Text List

Prev

How to Cite

Next

INCIPIT [TRACTATUS] DECIMUS: DE VIRTUTIBUS INTELLECTIVIS APPREHENSIVIS

1

Intellective quidem anime virtutes infime et supreme eius essentiam consequentes, quanto as officia corporis regimen ac opera amplius inclinantur, tanto humane industrie manifestius offeruntur, et quanto magis ad sue basis excellentiam elevantur, tanto magis humanus defectus ad earum noticiam non sufficit elevari ad instar luminis solis cuius iubar visus recipit ad inferiora perfusum quod cum in ortu sui colligitur fundamenti ab eius [fol. 47r, col. 1] perceptione ipsius inpotentia evanescit et idcirco anime intellective virtutes superiores difficile perceptibiles, inferiores vero multis dubitationibus involutas sermone non vago set consono perscrutemur hunc decimum tractatum in XII capitula distinhuentes.

2

In primo agitur de vita substantie spiritualis et corporalis. In secundo de ratione cognitionis et eiusdem substantie. In tertio de generali distinctione virtutum anime intellective. In quarto de negatione adaptationis organi et substantie eius et virtutibus ipsius. In quinto de natura intellectus possibilis et proprietatibus eius. In sexto de natura intellectus agentis et proprietatibus eius. In VIIº de intelligentia agente separata. In VIIIº de distinctione cognitionis in rebus cognoscibilibus et cognoscitivis. In nono de cognitione anime sui ipsius. In decimo de distinctione graduum, habituum, virtutum anime. In undecimo de memoria intellectiva. In duodecimo de reminiscentia.

CAPITULUM PRIMUM DE VITA SUBSTANTIE SPIRITUALIS [ET CORPORALIS]

3

Naturalium perfectionum ac proprietatum opifex vitam creaturis distribuit secundum gradus distinctos et ordines multiformes, verum communis rationis vite principium quo actum vite singule promerentur in eis communem tenet naturam que in diversis gradibus in diversas differentias dilatur (sic). Cum igitur duo principia in rerum constitutione concurrant: actus et possibile, actui movendi virtus, possibili autem inpotentia deputatur. Vita ergo que motus internus dicitur actui et non possibili debetur; quoniam autem actus possibili coniungitur, eius dominium actum a motus retrahit libertate. Cum vero actus ab eo distat movendi liberam tenet industriam aut cum possibili per summam unionem actui connectitur ad eius materiam redactus motus suscipit complementum. Materiale igitur possibile materiam corporalem participans ab actus perfectione discedit et ideo ei movendi potestas adunitur et actus ei corporalis connexus eius inpotentiam sequens motus interni perfecti terminum non attingit; omnis igitur actus qaunto ab hoc possibili amplius discedendo elevatur tanto fortius ad motus erigitur potestatem; possibile autem spirituale super corporeum ordinatum ad actus naturam accedit, ut vix ab eius consistentia discernatur et cum eo fortis nexus servans iuncturam indissolubilem tenet, simplicitatis indivisibilis unionem, et ab hoc substantia motus absque inpedimento possibilis motus integritatem acquirit. Continuatio vero motus interni in distantia actus a possibili corporali aut in reductione et forma unione possibilis cum actu consistit, eius autem intersectio in dependentia actus a materiali possibili corporali et in distantia possibilis a natura actus attenditur, set hoc possibile sicut motus interruptionem et distantiam inducit sic et successivam et partibilem motus vicissitudinem generat, et actus autem ab eo inmunis vel ipsum ac actus naturam et unitatem reductus motum internum, continuum, fixum, [fol. 47r, col. 2] permanentem in continua quiete existentem reddit. Motus igitur quidam internus, continuus, indissolubilis, successione carens, in quadam simplici quiete consistens, in qua natura vite consistit, in distantia actus a possibili materiali corporali aut in reditione possibilis ad naturam actus per nature uniformitatem et simplicis unionis indissolubilem nexum consistit. Hec autem natura substantiis separatis et animarum differentiis conpetens eis vite participationem tribuit secundum gradus varios et difformes.

4

Propter causarum autem multiplices concursus multis generibus commune vite dignocitur fundamentum et hec sunt simplicitas, distantia actus a possibili, independentia et inmunitas a nexibus materie corporalis, natura incorporea. Unio possibilis cum actu fortem nexum et approximationem et redactionem eius ad actus naturam continuans et incessabiliter unionis actus cum possibili appetitus, in quo continuus motus internus consistit, perfectio integre substantie formalis que hoc aliud dicitur, perfectio industrie substantie ex se movendi ex sui substantia summa simplicis, indissolubilis et impartibilis unionis et materia possibilis summe separationis participatio, substantie, nature, virtutis et operationis unio et multiplicabilis dispersionis remotio.

5

Cum autem vita motus quidam vocetur, materiam motus non participat corporalis set quidam simplex actus continuus successione carens in firma quiete persistens rei viventis existentie propruis in qua dupllex actus assignatur: primus inpartibilis continuus successione et intercisione inmunis et hic dicitur vita et secundus qui est operatio, virtutem eius consequens, et hunc vita naturaliter antecedit.

6

Omnis autem motus vestigium in rerum ordine declaratur. Nam terre motus potestas inest debilis in qua actus natura parum viget connexa materie corporali et in qua possibilis materialis corporei grossa ac gravis corpulentia dominatur, a qua non a corporali possibili magis distans et ad actum plus accedend movendi maiorem participat virtutem plus quam aer actus natura et materie maiori subtilitate contentus ad miorem industriam ascendit, ignis vero inter elementa actus possidens complementum a possibilis materialis corpulentia distans in qua possibile ad actus naturam plenius est transductum perfectiori motus utitur potestate; celum autem cum suis partibus quibus distinctionis gradus conpetunt multiformes ad actus naturam accedens proximius a possibilis materialis corpulentia magis distans in qua possibile actus naturam sibi firma unione maritat liberioris motus sibi vendicat virtutem, in nullo tamen horum motus vite debitus actui conpetit, cum ad ultimum actus et possibilis predictum terminum non attingat. Separate vero substantie quibus hec adest proprietas vite actum secundum gradus participant difformes.

7

[Fol. 47v, col. 1]. Corpora etiam per subtiliationem partium a corpulentia exuta velocioris, simplicioris motus continui suscipiunt actionem per distantiam a possibilis corpulentia et actus approximatione, ut in vaporibus, in lucidis corporibus et in aliorum spiritibus et maxime in humano experiri contingit.

8

In onmnibus autem, quanto possibilis maior et grossior ac gravior ingruit corpulentia et actus ad ipsam connexio, tanto motus tardiori, expansiori, partibiliori, in maiori successione et intercisione facta revolutione procedit, et quanto actus ad suam simplicitatem collectus a possibilis distensione distans in sua unitate fulcitur, cum possibile ad eius naturam reducitur eius per proximam unionem accedit proximius, tanto in ociis (?) vite simplicior, velocior et tardiore continuatione absque intercisione innixus qui vite est proprius effcitur.

9

Unde circuli centro maiori ambitu recedentes longiori, tardiori et compositiori revolutione rotantur ad intimum vero simplicitatis centri terminum accedentes motu simpliciori, velociori et in unitate interna collectiori sub quiete volutantur. Et corda pariter extensa ac grossa in gradu summo donorum submissa distans tardas, graves ac hebetes reddit melodias. Extensa vero et ad summum donorum fastigium elvata simplicioribus, velocioribus et magis continuis elevat motibus melodias, et si punctus aut unitas naturalis substantie gereret dignitatem et interno motu rotaretur motus eius ad harum conditionum attingeret conplementum, ut motus simplici continuo quieto ac indivisuo rotatur, penitus volveretur cuius simplicitatis vivens substantia tenet exemplum.

10

Substantiarum similiter separatarum, spiritualium ac materiis connexarum dispositio, in quibus ordo a summa causa usque ad animam vegetabilem progreditur, ostendit vitam per distantiam actus a possibili corporali et collectionem in sua essentia et possibilis ad actus naturam redactionem et cum eo propinquam unionem eis inesse, in quibus consitere declaratur.

11

Vite igitur actus substanciis simplicibus in quibus actus natura vel unio actus cum possibili secundum summum unionis nexum consistit, debetur.

12

Omnis vero accidentis natura et omnis natura corporalis a vite collatione est semota. Nullum enim accidens cum subiecto inseparabiliter sit connexum intra se motum proprium ac actu suo proprio procedentem participat, nec se libere nec ad propria innixum industria movet, cum autem sit vita quidam essentialis, internus ac primus motus actualis, individuus, continuus, quietus in indivisibili puncto sue interne revolutionis consistens, nulla substantia corporea tamquam ab hiis conditionibus semota eius est causa. Hic autem motus incontinuus actus simplicitatem vel possibilis cum actu individium nexum exigit in termino consistentem a quo natura deficit corporalis et hic motus inpartibilis intus in puncti indivisibi-[fol. 47v, col. 2] li revolutione rotatur et in idipsa indivisibili revolutione ad eiusdem puncti internum actum regreditur. substantia vero corporea extra puncti terminum motu sua dimensiva distantia agitatur et eius motus non ad internum punctum regrediturset per dimensionis spatium dilatatur. Et omnis vita ac motus corporis non a sui interna corporea natura, set ab altera ei iuncta aur separata procedit. Unde vitam non dat set eam a spirituali suscipit; in spirituali vero ex proprio actu interno vita inest et vita in fonte spirituali quieto ut actus uniformis existit, cuius actu substantia simplex vivens intus indivisibiliter mota motu partibili non circumvolvitur; omnis vero corporea substantia, cum motum dat, motum participat et collectio unionis essentie ad punctum individue simplicitatis redacta substantie existentiam infinitam reddit et actum eius primum efficit infinitum, ut in ea dimensionis termini in sua consistentia non notentur neque actus eius primi interni termini partibilis dimensionis divisionem sequentes esse censeantur. Virtutis veto individua unione facta collectio eam infinitam reddit et eius opus ad plurimos effectus protensum et in omnibus perfectionibus habundans, per materialem vero distensionem virtutis perfusio finitam coartat cirtutem eam magis reddens in opere inpotentem. Huius vero unionis essentie ac virtutis simplicitas a corporeis substantiis removetur quarum actus, virtutes et opera materialibus distantiis diffunfuntur, ab actu ergo primo et postremis quidam vite insunt, omnis corporalis substantia removetur.

13

Viventium vero substantiarum quibusdam inest vita et vite collatio, quibusdam vero vita sine cius collatione. Supreme igitur substantie vitam participant et vite actum inferioribus infundunt, set ipse ab infimis subsistentiis separate eis vitam dando eas non informando perficiunt, anime vero differentie vitam communicant et vite perfectionem corpotibus perfectibilibis sus unione attribuunt, corpora anima terminata vitam suscipientia collationem eius ignorant, celestia vero estimantur a non nullis vitam participare a divinis substantiis ei collatam et vite effectus ad inferiora transmittere, ut causa vivificationis dicantur.

14

Inferiorum vero corporum quedam vitam suscipere digna sunt, quedam non; estimatur autem vita subiecto a contrarietate distantiam exigere et ideo suprema corpora ab omnibus contrarietatis excellentia inmunia vite prime et precipue susceptiva censentur; elementa vero et quedam mixta in quibus contrarietatis excessus multus vita indigna videntur. In elementis enim est contrarietas ultimata et in mixtis eis proximis ad contrarietatis extremitatem multus accessus constat qua certa eis non comparet vita. Estima- tur enim quod vite et aliarum perfectionum et [fol. 48r, col. 1] bonitatum collatio in prima productione non est a primo opifice denegata. Set quandoque inceptionis in subiectis receptis deficit aptitudo. Non enim quelibet nata quamlibet formam. Set eam recipit quam eius exigit aptitudo, verum creator ex nichilo cuncta producens perfectionum, materie, aptitudinum et virtutum varietatem rebus adduxit. Videntur autem corpora multa in mundi constitutione vite perfectionem suscepisse, nam superiora quibus maior datur capacitas vita frui censentur, quorum respectu inferior continentia modica iudicatur, illa vero celestia primo vite actum participare videntur, verum mixtis quibusdam ex elementis constantibus vita inest, que cum contrarietate carere nequeant, in eis miscibilium equalitas ad medium redacta a contrarietate distantiam inducit que ad vite preparat dignitatem. Set cum cause vite communis sit natura et eadem proportio analoga dantis et recipientis conformem dispositionem requirunt causa predicta remota proximam exigit introduci. Actus vero cum possibili unio ad supremam simplicitatem accedens in conferentibus et participantibus vitam assignata est, qua motus interni, individui, continui ac simplicis et transquilli principium datur eis. In mixtis ergo corporibus miscibilium fortis ac integer nexus contrarietatis escessum adimens ac subiecti collecte subsistentie unionem inducens unionem hanc actus cum possibili interno motu conpetentem gignit et sic simplicis substantie in qua est actus, summa unio disponendo confederat ut eam sibi mereatur conformis disposiitonis federe mancare (sic).

15

Est autem viventibus corporibus huius vite diversitas ut quedam in minori, quedam in maiori perfectionis culmine eam participent; que igitur ad eam perfectionem magis accedunt vite perfectioris actum suscipiunt et ideo humanum corpus summam participat dignitatem.

16

Adaptat autem corpus ad vitam et medium in spiritu et naturali calore consistens quorum utrumque nature celesti conformatur. Spiritus enim lucis et calor eius vivifici caloris effigiem gerit que ad eorum naturam ad actus unionem accedens interno motui congruit; tota vero corporis constitutio vite eius et operibus adaptatur. Media vero in homine ampliori perfectione vigent, cum ea perfectio nobilior requirat et ideo eius spiritus in subtilitate, puritate ac claritate celebrior est et lucis superioris magnam effigiem gerens.

17

Cum vero simplicibus insit substantiis, in eis varios tenet gradus: prima ergo intelligentia vitam per omnimodam actus ac simplicem unionem participat, ut in ea nec actus nec possibile neque operis diversitas intercedat. Unde in ea vite actus presentior et suo aspectui unitior et ideo internus vite actus perfectior, quietior, simplicior, magis continuus perfectissimam amene iocunditatis dulcedinem ei reddens. Inferior vero intelligentia a centro simplicitatis descendens non tante unionis actus naturam participans illius gradus fastidium (sic) non attingit, anima vero in- [fol. 48r, col. 2] tellectiva minus excellentiam accedit post quam sensibilis et post hanc vegetabilis vite infimum tenet gradum et delectationis iocunditas in hiis vite sequitur diversitatem.

18

Verum intellectiva corpori copulata in suo actu internum, continuum ac quietum et individuum motum participans vita fungitur manifesta et vitam corpori suam sui iunctura confert; alie vero due licet corpori sint connexe, tamen vita cum motu interno communicant, et vitam corpori tribuunt, set intellective vita ad eius elevationem redacta fixa est, aliarum vero propter repressionem earum ad corpus ad inperfectionem et corruptionem dilatabuntur (?) ut vix a corporis et coniuncti actu discerni videatur; ex vivo vero anime vitam habentis ac dantis et corporis vite receptive dissolvitur.

19

In omni vero creatura vivente vita ab eius differt substantia, quippe cum eius substantia non sit purus actus nec pura forma in substantia emanans ab ipsa forma cum substantia diversus, esse vero est actus proprius essentie substantie, essentia vero a substantia differt et esse, vita vero est actus essentia et esse naturaliter posterior, ab ipsis quodam modo differens; igitur a substantia est diversa et vita sicut esse sive a forma sit actus emanans sive ex forme et possibilis compostione resultans, naturaliter essentiam et substantiam consequitur et cum sua in sua existentia ac diffini- tione sit aggregata multa complectens actus ex principiis elicitur, ab ea censetur differre. Ab essentia vero prima increata eius vita non deficit, cum a predictis conditionibus sit immunis, et nichil vitam habet sua essentia quod ea non sit; aliter enim compositioni, variationi, multitudini ac resolutioni subiaceret et cum vita ultimi actus fastidium teneat, si ab ea sua deficeret essentia, ab actus deficeret complemento et actus omnis ad actum purum possibilis admixtionem non patientem reducuntur; ipsa vero prima essentia omnis vite origo est; igitur est pura vita et si ab ea vita differret, actus purus in quo vita consisteret, eam naturaliter antecederet, ac simplex ac purus precederet quod ei vitam daret, preveniens ipsam ordine naturali. Nunc autem cum ipsa prima sit a sua vita, differre non videtur. In viventibus vero corporibus a substantia vitam differre non dubium est.

20

Substantialis vero forma vite est principium. Nam possibile actum ac motum internum non prestat, accidens vero ad eius collationem in sua existentia non fulcitur. Set ipsa non a virtute set ab essentia rei emanat. Nam ipsa est esse viventis, essendi autem actus ab essentia procedit; et ad idem genus reducuntur potentia, actus et motus et motus et essentia. Hec aut directe reducitur, vita vero actus est essentie viventis, non igitur a virtute essentiam consequente eliciutr et forma non interventu virtutis possibili iungitur sua inctura vitam precans et vita est actus internis aspectu mutuo, essentiali ac individuo contentus; virtus vero ad [fol. 48v, col. 1] extrinseca dirigitur et vita ex principiorum unione resultans, virtutem et eius opus precedit et virtute cessante vita naturaliter manet; a rei igitur essentia inmediate emanat, forma vero non vita fruitur, est autem principium, quo ea datur, sicut possibile quo recipitur; essentia vero composita vitam participat, compositionem vero oportet inteligere analogam ac communem. Intellective vero anima substantia vita potitur et sui influentia vitam corpori prestat et est actus qui per sue essentie unionem datur vita. Relique vero de in sua essentiali vita licet corpori connexa fruuntur, vitam corpori dant et sunt actus quibus confertur. Corpus vero non virtutis interventu naturalis set substantiali subiectione actum suscipit. Opera vero, regimen et ceteras conditiones virtutibus anime suscipit, ad quam corporis virtutibus coaptatur; quedam autem horum vite iure censentur. Nam fere omnes actus concomitantes ut motus localis, vegetatio, nutrimentum, augmentum et reliqui vite merito funguntur.

