME IN CORPORE
59

Existit autem ipsa in corpore a corporis exigentia nullam substantie sue suscipiens distensionem. Nam eius simplicitas incorporea et a propria et ab aliena substantie et quantitatis est dimensione immunis et solis formis a materia corporali recipentibus fundamentum et maxime eius dimensionibus sequentibus distensio congruit; ipsa vero a materia nullam ducit originem et vita et opera et motus in quibus summum est complementum, que ab ea emanat, substantiam a materia et dimensionibus eius liberam requirunt et forma distensa, cum substantiam movet, ad motum non sufficit et ipsa motum suscipit quo anima hec est expers et similitudinum formarum intelligibilium spiritualium abstractarum inpressiones non formis materialis magnitudinis distensionem habentibus copulantur, quarum omnium ipsa gerit effigies et on formis distensis propter subiecti partibilitatem res secundum diversarum partium ordinem in diversis recipientium partibus partibiliter sustentatur, in ipsa vero rerum ymagines presentate in una [fol. 43v, col. 2] eius indivisibili virtute aut subsistentia infinite indivisibiliter consistunt. Ab omni igitur ratione distensionis penitus est semota.

60

Ipsa igitur sue substantie perfecta simplicitate vigens, nec distensionem neque divisionem a corpore suscipiens, sub indivisibili unitate substantie corpori copulatur. In qua existentie sue nullum organum proprium adaptatur. Nam ipsa sue substantie unione similis omnibus partibus et toti perfectionem primam tribuens actum vite primum influit uniformem et ex eius unione cum toto essentia et species compositi hominis una resultat, cuius esse in actu vite unico et non vario consistit et ipsa a corpore naturaliter sue originis nullum suscipit fundamentum, set sue substantie perfectionem summam a creatore datam participans et sue existentie fixionem subnixa corpori totaliter perfectis et summis dispositionibus decorato nullius partis proprie necessitatem exigens copulatur et operationes ab eius virtutibus propriis emanantes neque ipse virtutes organa requirunt propria, nin igitur eius substantia ad organum proprium se patitur coartari.

61

In omnibus vero partibus et in toto simul tota et indivisibilis existere estimatur. Nam ipsa cum perfectionem et primam essentialem et actum primum vite toti corpori per sue substantie unionem exhibeat, in toto et parte qualibet per substantie presentiam existit, quippe cum forma non det esse subiecto nec partibus eius nec per sue essentie unionem et parti cui non adest eius essentia ab ea non suscipit complementum. Similiter subiecto datur operatio ex virtutis forme influentia et cui parti non adest virtus neque actum operationis eius participat, et sicut nulla creatura materiam in qua non est eius virtus, non operatur et in qua non est eius essentia, eidem non confert esse sicut et pars in qua non est anime virtus, non recipit operis complementum et multo magis cui non unitur eius essentia non recipit actum primum est essentialem qui maiori et antiquiori indiget unione. Ipsa igitur omnibus partibus adest presentia substantie. Sed ipsa mensura (?), distensione, diffusione, divisione, multiplicatione vicissitudine et determinatione caret. Existit igitur in toto in qualibet parte tota simul simplicitatis sue retinens summam. Ipsa igitur, ut fas estimare videtur, in toto humano existens corpore, nulli parti nec essentia neque virtute copulatur set sue spirituali ac perfecte subsistentie innixa absque corporis dependencia in se ipsa fulcitur toti unita et nulli parti copulata et in sua permanens fixione corpus eiusque partes vivificat atque regit. Ipsa enim in sua natura absque respectu corporis est substantia simplex spiritualis incorporea, nullam dimensionem, nullam partibilitatem, nullam materie distensionem participans, et ideo tota simul in sua simplici indivisibilitate tollitur, nullam loci corporis circumscriptionem occupans set est substantia creata ex substantie principiis constituta secundum suam exigentiam ac virtutem determinatam habens limitationem, sicut et intelligentiis convenit separatis quarum naturam gerit. Igitur ipsa sicut et intelligentia [fol. 44r, col. 1] sicut spiritualem existentiam coartatam in se retinet, ut consistentiam habeat in sua substantiali permanens fixione, non sumit situs diversos accipiens set ipsa virtutes habet liberas nullis organis applicatas. Nam omnium rerum corporalium ac spiritualium per indifferentiam ex capax nullo organi interventu obiectorum destinationem inducente, nulli igitur parti corporis substantia ac virtute unitur.

62

Cum autem corporis sit perfectio ei vitam tribuens atque regimen ei toti sua essentia copulatur. Huic autem rei multe similitudines adaptantur; comparatur enim eius existentia in corpore intelligentie alicui corpus regenti et naute regenti navem et lucerne modio velate et corpori fixo vestimento inducto et homini in domo collocato et rei spirituali fixe corpus regenti et se sermone spirituali absque motu corporis declaranti et dispositione anime huius cum nullo motu corprois interiori et exteriori interveniente spirituali sermoni, loquitur, confert, iudicat ac discernit et ex hoc cognoscitur si ipsa corpore exuta prius, posterius corpus induat et ex eius separatione, in qua corpore deposito tamquam exteriori vestimento ipsa in sua permanet fixione. Et hoc ex denominatione actus primi et posteriorum operum declaratur: nam actus primus et postremus sic toti homini appropriatur ut nulla pars eorum denominationem recipiat et hoc est, quia ipsa ita totum sibi appropriat et secundum suam substantiam a cuius influentia et presentia fluit vita et secundum virtutes a cuius influentia emanant opera ut nullam attingant partem, set cum in homine vegetabilis ac sensibilis sin intellective connexe, ipse more proprio secundum substantiam et virtutem toti corpori ac singulis eius partibus complexantur.

