Quaestio 4
Quaestio 4a
UTRUM POSSIBILE SIT EIUSDEM ESSE DIFFINITIONEM ET DEMONSTRATIONEM
Consequenter quaeritur, quarto, utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem, siue quod idem sciatur definitiue et demonstratiue.
1. Arguitur quod sic: de omnibus est scientia per demonstrationem, scilicet in metaphysica, quae considerat terminos uniuersales esse significantes et ex eis format demonstrationem; etiam aliqua sciuntur definitiue; ergo ... et caetera.
2. Item, quidditas et esse eiusdem idem sunt, ut patet quarto* et septimo Metaphysicae*; tamen quidditas rei scitur definitiue et esse rei demonstratiue; ergo idem scitur definitiue et demonstratiue.
3. Item, dicitur, primo huius*, quod definitio congregata ex definitione formali et materiali est una tota demonstratio, licet positione differens; modo si aliqualiter definitio est demonstratio, idem est definitio et demonstratio; ideo scitum sic demonstratiue scitur per definitionem, et sic syllogismus expositorius significando demonstrationem quid est ***** et significando illud quod demonstratiue scitur ***** et hac demonstratione scitur hoc B, et haec demonstratio est definitio; ergo definitiue scitur hoc B.
4. Item, passio scitur de subiecto per quam de eo demonstratur, et illa etiam scitur definitiue, quia illae saepe diffiniuntur; ergo ... et caetera.
5. Item, omne quod scitur demonstratiue propter quid scitur per causam, et illa causa est definitio, ut uidetur uelle Aristotiles *; ergo quod scitur demonstratiue propter quid scitur per definitionem.
6. Item, quarto Metaphysicae*, dicit Aristotiles quod eadem uia sit manifestum si est et quid est; sed si est scitur per uiam demonstratiuam et quid est per uiam definitiuam; ergo utrumque scitur et definitiue et demonstratiue.
Oppositum uidetur ponere Aristotiles * sub tribus conclusionibus. Una est quod non omnis cuius est demonstratio est definitio, secunda est quod non omnis cuius est definitio est demonstratio, tertia est ad probandum quod nullius eiusdem est definitio et demonstratio. Probatur: quia solius incomplexi est definitio et solius complexi est demonstratio; modo nullum complexum est incomplexum; ergo ... et caetera.
Videtur mihi quod licet Aristotiles faciat istum magnum processum multum difficile, tamen bene possumus distinguere quod duplex est scitum, siue demonstratiue siue definitiue. Unum potest uocari scitum propinquum, aliud scitum remotum. Scita remota sunt res significatae per terminos definitos aut per conclusiones demonstratas, uel per terminos earum. Sed scita propinqua definitiue sunt ipsi termini definiti, et scita propinqua per demonstrationem sunt ipsae conclusiones demonstratae. Sic enim dicimus quod incomplexum scitur definitiue et quod solius incomplexi est definitio, et complexum scitur demonstratiue et solius complexi est demonstratio.
Tunc ponuntur conclusiones. Prima est quod idem est scitum remotum per definitionem et demonstrationem. Quia bene sunt eaedem res significatae per terminos diffinientes, uel per terminos definitionis, et significatae per conclusionem demonstratam, seu per terminos conclusionis demonstratae.
Secunda conclusio est quod nullum idem est scitum propinquum per definitionem et demonstrationem. Quia nullum complexum est incomplexum , et tamen, ut dixi, solum complexum scitur demonstratiue et solius complexi est demonstratio, et solum incomplexum scitur definitiue, loquendo de complexione per affirmationem et negationem et de incomplexione opposita dictae complexioni.
Sed ad hanc quaestionem posset dici forte probabiliter quod nec conclusio demonstrationis scitur propria demonstratione nec terminus definitus ipsa definitione, immo demonstratiue scitur res se habere ita sicut per conclusionem significatur se habere et per definitiones scitur quae res sit illa quae per terminum definitum significatur. Et si sic dicatur, tunc ponenda sunt duae conclusiones, correspondentes duabus primis.
Secunda conclusio est quod licet eadem res demonstratiue uel definitiue sciatur, tamen hoc non est secundum eius eandem appropriationem. Immo scitur demonstratiue secundum appropriationem eius complexam, affirmatiuam uel negatiuam unius termini de altero, et hoc intendimus cum dicimus conclusionem esse demonstratiue scitam. Sed res scitur definitiue secundum appropriationem eius incomplexam, et hoc uocamus cum dicimus diffinibilem sciri definitiue.
Ultimo dicendum est quod eadem conclusio scitur demonstratiue tamquam formale instrumentum et scitur etiam definitiue tamquam partem illius instrumenti totalis, scilicet tamquam per medium demonstrationis.
1. Ad primam, illa ratio arguit de scitis remotis. Omnia enim sic sciuntur et definitionibus et demonstrationibus.
2. Eodem modo procedit secunda ratio. Nam quidditas rei et eius esse prout sunt idem non sunt aliud quam ipsa res significabilis per terminos definitiuos aut per terminos conclusionis. Tamen aliquando quidditas accipitur secundo intentionaliter pro ipso termino diffinibili aut pro ipsa definitione, et esse rei accipitur pro propositione praedicante hoc uerbum est secundo adiacens de aliquo subiecto. Et sic uidetur Aristotiles * aliquando dicere quod non sunt idem quidditas et esse rei.
3. Ad aliam, dicitur quod nulla definitio est demonstratio. Ideo de uirtute sermonis falsum est dicere quod definitio congregata sit tota demonstratio positione differens ab ipsa demonstratione. Immo haec propositio implicat contradictionem, scilicet quod definitio sit demonstratio, tamen differat a demonstratione. Sed sensus illius demonstrationis est quod definitio congregata continet tam medium demonstrationis quam praedicatum conclusionis; ideo dicitur tota demonstratio ad istum sensum quod potest ex ea extrahi demonstratio quantum ad praemissas et quantum ad conclusionem.
4. Ad aliam, dico quod passio saepe scitur definitiue tamquam scitum propinquum, sed non demonstratiue, immo propositio composita ex subiecto et passione et copula.
On this page