21

Esse vero cum sit essentie actus proprius, est omnium actus primus, omnia sua latitudine comprehendens; essentia vero principia potentie ac vie entis non assumunt, omnia vero generata et in eis contenta actus proprios entis contrahentes ambitum participant qui specificis differentiis per medias species usque ad ultimas contrahuntur; quelibet igitur species propriam essentiam habens proprio actu essentie est contenta, contingit autem hunc actum non posse discerni et ideo quandoque virtute et opere iuvatur. Vita igitur est actus specialis esse adiciens novam naturam. Vita vero actus per speciales in viventibus differentias contrahitur prout in ipsis constitutiones specifice attenduntur. Si vero hunc actum liceat nominari dicitur actus internus, predictis conditionibus contentus.

22

Dicitur autem vita actus continuus, a quieto et sempiterno fluens, et motus internus ex propria rei producedens industria. Recte vero est actus in motu interno, essentiali continuo individuo in idipsum indivisibiliter revoluto consistens. Corporalis autem vita est actus a spirituali substantia motum internum, essentialem contunuum individuum in idipsum indivisibiliter revolutum consistentem per sui unionem emanans. In vita vero ut in actu primo omnium consistit operum fundamentum.

CAPITULUM SECUNDUM: DE RATIONE COGNITIONIS

23

Vite vero actum congitio sequitur, cum enim substantie simplices viventes internum vitalem teneant quo interiori nutu se ipsas regendo respiciunt, in se extrinsecum sumunt aspectum, quoad rerum exteriorum perceptionem et sue interne consistentie diriguntur, quippe cum omnium rerum forme in eis colligantur et omnium ymagines eis representate earum presentie proprie lucis illustratione clarescant.

24

Spirituales igitur substantie spiritualis lucis claritate decorate cognitione percipiunt, corporales vero materiali caligine infecte carent. Quia igitur ad materialem operationem accedunt [fol. 48v, col. 2] corpora, ut terra et mixta conpaxta grossorum elementorum dominium capientia corporalium inpressionum nec sibi aliis manifestationem prestant; que vero ad superiorum ordinem accedunt, et sibi et aliis causam declarationis ministrant; que vero substantie ultra corpora elevantur, perfecte cognitionis ac revelationis decorem nascicuntur et quanto plus ad prime lucis spiritualis fontem ascendunt et tanto purioris cognitionis lumine perlustrantur. Unde evenit, ut duo extrema differentia, prima lux omnium productrix et ultima tenebra omnium receptrix et intellectualium rerum in medio consistentium dispo nantur; que igitur ad materiam primam corporalem fecis ac tenebrose calignis materie proqinquius inclinantue nubilosis tenebrarum volucris obvoluta a cognitone seiunguntur; que vero ad primam lucem elevantur, lucis spiritualis illustratione vigentia cognitionis dono donantur; media vero quanto ad inferiorem cardinem propinquius prolabuntur, tanto inperfectioris cognitionis summam capiunt; quanto vero ad supremum culmen altius eriguntur, tanto purioris cognitionis virtute ditantur.

25

Natura vero ad cognitionis actum ordinans est lux spiritualis rerum effigies cognoscitivis substantiis declarans. Nam in substantia spirituali approximatio ad actus fastigium aut ad individiuum nexum actus cum possibili motum internum libere inducens preparat ad vitam, lucis vero spiritualis perlustratio qua clarescunt cognitionis actum giginit. In substantia vero spirituali est accessus ad actus terminum cum distantia a possibili motum, internum individuum reddens, in quo vita consistit et luminis declaratur irradiatio, in qua cognitio fundatur. Hec autem natura lucide spiritualis substantie ad vitam et cognitionem diverso aspectu ordinat. Nam vigor actus distans ab inpotentia possibilis motum internum intra se individuo ambitu ac simplici continuo ac inmutabili et quieto reflexus vitam donat, ut in interno aspectu essentiali ad alia non protenso fundetur; actus vero eiusdem industria retro aspectu ad exteriora pretensus aut reflexio ad interiora tenens substantiam suam tamquam alteram respiciens cognitionis inducit virtutem, et idcirco cum delectationis iocunditas primum et secundum aspectum comitetur, delectatio circa motum internum absolutam vitam, circa motum vero ad extrinseca vel ad se ut ad alteram substantiam cognitione sua confficit iocunditate. Huius vero differentie videtur lux corporalis similitudine sapere, que cum ad actus fastigium elevetur motum internum participat et in se et in aliis res sua perlustratione declarat et actu interno absoluto lucet, exteriori vero protensione illuminat et declarat, et vite actus motui a calore precedens cognitio lucis irradiationi comparatur, set potius lucis operi cognitio caloris operi motuum et affectuum industria conformatur cum cum materiali ac corprorali mole lux connexa ad supremum actus fastigium non ascendat nec spiritualis nature [fol. 49r, col. 1] subtilitatem participet, vite et cognitionis expers existit.

26

Cognitionis autem actus a vite actu differt. Nam vite primus et essentialis, cognitio vero secundus essetniam concomitans actus est. Et vita ex actu formali, essentiali vel ex eius prima et simplici unione cum possibili egreditur; cognitio vero ex virtutis medie industria oritur et vita interno ambitu, interno mitu, individuo ac continuo quieto perficitur; cognitio vero ad exteriora perquirenda distenditur. Et vita uniformem statum continet, cognitio rerum affectibus variatur et vita internam et absolutam delectationem, cogitio exteriorum occursu delectationem acquirit. In summa, intelligentia, in qua puri actus natura, essentia, vita et cognitio nullam differentiam tenet. In aliis actus, possibile, essentia, vita virtus et cognitio, operatio differentie censuntur. Non videtur autem intelligentia intellective anime vita esse set opus. Nam vita ab essentia, intelligentia vero a virtute emanat, licet estimetur intelligendi actus ad internum, simplicem et absolutum aspectum redactus vita esse ad opera vero et ad exteriora protensus vitam concomitans censeatur. Idem autem in aliis differentiis attenditur. Non videtur igitur hominis intellectuale aut rationale ab actu essentiali sumpta differentia esse, set ab actu vitutis, sed essentialis actus prior ocuultus vix potest materialibus in viventibus conprehendi. Unde ab essentia substantie et non virtutibus consummatur, ad cognitionis vero exercitium tria concurrunt dispositio reccipientis, recepti et unio; in cognitiva igitur substantia spiritualis lucis illustratio ipsam ad rerum ad (sic) declarationem adaptat. Sed quia omnium ea rerum capax est, non autem omnes actu ad eius oculum sunt habiles, ideo res corporales cum sint spiritualibus cognitionis inproportionales sibu, ut eas comprehensione moveant, conformem dispositionem assumunt; ipse igitur virtutem habent materiali machine insitam, qua se multiplicant corporaliter. Set hec virtus propter inproportionem cognitioni apta non est, et ideo naturam habent spiritualem exemplari sue originis conformem, qua cognitivam substantiam et se eius aspectui representat, cum igitur hec spiritualis natura per speciei effigiem ad instar exemplaris redacta cognitive substantie copulatur resultat cognitio in effectu.

27

Est autem effigierum rerum substantie spiritualis conspectui presentatio et earum eius perlustratinis ductu discreta indagatio.

28

Intellective anime inest cognitio; nam cum ad actus summam simplicem et individuam ascendat ac motum internum simplicem, continuum et quietum obtineat vita fungitur et splendoris sui perlustrationem decoratur et ad externarum rerum speculationem aspectum dirigit quas sibi occurrentes ductu luminis sui sibi declarat et interno aspectu delectatione cum extrinseco oicunditatem consequitur [fol. 49r, col. 2] et ideo cognitionem lugere (sic) censetur.

29

Eius vero cognitio intelligentia est; dicitur autem intelligentia rerum a materia abstractarum et condicionalium materialium et accidentalium nudatarum per similitudines conprehensio.

30

Sensitive autem cum corporali nature iunctura cognitio deprehensa est ad solas materiales ac accidentibus et materialibus appenditiis stipatas formas inclinatur. Unde dicitur sensitiva apprehensiva susceptio specierum connexarum.

31

Vegetativa vero vita contenta cognitione caret cum ad spiritualem splendorem minime elevetur, inest tamen ei naturalis discretio cum electione ac fuga ad res iuvativas et nocivas protensa set hec non requirunt spiritualium effigierum rerum occursum set corporalium solum contactum.

32

Similiter autem et inanimata virtutem participant naturalem cuius industria earum est regitiva que absque specierum spirituali receptione iuvativa eligit et nociva propellit cuius operatio in loci potentia el locatorum virtutibus declaratur.

CAPITULUM TERTIUM: DE GENERALI DISTINCTIONE ANIME INTELLECTIVE

33

Ne vero intellective operatio torpescat et frustra eius natura statuatur ab ipsa propria emanat propriatio. Hec autem ab eius procedit virtute; ut enim vita ab eius essentiali actu progreditur, sic opus ab eius virtute elicitur et actus motum internum uniformem et fixum inducit, virtus ad extrinseca varia protenditur, actus enim dat esse virtus vero regit et ad opus adaptat.

34

Estimatur autem eius virtus ab ipsius essentia non differre subiecto, set solo respectu; nam actus internum et essentialem dans perfectionem ipsam constituit et ea constituta ad opus protensa virtutis assumit officium et ipsam interna consistentia sua fixa essentia dicitur, ad extrinseca vero ordinata virtus est. Rectius autem eius virtus ab eius essentia differre censetur. Ut enim in ipsa in prima constitutione actus a possibili et ab ea differt, sic in forma, operis coaptatione, virtus ab eius essentia; et ut motus internus vite ab ea differens ad actu essentiali ab es diverso emanat, sic opus a virtute ab ea diversa progreditur.

35

Non autem videntur virtutes cum substantiis in diverso genere ordinari nec actus virtutibus respondentes; potentie enim subiecta et actus in eodem genere collocantur, set in eis est differentia attendenda, potentie namque, que ad actus accidentales destinantur cum mediis motibus ad accidentium genera retorquentur, et idcirco differentie que in animarum naturis fundantur, ut vivens, sensibile, intellectivum prout ad substantiam reducuntur, ab anime essentia numerantur et ab primo et essentiali inponuntur a latere ordinate cum a forma que est speciei pars non dans perfectam predicationem procedant. Si vero ab actu [fol. 49v, col. 1] secundo operis imponantur, ad accidentium videntur genera retorqueri.

36

Virtutibus autem huius anime accidit distinctio multiformis ratione sue exigentie et operis finis et inclinationis ad corpus; earum igitur essentialis differentia non ab operibus assumatur, cum ipse opera natura procedant et operibus diversitatem primam prestent et una multorum operum existat origo; ex corpore vero proprie virtutes non sumunt differentiam eo quod possibile actum et eius virtutes non distinguit, et ipsa et eius virtutes corpus complemento precedunt et suppreme virtutes a corpore non dependent, que ex se discretionem habent; ex sua igitur natura dictinctionem suscipiunt, finis tamen, opus, relatio et ad corpus inclinatio nobis earum distinctionis (?) secundum materiam ministrant. Cum igitur virtutes substantie innascantur conditor substantie huius anime ei distinctas virtutes inseruit secundum quod eius existentie ordo promeretur, actus vero ac possibilis eius essentiam constituentium exigentia earum diversitatem exposcit, non tamen more aliorum accidentium virtutes diverse diversa in subiecto requirunt principia, quippe cum ipse substantie propinquius adhereant et earum opere accidentia plurima acquirantur, et cum sint inmediate influentie ad opus directi aspectus, ut quia quippe substantie in actu influxus et inclinationis directe iudicentur, earum ergo distinctio ortui substantie coequa a conditore procedit, prout substantie principia exposcant, singule tamen per obiecta et opera discernuntur, a quibus distinctiones assumunt. Quoniam vero intellectus omnium capax est communis vero natura entis videtur esse ratio, cum sit suo ambitu omnia comprehendens videtur eius generale obiectum ens constitui, at vero et speculativo et practico est commune, igitur utrique competit ratione diversa. Sub intentione igitur veri speculativo, sub intentione vero boni practico adaptatur. Nam speculativo quidem veritas, practico vero bonitas finis est. Set tam veritas quam bonitas omnibus virtutibus est communis; veritas igitur intentionis essentie pure naturalis speculativo intellectui, bonitas vero ac absoluta intellectivi (sic) practico respondet. Veritas vero materialibus circumstantiis involuta inferioribus virtutibus apprehensivis, bonitas vero temporalibus ac singularibus motivis inferioribus coaptatur.

37

Genus igitur harum virtutum unum est aprehensivum et aliud motivum. Est autem apprehensivum quod effigierum rerum susceptivum, de eis iud icat ac discernit. Motivum vero est quod post rerum comprehensarum iudicium delectatione vel tristia affectum ad operis actum progreditur.

38

Apprehensivum continet cognoscitivum et cognitionis conservativum. Cognoscitivum autem complecitur intellectum possibilem et agentem.

39

Conservativum vero memoriam et reminiscentiam comprehendit.

40

Omnes autem virtutes intellective anime innate sunt, nec eas a corpore sumit neque ipsarum cum corpore communicat fundamentum, quamquam quarumdam opera ductu virtutum inferiorum sensibilium et corporalium eerceat et ex earum inclinatione in ipsis varietatem susci- [fol. 49v, col. 2] piat; per virtutem vero industriam compositi machina regitur et anime scientiarum et morum habitus acquiruntur et in hac acquisitione communium dispositionum concursuss attenditur et connexus.

CAPUT QUARTUM: DE NEGATIONE ADAPTATIONIS ... (32)

41

Ad sue autem substantie excellentiam intellectiva determinatum organum non requirit. Commune enim est omni forme cuilibet parti materie unum actum essentialem tribuere sue essentie unione cum qualibet, animarum autem differentiis proprium est hunc essentie nexum propter sui naturam incorpoream absque sui distensione, multiplicatione et divisione cum parte omni corporis obtinere. Et actus ad unitatem collectio motus interni continui perfectio ac simplicis in quo vita consistit prebeat potestatem anime differentie non per substantie sue proprietates, materie diffusionem, set per sue essentie indivisionem et eius presentiam in singulis omnibus actum conferunt vite. Et intellective proprium est corpus perficere ac regere in sue essentie permanens fixione. Et nullius corporis partis actus censetus, set (?) substantiam ac virtutem. Et propter hanc independenciam a corpore separabilis iudicatur. Et cum alie menbro primo formato adhereant aliis sequentibus actum vite et perfectionis sub unitate, simplictate et indivisione substantie exhibentes, hec ultima tamquam non aliquod determinatum ecigens, set toti perfectibili se conectens totius constitutionis complicitate sue innixa substantie copulatur. Et si qua pars certa sue existentie propria adaptetur ipsa distinguendo per infinitas minimas non erit aliquam sibi propriam assignare ut in corid ac ce- rebri situ patet. Et sicut pars sic minima potius spiritualis substantie capax erit, ut nulla propria possit distingui et in puncto substantie corporalis non solum una tota, set nunc infinite simul simploxes (sic) substantie potest (sic) consistere, quippe cum non claudantur termino corpotali; non igitur aliquam partem propriam determinat corporalem earum existentiam coartare. Recte igitur intellectiva corpus perficiens ac regens sua fixione suffulta unitur ipsi nulli parti certe in sua existentia alligata.

42

Eius autem virtutes et earum opera simul ab organorum nexu penitus sunt inmunes. Nam virtus omnis organo corporeo connexa ad solarum rerum corporalium comprehensionem extenditur, ipsam moles corpora non permittit ad incorporea elevari.

43

Et ad sensibiles formas corporali materie innitentes tantum dirigitur et cum altius sublimatur ad intentiones insensibiles formis sensibilibus connexas potrahitur ad alias non extensa. Et non universales intentiones et rerum essentias abstractas ultima abstractione discernit, set ultimus eius aspectus individualium intentionum metam non excedit.

44

Et cum sit materie corporee connexa essentiarum intentiones ab inpenditiis materialibus et conditionibus accidentalibus nequit secernere et ad sue existentie redigere puritatem.

45

Et propter organi determinationem ad obiectum organo conforme in spetiali aut generali conditione eius industria coartatur et virtus propter communem organi ad opera [fol. 50r, col. 1] concursum ipsum determinat et eius actus et non totum corpus; ab hiis vero omnibus intellective omnes virtutes sunt omnino semote.

46

Et virtus apprehensiva ambitus infiniti in perfecta sue existentie unione consistit, dispersa autem et ad naturam diffusa capacitatis inmensatitem amittit.

47

Et similter motiva quanto unione maiore perficitur tanto infinitus ad opera protenditur infinita, diffusa vero et ad corpoream naturam inclinata infinitorum perdit operum libertatem; intellective autem comprehensive et motive virtutes indeterminate et infinite sunt.

48

Et permixtio virtutis cum corporeo organo comprehensionis et motus infinitorum diminuat potestatem, iure intellectus impermixtus esse censetur, ut omnia comprehendat et ad infinita affectionum opera deputetur.

49

Et organo connexa virtus obiecta recipit mediis corporeis extrinsecis et intrinsecis calore, spiritu et organi complexione concurrente quibus intelligibilia non egent.

50

Et obiectorum processus propter organorum debilitatem et passibilitatem virtutes ei alligatas exterminant, intellectivas autem tamquam ab organis elevatas edificant et confortant.

51

Et propter organi operum excessus virtuti connexe langorem adducunt, qui numquam intellective tamquam incessabiliter operanti advenit et contrarietas virtutis motive ad organum mobilem cum operis excessu langorem inducens et non ascribitur qui soli corpori et infimis virtutibus adest.

