Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14a

UTRUM POSSIBILE SIT CIRCULARITER DEMONSTRARE
1

Consequenter quaeritur, quarto decimo, utrum possibile sit circulariter demonstrare.

2

1. Et arguitur quod sic: quia in secundo Priorum determinatur de una potestate syllogismi quae est circulariter demonstrare; non est ergo dicendum quod illa potestas sit inutilis uel superflua; ergo oportet quod illa potestas habeat locum et usum suum aut in dialecticis aut in demonstratiuis. Si dicitur quod in demonstratiuis, habetur propositum; si autem dicatur quod in dialecticis, hoc uidetur inconueniens: quia oporteret in uno processu committere fallaciam petitionis principii, arguendo a minus notis ad magis nota; modo omnes fallaciae impediunt syllogismos dialecticos, et ideo in dialecticis non est utendum illa potestate.

3

2. Item, per omnem causam per se potest demonstrari effectus; unde in prooemio Physicorum dicitur quod in omnibus scientiis quarum sunt causae principia aut elementa oportet causata scire et cognoscere ex illorum cognitione; sed causae sunt sibi inuicem causae, ita quod idem respectu eiusdem est causa et effectus, ut patet secundo Physicorum: ambulare enim est causa sanitatis, scilicet efficiens uel conseruans, et, e conuerso, sanitas est causa ambulationis, scilicet causa finalis; ergo possibile est quod idem respectu eiusdem demonstret se ipsum et demonstretur per ipsum, et hoc est demonstrare circulariter.

4

Et hoc potest sic confirmari: propter quod aliquid est potest demonstrare quod propter illud est; sed propter causam efficientem finis est et propter finem est causa efficiens, cum effectus sit propter causam, et sic illae sunt sibi inuicem causae; ergo demonstrabile est quod finis est propter efficientem et quod efficiens est propter finem, et sic unum demonstratur per reliquum propter quid, et hoc est circulariter demonstrare; igitur ... et caetera.

5

3. Item, in naturalibus causae sunt natae demonstrari per effectus, eo quod effectus sunt nobis notiores, et effectus sunt etiam innati demonstrari per suas causas, quia uniuersale est quod ex cognitione causarum, principiorum et demonstratorum alia cognoscantur, ut habetur prooemio Physicorum; sed hoc est circulariter demonstrare; igitur ... et caetera.

6

4. Item, confirmatur hoc per Aristotilem, sexto Physicorum, qui secundum Commentatorem ex aeternitate motus demonstrauit immobilitatem et aeternitatem primi motoris; deinde reuersus est ad demonstrandum aeternitatem motus per immobilitatem et aeternitatem primi motoris; et hoc est circulariter demonstrare.

7

5. Item, uidetur quod omnis demonstratio sit circularis: quia demonstratio, uel syllogismus, non dicitur circularis quia proprie sit figura circularis, sed quia habet similitudinem illam; et, per consequens, omnis demonstratio habet similitudinem ad figuram circularem, quia in figura circulari extremitates reuertuntur simul et uniuntur, quod non est ita in linea recta; modo ita est in omni syllogismo, quia extremitates et conclusiones coniunguntur simul.

8

Oppositum arguitur per Aristotilem, in littera: quia idem esset respectu eiusdem notius et ignotius.

9

Et etiam sequeretur quod idem demonstraretur per se ipsum: quia si C demonstratur per B et B per A, sequitur, de primo ad ultimum, quod C sit demonstratum per A; igitur sic demonstrando circulariter, ponamus A loco C; tunc sequitur quod A demonstratur per B et B per A, et sequitur, de primo ad ultimum, quod A demonstratur per A; modo hoc est impossibile nisi idem sit notius et ignotius se ipso; ergo talis demonstratio est impossibilis.

10

Prima conclusio est quod demonstrare circulariter sic est possibile quod illa propositio quae debet fieri praemissa et conclusio uarietur secundum quia et propter quid, uerbi gratia, quod haec propositio luna eclipsatur, quando fit praemissa, sumatur solum prout scita est quod ita est, et quando fit conclusio sumatur ut scita est propter quid ita est.

11

Et ad euidentiam istius conclusionis et consequentium, notandum est quod demonstratio circularis, si esset possibilis, non esset unica demonstratio, immo esset plures, uel esset processus circularis ex pluribus demonstrationibus, ita quod in prima demonstratione per quasdam praemissas demonstraretur aliqua conclusio, deinde in secunda demonstratione ex illa conclusione cum aliqua propositione sibi coniuncta demonstraretur aliqua illarum praemissarum. Modo ego dico quod hoc est impossibile secundum praedictam determinationem.

