Text List

Prev

How to Cite

Next

INCIPIT [TRACTATUS] OCTAVUS: DE VIRTUTIBUS SENSIBILIBUS MOTIVIS

1

Virtutum quidem sensibilium apprehensivarum expleto negotio ad motivaarum noticiam sermonis progressus devolvatur, circa quarum naturas officia et opera presens tractatus octavus secundum ordinem constituatur in quo VII capitula distinguuntur.

2

In primo igitur de essentia virtutis motive et de generati differentiarum eius distinctione. In secundo specialiter de virtutibus dispositivis. In tertio de affectivis. In quarto de passionibus anime. In quinto de executivis motus. In sexto de motu progressivo animalium. In septimo de motu partium corporis secundum dilatationem et constrictionem.

CAPITULUM PRIMUM: DE ESSENTIA VIRTUTIS MOTIVE ET DE GENERALI DIFFERENTIARUM EIUS DISTINCTIONE

3

Lex nature provida virtutem motivam ab anima sensibili emanantem animali ad sui regimen disposuit ordinari. Nam cum animali proficuorum atque nocivorum incursus inmoneat que sibi ex sua intrinseca constitutione et extrinseca obviatione presentatur, ut hec quidem cum desiderio amplectatut, illa vero cum indignitate effugiat, propter regiminis officium ei virtus motiva deputatur et cum omni animali insit virtutum apprehensivarum officium multiforme.

4

Apprehensio [fol. 37v, col. 2] vero est actus aliena investigans obiecta, que ex cognitionis iudicio prosequenda aut fugienda censentur, ut non sit apprehensionis actio frustatoria, necesse est virtutis motive opus concurrere eius itentionem conplens eligenda prosequens ac fugienda repellens et omnia corpora ex naturali industria ad suam moventur salvationem, levia sursum, gravia deorsum et singula materiarum situm in quibus suam multiplicant speciem et a sua corruptione recedunt, et plante loca desiderata sibi congrua poscunt nocentia fugientes et humiditates terrestres proficuas ex naturali desiderio attrahunt, nocivas fugiunt et superfluitates expellunt ergo et animalibus in quibus proficuis est regimen, motus a virtute motiva procedens necessario inest et cum omnibus corporibus motus insit animatorum et precipue animalium seipsis proprium est moveri eo quod in se motorem, virtutem movendi sufficienter habentem, continent, et ideo vita in motu per- ficitur et anima cognitione et motu dicitur deffiniri. Igitur et animalibus motum necessarium est inesse qui in virtutis voluntarie opere consistit.

5

Et cum inanimata cognitioneque carentia ad unum effectum naturali determinatione inclinentur, animata et cognitionem participantia propter directionem conspectus cognitionis ad diversa et diversorum desiderium ac voluntatis variam libertatem motum ad effectus ordinat multiformes.

6

In animali vero ab anima tres motus emanant: unus est primus et universalis continuus uniformis ac quieti similis, in quo vita consistit, ut vivere se moveri dicatur; alia est inclinatio anime secundum quamlibet virtutem et organum ad proprium opus et hic cuilibet naturaliter inest virtuti et regitur industria baturali; tertius est a virtute motiva procedens et nutu regitur voluntatis.

7

Cum autem ab anima sensibili procedat apprehensio et motus virtus apprehensiva ex sui officio ad motus non sufficit effectus, nam apprehensio in passione perficitur in obiectorum inpressionum receptione consistens et eius indicium in sola speculationis actione perficitur, cum eius intentiois executio effectui mancipatur, virtuti igitur apprehensive solum discretio boni et mali accidentium congruit absque operis interventu. Si igitur motus et boni malive executio aut fuga in animali perveniat, non a virtute apprehensiva que sola cognitionis speculatione contenta est, set a motiva procedit. Unde frequenter animali adest apprehensio absque motus operis executione, ut cum animal cibo repletum cibum respicit ipsum eiusque dispositiones laudabilesque conditiones diiudicat; non tamem ipsum appetit, nec ipsum perquirere conatur eo quod motive virtutis inciĀ«linatio desistit, et similiter homo anime virtutem practicam habens in moribus ordinatam sensibiles delectationes apprehendit et circa carnales versatur illecebras et tamen virtutis motive inclinationis desistente motu cogitationes respuit effectui mancipare. Homo vero mentem habens inordinatam vilibus illecebris succumbentem secundum motive virtutis inpetum ad operis participatur executionem. Motiva igitur virtus ab apprehensiva ordine et officio diferre est necesse.