52

Et corrumpitur virtus dependens et perit in corruptione et interitu organi, set omnes intellective illese existunt cum anime fundamento a corpore separande.

53

Et virtutis coniuncte nulla propria, set omnis coniuncti sunt opera. Set intellective omnis a propria eius aut totius et non certe partis reputantur.

54

Et ipsa per sui aspectus distantiam ab organis in sua operatione et certitudine perficitus. Omnes autem coniuncte in apprehensione ad organa roborantur et in distantia labefiunt et incidunt in errorem.

55

Et nulla virtus sui essentian et suam operationem et eius certitudinem se obiectum cognoscere discernendo cognoscit eius aspectum obfuscante organi interventu eius autem eam et suum iudicium obice interiecto. Intellectiva vero se suum actum et perceptionis sue reditum libere discernit.

56

Et cum organa per etatum declinationem ad defectum continue elabuntur, virtutes coniuncte in etate ultima vergunt penitus ad defectum. Intellectiva vero tamquam eorum lapsus ignara in suo robore persistit, inmo ad sui status puram libertatem reducta in propriis operibus fortior et discretior reperitur.

57

Et eius interna expressio, cognitio, assertio, iudicatio sue exi-stentie virtutum et operum eius, virtutum inferiorum, organorum et rerum rxternarum cessante incursu eius virtutes declarant corporalibus organis non esse connexas, non igitur intellectiva substantia virtus et opera certi organi exigunt necessitatem.

58

Corporeis vero mediis eius substantia [fol. 50r, col. 2] non indiget. Nam a corporali materia dependentes ab ea trahentes sue originis fundamentum hiis mediis fulciuntur; media vero corpus adaptant vegetabili et sensibili differentiis que ad intellective receptionem ordinantur ipsa vero a calore et spiritu et aliis mediis tamquam in sua substantia libera non dependet.

59

Eisdem vero secundum eius virtutes et opera sunt annexa, Nam organa virtutibus et earum operibus adaptantur, eius vero virtutes non egere organis convincuntur.

60

Et virtus mediis utens corporeis opera corporalia exercet et ei obiecta in mediis et organis secundum inpressionem corporaliter presentantur, quibus media in organis affecta virtutem disponunt et inmutatio per ea advenit in virtute, set intellectiva virtus omnia suscipit, discernit ab omni materiali condicione et corporali natura in pura abstractione redacta et in eorum iudicio spirituali affectione disponitur et omnes predicte condiciones eam inmunem a corporeis mediis declarant.

61

Iudicatur autem ipsa in media concavitate cerebri organum possidere quod rationi deputatur, set virtus cui organum deputatur, est sensitiva interior et estimativa aut cognitiva dicitur intentiones particulares a singularibus abstractas ccomprehendens et intentiones insensibiles sensibilibus formis anexas segregans et discernens omnes inferiores sensibiles virtutes regens, eius autem operibus deservit spiritus animalis in hac concavitete contentus.

62

Quia vero interiorum sensibilium que exteriorum sunt basis et in eis principatum et dominium obtinentes est cerebrum fundamentum et spiritus in eius concavitatibus contentus earum operibus famulatur, quo omnia organa exteriora et media ducunt ortum et virtutes intellective sensitivis intimis sunt connexe ut ab eis suscipientes inpressionem et in eis et cum eis opera exercentes non inmerito per earum commixtionem dicuntur (?) quodam modo cum eis in eodem situ organum et media optinere presertim in exercitio operum que ab utroque genere conmuniter eliciuntur per aspectus earum inclinationem ad inferiores virtutes et ad statum machine corporalis.

CAPITULUM QUINTUM: DE NATURA INTELLECTUS POSSIBILIS ET PROPRIETATIBUS

63

Quia vero intellectiva ex sue virtutis officio est inpressionum intellectualium receptiva, ei innata est potestas intellectus possibilis, cuius receptio est omnium capax intelligibilium obiectorum. Nan cum intellectiva specierum inpressiones innatas non habeat et ad earum acquisitionem naturaliter apta sit, virtutem exigit ad earum susceptionem deputatam et ad passionum acceptationem hac eget virtute. Et sicut sensitiva a sensibilibus pati dicitur sic ipsa ex passivi intellectus industria pati censetur. [Fol. 50v, col. 1]. Et cum intellectiva anima corpori perfectibili copuletur, ei virtus conpetit, qua ad corporis coniunctionem inclinatur. Et cum quedam opera humana totius coniuncti inmutationem suscipiant, intellectus anime censetur in compositione utriusque principii consistere, a quo hec emanant. Et cum quedam intellectus opera corporis ac menbrorum corruptione dicantur perpeti corruptelam, virtus intellectiva conparet corruptionis in operibus susceptiva. Et cum ad virtutes inferiores intellectiva inclinata eis in existentia et operibus sit connexa, virtus ei est insita ad ipsas inferiori ordine condescendens. Et sicut virtus ei datur res supremas contemplari, ad quas sensibilium virtutum industria non erigitur, sic ei conpetit virtus inferiores infimas percipiens corporales. Et cum virtutum sensibilium operosa officia ei fomas et intentiones sensibiles offerant, ex quibus ipsa passivas inpressiones suscipit, ei virtus adest earum effgies suscipiens et discernens. Et quoniam innatum est ipsi formas intelligibiles fantasmatum appenditiis involutas perci- pere, que ei ex virtutum sensibilium officio offeruntur, virtus ei est innata earum sub hiis dispositionibus susceptiva. Et ut yle omnium formarum est receptiva per sue virtutis extensionem amplificam, sic ipsa omnium rerum per cognitionem ex huius virtutis industria capax censetur. Virtus igitur hec, ex quibus intellectiva differentia hec omnia operatur, intellectus possibilis nominatur.

64

Est igitur hic intellectus virtus ab anima humana emanans ad corporis et virtutum inferiorum ordinem inclinata, inpressionum intelligibilium fantasmatum appenditiis connexarum eius aspectu a sensitivis virtutibus oblatarum primo adventu susceptiva, in quarum susceptione, passione, discretione per intellectus agentis illustrationem earum segregatione distinctione facta anima in rerum acquirenda notitia suscipit conplementum. Quamvis autem corpori et infimis virtutibus inclinetur, non tamen intellectus corporalis censendus est sicut nec anima corporea iudicatur. Non enim ex qualitatum sensibilium concursu resultat. Virtus enim ex eis originem sumens ad earum solam primarum et posteriorum qualitatum conprehensionem extenditur. Etsi ex inequali concursu proveniat, ad excellentiam facilius inclinatur, si ex equali omnium inproportionalis est excessibus. Et ab extremarum excellentia equalitas corrumpitur et inequalitas ad excedentem extremitatem reflectitur. Ab hiis autem hoc virtus inmunis est et nulla anime distincta forma conplexionis, sed conplexioni addita censetur neque eius virtus. Habet enim opera conplexionis naturam elevata et maxime intellectiva. Ex speciebus vero miscibilium non conponitur. Ipse enim mixti speciem conponere non censentur et formis substantialibus remissio et confractio non conpetit et ex corporialibus spiritualis natura non progreditur per conpositionem. non est intellectus speciem mixti consequens ut virtus adamantis ferri attractiva. Illa enim virtus conplexionis qualitatum dispositione [fol. 50v, col. 2] previa ex mixtione acquiritur et ad sola corporalia opera extenditur. Nec est virtus corporis absque corporalium elementorum mixtione corporem affixa. Virtus enim talis materiali impressionem percipit nec ultra ambitum virtutis extenditur corporalis. Non est autem virtus ex unione anime cum corpore resultans, corpori summe dispositio non adheret, sed anime prius naturali ordine concreando inseritur et per anime infusionem corpori copulatur. Ab omni autem corpora natura virtus omnis intellective semota esse ex statu substantie sue, ex sua potestate, ex suius obiectis et ex natura sui operis conprobatur. Nam cum ipsa anime huius substantie adhereat, que ortu, essentia ac natura est incorporea, eius existentie sequetur conditionem et tota anime essentia in virtute et tota virtus in tota anime essentia mutua indivisione consistit et in qualibet virtute tota sub indivisibili existentia opus exercet. Et ut ipsa per corporis dilatationem sue substantie consistentiam non extendit, sed in toto et in partibus suis sub indivisibili fixione existit, sic potius tota eius essentia in singulis virtutibus indivisibiliter constans. Hic autem existentie modus in substantia virtuti non conpetit corporali. Et monis virtus corporea finita est, quippe cum sit sui subiecti terminis clausa et eius continentia et actio sit eius exigentia limitata. Et ipsa corporalis materie diffusione sub sui multiplicatione protensa in sue existentie fundamento non collecta finitam recipit potestatem et in partibus singulis sui subiecti minus quam in toto optinet robur et in singulis partibus minoris capacitatis et potestatis effcitur. Intellectiva vero virtus super has conditiones erigitur, cum sit infinita in sua collectione, unita in toto suo indivisibili fundamento et corpore partibili et partibus potestatis et capacitatis equaliter optinens integritatem et propter sui cum natura corporali inpermixtionenm capax omnia conprehendit. Nam materie corporalis permixtio et corporalis rei continentia infinitam prepedit capacitatem et propter corporalem occupationem et contrarietatem materia non simul actu plures formas corporales nec continens plura contenta actualiter continens et in corporeis continentiis maior dimensio maiorem et minor minorem exigit. Verum intellectus propter incorporalem continentiam magnam et parvam et omnes res carentes materie magnitudine equali receptione conplecitur. Et corporalis virtus ad unum actu inclinatur, spiritualis vero cum unum optinet, alterius inquirendi industriam gerit. Et hec nature et incorporee materie adstricta ultra status sui regulam non progreditur. Intellectiva vero libertate congaudens nullis nature legibus ciartatur. Et intentiones rerum et formarum sensibilium et intentiones insensibiles et potius intentiones universalium essentiarum et affectiones incorporeas nulla virtus corporea attingit nec affectiones spirituales format neque [fol. 51r, col. 1] in rerum absentia inpressionum presentias sibi format neque rerum existentias distinguit, conponit aut dividit. Hec autem intellective conpetunt que eius opera declarat. Nam intelectus motus vivificans in centro individui actus consistens corporum spernit distantiam et cognitionis aspectus vitam concomitans in corporali natura fundari non patiur et cum etiam vita in corpore requirat a contrarietate distantiam, in virtute substantie vitam dantis inmunitas contrarietatis, quam mixtorum natura non excludit, requiritur et cognitio ultra vitam ab ea se seiungit. Et natura corporalis rerum inpressiones corporales, non spiritualia exemplaria suscipit et ipsa corporali distensione in subiecto distenditur et in corporeo susceptivo, cum res materialem teneant existentiam, tota toti et partes susceptivi partibus applicantur. In spirituali vero spiritualium exemplarium simplicitate inducte tote simplici et indivisibili continentia consistunt. Et ideo in corporali corporaliter corporalem replent distantiam et acervum magnificant, in spirituali omnium rerum capacitas non replet nec magnificat, sed intendit. Et si esset virtus corporalis, ex rerum cognoscibilium applicatione accideret eiusdem infinities conprehensionem fieri tota re in infinitis partibus conprehensa tota et partibus sub equali indivisibili conprehensis.

65

Nulla igitur virtus intellectiva naturam virtutis participat corporis. Est igitur virtus non corporis nec conpositi consistentie adherens, sed ab anima procedens conposito accommodata. Hec autem virtus ab omni virtute sensibili differt ortu, subiecto, inmunitate organi, obiectis, operibus, et operum conditionibus. Sensitive igitur videntur cum sua basi a corpore ex naturali industria ortum contrahere et corpori inseparabiliter adherere, ipsa vero ab extrinseco productore sue anime est insita concreando. Sensitive autem omnes aut quedam omni animali insunt, hec autem solius hominis propria est. Et sensitive cum corpore pereunt, hec autem quibusdam pereuntibus operibus in anima fixa cum anima separatur. Particulares autem sensus ab organis dependent, quibus connexi sunt, et singuli organa propria sibi et obiectis proportionalia sibi requirunt et media extrinseca et intrinseca eis deputantur et sola accidentium genera corporali materie concreta eis offerunt obiecta. Et sola presenti materie connexa hic et nunc existentia conprehendunt et singuli propriis obiectis, ultra que non procedunt, adaptantur. Et singuli unam solam contrarietatem conplectuntur et inter diversas contrarietates non discernunt. Et formarum conpositiones ac divisiones et collationes ignorant et suos actus cognoscere nequeunt. In hiis autem omnibus hec virtus optinet potestatem et av oppositiis est semota et propter appropriationem obiectorum in sensus non cadit deceptio, quam sepe hec virtus propter earum varietatem incurrit. Et propter organorum, quibus connexi sunt, deperditionenm omnes sensus in [fol. 51r, col. 2] fine vite ad defectum vergunt. Hec vero virtus maior optinet robur et tunc plurium rerum cognitionibus perficitur, quarum in ipsa manent inpressiones, tunc perfectior est sensibus inpressionibus ad organorum corruptelam deperditis. Et in sensibus sensibilia non manent quemadmodum in hoc intelligibilia intellecta. Ab intrinsecarum vero sensitivarum natura distat hec virtus. Nam ille principalibus corporeis organis innituntur, a quibus alia organa habent ortum, et medio corporeo utuntur et solas formas materiales a appenditiis accidentalibus et corporibus connexas conprehendunt. Et altior earum ordo ultra intentiones primis sensibus ignotas, sensibilibus tamen formis connexas ad intentiones scientiarum particularium non progreditur. Omnes vero statum habent in apprehensionem finitum, hec autem ultra ipsas infinito ambitu elevatur et ipse ei obiecta ministrant et subiecte ordine naturali.

66

Est autem virtus inter intellectuales suppremas et infimas ultimum gradum tenens, cum sit sensitivis virtutibus connexa, ad dependentiam corporis inclinata. Cum autem superiorem intellectum agentem supremo gradu recipiat et inferiores virtutes infimo aspectu attingat, in ea duplex distinguitur status et in primo agentis illustratione illuminatur, in secundo ad fantasmatum susceptionem deprimitur et ideo iuxta duos gradus videtur duplex assignari in- tellectus possibilis solo opere diversus. Primus vero corporis et inferiorum virtutum non conpatitur corruptelam, secundus vero cum fantasmatibus et virtutibus ea ferentibus in suis operibus labitur et cum corpore perit. Et ideo primi status et operatio lesionem non sucipit. Secundi vero opus cum fantasmatibus deletur et organorum et virtutum inferiorum nocumentum ei dampnum infert. Unde aliqua interiori natura corrupta corruptionem incurrere estimatur.

67

Cum vero anima intellectiva omnium rerum similitudinem capax sit formarum corporalium accidentalium involucris stipatarum, huius virtutis possibilis officio inpressiones conplectitur, quas ei inferiores sensibiles representant. Hec igitur virtus ad omnium susceptionem intenditur, presertim cum non corporali moli permixta nec organo nec medio determinato ad obiectum proprium ordinantibus virtutem sit connexa. In primo autem occursu forme accidentalibus ac naturalibus circumstantiis circumdate offeruntur, sed omnium generum essentiarum similitudines hiis appenditiis denudate eius proxima sunt obiecta. Deinde vero quedam absque materie connexione diffinitione participant, in quibus essentia et esse materiale distat et quibus aspectus intellectus materiam non appropriat ut magnitudo et numerus. Alie sunt, quarum diffinitio materie recipit consistentiam et essentia et esse particulare non distat, quibus anime discretio materiam appropriat [fol. 51v, col. 1] it caro et simum. Alie sunt materie in diffinitione suscipientes mixtionem et esse et essentiam materie connexa habentes, quibus intellectus materiam prooriam non adaptat, sed conmunem ut conmunia accidentalia. Alie diffinitionem, essentiam et esse habent a materia separata ut supreme substantie. Primarum igitur materialem consistentiam per inclinationem adductam sensibilem conprehendit, essentiam vero per abstractionis retum intuitum. Secundarum vero esse et essentiam per sensibile in discretione discernit. Aliarum vero utramque per variorum sensibilium aspectum contemplationem considerat. Reliquarum vero cacumen solo ductu superioris virtutis agentis anima conprehendit. Virtus autem hec naturali ortu specierum perfectione nuda est tamquam tabula rasa pictura nulla informa- ta. Inest autem ipsi naturalis industria ad omnium intelligibilium recpetionem disponens. Omium vero similitudines in ipsa potestative existunt que ex duplici gradu ad cognitionis actum perducuntur. Nam virtutum sensibilium exteriorum et interiorum officia rerum ymagines ei offerunt illis potestativis similitudinibus conformes, quas ipsa suscipit et agentis virtutuis illustratio eas a materialium conditionum tenebris liberat et accidentalibus appenditiis exuit et sic in possibili actus apprehensionis resultat.

