Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 16a
UTRUM SUBIECTUM PROPOSITIONIS DEMONSTRATIVAE SUPPONAT INDIFFERENTER PRO PRAESENTIBUS, PRAETERITIS ET FUTURISConsequenter quaeritur, decimo sexto, utrum subiectum propositionis demonstratiuae supponat pro praesentibus, praeteritis et futuris. Et est notandum quod hic loquor de demonstratione quae est ex praemissis et conclusione categoricis de inesse et de praesenti, ut si demonstratur quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Quaestio igitur est utrum in tali propositione subiectum supponat ita pro triangulis qui fuerunt uel erunt sicut pro triangulis qui nunc sunt.
1. Arguitur quod non: quia de uirtute sermonis uerbum praesentis temporis, sicut hoc uerbum est, non ampliat suppositionem ad praeterita et futura: quia illa tunc non esset uera omnis homo est uiuus, quia praeteriti non sunt uiui; tamen illa conceditur esse uera; ergo terminus solum supponit pro praesentibus, et ita, pari ratione, in aliis propositionibus in quibus ponitur ista copula praesentis temporis est.
2. Item, ad propositionem de tertio adiacente sequitur propositio de secundo adiacente, quia sequitur B est A; ergo B est; sed in propositione de secundo adiacente subiectum supponit pro praesentibus (aliter ista non esset uera omnis homo est, uel omnis homo est ens, quae tamen conceduntur uerae); ergo, similiter, in propositione de tertio adiacente subiectum supponit pro praesentibus.
3. Item, si subiectum supponeret ita pro praeteritis sicut pro praesentibus, sequeretur quod ista non esset uera omnis homo est risibilis; consequens est falsum, ut omnes concedunt. Consequentia probatur: quia homines corrupti et praeteriti non sunt risibiles, cum sit idem esse risibile et posse ridere, et homines corrupti non amplius possunt ridere (dico naturaliter loquendo).
Oppositum uidetur esse de intentione Aristotilis dicentis "de omni dico quod non est in aliquo ut sic et in aliquo non, nec aliquando sic et aliquando non, sed est semper in omni et est semper", et ita propositio de omni in demonstratiuis extendit se ad tempus praeteritum et futurum sicut ad praesens.
Sciendum est quod antiqui logici posuerunt duplicem suppositionem personalem terminorum communium, quarum unam uocabant naturalem et aliam accidentalem. Et non est uis quare sic nominantur, quia nomina sunt ad placitum. Vocauerunt tamen suppositionem naturalem secundum quam terminus communis indifferenter supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris, et uocauerunt accidentalem secundum quam terminus restringitur ad supponendum uniuersaliter pro praesentibus et pro praeteritis ita quod non pro futuris.
Deinde dixerunt illi quod praedicatum restringitur ad futura per uerbum futuri temporis, uel saltem restringitur ad futura et praesentia, excludendo praeterita quae non amplius sunt praesentia nec futura. Et similiter etiam per uerbum praeteriti temporis restringitur praedicatum ad praeterita. Et hanc restrictionem debemus concedere, quia communiter eam omnes concedunt. Unde si dico homo erit albus, illa non esset uera, quamuis multi homines essent nunc albi uel etiam fuissent albi, nisi etiam esset albus in futuro tempore, et ita manifestum est quod praedicatum restringitur ibi omnino ad futurum, sic quod non esset ueritas propositionis ratione praesentiae aut praeteritionis.
Secundo, etiam dicunt omnes esse concedendum quod subiectum propositionis per uerbum aut praedicatum praeteriti temporis restringitur ad praeterita uel praesentia indifferenter, et per praedicatum uel uerbum futuri temporis restringitur ad praesentia uel futura. Ideo ista propositio laborans sanabatur habet duos sensus, uel duas causas ueritatis, scilicet quia uel qui est laborans sanabatur uel qui erat laborans sanabatur, ut patet primo Elenchorum. Similiter ista B potest esse A, quia possibilitas respicit futurum, habet duos sensus uel duas causas ueritatis, quia quod est B potest esse A uel quod potest esse B potest esse A, ut patet primo Priorum.