8

Est igitur distincta motiva virtus ab anima procedens sensibili desiderium concupiscentie et fuge concipiens affectiones passionesque anime pertractans motus executionem inperans et motus prosecutionis et fuge per menbrorum dilatationem ac constrictionem excercitium.

9

Virtutum vero apprehensivarum opus ad motivarum officium ordinatur, in quarum operibus earum actiones suscipiunt [fol. 38r, col. 1] conplementum, nam cognitio ex cuius actu provenit desiderium, in operis executione conpletur, cum res desidersta acquisitionis et res horribilis fuge et expulsionis effectui mancipatur.

10

Primum autem organum huius virtutis et antiquius fundamentum est cor, set cerebrum est eius inmediatum fundamentum, a quo sensus et motus operationes emanant; egreditur igitur huius virtutis actus a cerebro et per nervos motivos ab ipso originaliter prorrumpentes concurrente motivi speculatione ad singula menbra diffunditur, in singulis secundum dilatationem et constrictionem motum exercens, et ad cor a quo primam sumit originem, cum ex anime passionibus agitatur, ordine reciproco delegatiur.

11

Ab omninus animalibus perfectis et inperfectis participatur hec virtus, nam cum omnibus sensibilis insit apprehensio ad proficua et nociva extensa, motus electionis et fuge executionis et expulsionis omnibus necessario inest set ille qui secundum partium dilatationem et contractionem procedit qui in conchilibus apparet, omnibus est conmunis.

12

Huius autem virtutis due sunt principales differentie operis officio differentes: prima est motus inperativa; secunda motus operis executiva. Inperativa est virtus circa desideria concepta, motus causam suscipiens movendi exibet initium; executiva autem est virtus motus exercitium ad effectum perducens. Imperativa vero est duplex: quedam est affectiva, quedam concupiscinilis et hec circa rerum conceptarum affectiones versatur, illa ad operis inperium inclinatur.

CAPITULUM [SECUNDUM]: DE VIRTUTIBUS DISPOSITIVIS

13

Cum virtutum motivarum quedam sint interiores quedam exteriores ab interiorum imperio exteriores recipiunt regimen, sicut apprehensive exteriores interioribus gubernantur; set cum interiorum quedam sint affective, quedam appetitive, affective quarumdam apprehensivarum interiorum, ut ymaginative et estimative regimine diriguntur, que cum ad cognitionem deputantur, apprehensive censuntur; cum autem ad motum ordinent ac disponant, motive iudicantur.

14

Quedam igitur virtutum interiorum sunt dispositiones ad affectiones et motus: quedam motus affectiones excercentes, quedam motus inperium subiungentes, quedam motus excercitium exequentes, et harum officia naturali ordine sibi ad invicem connectuntur, nam post apprehensionis actus primo occurrit ymaginative et estimative dispositiva consideratio, in qua electionis ac fuge deliberatio concurrit; secundo affectionum obviat concursus; demum executionis inperium consequitur et ultimo operis executio ordinatur.

15

Virtus ergo motus dispositiva est illa que circa formas sensibiles vel interiores insensibiles sensibilibus connexas electionis et fuge actum considerans affectionum et appetitus et motus occasionem ministrat. Eius igitur operatione in consideratione ad deliberationem consistit iuxta cuius sententiam affective et motive opera diriguntur.

16

Set hec virtus cum formas et intentiones iudicandi considerat, in quibus conpositionem ac divisionem excercet, apprehensiva interior iudicatur, set cum ipsa deliberationem circa electionem et fugam iudicat regimen movendique occasionem movendi motivis exibens que prout considerationis eius dictat sententia circa motum versantur ipsum ad effectum perducunt [fol. 38t, col. 2], motiva iure censetur.