68

Quoniam vero hec virtus a sensitivis inferioribus formas assumit, cum ad eas suum inclinat aspectum, quadam ordinis continuatione exteriores interioribus primis et prime mediis medieque postremis et hee ei formarum similitudines representant, ipsa vero ab eis formas suscipit quadam connexione eis unita et continuo naturali et spirituali federis vinculo colligata. Et enim huius anime substantia aliarum substantiis in hominis constitutione unita est ad instar luminis lumini copulati. Et similiter hec virtus inmediatis sensibilibus copulatur, verumptamen ille cum organis et spiritus mediis sunt connexe, a quibus hec est libera. Et in organis omnes ille ductu spirituum formarum inpressiones suscipiunt, que simul in organis et mediis inpresse ei offerunt. Ipsa vero absque admixtione organorum et spirituum eas recipit. Sed forte propter aliarum colligationem et naturalem iuncturam videtur per organorum et mediorum in sua receptione officia communicare. Formas igitur sensibiles ab exterioribus sensibus sensui communi redditas fantasie officio pertractatas format actu interna presentia, formas ymaginationis custodie repositas ymaginative collocatas suscipit atque intentiones insensatas eis connexas et particularium substantiarum intentiones estimative officio segregatas et memorie thesauro depositas accipit usque ad statum universalium essentiarum. Cum igitur ab omnibus suscipiat formarum similitudines, videtur per omnes sui aspectus varios exercere discursus. Nam omnes intrinsece et extrinsece ei suorum officiorum opere ministrant, ut earum ductu in singulis varias acceptationes exerceat. Ipsa igitur ad singulas [fol. 51v, col. 2]inclinata in singulis diversas suscipit formas. Forte enim in exterioribus obiecta sensiblia presentia intuitionibus primis ea in subiectorum absentia in ultimas intentiones insensibiles et particularium intentiones susceptat. Nam ut corpus et inferiores sui copulatione anima regit sic forsan hec virtus sui extensione ad eas variis similitudinibus ab eis inpressis informatur. Videtur igitur quodam vario aspectu omnes iuxta accpetationum varia genera circuire et quandoque primo ultimis quam mediis quandoque hiis quam primis quandoque via versa quandoque intercisa on hiis acceptationibus adherere. Verum rectus ordo in hoc discursu observari videtur in ascensu primarum ad medias et harum ad ultimas et harum ad hanc virtutem consistens. Sed semper virtus superior inferioris precedentis omnes inpressiones gerit, ut primus ordo et secundus tertio et omnes formas contentas reddat et sic perveniunt omnes ad hanc virtutem et sic in ultimo ordine omnes rescipit sibi presentatas ut in medio et in primo.

69

Agens igitur virtus omnes formas in ea receptas ductu sui luminis declarat et ad actum intelligentie adaptat. Ut enim lux colores ac actualem visus conprehensiinem perducit, sic agens virtus fantasmata ad actualem intelligentiam perducit. Omnium igitur intentiones distinguit, inter formas igitur obiectorum sensibilium et subiectorum effigies et inter eas formas ad invicem inter intentiones insensibiles et formas et inter illas intentiones ad invicem inter intentiones particularium substantiarum et formas ac intentiones insensatas et inter eas et ad invicem distinctionem factam declarat, essentiarum veri universalium intentiones ab omnibus separat predictis et eas fantasmatum et accidentalium ac materialium appenditiarum velamentis denudat et ab eorum nubilosis involucris eas absolvit. Cum vero actu suo omnia distinguendo discernat, cunctas et substantiarum et accidentium formas ad essentie absolute reducit puritatem, ut in statu intentionis essentie universalis omnia consistant. Cum vero ad opus tria concurrant: substantia, virtus et actio virtus non est operans, sed medium, quo a substantia operatio elicitur, verum substantia spiritualis tota per essentiam in qualibet sua virtute existit et in ea et per eam suum effectum operatur. Non censentur igitur agens intellectus et possibilis opus exercere, sed anima per animas (?) huius officio re- ceptionem illius actu reductionem ad actualem intelligentiam exercendo. Ex utriusque igitur officii concursu resultat anime intelligentie complementum.

70

Quia vero intellectus duos continet gradus, unum ad inferiores virtutes corporales et animales inclinatum et alium ad sui ordinis excellentiam elevatum, iuxta utriusque varietatem varias impressiones percipiens varias consequitur apprehensiones. In primo igitur ab extremis [fol. 52r, col. 1] per medias sensibiles virtutes ad ultimas et per has ad virtutem possibilem forme pervenientes virtutis agentis ductu in eius cadunt conprehensionem. In secundo vero via fit contraria processus. Nam intellectus agens ad rerum superiorum contemplationem elevatus est, inpressiones suscipit a supremis causis rerum consistentias percipiens, omnes vero formas receptas possibili inprimit et sui splendoris ductu eum perlustrans eas ei reserat ac distinguit et sic in ea rerum tota notitia intellectiva perficitur. Possibilis vero propter sui connexionem ad illas eas formas internis sensibilibus reddit et earum redditibus a primis per medias usque ad extremas exteriores discernit et sic in utroque gradu totius ordinid virtutum anime cognitionis perfectio consummatur.

CAPITULUM SEXTUM: DE NATURA INTELLECTUS AGENTIS ET PROPRIETATIBUS EIUS

71

Intellectiva anima omnium rerum perceptionis actu capax cunctarum effigierum est receptiva et ideo ad sui perfectionem duplici eget virtute possibili et agenti. Nam cum ipsa ad omnium intelligibilium obiectorum susceptionem habeat pstestativam aptitudinem, que ex seipsa ad actus non deducitur, exigit virtutem activam, que obiecta ad actum operationis et virtutem susceptivam ad actum perceptionis perducit. Et in omni genere nature, in quo attenditur actio, tria concurrunt: principium possibile, agens et resultans ex utriusque officio operis conplementum. In hac igitur anima est virtus possibilis formarum intelligibilium receptiva et virtus agens ducens possibilem ad actum et similitudines formarum, quas ei offert, inprimit et unit, et ex eis resultat perfectio conprehensionis on virtute possibili. Et ut intellectiva virtus a sensitiva in actionis excellentia discernatur, in intellectus perceptione, non sola passiva virtus suffcit, sed adiungit(ur) activa. Et quia possibilis intellectus a virtutibus sensitivis recipit species materialibus et accidentalibus appenditiis velatas, eget natura anime luce agentis intellectus ad detectionem et puritatem ultimam redigente. Et cum inferior intellectus regimini corporis accomodatus et ad virtutes infimas inclinatus solas rerum corporalium species conprehendat, anime virtus superior est insita ad rerum spiritualium conprehensionem deputata, que agens dicitur intellectus.

72

Est igitur intellectus agens virtus anime intellective intelligibiles species intellectu possibili et virtutibus sensitivis susceptas lucis sue illustratione illuminans, a materialibus et accidentalibus appendiitis eas detegens, ad sue essentie puritatem redigens et de potentia ad intelligendi actum perducens, ut intellective differentie perfectio proveniat, et ad suppremas aciem sue celsitudinis dirigens cognoscendas. Hec igitur virtus pure lucis fulgore precellens ad summe cause cognitionem nata est ad eius splendorem supremum dirigens aspectum. Cum enim intellectiva anima notitiae eius capax sit in eius solius aspectu supremum suscipit complementum neque in creaturarum conprehensione eius sistit industria, cum sua excellentia supra omnia sublimetur. Ipsa [fol. 52r, col. 2] virtute sublimi pura et creatori propinqua et conformi ad eius notitiam ordinatur, non virtute ad corporalem nexum declivi ad ipsum elevatur, sed simplici et libera et lucida virtute eius est nata excellentiam contemplari. Eadem vero virtus substantias separatas conprehendere nata est, quibus ipsa anima est conformis. Cum autem in ipsa rerum exemplaria describantur et ipsa ad eas conversa ipsarum dispositiones consideret, in rerum omnium exemplarium contemplatione perficitur ad instar speculi mundi, cui aliud super mundum superpositum se presentat et ipsi omnes ymagines in se contentas offert. Similiter separate substantie suam naturam et rerum exemplaria anime per huius virtutis officium representant. Huius vero virtutis industria inpressiones a summa causa et separatis substantiis susceptas possibili intellectui reddit, a quo ad virtutes sensibiles interiores et ab hiis in exteriores derivantur. Ex quarum dispositionibus singule consignantur, ut extrinsecis corporalibus et consuetis formarum similitudines cessantibus ad harum exigentiam intus et in consuetis motibus agitentur. Qua propter accidit, ut cum exteriores sensibiles ad interiores et hec ad intellectum possibilem et hic ad agentem secundum aspectum elevati ordinis colligantur, omnes sic exterioribus materialibus inpressionibus superiorum rerum sublimium speculationibus conformantur, ut non que corporalia, sed que corporalia excedunt erecto intuitu contemplentur. Quia vero obiectorum omnis veritatis genera huic virtuti occurrunt discernenda, omnium principiorum et essentiarum ibi effigies presentantur et ideo prime veritatis signaculum gerit et essentiarum rerum similitudines secundum puram veritatis existentiam colligens ea percipit ac discernit. Quapropter per eam anime industria summe veritatis et postremarum rerum inteniones puro ac sublimi aspectu discernit. Vero cum anima sue essentiie sit conprehensiva, non ex inferioris virtutis opere super sui conprehensionem elevatur eo quod corporalis inclinatio et corporis et organi aspectus naturalis anime ingerunt a sui ipsius contemplatione distantiam. Hec autem sola virtus anime maxime counita et ad eius essentiam elevata per quandam spiritualem reflexionem eius naturam et existentiam conprehendit. Est autem hec virtus intellective substantie propria interna, qua ipsa in apprehensione actionis habet officium, et non videtur ydoneum eam sola virtute passiva contentam esse. Et non ex eius propria industria perfecta proveniret cognitio, si solius possibilis opere esset tantum fantasmatum receptiva. Et extrinsece sensitive exterioribus organis innixe sole agentis exterioris organo medio et obiecto conformis opus requirunt. Intrinsece vero sensitive virtutes ex suarum actionum interiorum officio suas exercent actiones. At vero maxime intellectiva actualem virtutem intrinsecam [fol. 52v, col. 1] coaptare oportet. Et in sensitivis intrinsecis abstractionis ordo circa formas attenditur, ut semper virtus superior meliorem gradum eligens intentiones a materialibus conditionibus separet usque ad intentiones insensibiles. Maior vero abstractionis sublimatio in operibus intellective attenditur. Et quidem est possibilis virtus inferioribus virtutibus et moli corpore inclinata fantasmatum caliginibus involuta nequit sine irradiatione rerum essentias a fantasmatibus segregare. Eget igitur agentis illustratione, qua in ipsa fiat distinctio ac primarum essentiarum declaratio in effectu. Ab huius vero virtutis excelse officio magis est digna anime denominatio. A formali enim et effectivo principio res dignius nominatur. Virtus vero hec ab anime differt essentia, que eius est fundamentum, a qua ipsa et possibilis emanant.

73

Est autem hec virtus incorporea, cum nulla corporea natura ad eius culmen simplicitatis ascendat. Quod vero a corpore dependentiam non habeat, eius ortus, simplicitas, celsitudo atque propria opera manifestant. Quod vero ab organi inmunis est, eius status et fixio in actu continuo declarant. Non est igiutr virtus corporalis conmixtionis conmunionem participans. Nam cum intellectiva anima corpori unita in sue subsistentie proprie maneat fixione, propter corporalem applicationem in statu suo libero hec sibi virtus respondet. Sed ipsa a corpore separabilis virtute propria in actu separationis non privatur nec ei per creationem novam nova virtus inseritur. Hanc vero a primo ortu insitam semper retinet. Et omnis corporea in opere est finita, hec autem in actione infinita est. Nam sicut possibilis omnium rerum capax incorporea censetur, multo magis hec, que eius est actus. Et status specierum in possibili consistentium a corporali moli leber est, a quibus fantasmata segregat ab officio corporali. Multo plus igitur et incorporea natura inesse censetur cum super omnes virtutum ordines elevetut. Nullis vero sensitivis virtutibus est connexa. Nam ex eius aspectu intellectus ad separatarum rerum apprehensionem erigitur et organorum molem ignorat, quibus ille copulantur, et ab earum depressione libera suo actu continue potitur et, cum eis non conmunicet, simplicium primarum et abstractarum essentiarum intentiones discernit. Est autem a fantasmatibus absoluta. Nam agens rem movens, regens et ad actum ducens materie non miscetur et ob materie mixtionem operis diminutionem non patitur. Et intellectus primus omnia cognoscit, omnia distinguit, omnia regit, atque movet nec ab eorum contactu operis patitur debilitatem. Et agens mobili conmixtum ad possibilis naturam redactum ab actus deviat conplemento et intellectus possibilis sensitivis virtutibus copulatus, cum fantasmatum nubilis sit involutus, ea distinguere nequit neque ab eorum appenditiis puras essentias segregare, et ideo hec virtus, si esset fantasmatibus involuta, eam ad actum ducere [fol. 52v, col. 2], distinguere et eligere essentias non valeret. Et tul lux corporea colorum interminato (?) corpore mixta opacitate colorati velata actum proprium amittit nec visum per se movet nec colorem sibi coniunctum ad actum deducit, sed libera puritate contenta est et se et lucem mixtam et colorem manifestat et eius actu omnia clarecunt, sic possibilis fantasmatibus coniun- ctus in eorum et essentiarum distinctione deficit, agens vero virtus ab eis inmunis suo splendore se, possibilem, fantasmata et rerum essentias manifestat, quoniam propter fantasmatum mixtionem essentiarum non discerneret puritatem et virtus ab eis dependens actum non habet continuum, sempieternum et eius opera cum eis lapsum patiuntur. Est uatem ipsa continuum actum optinens in possibili, independens, perpetua elevatione intuitus separata.

74

Differt autem intellectus agens a possibili natura, statu, ordine et accidentalubus. Ex natura igiutr eius inest distinctio. Nam activum a possibili et motivum a mobili naturali differt, et in substantia virtus ab actuali emanans a virtute in principio possibili fundata natura distat et agens a possibili distat, et eo est nobilius sicut motivum mobili. Statu vero differunt hee virtutes. Nam agens est penitus inpermixta inferioribus virtutibus et organis et mediis nullo modo connexa, a corpore non dependens, in corpore existens et quasi aspectu a corpore separata, inpassibilis, semper in suo actu consistens et cum sit actui coniuncta, nec distat in ea actus a potentia. Est autem hec inmortalis, separabilis, perpetua, inmixta. Possibilis vero has conditiones non attingit. Distant autem ordine. Nam actuale et perpetuum possibilem et inperfectum naturaliter antecdit et ideo agens possibilem precedit natura et conplemento, quamvis in acquisitione inferiorum conprehensionum possibilis repetitio antecedat. Differunt autem accidentibus. Nam agens cum anima separabilis habitus non amittit, illius vero inpressiones cum fantasmatibus pereunt. Et essentiarum pure universales intentiones huic, illi vero fantasmatibus formarum sensibilium et intentionum eis connexarum ac intentionibus particularium substantiarium universales intentiones stipate involucris presentantur. Non igitur utraque in eandem cadit differentiam virtutis.

75

Agenti vero virtuti obiecta respondent, quorum triplex assignatur genus. primum circa quod suum exercet officium, secundum proprium, cuius est capax, tertium ad quod suum elevat aspectum. Omnia igitur genera, que sensitivis virtutibus interioribus et exterioribus virtuti possibili offeruntur, eius sunt obiecta ut omnes forme sensibiles, intentiones insensibiles et particularium substan- tiarum intentiones. Circa eas enim in possibili receptas irradiatione manifestationis ac distinctionis officium exercet. Verum ipsarum receptio non ei, sed possibili conpetit solo actu ei appropriato. Maxime vero eius obiecta propria sunt primarum essentiarum universales intentiones, per quas continue considerat, que ei adesse ut exemplaria [fol. 53r, col. 1] impresse censentur. Ad res vero supremas separatas elevat aspectum, cuius officio sola anima eas in sua consistentia conprehendere nata est.

76

Censetur ei inesse operatio, quam circa predicta genera exercet. Videtur autem conmunis ratio operationis cognitio, circa similitudines igitur possibili inpressas, actionem exercet luminis super illustrationem infundendo, ex qua actione ei inest cognitio et receptione possibilis in anima resultans. Circa essentiales vero intentiones sue lucis splendore videtur continuam notitiam continere. Verum similitudines et exemplarium supremarum rerum videtur sui elevatione aspectus susceptiva. Separate vero intelligentie maxime in suo actu consistere conpetit, virtuti vero agenti assignatur inesse actus lucendi et hic semper continuus est. VErum quod in eo actu sua constet cognitio, videtur, ut lucis proprie ductu suam essentiam et rerum exemplaria, si que habet insita aut inpressa, continue cognoscat. Actus vero irradiationis ad possibilem et fantasmata directus non semper videtur continuus. Et in hoc est conprehensio intensa. At vero ei interna et absoluta ac continua sibi inesse cognitionis operatio iudicatur.

CAPITULUM SEPTIMUM: DE INTELLIGENTIA AGENTE SEPARATA

77

Cunctis formis virtus inmutativa adest, hec quidem corporalium, hec autem spiritualium subiectorum inpressiva. Sed cum sunt materie nexibus involute, active virtutis non optinent libertatem. Egent igitur extrinseco reducente presertim in inmutatione spirituali, in qua ad spiritualium exemplarium dispositionem elevatur. Et cum in corporali requirant extrinsecum principium, potius in spirituali agens proportionale exigunt quippe cum sint ad instar lucis tenebris materie involute, que absque lucis exterioris actu non habet potentiam inmutandi. Et ut color per lucis actum ad actualem inmutationem perducitur, sic per agens hoc forme intelligibiles ad actum intelligendi perducuntur. Ante vero quam intellectum moveant, hanc reductionem exposcunt. Agens enim solum actu dispositum inmutat. Hec autem dispositio precipue in rerum essentiis attenditur que materie nexibus absolvi requirunt et a conditionibus materialibus et accidentalibus axui et ad universalem et ad exemplarem intentionem reduci. Igitur ante actum intelligendi agens spirituale has formas disponit. Hoc autem vocatur intelligentia separata. Nam intellectiva de potentia intelligendi perducitur ad effectum, cum per inpressionem formarum intelligibilium omnia conprehendit. Cum igitur se ipsa non redigatur, indiget agente in effectu omnia intelligibilia continente. Causa igitur dandi ei has formas est hec intelligentia, in qua in effectu sunt principia formarum intelligibilium abstractarum, que luce propria se ipsam intellectui representat suam essentiam et formas intelligibiles anime manifestans. Ut lux solis est causa visionis sue et colorum, sine [fol. 53r, col. 2] cuius actu nec visus ac actum perceptionis perveniunt, sic sine eius actu intelligibilia nec intellectus ad actualem conprehensionem perducuntur, et cum supreme essentie ac forme aspectum superent intellectus, in earum conprehensione eget lumine particulari ac eius officio earum inpressiones suscipere videtur.

