Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 6
UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE MAIOR PRIUS PRAECOGNOSCATUR QUAM CONCLUSIO ET MINOR SIMUL TEMPORE CUM CONCLUSIONEConsequenter quaeritur, sexto, utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione.
1. Arguitur primo quod non: saepe enim maior non prius tempore cognoscitur quam minor: quia saepe fit transpositio praemissarum, et ita minor prius cognoscitur et formatur; ideo tunc non potest esse uerum quod maior praecognoscatur prius quam conclusio et minor non prius sed simul.
2. Item, utramque praemissam oportet simul cognoscere cum conclusione; igitur neutra prius. Patet consequentia: quia simul tempore non est prius tempore. Sed antecedens probatur: quia non potest sciri quod talis conclusio ex talibus praemissis sequitur si ignorentur praemissae; ideo quando conclusio cognoscitur, oportet simul cum ea cognoscere ambas praemissas.
3. Confirmatur: quia in demonstratione oportet scire quod talis conclusio sit propter tales praemissas; ideo dicitur in definitione scire "quod illius est causa"; sed non potest sciri quod talis conclusio sit propter tales praemissas et quod tales praemissae sint causae talis conclusionis nisi haec sint simul cognita; ideo simul cum conclusione oportet utramque praemissam cognoscere.
4. Item, conclusio proponitur et intelligitur ante quam arguitur et antequam formantur praemissae; sed quaestio est idem quod conclusio uel in se continet conclusionem; ergo conclusio cognoscitur ante praemissas.
5. Deinde arguitur quod minor non simul tempore cognoscitur cum conclusione: quia oporteret plura intelligere simul, quod est contra Aristotilem, quarto Topicorum et quarto Metaphysicae.
6. Item, minor non simul cum conclusione cognoscitur. Quia aut nos dicimus hoc quia est possibile uel quia est necessarium. Si quia est possibile, tunc debemus idem dicere de maiore, quia possibile est maiorem et conclusionem simul cognoscere. Si uero dicitur quod hoc sit necessarium, nos dicimus falsum: quia saepe maiore et minore exsistentibus, uel formatis, tamen dubitamus de conclusione, et forte dubitamus quod non sequitur ex illis praemissis; immo, quod plus est, si ambabus praemissis cognitis esset necesse conclusionem cognosci et sciri, sequeretur quod cognitis principiis doctrinae in geometria nos sciremus omnes conclusiones geometriales; sed consequens est falsum. Et consequentia probatur: quia illa principia sunt praemissae sufficientes ad primam conclusionem; ideo illis scitis, sciretur prima conclusio; deinde, illa principia cum prima conclusione sunt sufficientes praemissae ad secundam conclusionem; ideo etiam secunda conclusio sciretur, et sic consequenter procedendo pari ratione; ergo non est necesse quod minore cognita cum maiore sciatur de necessitate conclusio.
Oppositum uidetur Aristotiles declarare in prooemio huius libri, dicens quod demonstrans conclusionem aliqualiter praecognouit tempore et aliqualiter simul. Et est intentio sua quod maiorem praecognoscimus tempore sed inducentes minorem cum maiore simul cognoscimus conclusionem, ut dicit.
Notandum est quod conclusio siue propositio dupliciter potest cognosci. Uno modo cognitione qua ipsa formatur et qua apprehendimus quid et quo modo per eam significatur; et isto modo conclusio potest cognosci, et cognoscitur, ante maiorem et ante minorem: saepe enim conclusio demonstranda proponitur a principio, antequam formetur aliqua praemissa. Alio modo cognitione adhaesiua, scilicet qua ei adhaeremus et oppositum tamquam falsum reputamus, quod potest esse dupliciter: uno modo enim adhaeremus alicui conclusioni ex uoluntate, propter solam auctoritatem dicentis, et tunc non indigemus ad huius modi notitiam adhaesiuam praecognoscere aliquas praemissas; aliquando autem per rationem determinantem intellectum ad assentiendum ei quod ante erat sibi dubium, et talis est omnis notitia qua conclusio dicitur proprie sciri; igitur de hac notitia intelligitur quaestio.
Tunc pono conclusiones faciles. Prima est quod utraque praemissa potest sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Quia utraque praemissa potest sciri absque hoc quod alia praemissa sciatur; tamen non scitur conclusio nisi praemissae ante sciantur.
Secunda conclusio est quod possibile est ambas praemissas sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Probatur. Primo, quia forte potest dubitari conclusio licet praemissae certissime sciantur. Secundo, quia licet de consequentia non dubitemus, tamen non attendimus ad conclusionem nec ad eius consequentiam ex talibus praemissis; ideo non consequitur scientia conclusionis.
Tertia conclusio est quod impossibile est scire conclusionem nisi aliquando sint ambae praemissae simul scitae cum ea, et hoc est quando in uirtute praemissarum assentimus conclusioni. Tunc enim, ut dicit Lincolniensis, scientia praemissarum gignit, id est facit, scientiam conclusionis in anima, et ad hoc faciendum non sufficit scientia unius praemissae, sed requiritur scientia ambarum praemissarum; modo efficiens non producit suum effectum simul tempore cum effectu (sic enim dicitur, secundo Physicorum, quod causae et effectus actuales simul sunt et non sunt.
Quarta conclusio est quod procedendo naturali ordine doctrinae, maior scitur aliquo tempore antequam conclusio sciatur. Quia naturali ordine doctrinae maior ante formatur et conceditur quam minor formetur, sine qua tamen minore conclusio non scitur; ideo maior prius tempore scitur, et hoc intendebat Aristotiles.
Ultimo dico quod maiore et minore formatis et scitis, et etiam scito et considerato quod est certa et necessaria consequentia conclusionis ex illis praemissis, in eodem tempore maior scitur simul cum scientia conclusione. Et causa est quia positis causis efficientibus, sequitur sine mora effectus, maxime ubi non est resistentia; modo praemissis sic positis, positae sunt causae sufficientes ad sciendum conclusionem, et non est contrarium resistens; igitur ponitur scientia conclusionis; tamen si aliquid praedictorum deficeret, tunc non necessario sequeretur scientia conclusionis.
2, 3 Ad secundam, et etiam ad eius confirmationem, concedo quod non potest sciri conclusio nisi simul aliquo tempore scitis ambabus praemissis; tamen haec poterant ante sciri.
4. Alia ratio probat quod saepe conclusio prius intelligitur quantum ad eius formationem et significationem, quod concessum est in positione.
5. Ad aliam dico quod possibile est simul plura intelligere. Nec oppositum huius dicitur quarto Topicorum nisi exemplariter, et exemplorum non requiritur uerificatio, primo Priorum. In quarto autem Metaphysicae bene dicitur "qui non unum intelligit nihil intelligit", et hoc est uerum, quia qui multa intelligit unum intelligit.
On this page