63

Omni autem anime differentie commune est per distensionem partium corporis sue substantie distensionem non recipere licet propter inequalem a materia dependentiam hoc eis inequaliter insit, vita enim in motu interno continuo et opera ipsam sequentia substantiam et virtutem in se unitam et non per materie diffusionem dispersa requirentia in anima hanc distensionem minime patiuntur.

64

Alie autem due, si in homine cum intellectiva eodem reputantur, materiam existentie eius in corpore imitantur in potentiarum dependentia diversitate pensata. Ipse vero secundum se cuilibet parti per essentiam indivisibiliter copulantur; cum enim omnibus partibus per media disposita actum primum vite tribuant ex sue substantie unione, non tamen substantie distensionem, divisionem, multiplicationem pacientes tote simul per essentiam toti ac partibus copulantur earum substantia virtutibus singulis connexa, in qua omnes ipse unitates reductionem tenet, in singulis partibus indivisibiliter existit.

CAPITULUM SEPTIMUM

DE COMPARATIONE INTELLECTIVE AD ALIAS IN SUBSTANTIE IDEMPTITATE ET DIVERSITATE
65

Rationabile autem censetur tres anime differentias in homine unitatem substantie et virtutum distinctionem habere; nam humana species a forme [fol. 44r, col. 2] unitate, a qua unam contrahit perfectionem, suscipit essentie unitatem et natura humana solum gignit hominem ex una anime natura ex eius virtute suscepta regula actionis et ideo censetur idoneum essentiam humanam in persone unitate constitutam diversas substantias anime aggregatas participare; et cum omnes rerum naturas et proprietates spiritualium ac corporalium hominis natura comprehendat, ad unitatem essentie in ipso reducuntur genera entium, viventium et cognoscentium. Non videtur igitur plures habere animas ad unam substantiam non reductas et propter reductionem ad unam substantiam videntur hee differentue ad invicem colligari secundum ordinem et in suis actionibus se retractione mutua prepedire, cum anime substantie (sic) eas continens quarumdam virtutum relictis officiis ad illorum dirigitur actiones et earum continentia non a corpore set ab ipsius substantie anime suscipitur fundamento et estimantur, uti trigonus ad tetragonum ad invicem se habere et ut genera et aliis speciebus divisa in eadem concurrentia ad unitatem substantie reducuntur sit et ipse ad unam reduci substantiam estimantur.

66

Certum autem iudicium earum substancialem declarat differentiam, nom due ex natura, in corporali materia existente, ex vir-tutum a materia dependentium et corpori actionibus corporalibus per media corporalia preparationem dantium, officio educuntur et earum radix cum semine dirivatur mediis corporalibus sustenta et earum ortus simul cum adaptationibus incipiens naturali et temporali ordine antecedit et partibus per successionem dispositionum complementum suscipientibus eis non simul imprimuntur nec simul et equaliter in singulis operantur et due, more aliarum formarum, licet non distense materie inprimuntur, et ipse alicuius partis corporis perfectiones dicuntur et propter sui connexionem cum corpore passionem ac corruptionem paciuntur. Hec autem omnia substantie idemptitatem removent a quibus intellectiva substantia penitus est semota et ipsa in sua interiori affectione secundum interiorem integritatem et responsionem aliarum circumscriptis officiis et membrorum suam ostendit existentiam ab aliis liberam et inmunem, non igitur cum aliis eandem essentiam participare iudicatur.

67

Tribus igitur differentiis in homine substantia diversis existentibus intellectiva ultimam prestans perfectionem alias continet et regit et in eis unitas perfectionis, ordinis et regiminis attenditur et in ipsis est unio substantiarum absque aggregatione ut plurium luminum in unum concurrentium et mediis proportionalibus intercidentibus, quibus anima corpori connectitur compositio unitatem acquirit et naturis conformibus secundum ordinem in anime differentiis concurrentibus, per quas due ad invicem et ad intellectivam secundum elevationem et intellective ad ipsas secundum inclinationem in substantia et virtutibus confederantur naturali ac debito federe coniunguntur [fol. 44v, col. 1] et ex earum iuncture ratione humana substantia naturalem suscipit unitatem.

68

Si autem hee tres differentie eandem habere essentiam censeantur, in eodem instanti, ortu suscepto, corpori perfecte disposito infunduntur in eo dispositionibus tempore acquisitis; vegetabilis vero primo et sensibilis secundo tamquam inferiores corpori inclinantur et intellectiva ultima corpori naturali distantia copulatur.