Tertio, omnes communiter dicunt quod subiectum et praedicatum in respectu uerbi praesentis temporis quandoque restringuntur ad praesentia. Unde si modo omnes homines qui sunt sederent, haec esset uera nullus homo currit secundum dictam restrictionem, licet multi cucurrerunt et current multi.
Sed, quarto, dixerunt antiqui quod aliquando in propositione in qua est necessarium consequentis nec praedicatum nec subiectum restringitur ad aliquod tempus, immo indifferenter supponunt pro omnibus praesentibus, praeteritis et futuris, et etiam uerbum indifferenter accipiendum est ad omne tempus. Et per istum modum diceretur quod haec esset uera omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quamuis modo nullus esset triangulus. Similiter, etiam haec esset uera quamuis modo nulla essent tonitrua omne tonitruum est sonus factus in nubibus, propter hoc quod omne tonitruum quandocumque est, fuit uel erit, tunc est fuit uel erit sonus factus in nubibus. Et isto modo diceretur quod haec esset falsa omnis mater diligit filium suum', quamuis omnis quae modo est diligat, et esset falsa quia Medea non diligebat.
Et istae naturales suppositiones negantur saepe a multis, tamen uidetur mihi quod debent poni et concedi. Hoc probo. Primo quia Aristotiles manifeste ponit eas cum dicit, 'de omni autem dico quod non est in aliquo sic et in aliquo non, nec aliquando sic et aliquando non, sed est semper in quolibet et semper". Sic enim est uerum quod omnis homo est animal, quia si est homo, et animal, et si nunc alterum, alterum. Patet ergo manifeste quod Aristotiles hic propositionem suam de omni extendit ad omne tempus.
Secundo probatur hoc per signum quod Aristotiles ponit in littera. Quia si talis propositio non se extenderet tam ad omnia tempora praeterita uel futura quam etiam ad praesentia, tunc ipsa non falsificaretur propter instantiam de aliquo praeterito uel futuro. Tamen in demonstratiuis ferimus instantias si aliquando non fuerit ita. Et hoc potest apparere cuilibet. Si enim ad demonstrandum caperem illam propositionem omnis mater diligit filium suum, statim diceretur non esse ita quia talis non diligebat, scilicet Medea, et amplius non ualeret ad demonstrandum. Item, ponamus quod modo tibi demonstratum est quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quaero utrum per talem demonstrationem tu habeas scientiam demonstratiuam de omnibus triangulis uel solum habeas de praeteritis et praesentibus. Si primo modo, habeo propositum. Si secundo, sequitur illud inconueniens quod si fieret unus nouus triangulus et tu dormias, tu non habebis scientiam demonstratiuam extendentem se ad illum triangulum, quia numquam fuit tibi illud demonstratum; ergo tu nullo modo habes scientiam demonstratiuam quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quia oporteret reiterare demonstrationes quotiens fierent noui trianguli.
Deinde, ostendo causam per quam talis suppositio est ponenda. Quia qualiter res possunt intelligi, ita possunt imponi a significandum, et qualiter etiam conceptus in mente sunt componibiles, taliter designantur per propositiones uocales. Modo certum est quod intellectus potest comprehendere omnes homines conceptu communi et absque hoc quod concurrat in ista apprehensione aliqua differentia temporis. Et secundum istum conceptum imponitur hoc nomen homo ad significandum homines; ideo dicimus quod significat sine tempore; et statim manifestum est quod iste terminus de sua propria principali significatione significat ita homines praeteritos aut futuros sicut praesentes. Quia secundum propriam significationem terminorum haec est uera Aristotiles fuit homo et haec antichristus erit homo sicut haec est uera Iohannes est homo. Modo certum est quod intellectus potest habere praeter conceptus specificos conceptum generalem communem et indifferentem illis speciebus. Unde sicut possumus habere conceptum communem generalem animalium a quo sumitur hoc nomen animal circumscriptis omnibus conceptibus specificis, sic praeter conceptum praesentiae, praeteritionis uel futuritionis, possumus habere conceptum communem et generalem abstractum a dictis conceptibus specialibus temporis.