78

Verum hec virtuti agenti intrinsece coaptantur. Nam forme ex sua naturali industria utramque virtutem participant inmutandi, quum per se primi motoris universalis influentiam non excludit. Differenter exercent, prout exposcit diferentia subiectorum. Sensitivarum igitur exteriorum et interiorum virtutum ductu ordinate forme intelligibiles possibili copulantur, quas agens virtus ad predicti actus conplementum perducit, sine qua intellectiva inperfecta videtur, et cum sit separatis conpar natura substantiarum, cum eis paris active virtutis habitu congaudet.

79

Rerum vero triplex ordo distinguitur. Primus est rerum ad dispositiones prime essentie omnium conditoris spectantium, que super intellectum sunt, ad quas verom ad ipsum et eius proprietates cum intellectus nequeant elevari, eius extrinseca instructione indiget. Secundus est rerum comparium ad substantias separatas essentias spectans, ad quas ex create intelligentie officio elevatur. Tertius in infimis rebus consistit, ad quarum conprehensionem eius sufficit industria. Sed in hiis omnibus operibus agentis virtutis interne officium necessarium est.

80

Estimatur autem illa agens substantia intelligentia ultimi et infimi ordinis, que anime intellective intimior ipsi intelligibilia sua illustratione revelat ut lux ad colores ad formas intelligibiles conparata. Unde dicitur substantia simplex separata formas intelligibiles ad intelligendi actum perducens, ipsas intellectui copulans et sua irradiatione ipsum illuminans, ut ad intelligendi perveniat conplementum. Verum intellectiva a singulis creaturis intelligibiles suscipit inpressiones et quandoque ad primam essentiam, quandoque ad medias, quandoque ad infimas et a prima et a singulis intelligentiarum ordinibus influentias, inpressiones ac revelationes suscipere iudicatur. Estimantur autem forme a materia et ab eius appenditiis denudate ab intelligentia intellectui inprimi. Verum sic forme in ymaginatione e sensitivis internis virtutibus recepte intellectui presentes non videntur per sui translationem conprehensionem procurare, sed solum adaptare intellectum ut formas recipiat ab intelligentia emanantes, ut medium ad receptionem preparat conclusionis nec intellectus formas ymaginabiles sua natura spirituali conformi eis [fol. 53v, col. 1] sufficit denudare. Sed cum emanant forme in intellectu ab intelligentia et luminis perlustratione ex applicatione ad formas ymaginabiles et ad inferiorem aspectum contrahunt quandam varietatem sui generis, ut lumen et color eo ductus in locis diversis diversas dispositiones suscipiunt. Sed ex elevata coninunctione ad intelligentiam intellectus accipit formas puras penitus denudatas. In hec vero perceptione cadit prius et posterius et temporis momentatio ut in subita collatione medii et conclusionis.

81

Sole vero forme actu nude a materia et eius circunstantiis actu ab intellectu conprehenduntur, que semper et actu in materia ex sui natura denudationem non suscipiunt. Anima vero se intelligit per presentiam suam nudam. Sed in formis, cum semper in materia existunt, non facit denudationem, Videtur igitur hec denudatio ab intelligentia procedere, in qua forme nude existunt, que substantia virtute et opere intellectui est conformis. Nam ad actum intelligendi perducens formas et intellectum in essentia, virtute, opere, et formis contentis altiorem spiritualitatis gradum tenere censetur. At vero forme nude non videntur nisi sex modos existentie habere: aut ut in corporalibus organis reponantur aut ut in intellectu conserventur inpresse aut in continua intellectus formatione fundentur aut ut extra fine stent aut ut in intelligentia consistentes ab ea in intellectu emanent. Verum eas nudas a materia et materialibus conditionibus organa non continent et corporalis existentia actui intellectus repugnat intellectus organis utitur neque intellectus organis utitur neque in eis inpressionem suscipit. Non igitur formas suscipit intellectus nudas ab organis tamquam in eorum thesauris reconditas nec autem a virtutibus inferioribus ut ab ymaginatione et estimatione.

82

Nam et hec formas in organis contentas pertractant, que adhuc denudatione indigent, et in sensitivis est distinctio virtutum et organorum, ut quedam apprehensiones actui, quedam conservationis thesauro cum suius organis deputentur. Neque eadem est apprehensiva et conservativa. Cum vero anima a formis avertitur, reponuntur in conservative thesauro, et virtus apprehensiva denuo eam et per rememorationem aut reminiscentiam eam in thesauro invenit. Nam aliter in omni diversione a forma esset dubitatio et nova acquisitio exercenda. Sicut autem sensitive interne organis inpressiones recipiunt, sic conservative in eis eas conservant et in eis apprehensive post diversionem eas accipiunt. Non igitur hic status [fol. 53v, col. 2] est intellectuui conpetens. In intellectu vero facta diversione hunc existendi modum non videntur habere. Nam quomodo actu in eo essent eas non discerneretur (sic) et cum sit virtus actu apprehensiva, non videtur thesauri officium gerere. Ipse vero res non format, cum rerum non sit motor nec efficiens nec disponens, sed solum formarum ipsarum inpressionum susceptivus. Non sunt forme stantes actu nude, ut anime per operationem eius et actum ipsarum tamquam speculo offerantur, ut per aversionem earum privetur aspectu. Non enim a subiecta materia actualiter separantur. Censentur igitur ab intelligenti in animam emanare, secundum quod industria anime requirit. At vero in via acquisitionis recte formas in inferioribus virtutibus inpressas agens virtus denudat in possibili receptas, de quibus anima iudicat, sibi in sua puritate presentibus.

83

In via vero rememorationis apprehensiva post aversionem eas quandoque in conservatione intellectiva quandoque in inferiori sensibili repositas conprehendit, prout eius aspectus altius aut inferius dirigitur. Videtur autem emanatio formarum ab actione intelligentie procedere secundum supremum gradum acquisitionis, quia secundum infimum naturalem ductu inferiorum virtute facta representatione in possibili actu agentis facta formarum denudatione conpletur cognitio. In anima igitur intellectiva ex sua natura non videtur esse actualis formarum multitudo aut ordo. Ab intel- ligentia igitur emanant forme que in intellectu inprimuntur. Intellectus igitur formas non creat, sed receptas format, distinguit et ordinat. Apprehensio enim eius suscipit similitudinem forme separate a materia et eius appenditiis ab intelligentia emanantis cuius est solum receptiva inpressionis. Intelligentia vero putatur formas continere tamquam principium creativum et activum earum, anima vero ut principium susceptivum. At vero prima intelligentia eas continet, cum omnium sit creatrix. Secunda vero eas inpressas participat easque anime subiecte et receptive infundit. Utraque vero dicitur principium, a quo factionis omnis virtus procedit ratione valde distanti. Anima vero dicitur principium in quo omnia fieri nata sunt. Est enim similis conparatio productionis formarum secundum essentialem existentiam, que actu prime intelligentie per secundam yle inprimitur ut forme exemplares in via conprehensionis ab ipsa per secundam intellectui inprimuntur. Ipse vero forme in intelligentia constitute non suarum essentiarum lapsu intellectui infunduntur, sed per suarum similitudinum multiplicationem, que in ea a sua origine emanant, recipiunt, ut eas videatur intelligentia in ea per similitudinem procurare.

84

[fol. 54r, col. 1]. Censetur igitur cum per copulationem forme nude cum anima resultet, scientia et addiscentia in effectu, cum forma per se non sit nuda, separata stans, sed in intelligentia contenta, ut addiscentia consistat in aptitudine coniunctionis anime cum intelligentia. Ad hanc vero coniunctionem eam disponit cogitatio et aspectus elevatio. Sed hec inperfacta per coniunctionem et consummationem addiscentie conpletur. In hac igitur coniunctione forma ab intelligentia emanans anime confertur, ex cuius unione procedit cognitio in effectu. Aversio vero aspectus anime adimit notitiam actualem ad habitum aut proximam potentiam eam redigens. Post aversionem vero iterata conversio ad eam intellectus actum procurat et quasi ad primum statum aspectus perducit, qui est similis aspectui oculi facti sani, qui secundum voluntatis nutum res aspectam videt et per aversionem in potentia proxima existit. Hec autem coniuncto non in unione esentie sed in presentia influentia et [per] similitudonem formarum per multi- plicationem facta unione attenditur. Anima vero per nexum et aspectum corporis nequit ab ea formas subito suscipere et in eius aspectu perpetuo figi. Unde videtur eius notitia in potentia proxima consistere, ut eius integritatem, cum voluerit et aspectum suum ad eam converterit, consequatur, quia forma ab ea emanans in eam dicitur intellectus adeptus. At vero rectum est formas sibi ab ea inpressas ex sua industria retinere, quas absque conversione ad eam potest pertractare, distinguere, formare et ordinare sicut et ei formas in inferioribus virtutibus presentatas et reservatas inferior aspectu reducit. In statu igitur inferioris aspectus formas inpressas in thesauris inferiorum virtutem rescipit, in hoc vero superiori formarum ab intelligentia emanantium inspectione perficitur. Sed in coniunctione corporis et acccidentium eius hunc statum liberum non attingit. Post separationem igitur intelligentie iungitur et in ea apprehensionis decorem et delectationem perpetuam consequitur et maxime in prime intelligentie aspectu eius perfectio consummatur.

CAPITULUM OCTAVUM: DE DISTINCTIONE COGNITIONIS IN REBUS COGNOSCIBILIBUS ET CONGNOSCITIVIS

85

Universis vero naturalibus formis sue multiplicationis et divisionis inest virtus, omnia igitur obiecta prima et postrema virtutem activam ac multiplicativam participant. Set quibusdam actionis maior et manifestior adest vigor. Verum in eis et in subiectis materiis diversitate pensata que contrarietatem suscipiunt in subiectis contrarietatibus indutis transmutationem et inpressionem exercent; que vero contrarietate carent [fol. 54r, col. 2] in subiectis contrarietate exutis ac proportionaliter dispositis solam inpressionem inducunt. In hoc autem opere non accidit rei multiplicabilis decisio neque diminutio neque cum effectu materia neque proportio materie illabitur corporalis. Set solius forme similis fit introductio et forma multiplicata in fundamentum una per multiplicationem sui in diversas materiarum numerose diversitatis multitudinem suscipit; forme igitur dispositiones concomitantes ac magnitudines naturales per multiplicationem subiectis representantur suscepturis. Omnes vero res in hac multiplicatione non secundum suas individuas essentias, set suas species similes suis essentiis inprimunt. Inpressio vero individuam secum naturam non patitur inprimentis. Similitudo vero quedam est corporalis, alia spiritualis ad exemplaris intentionis similitudinem redacta. Species igitur similis corporalis materie inprimitur corporali cuius introductio transmutatione, inpressione ac representatione procedit, quandoque tamen non habens causam sustentationis in subiecto cum substantia inprimente discedit. In actuali vero actione agens exterius concurrit aut formam ad actum reducens aut per medium ad subiectum differens aut medium et subiectum disponens. Unde corporis corporis species a corpore colorato per medium diaphanum ductu lucis ad perspicuum transducit terminatum esse rerum in lucidis corporibus inpressionum susceptivis in speculis ymaginum fit receptio quodam modo corporalis. Hec vero lucoda corporalem naturam habentia per lucis et splendoris dispositionem ad minorem corpulentiam accedentia minus corporalem receptionem participant. In eis vero coloris, magnitudinis, motus ac distantie ceterarumque dispositionum apparent species corporales. Set quia corporalem materiam secum non gerunt ad subiectorum receptivorum mensuram contracta, sue extensionis capacitatem que materiali existentie debetur inpresse in eis magnitudinum species non requirunt in maiori ac minori speculo equali magnitudine presentata, putatur autem sola similitudo in talibus presentari.

86

Cum vero commune sit rebus per species similes multiplicari per corporalium specierum similitudines corporales spiritualibus subiectis non aptantur; namque susceptivum iuxta sue nature existentiam inpressionem susceptat; cum igitur eas inmutant ad spiritualis intentionis naturam hec similitudo speciei reducuntur (sic). Set cum substantie spirituales diversitatem obtineant species ad ipsas secundum gradus simplicitatis varios adaptantur. Unde que sensibiles virtutes organis ac mediis internis conexas inmutant, non plene naturam exuunt corporalem quousque [fol. 54v, col. 1] ab organis et exterioribus virtutibus per medias interiores perveniant ad summum ordinem intellectus, videtur autem ut agente extrinseco reducente indigeant, set forte, ut in corporali actione subiecta sua inmutant industria, sic sua spirituali virtute spirituales effigies cognoscibiles representan; possibile vero, forma, esentia, accidentia materie et cetera rem concomitantia nata sunt cognosci. Verum essentia totam rem comprehendens, determinans ac distinguens est principium cognitionis intellective; forma igitur essentialis a materiali consistentia elevanda est. Huius vero elevationis virtu- tem a natura participat exemplari. Nam quandoque status re essentialis forma praticipat: primus spiritualis exemplaris quem ante sui ortum in conditoris mente habet; secundus quem in unione materie assumit ipsam perficiens vere formalis actus dicta; tertius secundum quem nature inferioris opus dirigit iuxta regimen primi exemplaris dicta regula vel motor nature. Quartus est secundum quem multa complectens individua omnium est essentialis ac universalis similitudo et hii sunt corporales. Quintus consistit in aspectu ad intellectus cognitonem et hic est spiritualis ad instar status exemplaris redactus, ut enim intellectus similitudinem gerit conditoris, sic forma ei respondens ad exemplaris similitudinem reducitur. Set cum ad opus dirigit substantiam cognoscentem exemplar, cum vero eam afficit cognoscendo, species, similitudo aut ymago vocatur; cum igitur movet intellectum ac perficit ad statum spiritualem reducitur ex exemplaris (sic); procedit igitur species ab infinmis virtutibus per medias, et intellectui possibili unitur et ductu agentis ad intelligendi actum perducitur. Vanum autem est credere rem intellectam cum intellectu ad essentie cedere unitatem. Res enim diverse extrinsece divise suscepture et perfectiores forme perfectibili advenientes et disponens in substantia in propria perfectione creata sustentate ad subiecti essentie non redicuntur unitatem, nec enim create essentie perfecte nova naturaliter essentie fit additio et in constitutionis unione essentiali maiore non cedit forma in essentie materie unitatem cui inseparabiliter coheret.

87

In anima differt virtus et operatio atque obiectum potius; et in solo primo ab omni extrinseca receptione inmuni exemplaria diversitatem essentie non inducunt. In substantiis vero inpressionum exemplarium receptivis non videtur hec unitas adesse et anima ductu virtutis et regula exemplaris in opus prorrumpit diversis operibus differentibus exemplaribus coaptatis.

88

Hec autem vero (sic) sententiam hec inconvenientia consecuntur omnium generum: [fol. 54v, col. 2] omnium in unam essentiam confusio; ex omnium rerum similitudinibus anime constitutio; ymagines que non sunt natura fixa, in substantiam cedere; animam per accidentium et inferiorum substantiarum essentialem participationem vilescere; omnia per reductionem ad substantiam intellectivam, virtutem intellectus participare; animam omnium cognitione se solam cognoscere; cognoscibilium indistinctio; anime sue essentie asssertionis et discretionis ab aliis interno alloquio privatio.

89

Et cum ipsa recipit primam formam, si sit una essentia cum illa in receptione forme, aut prima manet aut non. Si manet et fit una essentia intellectus cum forma, plura inmo infinita sunt una essentia. Si vero non manet transmutatione facta accidit semper unum solum intelligi et iterum est una essentia intellectus cum prima que desivit esse in adventu forme, igitur intellectus desivit esse et est eiusdem essentie cum forma; igitur idem est et ens et non ens et est idem in essentia cum prima que iam non manet et cum forma que manet et sic est idem in essentia cum re que nichil est et cum ea que aliquid est.

90

Et forme sunt intellectu decorantes et perficientes ipsum quas ipse recipit cum intellectus possibilis sit earum continens receptaculum. Set forma non est aliarum formarum receptiva. Si igitur est eiusdem essentie cum prima alias non recipiet et cum differat receptivum et receptum. Si est idem cum illis, ipsa differens est per essentiam a se ipsa. Non igitur intellectui in effectu species ad eius cedunt essentie unitatem. Non est autem ydoneum asserere res ad actum intelligentie perductas virtutem assumere intellectus cum intelligentia actus sit naturalis, non a rerum similitudinibus. Set a substantiis mediis virtutibus elicitus et accideret has similitudines modo spiritualium substantiarum subsistere separatas et accideret ea ad anime reduci essentiam et virtutem. In specierum igitur facta materiali consistentia, separatione et intellectiva comprehensione differt intelligens et quod intelligitur licet cum species abstracte secundum presentia cognoscantur in eo quo fit cognitio et intentio cognita non diferre videantur, verumptamen exterior res cognosci censetur. Species vero dicitur ratio cognoscendi. In primo vero essentia, vita, virtus, intelligentia, proprietates ac opera interna ab eius simplici differre essentia non videntur et ideo in eo solo intelligens, intellectum et quo fit intelligentia, ad unitatem essentie reducuntur.

91

Intelligentie vero omnia formis exemplaribus comprehendunt omnium exemplarium collective; censentur autem ipse a suo ortu ea habere innata, non a rerum occursu acquisita et videntur hec rerum inferiorum ortum precedere, quia ipse a prima intelligentia susceperunt. In ea vero sunt [fol. 55r, col. 1] exemplaria cognitionis et operis rationes. In naturis inferioribus operum regule intelligentiis cognitionis tantum modo rationes (sic). Harum vero triplicem notitiam sorciuntur: primam in exemplaribus creatoris. Secundam in suorum exemplarium interna inspectione. Tertium in mundanarum rerum contemplatione. Set per hos tres modos ad conformem quamvis gradibus diversam certitudinem perducuntur conformitatem id exemplarium exposcente. Unde res individuas eas obviantes exemplarium proportione ad discretionem certo medio comprehenduntur.