69

Cum vero differentie in essentia iudicentur ortus duarum in- tellectiam tempore antecedit. Nam vegetabilis ex naturali fundamento in semine constituto primo ex virtutum activarum officia af actum existentie perducitur, et corpori ac eius partibus dispositis inpressa eius actum primum vite et operum exhibet; deinde sensibilis ei succedit vitam propriam et opera eis communicans et harum ortus virtutum inferiorum operibus procedit, ultimo autem intellectiva a virtute extrinseca libero exitu collata corpori mediis concurrentibus duabus preiacentibus infunditur ex cuius adventu summum advenit complementum.

70

Duarum vero productio in tempore exercetur et earum existentie terminus nin indivisibilis temporis mensuratur; intellective vero exitus evo consistit, eius collatio in eodem set eius in corpore susceptio in nunc temporis completur et in illis indivisibilibus temporis non discernitur intervallo.

71

Intellectiva vero absque duabus nequit corpori, quippe cum corpus humanum omnium rerum proprietates contineat et naturas quibus omnibus corporibus est conforme et anima omnes anime colligit differentias et vegetabilis corpori necessaria opera ministrat, sine quibus vita eius et opera ab anima emanantia nequeunt persistere et sensibilis ei opera et regimen exhibet et eius anime in rerum omnium perceptione et motu necessariam exhibet servitutem et intellective excellentia absque ipsarum iunctura conformi media corpori non patitur inclinari et omnes differentie concurrentes cum genre ad eius contitutionem in vitam, sensum et intellectum iuvantes in tribus differentiis anime fundantur. Eis autem et corpori dispositio intellectiva unitur secundum earum mutuam conformitatem nature et proprietatum. Set eius substantia earum substantiis primo iungitur. Deinde potentie eius ad earum potentias conformantur, et ex conformi iunctura procedens unio unam essentiam constituit in coniuncto. Intellectiva vero aliis nobilitate et completionis ordine precedente, alie generatione et naturali ordine antecedunt.

CAPITULUM OCTAVUM

DE SEPARATIONE INTELLECTIVE ANIME A CORPORE
72

Inteçlectiva vero anima nata a corpore corruptibili separari in corruptione eius sue substantie [fol. 44v, col. 2] non recipit corrptelam, cuius salvationem quinque declarationum genera manifestant: Primum est inmunitas sui exitus a corporis fundamento. Secundum sui ortus condicio. Tertium sue nature proprietas. Quartum finis eius. Quintum operum dispositio.

73

Ex primo igitur genere eius salvatio declaratur: nam forme a corporali materia dependentes ex essentiali et conformi sibi natura intra contenta sumunt originem et virtutes activas inferiores ipsas ex illa natura ad actum conducunt et universaliter omnes in materie potestate et fundamento consistunt, ex quo agentis virtus ipsas producit et due anime ex hac natura sibi conformi ab anima generantis emissa per virtutem eiusdem officium producuntur (sic).

74

Et cum semine earum naturale fundamentum ab anima influit, sicut corpus ex corporis materia descendit, set virtutes active ab anima profluunt sicut corporales et media, spiritus et calor a corpore et ideo omnes tales forme cum materia sumunt corruptionem. Ab hiis autem onmibus intellectiva inmunis penitus comprobatur, set forme dependentes, sicut et due anime non simul, set secundum ordinem temporis prout parcium dispositiones merentur, partibus inprimuntur et inprese actum essentialem dant primum et secundos in ipsis exercent. Substantia vero libera in eodem temporis intervallo dispositionum corporis et mediorum a virtutibus activis pre- paratis et earum productio exercetur et in eodem temporis termino terminus dispositionum et earum actualis existentia completur. Substantia vero libera hoc non patitur intervallum set intellectiva non est forma inpressa materie corporali, set non est distensa secundum corporis distensionem, set existit in corpore ad instar lucis celestis in inferiori corpore delate. Set ipsa corpori infunditur, a quo non dependet ad instar lucis celestis in aere; due vero lumini et perspicuo interiori in aere radiato, set due corpori et mediis eius secundum conformitatem et nexum substantie mutuo indissolubilem coniunguntur, ipsa vero absque sui nexu libera eis copulatur, set ipsa assimilatur substantie separate cui per sui presentiam datur officium perfectionis et regiminis corporis; alie vero forme et substantie materie coniuncte, sed ad ipsam comparatur corpus tamquam vestimentum tegens et laterna ad lucernam, ad alias veri (?) continens et ignis ad suum lumen set ipsa existit in corpore neque ad totum neque ad partes diffusa, set sicut in sue substantie permanens fixione, set ad ipsum comparatur ut intelligencia ad corpus, in quo est et ut nauta ad navim set ipsa a nullo dependens corporis organo sue substantie existentie virtutibus et operibus deputato ut actus nullius esse corporis censeatur. Ipsa igitur in corruptione corporis sue substantie non suscipit detrimentum.