17

Virtus vero dispositiva est duplex: prima est virtus ad formas sensibiles quas considerat, motum dirigens ac disponens et hec est ymaginativa, que dum suo relinquitur arbitrio, ymaginativa vocatur; cum autem intellective inperio in homine copulatur, dicitur cogitativa. Hec igitur differentia est virtus circa formas sensibiles conpositione et divisione ac collatione conpleta electionem vel fugam circa ipsas considerans cum deliberatione suasionem, prosecutionem autem expulsionis inducens, set hec virtus in eodem sita est organo, in quo et eius apprehensionis officio excercetur, ut in anteriori summitatr medie cellule cerebri set secundum quod apprehensionis officio fungitur, virtutes apprehensivas respicit, et organa perscrutatur et per nervos sensibiles eius actio derivatur; secundum autem quod motus officio deputantur, ad motivas devolvitur et per nervos motivos eius actio procedit.

18

Ab hac igitur virtute procedunt opera considerationis circa formas sensibiles ad quarum inpressionum considerationem sequitur delectatio et horror et appetitus electionis ac fuge qui in executione acquisitionis et expulsionis conpletur; ex huius igitur virtutis nutu animal ad formas sensibiles prosequendas et fugiendas dirigitur, ut ad sonos et colores delectabiles moveatur horribiles fugiendo.

19

Reliqua vero virtus dispositiva est circa intentiones insensibiles considerationis ac deliberationis opera exercens, que sensibili utens libertate estimatio dicitur absoluta; intellective vero inperio copulata rationalis estimativa vocatur.

20

Est autem hec differentia virtus circa intentiones insensibiles formis sensibilibus connexas conpositione ac divisione et collatione consummata considerationem, deliberationem cum electione et fuga in eis excercens suggestionem prosecutionis aut expulsionis inducens. Huius autem virtuti idem respondet organum quod et statui apprehensionis sue debetur, set in apprehensionis officio ad virtutes sensibiles interiores et exteriores et ipsarum organa dirigit aspectum et per nervos sensibiles eius discurrit effectus; in motus vero actione ad motivas suam dirigit inclinationem, et ad nervos motivos eius influentia delegatur. Eius igitur situs in ultima summitate medie cellule cerebri ordinatur.

21

Ex huius virtutis officio multa in animalibus procedunt opera, ut nidorum edificatio ab avibus, et mellis domiciliorumque ab apibus constitutio, et horreorum congregatio a formicis, telatum contextus ab araneis, comestio feniculorum a serpentibus propter visus restaurationem et multa opera ex quibus boni atque perversi procedunt mores atque regimina diversa, nam hec virtus cum in animalibus sit omnium dominatrix suo imperio omnes dirigit motivas, set in homine intellective inperio dominatur.

CAPITULUM [TERTIUM]: DE VIRTUTIBUS AFFECTIVIS

22

Passiones anime ex rerum intrinsecarum inpressionibus et ex conceptionum interiorum concursibus provenientes ipsam variis affectionibus exagitant, ad quarum conmotiones diversas diversi ac multiplices motus intrinseci in eius contemplatione intima consecuntur, et ideo cum hec accidentia ad animam sensibilem spectent ab ipsa virtus emanat [fol. 38v, col. 1] affectiva que ad ipsorum motus intraneos exquendos quadam actione intrinsecus deputatur.

23

Est igitur cirtus affectiva potentia circa intrinsecas anime passiones a rerum exteriorum occursu et a virtutum interiorum conceptionibus progenitas motus intraneos excercens, ex quibus secundum diversitatis passionum exigentiam diverse in anima affectiones proveniunt, secundum quas delectabilibus aut horribilibus conmotionibus intrinsecus agitatur.

24

Videtur autem affectiva cum appetitiva motus imperativa idemptitatem substantie obtinere eo quod utraque circa easdem passiones motiva existit; differunt autem officio et opere, nam affectiva motum interiorem circa boni ac mali apprehensionem excercet in solo affectionem laborans incursu ad operis executionem non inclinata; appetitiva vero ex affectionibus motus occasionem recipiens ad executionis operis desiderium inclinans aspectum circa electionem ac fugam motus inperium dirigit et adaptat.

