Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 15a

UTRUM DEMONSTRATIO SIT EX NECESSARIIS, IMPOSSIBILIBUS ALITER SE HABERE, PERPETUIS ET INCORRUPTIBILIBUS
1

Consequenter quaeritur, quinto decimo, utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus.

2

1. Arguitur primo quod non: quia omnia praeter deum sunt mutabilia, et, per consequens, possibilia aliter se habere; ergo demonstratio est ex possibilibus aliter se habere; ergo ... et caetera.

3

2. Item, omnia contenta in hoc mundo inferiori sunt corruptibilia, praeter materiam primam et intellectum humanum; ergo demonstrationes et ea ex quibus componuntur corruptibilia sunt.

4

3. Item, multae scientiae de naturalibus sunt, et tamen sunt generabiles et corruptibiles, quia possibilia sunt aliter se habere: nam de eclipsibus sunt scientiae demonstratiuae; tamen huius modi eclipses non sunt perpetuae, nec secundum indiuiduum nec secundum species, quia pro maiori parte temporis non sunt eclipses: ergo nullo modo apparet illud esse perpetuum de quo est scientia demonstratiua.

5

Oppositum est Aristotilis, primo huius, qui ponit illas propositiones quod omnis demonstratio est ex necessariis et ex perpetuis, et quod omnis scientia demonstratiua uel etiam demonstratio est incorruptibilium, quia illa quorum uel ex quibus est demonstratio sunt scibilia et omne scibile est impossibile aliter se habere.

6

Similiter, sexto Ethicorum, dicit Aristotiles quod omne scibile est necessarium et perpetuum.

7

Notandum est quod demonstratio proprie dicitur ipsius conclusionis et ex praemissis uel per praemissas; conclusio enim est quod per praemissas dicitur demonstrari. Et ideo quaerere utrum demonstratio sit ex necessariis et ex impossibilibus aliter se habere non est aliud quaerere quam utrum praemissae conclusionis sint necessariae et impossibiles aliter se habere; et idem etiam potest quaeri de conclusione demonstrationis, cuius est demonstratio, ut dicebatur.

8

Postea sciendum quod proprie loquendo omne illud et solum illud dicitur necessarium quod semper est, fuit et erit; alii autem modi necessarii non sunt nisi improprie et similitudinarie dicti, ut patet secundo Metaphysicae.

9

Tunc ponuntur faciliter conclusiones. Prima est quod proprie loquendo nulla propositio est necessaria. Quia omnis propositio fit a nobis et potest corrumpi si cessemus ab eius intellectione aut si obliuiscemur eam, aut etiam si moriemur; ideo omnis propositio potest non esse, et sic nulla est necessaria, perpetua, incorruptibilis, impossibilis aliter se habere.

10

Secunda conclusio est quod sicut nulla propositio est necessaria, scilicet in essendo, ut dictum est, ita etiam nulla propositio est necessaria in essendo ueram. Quia sicut potest non esse, ita potest non esse uera, quia quando ipsa non est, ipsa nec est uera nec falsa.

11

Tertio pono quod nullum ita esse sicut propositio significat est necessarium nisi illud ita esse sit deus, quoniam nullum ens est simpliciter necessarium nisi deus. Unde posito quod esset ita de aeternitate mundi, sicut putauit Aristotiles, quod de necessitate semper fuerunt et erunt homines, tamen ita esse sicut illa propositio homo est significat non fuit semper, quia nec sic ens nec sic entia fuerunt semper; manifestum enim est quod nihil fuit semper. Si autem dicatur quod sit ens uel entia, tamen non potest dici quod sit aliud ens uel entia quam homo uel homines aut partes aut accidentia hominis uel hominum. Tamen nullus homo fuit semper nec nulli homines fuerunt semper, nec etiam nullus accidens hominis fuit semper, loquendo de tali accidente quod esset ita esse sicut propositio significat, et nullum ita esse sicut propositio significat fuit semper. Tamen potest concedi quod semper fuit ita esse sicut haec propositio homo est animal significat aut sicut talis significat si semper fuisset. Et est simile de illis duabus propositionibus sicut de illis nullus homo fuit semper et semper fuit aliquis homo. Unde credo quod esse ita sicut ista propositio homo est animal significat non est aliud quam homo. Verum est tamen quod esse ita sicut haec propositio deus est significat, uel deus est bonus, est perpetuum: quia hoc non est aliud nisi deus, qui est perpetuus.