75

Ex secundo vero genere eius salvatio sic astruitur: Nam ipsa more perpetuarum substantiarum non ex fundamento materie, non ex [fol. 45r, col. 1] virtutum inferiorum nec superiorum officio a creatore liberum sumit ortum, set specierum eius multiplicatio non ex materie multiplicatione, nec ex sui et virtutum earum vel aliarum actione multiplicativam propagationem recipit, set secundum necessitatem multitudinis subiectorum indivisibilem suscipit multiplicationem, set cum aliis incorporeis ac corporeis creaturis ortum creationis solum servantibus incorruptio concedatur, ut ei non negetur rectum est, set eius ortus evo et existentia continuatur, licet eius receptio termino temporis et opera tempore mensurentur; evum vero mensura est non fluens, in qua perpetua conservantur, cui temporis partes rerum corruptibilium non adequantur, set rebus corruptibilis datur virtus propagativa ut in similibus conserven-tur; hac vero virtute caret ipsa, non ergo in similibus, set in se conservatio, que in rebus inesta perpetuis, ei datur; ipsa igitur corrupto corpore manet salva.

76

Ex tertio quoque genere eius salvatio sic sit nota: Nam ipsa prima similem conditori eius ymaginem ab eo sibi inpressam incorruptibiliter gerit, set rectoris maioris mundi ipsa minoris rectrix condiciones imitatur. Set rerum incorporearum et corporearum omniumque effigies que ipsius eternitatis speculo eternaliter continentur, in ipsa tanquam in ultimo speculo nate sunt recipi et perpetuo contineri, set ipsa substantiis separatis ordine existentie equalis evum cum eis participans simili perpetuitate congauderet, set per suum accessum ad creatorem equalem aut maiorem simili salvatione contenta est. Se ipsa est substantia incorporea materia carens transmutabili a contrarietate semota non delatam (sic) per dependentiam per rem corruptibilem, set substantie incorporee non adest nisi duplex corruptionis causa a materia corruptibili dependencia qua cum ipsa careat, corruptionem corporis non sequitur et defectus sui originalis, que a corpore non trahit, set a condicione sue nature a qua virtus eam liberat conditoris, set cum dicitur forme a materia separabilis aut pereuntis contrarietatis occursus corporalis materie ac corruptibilis dependencia partium dissolutio, cause conservantis absentia corruptionem procreent, ab hiis omnibus est semota, set et a paulativa labefactione que rebus mortalibus inest, inmunis est, cum nullum patiatur langorem, inmo post ultimam consumptionem corporis ac virtutum defectum confortetur corporalium. Ipsa igitur corruptela ex corruptione corporis non incurrit.

77

Ex quarto autem genere sic eius conservatio confirmatur. Nam omnium rerum status que non ad rem corruptibilem terminatur, ad ipsam per quam omnes sunt conserte ordinatur, sed et omnium rerum genra: in entibus, viventibus et cognoscentibus, constitutum, in omnibus rebus diffusa creator in ipsa univit quam sibi similem in hiis constituens, sicut ipsa rebus mundi maio- [fol. 45r, col. 2] ris exhibuit, sic ea per ipsam minori cuius est perfectio dispensatur et in ipsa suorum opera finem constituit set ipsa omnium rerum capax, exemplari primo simillima eius et in ipso contentorum est receptiva, set cum per extranea ipsum cognoscat per sui presentiam ipsum est cognoscere nata separata et ei per presentiam presentari, set summum bonum quod virtutibus acquirit nata est recipere cui munera corporis contrahit, set merita virtutum felicitatem, demerita penam exigunt. [Ad] hoc autem conditor primus vitam largitur. Set premium ac penam iudicii libra dictat quod in vita non datur set vita hac multis laborat angustiis et virtutes ad felicitatem ducentes in mundanis miseriis roboranutr. Un huius igitur vite angustiis felicitas non confertur set ea anime post vitam donatur est virtutes ad felicitatis statum perfectum ac perpetuum dirigunt, quod hec vita non prestat. Igitur anima ipsum suscipit separata set reprobi maiori huius vite iucunditate congaudent; ne igitur reproborum ordo frustetur, alterius vite anima suscipiet statum iocundum set extreme summe substantie carent penitus corruptela, infime vero eam paciuntur, igitur medio natura humana corporali eam patitur fundamento, anime vero eam refugit fixione, set yle que est formarum fundamentum primum, corruptionem essentie non suscipit, igitur et hec anima que est omnium ultima forma ac finis a corruptione videtur inmunis, set yle cum sit omnium formarum corporalium sustentatrix, fixa manet. Similiter ipsa cum spiritualium ac incorruptibilium exemplarium sit receptaculum, incorruptibilis iudicatur, set corporis nexum dissolvit appetit, cum nulla forma corruptibilis materie dissolutionem desideret, ipsa igitur corrupto corpore separatur.