92

Eodem autem modo et intellectiva anima separata hac triplici noticiam (sic): in creatore, in se et in mundana continentia, utitur contemplando. Ceterum rerum effigies in corpore acquisitas aut retinere in spirituali existentia videtr, quippe supremis exemplaribus conformes, aut easdem nova ac sublimi elevatione acquirere; cum ipsis autem videntur varie affectiones in vita contracte in ea remanere. Substantie vero separate ei extra corpus aut in corpore existenti aspectu ad sublimia elevato cognoscibiles offeruntur, verum cum cognitionis ratio intellectu copuletur, ipse eu essentiali presentia non uniunturm compositione quadam, coartatione existentie et virtutuis distantia a pura speciei similitudine prepedientibus; nec enim intelligentie oure nec substantie spirituales eundem situm spiritualem participant, quamvis infinite eundem dicantur capere corporalem et una a multis animalibus simul cognoscitur, cuius essentia non simul in diversis existit. Rei enim cognite species per diversas cognoscentes animas inprimendo multiplicatur, et essentia est principium intelligendi que pluribus communis non est idem prefixe cum qualibet que abstracta omnibus est ratio cognoscendi.

93

Hec vero intelligentiis individuis differre, presentia vero ad cognitionem non sufficit, nisi ratio cognoscendi ad interna anime penetret continentiam et in absentia deficeret tunc cognitio. Set recedente intelligentia anima memoriter eius effigiem retinet eius similitudine prius inpressa atque retenta; censetur igitur intelligentia ab anima per sue spirtualis substantie speciem comprehendi; intelligentia vero anime suas ostendit existentias, exemplaria, affectiones ac proprietates ad instar speculorum se et retentas ymagines ac dispositiones ceteris presentantium et iterum nutus spirituales alloquio dicuntur ei conceptiones revelare, verum et habent eas celandi potestatem, set per substantie absentiam existentiam per voluntatem nutus, abnegationem, affectiones celare censetur.

94

Creator vero summa simplicitate, puritate, libertate vigens, omnis materialis condicionis labe carens, in omnibus et extra omnia sua existentia fixus existens, in anima per essentie per (sic) presentiam existit et per essentiam cognoscibilis ab ea ipsam sue lucis perlustrando ductu a cuius aspectu propter sui inpotentiam et declinationem ad statum infimum deficit contemplando.

95

Cognitionis vero tres sunt modi corporales: unus per [fol. 55r, col. 2] essentiam, alter per speciem, reliquus per extraneam procedens; per essentiam videtur cognitio fieri sex modis: quedam enim ab anima essentia cognoscuntur, quia sunt rationes operum eius, ut numeri in ea contenti ex extranea; alia quia ipsa ea suo motu format ut affectiones: quedam quia sunt aliorum rationes cognoscendi ut species abstracte; alia quia rei intellectiva intranea sunt presentia ut essentia, anime virtutes, habitus et opera; aliud dignoscitue sue simplicis essentie absque abstractione presentia, ut primum; alia per presentie sue aspectu (sic) absque sui unione danutr cognosci, ut substantie separate. Cognito vero per speciem facta quatuor modis complectitur: quedam enim per abstractionem speciei acorporali materia cognoscuntur, ut corporalia; alia per elevationem intentionis speciei a spirituali subsistentia ut substantie spirituales; reliqua per similitudines aliorum ut substantie separate per effigies corporales; quedam per analogiam similium ut materia et forma generales. Per extranea vero facta cognitio qusdruplex est; quedam enim per effectus et signa ac vestigia disgnoscuntur, ut superiores cause; quedam per privationem aliorum; et eadem per resolutionem omnium ad ipsa ut principia; quedam per habitum ut privationes.

96

Cum vero anima exterioribus actibus libera internis contemplationibus vacat, ei varie apparitiones offeruntur, quarum quedam ex prime cause resolutione, alie ex intelligentiarum inspectione, alia ex suarum effgierum contractione procedunt. Que per oracula, visiones, fantasmata, sompna et in sompniis distinguntur; ex quibus omnibus quarumdam rerum revelationes pronosticantes et divinationes emergunt. Horum vero certitudinem motus impediunt corporales.

CAPUT NONUM: DE COGNITIONE ANIME SUI IPSIUS

97

Ipsa vero intellectiva ductu proprio suam essentiam comprehendit. Nam motu interno essentiali vivifico vivit in quo delectatione efficitur affectuque se regit et in sui regimine interius delectatur; videtur igitur et luce spirituali se suo aspectu suam essentiam declarare et ex sua notitia iocundare et ut ductus cognitionis ad exteriora dirigitur, sicut ad eius intrinsecam existentiam reflectitur, et ut motus internus ab actu vite procedens vitalem internum gingnit appetitum, ad exteriora prorrumpens eius appetitus cognitionem disponit, sic ad interiora regressus ad sui ipsius notitiam ordinatur, et ul lux corporalis lucendo se sibi detegit illuminando se et alia sibi et aliis manifestat, sic spiritualis substantia luce propria spirituali se sibi et alia declarat.

98

Et cum ainma omnium rerum capax sit quarum apprehensionem exterius, se non creditur ignorare et que corpus eius partes corporeas virtutes inferiores cunctas ac medias apprehensivas et motivas ac earum opera [fol. 55v, col. 1] comprehendit, sue essentie que hec omnia regit, non est ignara.

99

Et ipsa interno affectu suam existentiam astruit ab ea singula distinfuens et eam a rebus a speciebus cognitis discernit et sue essentie dilectione afficitur vero dilectionis in ea cognitio naturaliter antecedit. Est igitur sue essentie apprehensiva. Similiter autem virtutes suas et opera comprehendit et habitus cognoscendo ad cognitionis pervenit complementum.

100

Videtur autem hec interna cognitio a virtute eius procedere; ex agentis vero officio efficitur, quippe cum hec virtus eius essentie proximior liberior ac elevatior existat et hec cognitio per internam collectionem efficitur et a corpore et virtutibus inferioribus factam elevationem; agens vero supremo ac proprio utitur aspectu; eius ergo ductu se anima comprehendit, ex eius igitur irradiatione ipsa sibi cum suis proprietatibus declaratur ac virtus inferior ad hanc lucem redacta intra dignoscitur.

101

Recte autem creditur interno aspectu ductu proprii perlustratione luminis ab ea sua essentia comprehendi. Videtur autem ut a ceteris substantiis spiritualibus. similitudo (33) abstrahi agentis virtutis officio concurrente et sibi reddi ut ratio cognoscendi. Videtur enim sub alterius rei similitudine comprehendi. Verum censetur ductu specierum quibus inducitur suam essentiam dignoscere, set non est ydoneum ipsam per omnium formarum intelligibilium ad eius essentiam factam reductionem ipsam a se cognosci. Cum igiutr a gradibus corporeis et virtutibus infimis suum erigat aspectum et ad internum aspectum suam regit aciem atque figit, suam essentiam noscit, iudicat ac discernit. Verum in interno intuitu omnium rerum discernit effigies conferens resolvendo post eas non reperit, nisi suam essentiam in virtutib intellectus consus, et operibus discretione facta, post horum vero discretionem secundum sue essentie notitiam venit.

102

Non videtur autem in sui cadere ignorantiam, cum suo interno aspectu sibi presens sit, lucis quoque sue illustratio qua exteriora perquirit, ab eius interna nayura habet originem que a fonte non recedit. Set semper in suo colligitur fundamento et naturalis internus motus affectus regimini eius consistens sui non obliviscitur essentiam. Semper igitur proprio lumine perlustrante in suo interno reflexa aspectu suam essentiam sui presentiam contemplatur, aut luminis sui actu sue essentie speciei intentionem abstrahens per eam suam essentiam comprehendit, ut cum lux corporalis lucet in se et reliqua illuminat se sibi et alia aliis detegens, sic intellectiva sue spiritualis lucis actu sibi lucens se sibi et alia manifestat. Verum hec sui interna notitia occultatur propter directionem, aspectus ad infirmas virtutes et regimen corporale, quippe [fol. 55v, col. 2] cum corporis et corporalium virtutum interiecto sue opacitatis (?) nubilo claritatem aspectus eius obumbrat ipsam ad status sensibilis virtutis similitudinem ducens, que organorum tenebris obumbrata et eorum mixtione ac connexione ligata tamquam a se distans secundum (?) in sue essentie, virtutum et operum deficit comprehensionem; ut enim lux corporalis terminato corpori conmixta lucendi, illuminandi, declarandi se et alia perfectionem amittit, sic anime lux spiritualis sui aspectus inclinatione ad corpus virtutesque eius, in sui noticia non sufficit, presertim, quia una virtus cum suo officio sominatur, alterius opera retrahit et divertit ut patet in machinis et contemplativis operibus, aut quia anima una est, in qua cuncte virtutes in uni ligate permanent fundamento, que ad unum effectum totaliter se convertit cessantibus officiis aliarum, eo quod simul in omnibus tota eius existit essentia; verumptamen simul in omnibus et per omnes potest earum opera exercere aut hoc accidit propter virtutum ordinis unionem. Similiter autem et aspectus inferior superiorem retrahit ac pervertit, ut anima nequeat suam essentiam contemplari. Cum igitur aspectu infimo cessante ad supremum aspectus culmen ascendit, sui aspectus acie, interno reditu collecta, interna sue lucis reflexione suam essentiam respicit, considerat ac cognoscit. In hoc igitur statu extrinsece virtutes sensibiles et interiores retrahuntur et hee extreme ad medias et hee ad ultimas secundum elevationis ordinem ascendendo et omnes ad statum intellectus conscendunt et status possibilis ad culmen agentis erigitur et demum omnium virtutum ordines ad ultimum essentie colliguntur anime fundamentum tamquam ad suam originem revertentes et in hoc statu anima suum aspectum dirigens eas, earum opera, industrias disponens ac conditiones comprehendit et obiecta omnia interno intuitu diidicat tamquam extrinsecis officiis non egens et cum luce intelligentie et maxime prime perlustratur in sui et omnium vite rerum perfectius cognitione clarescit. In hoc vero statu post omnium notitiam et sue essentie iudicium suam conditionem discernens, suum conditorem merito regnoscit, a quo se sciens sumpsisse initum, se contraxisse originem non ignorat, ad quem omnia conprehensa reducit, postquam nichil reperit cognoscendum, cuius notitia acceptionum finalis terminus est cinctarum.

CAPUT DECIMUM: DE DISTINCTIONE GRADUUM, HABITUUM, VIRTUTUM ANIME

103

Formas vero intelligibiles sensibilibus fantasmatibus obvolutas que a sensibus deferuntur, virtus possibilis suscipiens ex agentis virtutis ductu ad rerum comprehensionem perducitur actualem; ex sensibus vero extrinsecis ad communem [fol. 56r, col. 1] virtutem interiorem et interiores supremas forme devolute in illis optinent quemdam summum statum et ab interioribus ad hunc intellectum delate gradum ultimum consecuntur, eadem prime representationis exteriorum ad interiores habite et secunde representationis interiorum ad intellectum facte, similitudine servata, et interiorum prima receptio punctum summum consequitur, ad quem lineares exteriores reducte supremum simplicitatis fastigium pervehunt. Set forma intellectualis summum puncti culmen attingit ad quod lineares intrinsece inferiores reducte supremum simplicitatis cardinem consequuntur. In hiis autem ordinatis susceptionibus ordinis et connexe spiritualis coniunctionis nexus attenditur ad instar continuationis luminum diversorum.

104

Primas vero differentias (sic) quas discernit intellectus in formis, sunt essentiale et accidentale; segregat igitur essentie intentionem ab intentionibus accidentium. Set similitudo intentionis essentie una est et ei accidit collectio et multiplicatio. Intellectus enim eam unit et multiplicat. Set unio et multiplicatio duplex est: Una enim unio consistit in intentionibus generum et differentiarum ad unam essentiam constituendam, cui divisio multiplicatione respondet. Alia in accidentum intenione consistit. Solus vero intellectus essentiam ab accidentibus separat. Virtutes vero sensibiles hanc separationem ignorant. Unde speciei universalis intentio una est in intellectu et si cuilibet intenio iudicetur, nullam inducit essentie discretionem, nisi accidentium distinctio denotetur nec prodest additio forme notitie singularis; ad essentie enim universalis intentionis notitiam singularium multitudo nichil operatur, cum una sit intentio et una noticia essentie universalis licet precedentis cognitio prevalere possit. Formationis vero intelligibilium sunt tres modi: Primus est actualis distinctus et ordinatus, quamvis eius ordo commutationem suscipiat in situ, ut homo est alius predicatur de homine in quo situs differt, ordo tamen intentionis naturaliter unus est et hic modus est quasi in thesauro repositio facta cum actuali eductione de eo, cum habitus actualiter consumatus. Secundus est actualis acquisitio intelligibilium et collationum ipsorum antecedens, a quo fit aspectus anime diversio ad aliorum acquisitionem, cum ipsa non simul ac subito omnia intelligat; ad aliud enim aspectum dirigens a preaccepto actu discedit, et hic modus est repositionis rei inthesauro a quo non fit actualis eductio et hic modus non in sola potentia consistit proxima vel remota, set in actu a conservatione durante. Actus est intelligibilis secundum certitudinem acquisiti ad interrogationem factam dubitatio de quo certitudo habetur. Set in hora questionis de ipsi hesitatur post. Intellectus vero consideratione, distinctione et ordine datur circa responsio et in hoc est ordinis initium absque consummationis certitudine. [fol. 56r, col. 2] Set non eget hic modus nova acquisitione, cum sit habitus actualis non insola potentia proxima aut remota consistens, est enim similis rei deposite in thesauro cuius depositio scitur, licet de loco et causa (?) dubitetur et in eo videtur docens scientiam acquirere cum eam habeat actualiter acquisitam et pervenit ad habitum secundi modi.

105

Ad rerum vero notitiam intellective virtutes sensibiles quatuor suffragia amministrant: Primum est singularium presentatio a quibus officio interiorum et maxime ymaginationis et estimationis officio intentiones universalium abstrahit essentiarum materiales et accidentales appenditias separans et essentiale er ab accidentali discernen. Secundum est initium compositionis et divisionis rerum et collationis ac medium et inventionis. Tertium est experimentalis certitudo ex qua ratiocinativa collatio confirmatur et veritatis acquiritur conceptio. Quartum est acceptionum probablium acquisitio, cum vero ipsa in prima acquisitione earum egeat servitude postea suis actionibus roborata suis operibus perficitur, tamquam materia earum non egens, postquam terminum attingit, nisi forte intellecte proprie prime perceptionis organi conferens ad earum aspectus ea reducta. res autem divisibiles, ut corporales dimensiones actu indivisibles, postea divisibiles, indivisibili tempore comprehendit, actus enim et partes non sub materiali distantia, set sub spirituali similitudine ad simplex exemplar redacta in ea consistunt, partes vero actu divisas discretio cpmprehendit. In divisibilium vero rerum iuditio non accidit error, ad instar apprehensionis sensitive, propter absolutam et singularem accpetionem. Distinctio vero ac collatio errorem inducit. In simplicibus ergo obiectis veritas et falsitas compositionis aut ordinid non existit quamvis debite essentie non careant veritate.

106

Cum vero, ut rerum, sic obiectorum assit (sic) differentia, obiectorum simplicium discernit essentias, conditiones, rationes ac varias solutiones in eis differentias proprias distinguendo. Hec autem discretio sensitivo oidicio comparatur; accidit autem in ea error ex diversorum applicatione et similium siunctione accedens ut in sensitiva discretione. In hoc vero opere non cadit veritas et falsitas compositi intervalli, set rerum sequens existentiam vel defectum.

107

Quoniam vero rerum ordinatio est multiformis, secundum generum consistentias obierta que discernit propriis generibus, constituit diversas ad invicem separans supremas, medias, infimas atque transcendentes et omnium statum considerans; ad hanc vero dispositionem virtus sensibilis non attingit. In hoc ergo puras essentias certis limitibus disponit et in hoc ordine non est veritas et falsitas intervalli set sola illa que in simplici ordinatione existenciatur et earum diversitate consistit.

108

Sigillatim vero accepta componit ac dividir in eis compositionis ac divisionis constituens intervallum. In hac vero compositione ac divisione consistit veritas falsitasque. In extremorum enim concordium coniunctione veritas et seiunctione falsitas [fol. 56v, col. 1]. De increpantium (34) vero siunctione veritas et unione falsitas iudicatur. In hac vero iunctura et separatione eccidit error ex indebita proportione procedens, discurrit autem hec ordinatio secundum omnes ipsas differentias quibus veritas ac falsitas diversatur.

109

Quia vero ex diversis ordinationibus componitur ac diversarum rerum provenit rerum exitus multiformis ideo eas confert et ex ipsarum collatione varia, secundum varias dispositionum figuras, varias elicit acceptiones in quibus veritas et falsitas intervalli et ordinationis intervalli attenditur et ex indebita collatione et intervalli in applicatione incidit error.

110

In singulis vero hiis dispositionibus ex proportione existentie rerum ad intellectus acceptionem veritas ex inproportione vero falsitas generatur.

111

Eadem autem virtus hec opera exercet solius aspectu offcii diversa que ex hiis acceptionibus consequitur perfectionem.

112

Quoniam ergo intellectiva anima ex opere intellectus in susceptiones et habituum perficitur, in sue perfectionis acquisitione quatuor gradus participat: Primum eius statui primo respondet, in quo nullius impressio intelligibilies informatur. Set omnium obiectorum capax ad cunctorum susceptionem eius extenditur aptitudo, ut sicut yle per suam susceptivam potentiam omnium formarum est receptaculum inmensum, nullam tamen ex propria natura possidet, sic ipse omnium obiectorum receptibilis nullius ex eius propria industria formarum gerit in hoc gradu intellectus materialis aut possibilis numeratur et consistit in aptitudine acceptionis formarum intelligibilium et habituum absque eorum actuali consecutione.

