Quaestio 7
Quaestio 7
UTRUM DIFFINITIO IPSIUS SCIRE SIT BONA IN QUA DICITUR 'SCIRE EST REI CAUSAM COGNOSCERE, ET QUONIAM ILLIUS EST CAUSA ET NON EST POSSIBILE ALITER SE HABERE'
Consequenter quaeritur, septimo, utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere.
1. Arguitur quod non: quia omnis demonstratio facit scire; tamen non omnis demonstratio est per causam; igitur non est uniuersaliter uerum quod scire sit rei causam cognoscere.
2. Item, si omne scire esset per causam, tunc primae causae non essent scitae, et etiam prima principia non essent scita, cum non habeant causas uel priora principia; modo dicit Aristotiles quod non solum oportet scire principia, immo etiam conclusiones.
3. Item, quia forte diceretur quod ibi non definitur scire prout extendit se ad notitiam principiorum, sed prout restringitur ad notitiam conclusionum demonstrabilium, tunc statim arguitur quod definitio non ualet: quoniam conclusiones non sunt causae sed causata; et tamen scire est conclusionem cognoscere, sicut tu dicis; ergo scire non est rei causam cognoscere, immo scire est causatum cognoscere, licet per causam.
4. Item, cum ibi definitur scire potissime, quod est per demonstrationem propter quid, sequitur quod ista definitio non est bona si conueniat illi scire quod est per demonstrationem quia; sed constat quod sibi conuenit: quia quaedam est demonstratio per causam remotam, tamen illi conuenit haec definitio; ergo haec definitio non est bona de scire propter quid.
5. Item, possibile est scire sine cognitione; ergo non omne scire est cognoscere. Antecedens patet: quia perfecte dormiens non amisit scientiam suam quia non sentit nec intelligit.
6. Item, in multis scitis totum est possibile aliter se habere, sicut omnis homo est risibile: quia omnis homo potest aliter se habere, et, per consequens, omne risibile; ideo totum de quo est scientia potest se aliter habere; ideo male ponitur ultima clausula in definitione.
Notandum est quod dicitur super litteram*, quod demonstratio potissima, de qua hic intelligitur, facit potissime scire. Ideo hic describitur scire non communiter acceptum, sed propriissime et potissime. Tale autem scire exigit euidentiam, certitudinem et firmitatem; modo notitia conclusionum contingentium non potest habere firmitatem (et loquor de notitia adhaesiua); ergo scire, prout hic definitur, non est nisi necessarii et impossibilis aliter se habere. Ideo bene ponitur illa clausula et impossibile aliter se habere, et quo modo hoc sit uerum dicetur post.
Item, notandum est quod habitus, seu notitia, principiorum indemonstrabilium non dicitur scientia appropriato nomine, sed uocatur intellectus *, quia ex sola naturali inclinatione intellectus ad ueritatem ipsorum principiorum habetur illa notitia, nec illa notitia acquiritur per demonstrationem. Ideo non definitur hic scire prout conuenit notitiae principiorum, sed ut restringitur ad notitiam conclusionum demonstrabilium, et sic definitur ibi scire demonstratiue * uel scire per demonstrationem.
Item, notandum est quod cum ibi diffiniatur scire potissime *, illud excludit de scire omnem dubitationem. Et si non est scientia causae non excluditur omnis dubitatio, quoniam adhuc dubitatur quare ita sit. Ideo ad scire ita definitum exigitur scire causam; ideo dicitur scire est rei causam cognoscere.
Item, notandum est quod adhuc scita causa et scito effectu non excluditur dubitatio quare uel propter quid est res nisi sciatur quod propter illam causam ille effectus est. Ideo oportuit addere et quoniam illius est causa.
Item, diligenter est aduertendum quod multum differt scire quia ita est* et scire propter quid ita est*. Quia scire quod ita est non est nisi scire conclusionem, ut si scio quod homo est risibilis, sed scire propter quid ita est non est praecise conclusionem scire, immo etiam praemissas et conclusiones et habitudinem praemissarum ad conclusionem. Non enim scio propter quid luna eclipsatur si solum scio quod luna eclipsatur; immo etiam oportet scire hoc totum quod luna eclipsatur propter terram interpositam inter se et solem prohibentem irradiationem eius a sole; et in hoc sciendo apparet quod scire continet notitiam conclusionis et praemissarum. Ideo non dicit Aristotiles quod scire est rei causam cognoscere, immo dicit "scire est causam rei cognoscere quoniam sic est et quoniam illius est causa" *, quod est scire per totum processum demonstratiuum.
Exponatis ergo sic definitionem quod scire demonstratiue et potissime est causam sufficientem uel etiam causas sufficientes rei sic scibilis cognoscere et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere. Et nota quod Aristotiles non dicit quod scire est causam conclusionis cognoscere, sed dicit "causam rei", propter demonstratiue scibilia, quia forte illud quod propriissime scitur non est ipsa conclusio sed est ipsa res taliter se habens qualiter per conclusionem significatur se habere, uel aliquid proportionabile. Et dico "uel aliquid proportionabile" quia non est uniuersaliter uerum quod omnis propositio ex eo sit uera quia qualitercumque significat ita est in re, quod declarabitur in sequentibus.
Sic igitur apparet expositio definitionis, et oportet supponere quod sit bona quia est definitio quid nominis, et talis definitio non potest probari, ideo sufficit quod exponatur solum.
1. Ad primam in oppositum concedo quod non omne scire est per causam si scire capiatur communiter ad quia est et propter quid est. Ideo sic communiter non definitur hic scire sed solum restringitur ad propter quid.
2. Ad aliam concedo quod prima principia sunt cognita et scita, et euidentius quam conclusiones, capiendo scire communiter, sed non capiendo scire prout restringitur ad scire demonstratiue, quod ibi definitur.
3. Ad aliam dico quod scire propter quid, quod ibi definitur, non est principiorum solum, sed etiam nec est conclusionis solum, immo est conclusionis et principiorum simul, sicut ante dictum fuit.
4. Ad aliam dico quod cum dico "causam rei cognoscere" debet suppleri causam sufficientem et propriam ; aliter non excluderetur scire quod est per causam remotam.
5. Ad aliam dico quod illud scire capitur aliquando pro scire in habitu et aliquando pro scire in actu secundo (ita potest dici de cognoscere ): dormiens enim scit et cognoscit habitualiter, sed nec scit nec cognoscit in actu secundo; ideo scire habitualiter est causam rei cognoscere habitualiter, et scire actualiter est causam rei actualiter cognoscere.
On this page