78

Ex quinto vero genere sic eius permanentia demonstratur. Nam formarum inseparabilium esse ab eis procedens non eis est proprium set coniuncti, quippe cum materie et earum connexio hec requirat, set due anime vitam corpori dantes non sibi propriam, set conuncti propter sui cum corpore et mediis nexum et originis fundamentum esse conmune a proprio non distinguunt, ipsa vero vite actum proprium tenens non corporis, non coniuncti proximi ex sui unione esse composito confert, set habet virtutem separabilem perpetuam in actu continuo persistentem, set propter impermixtionem substantie ac virtutum eius cum materia corporali in- dustriam coartare, effigierum rerum est comprehensiva, set ad res separatas a materia comprehendendas dirigit aspectum, set ei inpressiones separate presentantur, set ei quiescentibus operibus virtutum inferiorum proprie occurrunt ymagines et visiones ipsi a supremis substantiis inprimuntur, set affectiones ad summum statum sui aspectus ele- [fol. 45v, col. 1] vatione ordinat, set in ipsa est virtutum supremarum ab infimis elevatatum aspectus cognitionis et affectionis ad creatorem et supremas substantias, set hic aspectus viget cum virtutes inferiores corporales naturales et animales deprimitur, set propter obumbrationis corporalis remotionem obstaculi sue substantie et suorum operum et suarum reflexionum et per sui aspectus presentiam comprehensiva, set cum in formis inferioribus et animabus duabus et ipsarum virtutibus ad defectum corporis et organorum debilitas consequatur, eius substantia, virtutes et actus proprii in corporis menbrorum et virtutum inferiorum corporalium et aliarum debilitate vigorem retinent, inmo propria opera in discretione, puritate et rectitudine suscipiunt incrementum, cum propter organorum passionem et obiectorum excellentiam virtutes sensibiles corrumpantur, eius propter sui inmunitatem virtutes non defectant, set aliarum aspectus quanto plus organis applicatur tanto ipse certius vigent in quorum distantia deficiunt; ipsa vero quanto magis ab eis elevata in se ipsam colligitur, tanto eius magis intuitus confortatur, set ideo pro fine elevatione in obicetorum excellentiis fortior redditur sed in suis operibus fatigatione non recipit set in virtutum et operum et obiectorum terminum non attingit cum omnium infinitum receptaculum capax sit, et omnium indagatrix, set obiecta infinita complectitur, nec ab infinitis fatigatur, nec ac excellentibus leditur, set incorruptibilis virtus ei vite respondet obiecti, et ad perpetua obiecta naturaliter inclinatur, set motive virtutes ad finem perpetuum dirigunt appetitum suum et eterni bono desiderio affecte ut cognoscitive ad primi eterni et certi veri apprehensionem elevantur, nec in ipsa hic ordo est frustra, et si finem perpetuum ad quem omnia dirigit opera, non attingeret, eius intento frustraretur, set cum singularium corporalium virtutum opera in langore corporis quiescere rerum capax, exemplari primo simillima eius et in ipso contentorum est receptiva, set cum per extranea ipsum cognoscat per sui presentiam ipsum est cognoscere nata separata et ei per presentiam presentari, set summum bonum quod virtutibus acquirit nata est recipere cui munera corporis contradit, set merita virtutum felicitatem, demerita penam exigunt. [Ad] hoc autem conditor primus vitam largitur. Set premium ac penam iudicii libr dicta quod in vita non datur set vita hec multis laborat angustiis et virtutes ad felicitatem ducentes in mundanis miseriis roborantur. In huius igitur vite angustiis felicitas non confertur set ea anime post vitam donatur set virtutes ad felicitatis statum perfectum ac perpetuum dirigunt, quod hec vita non prestat. Igitur anima ipsum suscipit separata set reprobi maiori huius vite iucunditate congaudent; ne igitur reproborum ordo frustetur, alterius vite anima suscipiet statum iocundum set extreme summe substantie carent penitus corruptela, infime vero eam paciuntur, igitur medio natura humana corporali eam patitur fundamenti, anime vero eam refugit fixione, set yle que est formarum fundamentum primum, corruptionem essentie non suscipit, igitur et hec anima que est omnium ultima forma ac finis a corruptione videtur inmunis, set yle cum sit omnium formarum corporalium sustentatrix, fixa manet. Similiter ipsa cum spiritualium ac incorruptibilium exemplarium sit receptaculum, incorruptibilis iudicatur, set corporis nexum dissolvi appetit, cum nulla forma corruptibilis materie dissolutionem desideret, ipsa igitur corrupto corpore separatur.