113

Secundus in susceptione rerum ad quas extenditur eius aptitudo consistit cum iam ei simplices species offeruntur et in ea prin- cipiorum est notitia acquisita et ab hec intellectus in habitu vocatur.

114

Tertius est in specierum discretione et collectione et conclusionum ex causis ac principiis extractione consistens cum iam in rerum discretione deliberat et effectus ex causis conclusionesque ex principiis elicit conferendo et ob hoc adeptus dicitur intellectus.

115

Quartus est circa rerum discretionem collationem principiorum, causarum, effectuum ac conclusionum actuali consideratione completus, cum iam circa scientiam actu considerat ad habitus ductus exercitium actuale et ob hoc intellectus accommodatus et in effectu vocatur. In acquisitione vero scientie, in subtilitate, ingenio, inventione, doctrina atque disciplina in hominibus magna habetur diversitas. Nam in quibusdam ductu subtilitatis proprii ingenii res investigantur. Subtilitas vero in potentia ingenium est, verum ingenium est actus rationis cuius propria industria in eis terminus invenitur. Similiter vero scientia, inventio (35) et doctrina habetur cuius ingenium principium est et in hiis in mediorum inventione, in quantitate et qualitate est differentia, cum quidam plurium mediorum sit inventior et quidam adultor et hiis aut a docentibus subtilius suscipiunt. Illi ex subtilitate inven- [fol. 56v, col. 2] tores alios instruunt disciplina et est ingenio graduum distinctio ab ultimo defctu et deiectione virtutis ad summum culmen per medium ascendens. Censetur autem hec diversitas ex statu anime elevato ad aspectum intelligentie provenire. Nam cum anima perfectam habeat aptitudinem in sui coniunctione cum ipsa sine multo exercitio et labore discipline aut inventionis rerum (?) quasi ad omnium formarum perfectionem attingit, ut eius intellectus quasi semper sit in habitu completo; cum enim anime est aspectus clarus et intelligibilis, affixus principiis, quasi ipsa sit in luce intelligentie accensa in festinatione ingenii ut fere omnium questionum certitudinem attingit, ei ab intelligentium subito omnium noticia concurrente et in tali statu intellectus conmunis dicitur et excelsus; at vero aptitudo in supremo aspectu consistit; verum altera sublimior est in qua anima ex prima intelligentia certitu- dinem accipit et in cuius contemplatione intellectus in securitate (?) perficitur; est autem altera anime industria inferior naturalis, que in subtilitate inferiorum virtutum et intellective aspectu consistit que experimento et tempore roboratur, accidit autem hec diversitas in homine ex corporis natura et accidentium eius et ex natura anime sibi in sua creatione collata. Res vero elevatione abstractionis non potest intellectus comprehendere, non propter earum defectum, set propter suam inpotentiam, cum ad earum excellentiam non valeat elevari, licet ipse ei se offerant ut splendor solis visui corporali. Hanc vero inpotentiam auget corporis inclinatio qua in suis actibus anima eget que a dignioribus eam perfectionibus retrahit. Sicut igitur quarumdam rerum apprehensionem non attingit propter sui excellentiam, cum ipse maximam habeant existentiam, ut in lucis perceptione deficit visus, aliarum perceptionem non inveni propter sue existentie debilitatem, ut sunt motus, yle, tempus et privationes ut in contenebre comprehensione deficit visus.

116

Sunt autem acquisitionum in habitibus anime modi diversi, quorum quidam in propria industria alli in extrinseca consistunt notitie materia; alii anime aptitudinem prestant, quarumdam igitur rerum ut creatoris, essentie sue, virtutum, operum ac regiminis notitia anime videtur innata, aliarum vero ut universalium proncipiorum innate notitia est propinqua, ex propria vero inventionis industria cuncta perquirit, est enim inventio proprie ductu industria notitie rerum acquisitio, ad cuius opera concurrunt experientia et ratio; experientia quidem est via per sensibiles effectuum inpressiones in certam ducens comprehensionem. Ratio vero est effectuum perceptio collativa, que inventionem ac experientiam confirmat; ad habituum vero ex alterius industria procedentium (sic) interpretatio requiritur que dispositionem et significationem continet; est autem dispostio rerum exprimendarum interna formatio. Significatio vero est interpretationum anime per signum, ut per vocem, representatio; doctrina vero est actio docentis ad recipientem directa; disciplina vero est effectus [fol. 57r, col. 1] illatioque doctrine; ad hec vero discentia sequitur que est notitie per doctrinam et disciplinam et disciplinam acquisite anime presens et actualis pertractio: consideratio vero est habituum actuale exercitium. viam vero noticie procurant simplicium apprehensio, simplicium in genere ordinatio et eorum composito, compositorum collatio. Simplicium vero notitia conplectitur distinctionem, conpositionem, divisionem, diffinitionis resolutionem. In compositione vero consistunt enunciatio, propositio, conclusio, questio, problema, positio. In collatione vero ratiocinatio constat, sub qua sillogismus, entimema, inductio et exemplum continentur. Verum sillogismus continet demonstrationem falsigraficam, probabilitatem ac sophisma cum elenco. In hiis vero datur via resolutoria rem ad sua principia reducens et inventiva eam per effectus diiudicans. Iudicativa vero utramque complectens rem per principia et effectus discernit, licet magis in resolutione compleatur. Ingenium vero et sollertia prestant anime aptitudinem acquisitionis. Subtilitas vero est utrique communis, nam ingenium est per inventionem aut doctrinam facte acquisitionis facilitas industria naturalis. Sollertia vero est brevi concursu temporis facta perceptio (36).

117

Ad consequendos vero habitus anime omnium humane adest potentia, set non equalis aptitudo, est enim potentia ad opposita nata per industriam inclinata; aptitudo vero est magis ad unum oppositum determinata. Unde dicitur perfectio potentie ad unum oppositum magis apte. Hiis igitur mediis utitur intellectus ad habituum acquisitionem, qui sunt scientia que est rerum per certas causas cognitio et certa perfectio intellctus, cui opponitur ignorantia et oppinio qu est acceptio unuius partis cum alterius dubitatio [ne] unde est habitus incertus, cui sophistica opponitur apparentia; dubitatio vero est acceptio unius partis cum timore falsitatis aut alterius aut eiusdem; fides vero est opinionis vehemens aut presumptuosa credulitas.

118

Cum vero anima ex suarum virtutum industria rerum notitia decoratur et sue essentie ac virtutum et operum conditionum que comprehensionem attingit, super suam cognitionem ductus reflexione redit suam perfectionem percipiens et tunc sue acquisitionis terminum pertingere se cognoscit.

CAPITULUM UNDECIMUN: DE MEMORIA ET MEMORATIVA

119

Quoniam vero intellectiva est receptaculum omnium specierum capax, virtus enim inest receptiva que eas retinet et conservat. Generali enim materie inest virtus retentiva formarum quas sustentat; et continenti rei contente et ceteris substantiis et sensitive virtus sensibilium inpressionum conservativa debetur; igitur intellectiva hanc virtutem participat que omnes inpressiones intelligibiles retinet, sine qua eius habituum perfectio periret.

120

Et obiecta intelligibilia intellectu retinet mansionem (sic) et in rerum absentia intellectus species pertractat, diiudicat ac discernit presentes, preteritas et quasdam futuras et in earum speculatione afficitur variis accidentibus, [fol. 57r, col. 2] agitata igitur per virtutem retentivam eas conservat, hec vero non activa, set cognoscitiva censetur virtuti possibili attributa que est specierum intelligibilium receptiva. Verum virtutis receptive ac retentive alia est natura. Est autem retentiva virtu tus intelligibilium specierum post priores receptiones et ultimas servativa.

121

Dicitur vero hec retentio quandoque continua, quandoque intercisa; cum in specierum inpressionibus lapsus accidat, intellective virtus conservativa et rememorativa responderet; conservatio, siquidem, est memoria intelligibilium specierum continua retentiva. Set rememorativa est eorum retentiva memoria intercisa. Unde dicitur rememoratio memorie interventu oblivionis seperdite resolutio; oblivio est memorie privatio. Verum cum homo discernit ex intellectiva et sensitiva collaturus inpressiones utrique anime debitas ac retinet ut utriusque generis apprehensivas participat et sic utriusque varias retentivas cum ceteris in retentivis sensibilibus communicans. Extrinsece vero sensitive obiecta non retinent, non enim in sensibus faciunt sensibilia mansionem, cum rerum materie presenti connexarum sint comprehensivi. Unde in subiectis obiectorum delativis absentibus inpressionum discedit instantia, et virtutes et organa novis altuatim (37) inpressionibus occurrentibus inmutantur priorum inpressione cessante, in eis enim status non est, set species ad virtutes intrinsecas transmutantur. Nam ab eis procedeunt extrinsece ad exteriora opera profuse inpressionum exteriorum receptive et ad ipsas colliguntur eas specierum inpressiones reddentes. Non igitur extrinsece habent specierum industriam servandarum, verumptamen species servant organa quoad fiatiudicium et obiectorum presentia inmutatio continuatur et sepe in organis manet inpressio ab excellentia proveniens obiectorum et set hec mora ad conservationem non sufficit; in intrinsecis igitur virtutibus species ab extrinsecis abeuntes recepte servantur quibus interno affectu anima movetur ad varias affectiones deducta. Genera vero que interne virtutes contractant sunt genus sensibilium specierum a sensibus singulis perceptarum et genus intenionum insensibilium formis sensibilibus connexarum et intentiones substantiarum particularium et generi contentiva respondet. Nam receptiva virtus, natura, opere et officio a contentiva differt. Specierum igitur sensibilium contentiva est ymaginativa que est virtus inpressionum sensibilium a sensibilum virtutibus extrinsecis delatarum a sensu communi receptarum, ymaginative iudicio discretarum conservativa. Intentionum vero utrarumque contentiva est memoria que est virtus intentionum insensibilium formis sensibilibus connexarum et intentionum formarum particularium estimative officio ab ipsis formis segregatarum ac examinatarum ac cogitative actu libratarum conservativa. Utraque vero conservativa continua et rememorativa intrinseca esse censentur. Verum cum intellective aspectus [fol. 57v, col. 1] ultra formas sensibiles ac eas insensibiles intentiones et ultra singularium intentionem substantiarum ad puras rerum essentias elevetur, earum in homine intellectualis contentiva [que] eas receptas virtute possibili et ductu agentis a condicionibus sensibilibus segregatas atque iuditio discretas cinservat. Differt autem intellectiva memoria a sensitiva: origine, cum hec ab intellectiva, illa a sentiva procedat differentia; subiectis, cum hec soli homini, illa vero ceteris animalibus insit; et obiectis, nam hec essentiarum puras intentiones conservat, illius quedam differentia sensibiles species, altera insensibiles intentiones et individuales intentiones retinere censentur; et organo, nam hec organo est expers, ille vero organis utuntur. Verum intellectiva memoria non tantam diversitatem recipit quantam sensitiva.

122

Continet autem memoria conservativam virtutem et rememorativam. Nam memoria continua conservativa, interventu vero oblivionis, intrinseca rememorativa censetur. Sunt autem eadem obiecta memorie que et apprehensive, statu acceptionis diversa, ceterum conservative et memorative obiectum idem, temporali consideratione diversum, quod hec continue retinet in presenti, illa ex preterito ad actum recordationis perducit. Intellective autem acceptiones, ut scientia, opinio ac fides rei presentis; species vero divinatio futuri, rememoratio vero est rei in preterito preaccepte in presenti acceptio iterata. Intellectiva namque inferioribus virtutibus copulata infimo aspectu subnixa omnia sub fantasmatum involucris comprehendit. Et omnia temporalia continuo ac tempore fantasmata comprehendit. Intelligibilia igitur temporalia, eorum inpressiones et tempora varietate temporis comprehendit, et ideo eius acceptio temporum differentiis variatur; quam ob rem rememorativa rem ad preteritum confert. Sicut quedam ad presens et alie ad futurum. Omnes autem obiectum inmutans actualem habet existentiam, et res dans actum possibili actu existit habens speciem actualem et cognitio virtutis elevationem, oboecti abstractionem et utriusque presentie actualem exigit unionem et insensibilia obiecta sui presentia inmutationem inducunt. In eorum vero absentia cessat inmutatio et in eorum inpressionum delectatione cessat interior apprehensio, rei vero preterite existentia est transacta, non igitur virtutem movet. Non enim iuditii, discretio est non (?) entis verum ut yamgo, picta res et sic presens est et signum leonis absentis et sic ad preteritum retorquetur, sic ymago in anima presens est et actu movens, ad rem vero cuius est similitudo, relata, preteriti recipit conditonem et sic actuali fungens existentia ac presenti sub rei intentione et preterite memorativam inmutat, cum eam presentem ipsam ad rem preteritam confert; at vero videtur in rememo- [fol. 57v, col. 2] ratione ad statum preteritum retorqueri. Nam oblivionis interventu, speciei inpressio est deleta, cuius rememoratio est reductio. Hec enim est eius eatio cum sit speciei per oblivionem amisse restitutio et in hoc ab aliis acceptionibus, ut continua memoria differre censetur. Re enim exteriori presenti et specie in anima presencialiter affixa, similiter re absente et specie continue anime presente memorie dicitur fieri continua conservatio. Verum re presente et specie absente aut utraque absente, si fiat speciei reductio non est conservatio continua est rememoratio intercisa. Nam ipsa est preterite speciei acceptio iterata hec autem in exterioris ymaginis et rei statu declaratur et virtutes interne et precipue intellectiva rerum exteriorum presentiam non requirunt. Interne igitur earum acceptiones iuxta solos specierum varios status diversantur. Nam universales essentiarum abstracte ab individuis intentiones singulorum presentiam non exigunt in quibus et continua et intercisa consistit memoria et habitus scientie et opinionis rememoratione reducti, non facta ad exteriora collatione hec iudicant et affectionum quas conficit anima per essentiam in ea existentium rememoratio non rei extrinsece set intrinsece speciei preteritum docet statum. Videtur igitur rememoratio non solius rei preterite, set etiam speciei iterata censeri acceptio. Ceterum et dicte conditiones eius speciei probant exustentiam actualem. Nam anima in specierum delectione suam solam essentiam comprehendit et nihil diversum discernit nec novas format species veris rebus conformes et incomprehensionis oiditio speciei abstracte presentiam requirit, preterita vero species cum existentia careat, in aspectu anime ei inmutationem inducere non videtur. Verum per rememorationis actum oblivionis sopore dempto ad presentem acceptionem reducitur actualem et eius actualis instantia virtutis movet iudicium que eam ad preteritam existentiam nova iteratione confert. Unde censetur rememoratio habitus (sic) aut speciei in preterito amissorum presenti reductione iterata acceptio presentis status ad preteritum facta collatione. Memoria vero rei preterite aut ut preterite presentis vero speciei conservatio. Cum vero species non inmutet absque existentia actuali agentis alterius actualem requirit reductionem ut forme naturales et sensibilia obiecta et fantasmata ex agentis opere ad opus perducuntur. Virtus vero anime specieis delectas reducere non censetur, sicut nec eas de novo formare, aut igitur ipsa species se ipsa aut alterius occursu aut virtutis industria ad actum deducitur. Set oblivionis dempto obstaculo species ad actum redit rememorationis ductu prestante (?) ut menbrum et dormientis considerationis reditu et in formarum contrariorum occupationibus prepeditorum actuum regressu palam. Cum vero in rememoratione preterita redit species aut eadem aut similis radice videtur, etenim oblivionis interventu prior cum tempore preterito deleta est et spiritualis forma cum deletur [fol. 58r, col. 1] tota periit et naturalium formarum perditio solis similibus restauratur et scientie prior amissus habitus in simili restitui censetur. Similis ergo videtur sola redire. Set sic nova videtur fieri perceptio, non rememoratio. Verum aut fixa manet specieis rei considerata presentia vel in absentia et tunc eius est memoria continua conservatio aut manet actuali consideratione sopita, deinde eadem redit ad actum considerationis et tunc eius est rememoratio aut delecta est et tunc in sua redit similitudine et tunc eius nova perceptio adiscencie comparatur, iterato veto perceptionis eius rmemoratio est.

123

Memorie vero opus est conservatio que continue specierum retinet inpressiones et rememoratio cuius ductu species et habitus amissos acceptione recuperat iterata. Ad utrisque vero operis vigorem hec conferunt: species, vehemens inpressio virtutis, diligens attentio, frequens consideratio, reminiscentie ductus assiduus ad extrinsecas sollicitudines, diversionis remotio. Tanta vero est vis inpressionis fixe speciei ut vix eis existentiam actiones et motus in corpore inprimere iudicetur, cum conceptam speciem actu ymaginationis conferens iuxta eius exemplar et exteriora movet unde ex rei desiderate ymaginationis ductu menbra generativa, virtutes naturales, calorem et spiritum ac actum operis movet et casus ymaginatio casus occasionem inducit, cum quis super loca excelsa incedit et confidentie ac sapientie medici ac sanitatis ymaginatio salutem ac virtutis robur confert, ergo et ex hoc videtur fetus assimilatio progredi, nam cum mater figuram ymaginatione in hora [genera]tionis considerat iuxta eius exemplar formativa ducta lineamenta fetus disponit. Unde dicitur ex ymaginationis quedam actu navem perduxisse et ex figurarum ymaginatione ducuntur (sic) eque elegantes equos producere. Dicitur etiam ymaginatio colores permutasse. Similiter autem censetur anima iuxta exemplaris exigentiam naturalites materie imprimere eam transmutando. Unde calidum et frigidum corpori inprimunt quam corpus non participat vel cum contrario disponitur. Nam et res iuxta exemplar extrinsecus artificio format. Unde hee inpressiones ex materiali statu habent ortum et agens materie corporali iuxta qualitatis exemplar a virtute excitant eius inpressionem exercet ut in caloris et spiritus et humorum patet concursu, nam materiis et calidum et frigidum agentia naturam gerentia in corpore adherent, videtur igitur hec actio eis procurantibus exerceri, figure vero ex magnitudine materie educuntur, non solum vero censetur anima in corpore proprio inpressiones inducere, set etiam in extraneo, unde anime maligne ductus fascinationis corpus dissipat et corruptionem inprimendo, vulgo enim dicitur oculum malum hominem fosse mandare et camelum caldario. Set videtur hoc dissonum veritati. Estimatur autem intellectiva inpressiones exercere in materiali corporali; cum enim sit substantiis su- [fol. 58r, col. 2] perioribus motoribus varios effectus inprimentibus substantia, virtute et opere conformis videtur virtutem participare inpresionum similium; cum igitur a corporali consistencia et aspectu inferiori elevatur et ad status secundum vigoris culmen erigitur ei cedit mundana machina, in qua varios inducit effectus, et sic eius opere miracula censentur emergere, cum pluvis et venti et cetere inpressiones eius nutu procurantur. Verum ipsa non ex sui industria, set ex eius virtute producit, cui tota mundi machina est subiecta, qui eam regit et mundi totam constitutionem, verum maxime anima in corpore proprio inpressiones inducit, cum ei unita sit ipsum movens, regens ac de eius regimine sit sollicita, unde eius delectione afficitur et corporis ab eo procedentis, ut parentum dilectio docet.