25

Hec igitur virtus inter regitivam, apprehensivam, motus dispositivam et appetitivam medium servat ordinem, nam prima ymagi- native officio circa formas sensibiles et ex estimative opere circa intentiones eisdem formis annexas perscrutationem, deliberationem ac conceptionum affectionumque occasionem pertractat; affectiva vero circa passiones ex earum representatione oblatas motum intrinsecum exercet; appetitiva vero ad eligendi ac fugiendi desiderium inclinata motus inperium ordinat ac disponit.

26

Affective vero virtutis fundamentum primim cor est, proximius est cerebrum in quo virtutum sensibilium existit origo et ideo ipso passiones ac perturbationes incurrente affective opera disturbantur, et affectiones prave et inordinate consecuntur. Sed cum ipsa a corde primo procedat et eius actio in cerebro vigeat ipsius opera ad cordis regionem devolvuntur, cum circa anime passiones ac motus exerceantur, ad quorum diversitatem cordis motus suorumque contentorum varietatem agitationemque receptat.

27

Procedunt autem ab hac virtute opera, per que anima circa affectionum motus afficitur; ab estimativa igitur et umaginativa occasione sumpta ac regimine incohante hec virtus circa formarum ac intentionum apprehensiones ad diversas affectiones variis motibus agitatur.

28

Eius autem opera et officia penes anime passiones diversitatem recipiunt, iuxta quarum agitationem ipsa diversis motibus conmovetur, et calor ac spiritus, menbra et humores motus suscipiunt differentes.

29

Actus autem eius triplici causa varietatem suscipiunt; prima est apprehensionis dispositio; secunda motive virtutis in suo motu exigentia; tertia dispositionis corporis diversitas. Nam forma in virtute apprehensiva vehementer inpressa affectionum sollicitudinem generat, et cum virtus motiva ad passionum excercitium frequens in - [fol. 38v, col. 2] ckinatur ab ipsis iuxta consuetudinem facile conmovetur et conplexio, conposito corporis, menbrorum et humorum ac spiritus et caloris dispositio, cum diversantur, virtutem ad varias excitant passiones.

CAPITULUM QUARTUM: DE PASSIONIBUS ANIME

30

Quoniam anima formarum sensibilium et intentionum eis connexarum inpressionibus subiacet ex earum occursibus sive ex causis interioribus sive ex exterioribus prorumpentibus ipsi passiones varie inferuntur, que affectivis virtutibus diversas ingerunt affectiones.

31

Est autem anime passio effectibus affectionis dispositio a forme sensibilis aut intentionis inpressione per concursum cause extrinsece aut intrinsece eius virtuti illata.

32

Passiones vero anime sensibus accidentes ei per sui apprehensionem ad corpus adveniount, et ideo non eius nec corporis, set totius conpositi conmunes esse censentur, set quedam ab anime aspectu intrinseco, quedam a corporis dispositionibus trahunt ortum, quedam vero ab utriusque conpositione originem ducunt; passiones igitur spirituales animam afficientes quas anima sua industria format et ordinat ab anima principaliter oriuntur, quamvis cause et occasiones inducentes ipsas extrinsecus adveniant et corporis conplexio, conpositio ac natura ad ipsarum motus iuxta anime imperium patiendo et agendo disponant. Hee vero sunt ymaginatio, desiderium, ira, gaudium et reliqua anime accidentia. Que vero corporis naturam secuntur principaliter, sunt ille quas corporis natura et anime er accidentes procurant, et ex parte corporis anime affectiones inducunt, ut sompnus et vigilia, et ceters accidentia corporalia; conmunes vero sunt ille que partem ex exigentia corporis, partem ex industria anime assumunt, ut dolor consequitur alterationem conplexionis et solutionem continuitatis ex parte corporis et distinctionem sensitivam ex parte anime; est enim perceptio sensibilis rei contrarie, huius autem iudicii est risus et fletus et relique huius passiones.