79

Ex quinto vero genere sic eius permanentia demonstratur. Nam formarum inseparabilium esse ab eis procedens non eis est proprium set coniuncti, quippe cum materie et earum connexio hec requirat, set due anime vitam corpori dantes non sibi propriam, set conuncti propter sui cum corpore et mediis nexum et originis fundamentum esse conmune a proprio non distinguunt, ipsa vero vite actum proprium tenens non corporis, non coniuncti proximi ex sui unione esse composito confert, set habet virtutem separabilem perpetuam in actu continuo persistentem, set propter impermixtionem substantie ac virtutum eius cum materia corporali in-dustriam coartare, effigierum rerum est comprehensiva, set ad res separatas a materia comprehendendas dirigit aspectum, set ei inpressiones separate presentantur, set ei quiescentibus operibus virtutum inferiorum proprie occurrunt ymagines et visiones ipsi a supremis substantiis inprimuntur, st affectiones ad summum statum sui aspectus ele- [fol. 45v, col. 1] vatione ordinat, set in ipsa est virtutum supremarum ab infimis elevatatum aspectus cognitionis et affectionis ad creatorem et supremas substantias, set hic aspectus viget cum virtutes inferiores corporales naturales et animales deprimitur, set propter obumbrationis corporalis remotionem obstaculi sue substantie et suorum operum et suarum reflexionum et per sui aspectus presentiam comprehensiva, set cum in formis inferioribus et animanus duabus et ipsarum virtutibus ad defectum corporis et organorum debilitas consequatur, eius substantia, virtutes et actus proprii in corporis menbrorum et virtutum inferiorum corporalium et aliarum debilitate vigorem retinent, inmo propria opera in discretione, puritate et rectitudine suscipiunt incrementum, cum propter orgonorum passionem et obiectorum excellentiam virtutes sensibiles corrumpantur, eius propter sui inmunitatem vitrutes non defectant, set aliarum aspectus quanto plus organis applicatur tanto ipse certius vigent in quorum distantia deficiunt; ipsa vero quanto magis ab eis elevata in se ipsam colligitur, tanto eius magis intuitus confortatur, set ideo pro fine elevatione in obiectorum excellentiis fortior redditur sed in suis operibus fatigatione non recipit set in virtutum et operum et obiectorum terminum non attingit cum omnium infinitum receptaculum capax sit, et omnium indagatrix, set obiecta infinita complectitur, nec ab infinitis fatigatur, nec ab excellentibus leditur, set incorruptibilis virtus ei vite respondet obiecti, et ad perpetua obiecta naturaliter inclinatur, set motive virtutes ad finem perpetuum dirigunt appetitum suum et eterni boni desiderio affecte ut cognoscitive ad primi eterni et certi veri apprehensionem elevantur, nec in ipsa hic ordo est frustra, et si finem perpetuum ad quem omnia dirigit opera, non attingeret, eius intento frustraretur, set cum singularium corporalium virtutum opera in langore corporis quiescere conpellantur et quietem appetant ac procurent ipsa propter operum excellentiam effectum, multitudinem ac finis interminationem perpetuam que consequi procurant, nunquam corporis exigentia conquiescit, set virtutem et actum habet a corpore inmunes, que inmunitatem substantie eius iudicant et quasdam conceptiones penitus incorporeas tenet, ut finem, prudentiam et similes quas sine corporis natura pertractat. Nam perceptio prima sensibilium formarum corporalis propriis eget organis. Secunda interior non penitus a nexu corporis est inmunis. Tertia vero ut spiritualium formarum acceptio est propria anime huius que omnino a corpore elevatur, set incorruptibiles rerum essentias et simplices substantias et res que sunt ubique et semper que hic et nunc non coartantur conprehendit, set eius [fol. 45v, col. 2] intellectus qui intellectui substantie separate est conformis, solo contactu corporeorum fantasmatum distans quo cessante in pari manet incorruptione, set neque virtute nec opere nature legibus astringitur, sua libertate contenta, non coacta ad ea sola que naturalis procurat industriam inclinari, set ipsa virtutibus inferioribus omnibus et menbrorum officiis cessantibus et nullo motu ab extrinseco accedente interno nutu existentia suam naturam, virtutes et opera asseverat, ipsa igitur a conditionibus corporis inmunis ac separabilis non sequitur corporis corruptelam.

80

Corruptione vero corporis sex rerum genera procurant: primum est eius et suorum principiorum dispositio; incursum contrariorum; cum materia transmutabili elementorum nexum dissolubilem; ipsorum inclinationem ad dissolutionem et regressum ad simplicitatem ac principiorum coagulationem debilem conprehendens. Secundum est mediorum vite processus in quo actio caloris naturalis continua essentialem humiditatem consummentis, humiiditatis consumptio et caloris sequens extincto eius, continua ex natura propria declinatio, post statum viventis eius debilitas, humiditatis a quo se extinguentis eam qualitate continua et multitudine obviatio continentur. Tertium est menbrorum humanorum et omnium contentorum dissipatio, corruptio et permutatio, Quartum est anime industria in quo actuantium eius affectionum et motuum corpus exterminantium, contrarietas inclinationum eius ad exigentiam corporis, excessus operum a corpore exactorum langorem inducens consistit. Quintum est rerum exteriorum permutativum superiorum et inferiorum corpus suis inpressionibus permutativum. Sextum est finis consecutio, quam cum in corporis angustia non attingit, extra ipsum consequi laborat.

81

Cum igitur ipsa sit perpetua et corpus corruptibile, non sumens interitum cum ipso, a corpore separatur. Nam dispar est condicio utriusque, quippe cum ipsius sit existentia interna, set corporis temporalis et corporis existentie duratio terminum consequatur; anime autem durationi nullius terminus respondet, corrupto ergo corpore manet ipsa et opera eius hec declarant que cum sint plurima, nullum tempus requirentia, inmo que numquam tempore conplentur et corpus ad ipsa non sufficiens, cum tempus sibi determinatum excedit, langorem incurrat. Similiter autem et cum ipsum neque existentie neque operibus anime adequatur, necesse est terminum universalis incurrere defectus ipsa integritatem sue perpetue existentie retinente.