12

Verbi gratia, possumus istam conclusionem luna deficit a lumine, uel luna eclipsatur, demonstrare arguendo sic luna non potest habere lumen nisi a sole, sed terra interposita soli et lunae prohibet irradiationem lunae a sole; igitur luna deficit a lumine, uel eclipsatur. In secundo ergo processu conclusio non solum accipitur ut scita quia est ita, quia forte hoc erat ante nobis notum ad sensum, scilicet quia luna eclipsabatur, ideo hoc non erat nobis notificatum per illam demonstrationem, sed haec conclusio accipitur hic ut scita propter quid ita est. Licet enim uideamus eclipsim, tamen ante istam demonstrationem ignorabamus quare luna eclipsabatur et hoc docemur. Sed alia demonstratio erat talis luna non potest eclipsari nisi interpositione terrae prohibentis irradiationem lunae a sole, sed luna eclipsatur, seu deficit a lumine, ut patet ad sensum (ponamus quod sit ita); ergo terra interposita soli et lunae prohibet irradiationem lunae a sole. Constat quod in illa propositione, seu syllogismo, luna eclipsatur siue luna deficit a lumine, quae est praemissa, non accipitur hic ut scita est propter quid ita est, sed ut scita ad sensum, per quem non scitur nisi quod ita est.

13

Sic ergo contingit demonstrare circulariter. Et causa huius est quia in habentibus per se ordinem illud quod est nobis minus notum potest demonstrari per quod est notius. Modo effectus quantum ad esse ita est nobis notior: nam quando tu uides lunam eclipsatam notius est tibi quod luna eclipsatur quam quod terra sit interposita soli et lunae; sed etiam, e conuerso, notior est tibi interpositio terrae inter solem et lunam quam propter quid luna eclipsatur.

14

Sed obiicitur: quia secundum praedictum uidetur quod non solum effectus sint nobis notiores quam causae, immo etiam quod causae sint nobis notiores quam effectus, et hoc uidetur esse contra Aristotilem, ponentem quod causae sunt notiores simpliciter et secundum naturam, sed non nobis. Potest responderi quod Aristotiles numquam negauit quin causa esset nobis notior quam propter quid effectus est, licet nobis sit notius effectum esse. Sed, cum hoc, dicit Aristotiles quod causae sunt simpliciter, siue secundum naturam, notiores: quia natura prius cognoscit eas et quia illae causae sunt nobis notiores in illo processu demonstratiuo qua procedimus in ordine quo natura procedit in sua ordinatione. Natura enim procedit in sua operatione per suas causas ad causata, et ita procedimus in demonstrando propter quid. Ideo quod nobis est notius in tali processu propter quid dicimus notius secundum naturam, id est secundum processum consonantem processui naturae.

15

Secunda conclusio est quod etiam possibile est demonstrare circulariter dum tamen propositiones quae fiunt praemissae et conclusiones circulando uariantur secundum diuersa propter quid. Sciatis quod cum sint diuersae causae diuersorum generum, secundum illas sunt diuersae causae propter quid. Unde compositum est propter ipsam materiam, ad istum sensum quod materia est propter causam efficientem, quia ab ea, et propter finalem, quia eius gratia, et propter formalem, quia eius actu per eam. Modo sicut aliquid est propter aliquam causam, sic per eam causam potest demonstrari propter quid ipsum est, et ideo possibile est quod demonstremus per sanitatem propter quid ambulatio est, scilicet quia est eius gratia, et quod per ambulationem demonstremus propter quid sanitas est, quia est ab ambulatione. Et hoc notauit Aristotiles per istas duas conclusiones, cum dicit quod impossibile est circulariter demonstrare nisi altero modo.

16

Tertia conclusio est quod impossibile est circulariter demonstrare si propositiones quae ex inuicem demonstrantur non uariuntur. Quia sequeretur quod idem respectu eiusdem esset notius et ignotius, cum oporteat demonstrationem procedere ex notioribus nobis, et hoc est impossibile; igitur ... et caetera. Tamen istam conclusionem oportet modificare, ut credo, scilicet quod circumscribantur aliae demonstrationes ab illis duabus. Unde credo quod in illo casu aliquae duae propositiones possent se inuicem demonstrare quando propositio A esset ex notioribus demonstrata et tunc per eam sic demonstratam demonstraretur B, quia tunc A esset propositio notior. Tamen possibile est quod B demonstraretur aliis demonstrationibus euidentibus ita quod B fieret notius in uirtute illarum praemissarum quam esset A. Et tunc manifeste potest fieri processus ad confirmandum A per B, et esset adhuc demonstratio ex notioribus.

17

Tunc respondetur ad rationes.

18

1. Ad primam dicitur quod syllogismus circularis habet utilitatem suam in demonstrationibus secundum duas primas conclusiones, et hoc secundum modificationem tertiae.

19

2, 3. Ad aliam, quod causae sunt sibi inuicem causae, et ad aliam, quod effectus scitur per causam et e conuerso, dictum est in duabus primis conclusionibus. Et sic procedit Aristotiles, octauo Physicorum, quoniam ex hoc quod motus caeli est perpetuus ipse demonstrat immobilitatem primi motoris; post reuertendo, ex immobilitate primi motoris scitur propter quid motus est perpetuus, et non solum quod motus sit perpetuus.

20

4. Ad aliam potest concedi quod omnis syllogismus habet similitudinem ad circulum quae dicta fuit. Ideo si illam similitudinem aliquis uellet uocare argumentationem circularem, quia nomina sunt ad placitum, concedo omnem syllogismum esse argumentationem circularem. Tamen in proposito non uocamus ex illa similitudine syllogismum circularem, sed quia fit reuersio de conclusione ad aliquam praemissarum, et sic non erat ad propositum.

21

Et sic est finis quaestionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14