33

Quedam passionum omnibus insunt animalibus ut delectatio, sompnus et vigilia et dolor; quedam vero solum perfectis, ut ille que perfectas estimationis industrias secuntur; quedam autem soli insunt homini, ut ille que intellectivis virtutibus appropriantur.

34

Cum autem passiones ex inmutatione obiectorum et inclinatione virtutum anime procedant, quedam inmutatione formarum sensibilium consecuntur, et hee ab exterioribus virtutibus orientes ad primas interiores devolvuntur, quas sensus conmunis, ymaginatio et ymaginativa pertractant, sicut delectationes et horrores circa sensibilium formarum apprehensionem; quedam autem sunt altiores que ex intentionibus insensibilibus provenientes as estimativam spectant, sicut delectatio et tristia circa amiticias et inimicitias. Motus vero ex passionibus acquisiti organis corporis a virtutibus excercentur, set eorum origo in cerebro consistit et eorum perfectio in corde consummatur, et iuxta passionum et accidentium diversitatem cordis inclinationes et motus virtutum eius variantur; deinde hiis motus ad menbra singula delegantur ad quos singula iuxta suorum officiorum exigentiam ad opera inclinantur. In imperfectis vero animalibus hec accidentia habent originem a menbris habentibus locum [fol. 39r, col. 1] cerebri et cordis, et menbra motum excercentia sunt menbris perfectorum proportionalia.

35

Sunt autem passiones sensibilis hee; delectatio, dolor, gaudium, ira, mansuendo, timor, audatia, pussilanimitas, fortitudo, amicitia, inimicitia, odium, concordia, fames, satiatio, sitis, eius privatio,fastidium, appetitus inmoderatus, sompnus, vigilia, sompnium et reliqua accidentia que ad hec reducuntur, omnia vero hec ad virtutes sensibiles conparata describantur.

36

Est igitur delectatio rei convenientis inpressionis perceptio sensibilis; dolor vero rei contrarie ipsius inpresionis perceptio sensibilis; gaudium est ad delectabilis rei apprehensionem placida anime concitatio; tristitia vero ad horribilis rei apprehensionem infestans anime concitatio. ira est ad illatam iniuriam anime conmotio cum desiderio vindicte; mansuetudo vero quies anime in adversorum occursu; timor est ad horribilis rei occursum anime contractio; audatia vero ad rerum fugiendarum occursum anime virtuosa inclinatio; pusillanimitas est anime retractio ab operibus arduis prosequendis; fortitudo vero arduorum operum ac terribilium aggressus cum digna eorundem perpessione. Amicitia est affectuum et inclinationum unanimis connexio; inimicitia affectuum et inclinationum difformis seiunctio; odium est contra inimicitie occasionem nocumenti machinatio; concordia vero connexionis amicabilis unanimis consensus; fames nutrimentalis refectionis desiderium; satisfatio vero nutrimentalis refectionis sufficiens desiderii satisfactio. Sitis est refectionis potus appetitus. Sitis privatio est refectionis; potus sufficiens desiderii satisfactio; fastidium est appetitus nutrimenti ablatio vel defectus; appetitus inmoderatus est desiderii innaturalis incensio; hec autem et circa cibum et potum accenduntur. Sompnus est vinculum virtutum exteriorum sensibilium et motivarum; vigilia vero virtutum exteriorum sensibilium et motivarum ad opera absolutio. Sompnium vero est fantasmatum in sompno occurrentium motus internus. Multe vero sunt alie passiones que ad predictas sunt reducende.

CAPITULUM QUINTUM: DE VIRTUTIBUS EXECUTIVIS MOTUS

37

Motive virtutis operatio in actione perficitur; actio vero eius in actuali executione prosecutionis aut fuge consistit et ideo post affcetiones virtutibus affectivis ex apprehensionibus desideriis accidentes et post ordinationes in operibus virtutum dispositivarum consistentes, cum hee operationes internis motibus conpleantur,necesse est sequi operum executionem que motibus exterioribus consummatur; nam motuum onternorum inclinationes et ordines inperfecti sunt et solum animal affcetiones vexant, stimulant ac succedunt, nisi exteriorum motuum executionibus conpleantur. Virtus igitur motus executiva exterior ad hoc ordinatur conplementum, ut quod interiorum exigit inclinatio ad operis executionem perducat, ut sicut interior sensitiva ymaginationum interiorum virtutum per sensibilium exteriorum actualem representationem est conpletiva. Similiter exterior affectiva affectionum et ordinationum virtutum interiorum propter operis executionem procurat conplementum. Est igitur virtus executiva potentia motiva menbris insita motus officio deputata, motus excercitium [fol. 39r, col. 2] conplens, inclinationes affective et dispositonem executioni tradens, electionis ac fuge actualis effectum prosequens ad varia opera menbra motiva dirigens et adaptans.