Ex quibus sequitur quod apud intellectum possumus formare nomina quae in propositionibus sunt subiecta et praedicata indifferenter se habentia ad omne tempus, ita quod in mente possumus formare copulam uerbalem consignificantem tempus indifferenter praesens, praeteritum uel futurum, et tunc formetur in mente propositio ex tali copula et talibus subiectis et praedicatis. Et habebitur certa suppositio in propositione mentali; ergo similiter poni debet et potest in propositione uocali.
Sed tamen notandum est quod non habemus secundum uocem talia nomina imposita, scilicet distincta a talibus uerbis quae dicimus significare praesens tempus. Ideo, propter defectum distinctae impositionis, nos solemus uti illis uerbis uocalibus aequiuoce in historiis et narrationibus et in sermonibus demonstratiuis. Quoniam in historiis et narrationibus utimur uerbis secundum determinatas temporis differentias, sicut in sermonibus demonstratiuis utimur eis secundum indifferentiam ad omne tempus.
Et potest uideri clare quod secundum talem suppositionem et talem uerbi acceptionem credidisset Aristotiles quod caelum semper mouetur. Non enim potest hic capi hoc uerbum mouere pro solum praesenti ut distinguitur a praeterito uel futuro, quia tunc esset male dictum semper. Sic etiam conceditur, in libro de Generatione, quod perpetuae sunt generationes et corruptiones, sicut etiam concedunt astrologi quod omnis dies natalis est uiginti quattuor horarum, et manifestum est quod ibi non distribuitur solum dies praesens, immo etiam dies praeteriti aut futuri. Et ita etiam dicitur hanc esse necessariam omnis homo est animal, immo etiam sic haec est uera et necessaria omnis eclipsis est propter interpositionem terrae inter solem et lunam, licet modo nulla sit eclipsis lunae. Et est sensus illius propositionis omnis homo est animal quod omnis homo quandocumque fuit, est uel erit, tunc fuit, est uel erit animal. Sic enim dixi de omni in demonstratiuis quod includit in se diuersitatem temporis et suppositorum, ut dicit Aristotiles. Modo ad istum sensum erat uera praedicta propositio de eclipsi lunae. Sed sensus illius propositionis nullus homo est lapis est quod nullus homo qui est, fuit uel erit est fuit uel erit lapis.
Et ideo secundum istum sensum omnes affirmatiuae in naturali materia sunt uerae, et negatiuae in materia remota. Sed in contingenti materia omnes uniuersales sunt falsae, quia posset dari instantia in aliquibus suppositis in aliquo tempore, quamuis forte non pro praesenti tempore. Ex quo sequitur quod in contingenti materia omnes particulares sunt uerae. Quia duae particulares duabus uniuersalibus contradicunt; si ergo ambae uniuersales sunt falsae, ambae particulares sunt uerae. Ideo secundum istam suppositionem ista concederetur quidam homo non sedet, quamuis homines qui nunc sunt sederent, et etiam concederetur ista quidam homo sedet quamuis nunc nullus sedeat. Et sensus huius propositionis quidam homo sedet est talis quidam homo qui est, fuit uel erit sedet, sedit uel sedebit, et sensus huius negatiuae, scilicet quidam homo non sedet est talis quidam homo non quandocumque est, fuit uel erit sedet, sedit uel sedebit. Sic enim in demonstratiuis sumuntur instantias contra uniuersales.
Ultimo notandum est quod haec suppositio inuenta est propter artes demonstratiuas. Ideo uerificari debet in eis, et non in historialibus narrationibus, nec debet uerificari in terminis singularibus, quia non sunt termini demonstrationis, sed historiae.
Quibus uisis manifestum est illud quod quaerebatur, quod subiectum propositionis demonstratiuae, aut etiam praedicatum, supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris indifferenter.
2. Unde ad propositionem de est tertio adiacente non sequitur propositio de est secundo adiacente si illud est secundo adiacens accipiatur ut est determinate et praecise praesentis temporis. Nam licet modo nulla essent tonitrua, tamen haec esset concedenda secundum suppositionem naturalem tonitruum est, secundum resolutionem ad praedicatum tertio adiacens, id est tonitruum est ens. Immo etiam tonitruum est ens, quia est sensus quod omne tonitruum quandocumque fuit, est uel erit est fuit uel erit ens. Aliter in illa suppositione non debet concedi est secundo adiacens sequi ex tertio adiacente.
On this page