12

Tamen, pro alia conclusione, concedendum est quod propositiones dicuntur necessariae secundum impropriam, seu similitudinariam necessitatem, scilicet ad talem sensum quod sicut simpliciter necessarium dicitur illud quod semper est et non potest non esse, ita propositio uocatur necessaria quia semper si formetur est uera, uel etiam quia ipsa uel sibi consimilis quandocumque formatur est uera, et non potest non esse uera stante eius significatione.

13

Et illam appositionem addo quia haec propositio uocalis deus est, uel sibi consimilis, posset esse falsa, eo quod significationes nominum sunt ad placitum. Quia iste terminus uocalis deus posset imponi ad significandum tantum quantum chimaera, uel e conuerso, et tunc illa esset falsa deus est et haec necessaria chimaera est. Vel forte uerius est dicendo quod propositio dicitur necessaria eo quod impossibile est ipsa formata non esse ita sicut ipsa significat, modificando istum sermonem secundum exigentiam diuersarum propositionum modo dicto in quaestione facta de ueritate propositionum.

14

Postea dico quod sicut propositio est necessaria, ita dicitur impossibilis aliter se habere, et secundum eundem sensum, et ita etiam dicitur perpetua et incorruptibilis. Dicitur enim perpetua quia semper si formetur est uera, uel semper si formetur est ita sicut ipsa significat. Et dicitur incorruptibilis quia non potest falsificari, quia non potest non esse ita; unde in proposito idem est propositionem esse falsificatam et esse corruptam.

15

Deinde sciendum est quod praedicta nomina, scilicet necessarium, perpetuum et incorruptibile, attribuuntur aliquando terminis etiam secundum locutionem impropriam et similitudinariam. Saepe enim dicimus species esse incorruptibiles et perpetuas, quia indiuidua dicimus esse corruptibilia et non perpetua, sicut per Aristotilem de aeternitate mundi diceremus species animalium perfectorum esse perpetuas; et hoc dicitur ad talem sensum quod terminus ex eo dicitur perpetuus quia semper est aliquid pro quo ille terminus, uel sibi consimilis, supponeret si fieret subiectum uel praedicatum in propositioni de inesse et de praesenti. Sic enim secundum Aristotilem illae species homo et equus sunt perpetuae.

16

Postea notandum est, ut alias dicebatur, quod tripliciter dicitur aliquid scibile. Uno modo sicut conclusio uel praemissa in demonstratione scitur, et tunc est dicendum quod omne tale scibile est necessarium et impossibile aliter se habere, perpetuum et incorruptibile, capiendo haec nomina prout attribuuntur propositionibus. Et causa huius est quia scientia proprie dicta, de qua hic loquitur, quae est ex certitudine et firmitate, non potest esse propositionis falsificabilis, nisi dicatur quod scientia potest fieri error. Et ex hoc sequitur quod omnis demonstratio est conclusionis necessariae et ex praemissis necessariis et impossibilibus aliter se habere, et hoc intendebat Aristotiles in isto libro.

17

Deinde, secundo modo, aliquid dicitur scibile quia est terminus ex quo propositio demonstrata uel demonstrabilis componitur, et sic dicimus in scientiis demonstratiuis subiecta et passiones sciri, seu de eis esse scientiam. Et tunc potest poni illa conclusio quod in demonstratione affirmatiua quae est ex praemissis et conclusione categoricis et de inesse oportet tales esse perpetuas perpetuitate debita terminis. Quia si isti termini aliquando pro nullo supponerent, propositio affirmatiua et de inesse categorica falsificaretur (illam tamen conclusionem non assero ad praesens nisi sicut dicetur in alia quaestione). Tamen propositiones negatiuae, uel affirmatiuae de possibili, uel etiam condicionales possent remanere uerae quamuis nihil esset praesens pro quo termini supponerent. Ideo demonstrationes ex talibus propositionibus non requirunt talem perpetuitatem terminorum.

18

Tertio modo aliquid dicitur scibile quia est res significata per terminum ex quo propositio scibilis componitur. Et tunc dicatur quod scibilia hoc modo accepta non sunt perpetua. Non oportet enim ea esse perpetua, quoniam omnes res isto modo sunt perpetuo scibiles, ut alias dicetur.

19

Et sic soluuntur rationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15