38

Virtutis autem huius primum in corde est est fundamentum et origo eius secunda viget in cerebro et eius operationes ad cor principaliter devolvuntur, sicut in accidentibus anime contingit, particularibus autem eius actionibus menbra respon- dent. In imperfectis vero animalibus menbra hec secundum proportionem estimanda sunt.

39

Cum autem hec virtus ad continet differentias, concupiscibilem et irascibilem. Concupiscibilis vero est virtus motum executionis excercens circa res delectabiles ab affectiva et dispositiva preconceptas ad ipsas menbra motiva dirigens acquirendas. Irascibilis est virtus motum fuge excercens circa res horribiles ab affectiva et dispositiva preconceptas ab ipsis evitandis menbra motiva contrahens aut ad ipsas expellendas ipsa extendens.

40

Est autem utraque duplex: generalis que primum in motu regit fundamentum, et particularis que in quolibet particulari motum excercet.

41

Cum autem hec virtus et eius differentie iuxta inperium affective et dispositive virtutis operentur et hee quandoque circa desideria formarum sensibilium, quandoque circa intentiones insensibiles illis connexas pertractandas suas inclinationes dirigat et hec virtus et eius differentie quandoque circa formas sensibiles quandoque circa has intentiones motum electionis ac fuge excercent.

42

Omnes autem eius operationes et differentiarum ipsius nervis motivis a fundamentis ortis et ad menbra singula transmissis excercentur, ad nervorum vero sustentationem vene arterie et caro conferunt, ossa vero et cartilagines ipsorum officium adiuvant et eorum motum secundum extensionem et contractionem corde ac ligamenta perficiunt et per horum motum tota movetur machina et ad opera dirigitur exercenda.

CAPITULUM SEXTUM: DE MOTU PROCESSIVO ANIMALIUM

43

Quoniam autem animalibus inest industria in executione electionis et fuge distantium, quarum desideria sunt concepta, motum eis natura processivum indidit per quem res delectabiles prosecuntur, horribiles vero fugiunt, ut circa delectabilium attractionem eorum desideria conpleant; circa horribiles abstinentiam eorum industria caveat nocumenta.

44

Emanat autem hic motus a virtute motiva motus executiva, set affective et ordinativa varia inperia eius varias distinguunt inclinationes.

45

Est hic motus menbrorum motivorum processio a virtute executiva progrediens affective et ordinative inperio dirigente ad rerum delectabilium acquisitionem et fugam forribilium deputata.

46

Processio vero solis perfectis inest animalibus. Motum namque apprehensio antecedit, motivarum vero virtutum opera ab apprehensione sensibilium [fol. 39v, col. 1] sumunt ortum eo quod ad rerum apprehensarum electionem et fugam quarum desideria preconcepta sunt, affectiva et ordinativa dirigant inclinationes et ad eas executiva actualem menbrorum adaptat motum; processio vero ad res distantes a longe apprehensas ordinatur.

47

Solis igitur inest animalibus participantibus sensus tres rerum distantium apprehensivos, vel eorum aliquem. In ipsis igitur solis tactu et gustu contentis non est cum ad res distantes eorum apprehensio non procedat, similiter nec motus.

48

Procedit autem processio a menbris principalibus a quibus virtus emanat motiva, eius igitur primum cor est et secundum cerebrum fundamentum, eius autem excercitium pedibus conpletur. In homine igitur rectum corporis statum habenti duobus, in quadrupedibus vero quatuor pedibus procedit. Ale vero volatui deputantur. In reptilibus vero pedibus carentibus a centro sumit initium et ad extremitates secundum extensionem et contractionem delegatur. In natantibus vero pedes participantibus processioni quadrupedum et bipedum, in participantibus alas volatui volatilium, in anulosis motui reptilium proportionalis existit.