82

Quoniam vero eius in corpore existentia nulli parte proprie adaptatur, set sue innixa substantie toti coniungitur totum ac partes perficiens, connectens, firmansm vivificans, atque regens, in suo exitu nullam vitam datam rescipit partem, quippe cum sit incorporea transitu ac penetratione non indigens corporali et [fol. 46r, col. 1] eius existentie exigentie modus exitus respondet: a toto igitur recedit sua fixione suffulta et a nulla certa parte seiungitur; alie vero due sicut corpore sumunt interitum, in toto et in singulis partibus cum natura corporis ac mediis extinguuntur; ex anime vero exitu natura corporis et partium connectentis accidit dissolutio, dolor, corruptio, marcentia et putredo. In menbris vero hanelitui et vite officiis deputatis in vite interitu exitus anime sinthomata ac vestigia maxime declarantur.

CAPITULUM NONUM

DE INMORTALITATE ANIME INTELLECTIVE
83

Eius autem vita post separationem perpetuam inmortalitatem participat. Nam ex quo premissis demonstrationibus convincitur, in corpore et in eius destructione non incurrere corruptelam multo magis separata a corporis corruptione salvatur, in sua permanens fixione, set eius ortus evo; eius autem susceptio, unio dependentia et operatio tempore mensurantur; regressus autem post corporis corrptionem ortui similis in evo consistit; quicumque igitur dependentiam corporis tempore conprehensam participat, in tempore cum corpore periit. Sua vero existentia in exitu et regressu in evo consistens perpetuo perseverant, set omnis cprruptio ex contrarietatis incursu cum materia transmutabili aut a dependentia a subiecto corruptibili aut dispositione compositionis aut a defectu nature procedit a quibus fere omnibus ipsa inmunis est, set si ipsa simplex penitus censetur et omnino actus nichil possibilis nec continens omni dissolutione a corpore a corruptione caret, set si sit composita ex possibili principio et catu hec compositio sue non repugnant salvationi. Nam materia corruptionem procurans contrarietati est connexa. Set cum ab ea unus actus abicitur alio ad quem inclinat ex nature opere eius privatio restituitur absque temporis intervallo, set materia que secundum totum ambitum unum ac proprium sibi actum manifestat, eo contenta ad alias non evagatur, ut in celi materia patet; alia vero ad formarum extenditur multitudinem. Set ideo in prima non fit actuum mutua renovatio, et sic nec specierum compositarum multiplicatio. Hec autem eius possibili principio competunt, set naturalis exigentia cum dissolvit compositum adducit ipsum ad possibile fundamentum ultra quod nec progreditur. Hoc autem, quia absque actu subsistere non potest nature industria ei alterum confert. Hec autem renovatio ei non convenit, set in dissolubilibus rebus in materia est potentia ad corruptionem. In perpetuis vero potentia non est ad transmutationem, set in ipsis potetnia ad actum redacta, nec ab ipso in subsistentia diversa ad contrarium non deducitur sed utriusque indissolubilis nexus dissolutionem in composito fi- [fol, 46r, col. 2] eri non permittit. Ex dependentia vero rei corruptibilis ipsam non recipere corruptionem conditiones eius separationem declarantes ostendunt, defectus autem corruptionem inducens non censetur ei inesse nisi ex ortu, in quo ex nichilo processit. Nam hic defectus in ipsa neque relinquintur nec existit, inmo eius exitum antecessit et non onducit ei intrinsecam dispositionem nec possibilis nec actus ad existentiam vel corruptionem. Et non est principium nec condicio principii nec ad exitum nec ad corruptionem conferens. Et non est privatio, set quedam distantia a causa prima et absolutio a materiali principio. Et cum sit materialis fundamenti carentia, potius eam a dependentia et a conditione corruptionis absolvet. Et ideo res quibus hec carentia non adest, set principii materialis subsistentia, pluribus causis corruptionis subiecte sunt, que vero eam recipiunt corruptionem minorem causam suscipiunt. Et creatoris existentiam virtutem et opus nichil antecessit. Et ideo remotio vel precedentis principii ei competit, non autem in eo defectum existentie et causalitatis gingnit (sic) et in ipsa in ratione rei causate hic est defectus cum ipsam nullum principium, ex quo fieret, antecessit; non igitur in ea occasionem corruptionis et defectus in suo ortu et existentia generat. Et res cuius ortus non incepit sue existentie terminum non incurrit. Ei vero conpetit hic defectus cum eam nichil ex quo et a quo procederet, antecessit et res ortum habens cuius precessit principium materiale, formale et efficiens in finem corruptionis tendit eo amplius quo magis pluribus principiis ortum sortientibus est connexa, igitur carentia in absolutione a materia principio consistens non est rei finitionis principium, et ideo creator, cum sit ab huius ortus factoris, materie, forme sue, conditionum, dispo- sitionum, mediorum dependentia absolutus que predicta feren antecessit, a fine penitus est semotus. Et simplicitas, independentia, absolutio, a multis principiis redactio ad essentie unitatem hanc carentiam consecuntur que non corruptionem, set potius summam et perfectam perpetuitatem inducunt, non igitur defectus principii ex quo res sit cum assertione factoris ipsi occasionem exhibet corrumpendi; manet igitur in conservatione perpetua separata.