124

Estimatur autem intellectiva in suo ortu omnium rerum species innatas habere, mole vero corporis oppressa ac eius nubis obice inserta in copula cognitionis earum discretionem amittit, set per inventionis ac discipline viam ad earum restitutionem perveniens, omnium rememorationis et reminiscentie ductu consecutionem acquirit et sic videtur adiscentia a rememoratione et reminiscentia non differre. Censetur autem omnium summam sub generali involucro retinere singula amittendo at vero e contra visa est in secundo (?) orto suo omnium specierum continentia privata, set temporis processu creditur in earum acquisitione perfectionem nancisci, putatur autem formarum acquisitio et inpressio via procedere corporali et spirituali procedit in gradibus sensibilium exteriorum et interiorum ac intellectu alium (sic) perceptionum diversitate pensata. Censetur autem ipsa sue existentie et essentie innatam noticiam obtinere, etenim a suo ortu sua continua presencia se ipsum proprio ac continuo intuitu cognoscit suam existentiam asserit ac discernit et suam essentiam comprehendit. Similiter autem et sui naturalem, perpetuam ac continuam delectionem gerit. Ceterum factoris primi et videtur innata notitia, cum ei per essentie presentiam continue assit (sic) et sic summi veri notitiam et summi boni appetitum incensanter habere censetur, verum et sui et factoris speculationem inclinatio corporalis obfuscat. Generalia vero scientiarum principia non censentur innata set quia absque inquisitione sic sui certitudine alliciunt intellectum, ut absque acquisitione eorum videatur notitia comprehendit. Ceterarum vero rerum habitus cum innati non sint inventione doctrina ac ratiocinatione acquiruntur.

125

Ad inventionem vero et doctrinam memoria confert, unde alia auditum cum memoria habentia discipline susceptiva sunt. Ceterum ad principiorum operatur habitum acquirendum, nam ex presentia principiorum cognitio colligitur, ex pluribus igitur sensibilibus perceptionibus, una memoria ex pluribus memoriis, unum experimentum ex pluribus experimentis principii modis obtinetur noticia colligitur [fol. 58v, col. 1] ex quo in artis et scientie comprehensionem pervenitur, principiorum vero et habituum acquisitio septem: experimentali inventione, doctrina, terminorum notitia, effectum et conclusionum collatione, ratiocinationis inquisitione, superioris cause propalatione, naturalium cautelarum ductu; verum cautele innate sunt ad sue existentie virtutem et operum, ad corporis virtutum inferiorum custodiam et regimen ordinate, et alie ad experimentorum habituum adquisitionem deputate, que inventione et doctrina suscipiunt complementum.

126

Putant autem fere omnia animalia participare memoriam; etenim in inperfectis unus sensus aperit duo obiecta ad internum virtutis interiorum aspectum transmittunt et anima opere interne virtuis ea pertractat in absentia subiectorum et in eorum pertractatione delectationem ac tristiam intus suscipit. Videtur igitur in eis opus sensus communis recipientis et fantasie formantis sequi opus ymaginationis formas sensibiles conservantis, at vero et omnia virtutis estimative regimen videntur, etenim bonum et malum et ceteras intentiones insensatas discernere censentur, et circa eas opera diversarum exercere cautelarum et inperfecta motum dilatationis circa boni delectabilis comprehensionem et motum constrictionis circa mali horribilis fugam excercetur. Hec autem opera circa sensatas formas ab appetitiva fantanstica et ymaginativa et circa onsensatas ab appetitiva estimative officio ductu procedunt. Hiis retentio, interna forma et fixio necessaria; est igitur prime conservationi ymaginatione, secunde in memoria videtur in omnibus respondere verum videtur in omnibus graduum in hiis operibus, sicut in ceteris, difficultas (?) magna attendi.

127

Memorie vero oblivio intercedit cum sit eius defectus, est enim conservationis specierum sensibilium aut intentionem insensibilium aut intentionum singularum aut intentionum essentiarum universalium interruptio; procurant autem oblivionem cause contrarie memorie a corpore et virtutibus anime sumentes ortum; etenim complexio, compositio et innaturales dispositiones eam inducunt. Similiter autem debilis speciei impressio, considerationis negligentia et eius paucitas, reminiscentie defectus ad varias formas aspectus eam inducere iudicantur.

CAPUT DUODECIMUM: DE REMINISCENTIA

128

Humana vero anima cum formarum conprehensione perficiatur, innatam habet industriam ad earum acquisitionem ordinatam que inventione et disciplina conpletur, ut autem per inventivam et disciplinarem adiscentiam formas comprehensas sua investigatione pertractat, sic interventu oblivionis deperditas rememoratione restituendas propria investigatione parant (?)huic autem officio reminiscentia deputantur, que per rememorationis actum species et intentiones preteritas investigat, ut ad presentem et actualem noticiam deducantur. Est autem hec virtus [fol. 58v, col. 2] intellective differentia; ad eius enim actus sensibilis non attingit. Set cum circa fantasmata et intentiones eis connexas eius versetur intentio, eius opus ad intellectivam spectat, prout ad interiores virtutes inclinatur; est igitur reminiscentia virtus preteritarum acceptionum in formis sensibilibus, intentionibus insensibilibus eis connexis, intentionibus substantiarum particularium et intentionibus essentiarum universalium consistentium ductu rememorationis inquisitio. Nam per rememorationem facta reminiscentia dicitur.

129

Disponunt autem septem formarum ordines ac virtutum secundum gradus spiritualis elevationis distincti: primus est exterior, in quo forme materiales extrinsecis sensibilibus virtutibus inprimuntur. Secundus est sensibilium formarum interno aspectu in sensu cimmuni representatio, fantasie et formative officio concurrente. Tertius in virtute ymaginativa earum pertractatio. Quartus est earum in ymaginatione repositio. Quintus intentionum sensibilium per opus estimative facta distinctio. Sextus in memoria rerum conservatio. Septimus ductu reminiscentie per earum rememorationem inquisito. In internis vero accpetionibus quatuor sunt gradus: ymago forme, intentio ymaginis, reductio intentionis preterite ad presentem existentiam actualem, et collatio illius intentionis ad suam ymaginem; generaliter igitur ymaginativa ymaginem suscipit, format ac diiudicat; estimativa intentionem eius accipit; rememorativa intentionem preterite ymaginis ad actualem presentiam reducit; distinctiva vero intentionem ymagini conferens eam eius propriam esse asserens aut ei extraneam eam cum ipsa componit ac diiudicat. Similiter vero in ordine formarum sensibilium fantasia forme ymaginem in sensu communi susceptam conprehendit, eius intentionem ymaginativa diiudicat ac discernit, ymaginative officio discreta ymaginatio servat, rememorativa vero eam ex preterito statu ad presentem ducit notitiam; ymaginativa vero eam ymagini confert eam eius esse propriam iudicando. Verum ymaginem forme sensibilis sensu cum receptam fantasie officio, tractatam ymaginative opere, discretam ymaginationis depositio commendatur, intentionem vero insensibilem ei connexam estimativa comprehendit, eam vero memoria suscipit conservandam. Rememorativa igitur eam ex statu preterito ad presentem reducit. Distinctiva vero eam ymagini sensibili confert componendo ac iudicando. Rursum intentionem estimativa pertractat; intentionem vero intentionis reponit memoria. Rememorativa si eam ex statu preterito ad presentem notitiam perducit. Distinctiva vero eam prime confert intentioni secundum compositionem et divisionem. Similis autem attenditur ordo in intentionibus singularium substantiarum, verum intentionibus intentionum essentiarum universalium idem est ordo [fol. 59r, col. 1]. Set hec opera ad virtutem spectant intellectivam. Videtur igitur rememorativa per omnes virtutes discursum facere, intentiones ymaginum, formarum sensibilium, intentionum insensibilium, intentionum substanciarum singularium et intentionum essentiarum universalium a statu preterito reducere ad presentiam actualem. Cum igitur reminiscentia sit per rememorationem facta investigatio, censetur per omnes virtutes et in omnibus obiectis consimilem (?) exercere discursum.

130

Omnia igitur obiecta aliarum virtutum rememorative et per eam reminiscentie respondet ut inteniones ymaginum formarum sensibilium et intenionum insensibilium et intentionum substantiarum singularium et intentionum essentiarum universalium. Nam rememorativa per omnes discurrens virtutes omnia ad presentem statum notitie reducit. Reminiscentia vero eius ductu ei ad hanc reductionem colligenda perquirit. Verum omnium rerum acceptio secundum statum presentem, preteritum ac fututrum distare videtur.

131

Verum presentium sensui, futurarum estimationi, preteritarum rememorationi acceptio conpetit et per harum virtutum officium intellectus circa harum varietatem versatur. Cum vero rememorative officium accpetiones cuncutas preteritas ad presentiam actualem reducat, fixum et terminatum non censetur aspectum habere. Set per omnia virtutum actus discurrere videtur. In sensu igitur communi fantasia formativa ac ymaginativa opus rememorativa exercet, dum formas sensibiles in eis contentas sub actu intentionis, quam representat, a statu preterito ad presentem reducit, in quo officio, actu et munere ymaginationis fungitur. Censetur igitur rememorativa actu ymaginationis intentioni presentare; forme vero sensibilis ymago in sensu communi inpressa ex formative opere presentatur; ymaginativa vero intentionem ymagine copulat et sic rememorationis resultat perfectio. Similiter autem circa intentiones insensibiles in estimativa et distinctiva ac memorativa rememorationis opus discurrit; nam memorie officio intentio presentatur; intentionem vero rei estimativa presentat; intentionem vero cum re copulat distinctiva. Rursum intenionem rei et intentionis intentionum rememorativa presentat, forme vero sensate ymago in sensu communi inpressa ex fantasie, ymaginative et ymaginationis officio presentatur; set intentioni cum forme ymagine copulat distinctiva. Amplius autem intentio singularis substantie memorie rememoratione presentatur; ymaginem rei sensibilis prime virtutes, intentionem estimativa presentat, intentionem vero rei sensibilis ymagini aut intentioni insensibili copulat distinctiva. In omnibus vero hiis actibus reminiscentie industria per virtutes singulas discurrit. Set nec utrique ex officiis essentialis diversitas accidet, nec conservativa a rememorativa differt essentia, set modo actus dumtaxat, cum huius actus sit continuus, illius intercisus, continuus vero actus perfectior ac nobilior est absciso.

132

Rememora- [fol. 58r, col. 2] tionis vero actus complementum attingit, cum ex rememorative opere forme intentio presentatur, forme vero ymaginis descriptioni ymaginativa presentat, intentionis vero compositio cum descriptione ymaginis a distinctiva procedit; ex concursu igitur operum harum virtutum fit opere reminiscentie representatio rei lapse investigatione rememorationis, ad investigationem vero reminiscentie industria operatur.

133

Est enim reminiscentia ingenium repetendi aut revocandi preteritam acceptionem. Unde si fixa mansit, eius ductu actu recordationis per conservationem memorie salva repetitur. Si vero interventu oblivionis intercisione in memoria facta delecta eius ductu per rememorationem revocatur.

134

Consequitur autem anima delectationem ac tristiam in actu rememorationis et reminiscentie, licer res delectabilis aut tristabilis non se offerat actualiter. Nam intentio et ymago similis ad similis rei conprehensionem ducunt, que delecatationem aut tristiam affert, qui cum actualis rei similis sit secundum occursum consimilem dispositionem inducit ut ymago amici ex cogitatione mortis eius tristitiam infert.

135

Modi vero acquirendi acceptiones hii sunt: intentio, doctrina, adiscentia, consideratio, memoria ac memoratio, recordatio, reminiscentia. Intentio vero est acceptionis ex ductu proprie industrie procedens inquisitio; doctrina vero est actio docentis in discipulum ex qua procedit disciplina que est acceptionis ex ductu industrie docentis procedens acqusitio; adiscentia vero est ex intentionis aut doctrine processu habitus introductio; consideratio vero est habitus per adiscentie actum acquisiti actualis pertractatio. Memoria est acceptionis preterite servate aut delete ad presentem actum reductio. Nam formas in conservativa continua repositas et oblivionis interventu deletas et eius in plures actus censetur specierum retentio, retentarum representatio, amissaru, reparatio; rememoratio est preterite oblivione delete ad presentem actum reductio; recordatio vero revocationis ingenium acceptionis preterite oblivione deperdite statum presentem et actualem procurans. Reminiscentia cero est acceptionis preterite ad actualem et presentem acceptionem per ingenium industria facta reductio sive eius fuerit conservatio continua sive oblivione intercisa. Videtur igitur recordatio ad reminiscentiam, sicut rememoratio ad memoriam comparari. Verum ingenium videtur ad hec omnia concurrere, cuius industria et subtilitate pronior procedit acquisitio. Censetur autem recordatio et reminiscentia a rebus comprehensis exterioribus aut interioribus ad alias procedere procurantes, ut acceptio habita in preterito habeatur actualiter in futuro; adiscentia vero est acceptionis acquisitio ut absque statu preterito habeatur actualiter in futuro.

136

Videtur autem [fol. 59v, col. 1] reminiscentia soli homini inesse; inegenium enim revocandi acceptionem preteritam ad statum presentem aut restaurandi eam oblivione deletam, ad solum hominem spectat et ex intellective ductu procedit. Si vero in homine ex alia procedit virtute estimative debetur prout intellectiva differentie perfectione decoratur. Cetera enim animalia et quedam actu memorie tantum contenta sunt que si acceptionem oblivione lapsam non rememorant non est eis sollicitudo acquisitionis eius ad presentes acceptiones tantum modo divertentia de lapsarum revocatione non curantia; cura vero, desiderium ac ingenium industria actu reminiscentie (ad) acceptiones preteritas acquirendas soli homini appropiantur. Verum videtur ceteris animalibus ad rerum acceptiones investigationes naturales inesse industrie ab estimative officio procedentes set hee ex instinctu mature non ex apprehensione aut voluntarie industrie ductu insunt.

137

Actio vero reminiscentie excitant et procurant similium rerum ac contrarium ac concomitantium occursus acceptionum ordo signorum prefixorum obviatio. Nam per formam consimilem similis acceptio reducitur ut per picturam filii recordatur mater per actus conformes similium recordamus. Similiter vero et contrarium suo respectu contrarii acceptionis est occasio; lac vero veris tem- pore ingens ad veris adcordationem perducit. Rerum vero ordinata consequentia in causis accidentibus et subiectis consistens adiscentiam et reminiscentiam iuvat.

138

Frequentia vero considerationum reminiscentiam roborat et conservat ad cuius iuvamen cause concurrunt memorie suffragantes actus vero reminiscentie ingenii comitante industria memorie adiuvat complementum. Memorie vero et reminiscentie roboratur opus per virtutum amministrantium ut sensus communis fantasie ymaginatoinis, ymaginative, estimative ac distinctive robur. Harum vero fortitudo ex organorum provenit bonitate cum ergo hee ex organorum lesione debilitatem incurrunt ad illas extenditur nocumentum. Nam lesio inferiorum ad superiores virtutes et non e contra ascendit. Recordationis vero perfectio consistit in operum harum virtutum communtatione (?) que cum ad concordem perveniunt unionem intentionum et ymaginum representatio ac collatio perfectior efficitur et ideo propter virtutum fortitudinem accidit collatio forme sensu nec percepte ut translatio rerum non visarum ad auditus perceptionem et ymaginatio elephantis nunquam extra percepti. In homine vero eas adunat sedula consideratio rationis. Nam cum ipse rationi obediunt facilis est recordationis collatio, earum vero separationem sensitive aspectus vagus et eius dispossitio procurat et ideo ut in solitatiis contingit hominibus a cogitationibus eius occupationes extrinsecas amoventibus in quiete interiorum virtutum perfectiores sunt actus quia tunc sensus communis cum ceteris ad internam unionem reducitur formarum ymagines representans. Ceterum rerum magnam spiritualis consistentie elevationem habentium recordatio difficilis. Rerum vero multam materialis status depressionem participationem facilis cum earum ymagines [fol. 59v, col. 2] in sensibilibus virtutibus facile presententur. Conservationem vero videtur iuvare organi siccitas retentiva, adiscentiam vero humiditas recetiva, temperamentum vero utriusque opus fortificat et ideo in etate media utraque viget et diminuit in extremis.

139

EXPLICIT TRACTATUS DECIMUS

PrevBack to TopNext