49

Nervi igitur motivi processionis officio deputantur, qui a principali orientes fundamento ad pedes et ad similia delegantur menbra, concurrunt autem ossa, ligamenta et corde ad eius excercitium adinplendum.

50

Cum igitur apprehensio rei delectabilis aut horribilis sensibus advenit exterioribus et ad interiores devolvitur affectiva virtus, ex eius desiderio affectum concipit et ordinativa ad eius electionem ac fugam disponit et iuxta earum imperium executiva menbra ad delectabilium acquisitionem et ad horribilium fugam dirigit et adaptat.

51

Quia vero virtutum interiorum sensibilium quedam ad formas sensibiles quedam ad intentiones insensibiles eis connexas suos aspectus dirigunt ex illis utrisque affectiva affectus concipit, et ad utrasque ordinativa inclinationes disponit, igitur executiva ad utrarumque acquisitionem aut fugam menbrirum officio processionem exercet, omnes tamen virtutes motive ex intentionum affectionibus mote eorum gratia, ut boni vel mali, motum ordinant et disponunt.

CAPITULUM SEPTIMUM: DE MOTU PROPRII CORPORIS SECUNDUM DILATATIONEM AC CONSTRICTIONEM

52

Animalibus autem inperfectis inest tactus et forte gustus ex quorum opere extrinseca percipiunt sensibilia, ipsorumque delectationes et horrores interioris virtutis industria concurrente, igitur et virtus inest eis motiva affectiva ac apprehensione affectus concipiens ordinativa ad electionem et fugam inclinationes excercens et executiva ad prosequendum et fugiendum motum excercens, set cum eorum aprehensio longinqua non sit, motu carent processivo. Habent igitur motum secundum quem agitantur partes in toto, nec tottum ad loca diversa transmittatur et hoc motu secundum distensiones et contractionem partium fit.

53

Est igitur hic motus [fol. 39v, col. 2] partium secundum distensionem et contractionem agitatio ad rerum delectabilium acquisitionem et fugam horribilium destinatus.

54

Emanat autem a virtute executiva affective conceptione et ordinative inperio concurrentibus.

55

Origo autem eius a menbro habente locum principalis, ut cordis aut cerebri, emanat, et ad partes singulas delegatur, in quibus actualiter exercetur.

56

Cum autem ad res sensibiles ordinetur et ratione formarum sensibilium et intentionum insensibilium sit, et ad utriusque generis ipsorum executionem ac fugam dirigitur.

57

Continet autem duas differentias: prima ad rerum delectabilium acquisitionem ordinatur et fit secundum partium executionem et fit ea processus a centro ad extremitates eo quod partes a delectabilibus alliciuntur et ideo virtutes ad ipsa attingenda ipsas dilatant; alia ad fugam gorribilium destinatur, et cum ad rerum horribilium fugam dirigitur secundum contractionem fit, in qua partes ab extremitatibus ad centrum contrahuntur nocumentorum contactum fugientes et ad suum principium redeuntes, cum autem ad horribilium rerum inpugnationem et expulsionem ditigitur, secundum extensionem fit ut partes nocumenta expellant aut inpugnent, et primus motus virtuti concupiscibili, secundus irascibili timide, tertius irascibili forti approprietur. et in hiis motibus varie fiunt agitationes prout anime varia accidentia occasiones varias subministrant.

58

Motus autem localis secundum quem menbrum quod est fons vite ceteris vite et influentiam virtutum delegat, precedit motum apprehensionis eo quod apprehensio sine vita in hac influentia non sit, set motus predictus cum ad occasionem apprehensionis summat initium, ipsam consequitur ordinatione naturali.

59

Duarum igitur differentiarum anime et virtutum earum traditione conpleta ad intelligentiam et eius virtutes sermones in sequentibus convertamus.

60

EXPLICIT TRACTATUS OCTAVUS

PrevBack to TopNext