84

Hec autem inmortalitatis permanentia ex creantis virtutis influentia confirmatur. Nam ipsa ex sui conditione solum non existentie defectum possidet, esse autem ad complementum a creatore suscipit; igitur soli sue nature condicioni relicta vergit in defectum. Et cum quelibet creatura ad suam originem nata sit regredi, cum ex nichilo ipsa processerit ad nichilum [fol. 46v, col. 1] sui exigentia creditur regressura. Et cum existentia et defectu sua subsistentia componatur ad non esse et defectum dissolubilis iudicatur. Et causa summa que initium non sumpsit ad originem regredi non sit nata ipsa more rei interitum habentis ad ipsam reverti nata est possibilis ad defectum. Et creator cum rei producte non partem substantie ad modum nature set totum eius subiectum, principia et ipsorum coniunctionem producat non ex aliquo preiacenti, non solum ad rei productionem set ad eius tenorem et continuationem operatur sine cuius virtute res vergit in defectum. Et cum ei ipsa ex possibili et actu sit composito cuius nexus est dissolubilis virtus creatoris nexum continet ac custodit. Et cum in omnibus conditionibus creator excedat creaturam gradibus infinitis, ut existentiam con (sic) secundum infinitam precesserit distantiam, sic et eius continuatio eius permentiam (sic) inmensa excellentia transcendit, igitur ipsa in sua duratione ex propria natura subcumbit. Et res distantiam a termino fluctuans labitur in defectum et ideo creatura a primoet summo termino complementi infinita distantia distans ex sui natura lapsum incurrit. Et hoc ex ordine rerum perpenditur in quibus longa distantia a principio res ad corruptionem perducit, omnes ab eo distant, licet distantia inequali sicut per distantiam corrumpuntur, sic per accesum conservantur; hec autem distantia ad aproximationem redacta defectum ad complementum producit; distantia vero ex natura creature, appropriatio vero procedit ex opere creatoris; non videtur igitur originalis defectus nichili hanc corruptionem inducere set creature existentie a primo termino existentie qua cum res ab eo recedunt, ad existentie defectum vergunt et hoc in operibus declaratur in quibus per distantiam aspectus contemplationis a summo vero cadit creatura in erroris ignoranciam; per approximationem vero infallibili perceptione perficitur et per deviationem affectus a summo bono ad malitiam vergit, per accessum vero ad bonitatis perducit complementum, distantia vero ex proprio defectu accessus ex virtutis elevantis emanat; igitur omni creature existentie perceptionis et operis ex propria natura defectus inesse videtur, complementum vero ex virtutis beneficio creatoris.

85

Intellectiva igitur perpetuam inmortalitatem ex naturali participans exigentia a factoris sui virtute suscipiens complementum in suo tenore ex eius influentia confirmatur.

CAPITULUM DECIMUM

DE CORRUPTIONE ALIARUM DUARUM ANIMARUM ET QUARUMDAM VIRTUTUM ANIME
86

Cum autem a quibusdam veritati consonum censeatur tres differentias in homine essentialem tenere distinctionem, in intellective vero separatione due videntur dissolutione corporis interire quarum [fol. 46v, col. 2] corruptio ex conditionibus contrariis predictis separationem et perpetuitatem intellective asserentibus declaratur.

87

Intellectiva igitur post separationem ad sui ortus conditionem rediens incorruptibilis vite dotem suscipit possidendam; ipse vero ad sue fundamentum originis revertentes incurrunt cum corpore corruptelam.

88

Separata autem intellectiva sensibilium virtutum affectiones retinens quasdam ex propria industria nixa ipsas videtur in delectatione et tristitia quodam disponi.

89

Reactius autem creditur ut cum intellective omnia obiecta respondeant et ipsa omnium affectionum in se gerat muneris officio propria virtute obiecta sensibilia contractet et ideo separata ex sua industria in obiectis sffcitur sensibilibus non sensitivis set intellectivis virtutibus discernendis.

90

Si autem tres differentie ad unam essentialem intellective in homine reducantur similiter due cum ipsa separantur, corpori mediis contentis virtutibus corporalibus et operibus corruptela tantum modo attributa. Set induatur virtutibus cum ab organis dependeant corporalibus videtur cum corpore accidere earum substantiis cum intellectiva separatis manentibus incorruptis.

91

Estimatur autem certius ipsam virtutes proprias in separatione secum trahere operibus et aspectibus inferioribus cum corpore pereuntibus; virtutes autem habitus retinent intrinsecos absque actibus extrinsecis corpori commodatos et vegetabiles virtutes ad conservationem solum deputantur, sensibiles autem habitus intrinsecos retinentes ab actibus extrinsecis desistentes opera sua ad internos intellective dirigunt aciei aspectus in quibus ipsa anima affectiones omnes sine organorum officio sensibiles internis motibus exercet.

92

Intellective vero virtutes organis non connexe set in anime separate substantia fixe nullum cum corpore sumunt interirum, set solum opera inferiora et aspectus circa regimen corporis attributi destruuntur, virtutes autem habitum retinentes ad internos anime aspectus redeunt et ad eius internum statum collecte, interna opera absque corporis amminiculo et inferiorum operum concursum exercent et ad puriorem, altiorem et perfectiorem estatur earum perducuntur.

93

EXPLICIT TRACTATUS NONUS

PrevBack to TopNext