Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3a

UTRUM OMNIS QUAESTIO SIT QUAESTIO MEDII
1

Consequenter quaeritur, tertio, utrum omnis quaestio sit quaestio medii.

2

1. Arguitur quod non: primo, de propositione immediata, posset fieri quaestio utrum homo sit animal rationale mortale; tamen ibi non quaeritur medium, cum non sit ibi medium.

3

2. Item, quaestio est de conclusione, et non de praemissis, et in conclusione non ponitur medium; ergo quaestio non est illius medii. Maior patet: quia quaestio est dubitabilis propositio; sed conclusio est illa quae est dubitabilis, et non praemissae. Et minor patet de se.

4

3. Item, quaedam est quaestio quaerens quidditatem rei, ut quaestio quid est, et alia est quaestio quaerens esse rei, ut quaestio si est, et in illis quaestionibus non quaeritur medium. Probatio: quia quidditas est idem cum eo cuius est quidditas, septimo Metaphysicae; modo impossibile est eiusdem ad se esse aliquod medium; ergo si non habent medium non sunt quaestiones medii.

5

4. Item, quaestio non est illius quo inuento adhuc est quaestio; sed inuento medio possibile est quod adhuc quaestio sit, uel dubitatio; ergo ... et caetera. Minor patet: quia habens demonstratum medium et totum syllogismum ordinatum potest dubitare adhuc de forma syllogistica; ideo potest adhuc dubitare de conclusione et, per consequens, adhuc habet quaerere eam; ideo manifestum est quod illa quaestio non est quaestio medii.

6

Oppositum arguitur per Aristotilem.

7

Ista quaestio est facilis. Sed notandum est quod aliquando nihil mente quaerimus licet etiam ore formemus propositionem per modum quaestionis, sicut si principium per se notum formaretur per modum quaestionis, ut utrum possibile sit idem simul inesse et non inesse. Et si talis propositio uocaretur quaestio, hoc est ualde improprie, cum, sicut dixi, nihil mente quaerimus. Ideo de tali quaestione non intelligimus, sed solum de quaestione de qua intellectus sibi aliquid ignotum quaerit.

8

Ultra sciendum est quod numquam intellectus aliquid quaereret de quo non esset praecognitio, ita quod de se ipso nullam haberet notitiam. Et hoc quilibet experitur: quia cum quaerit, dubitat, et si quaeretur ab eo de quo ipse dubitat, ipse respondebit quod uel de tali re uel de tali propositione, quod non posset respondere nisi haberet de illo aliquem conceptum. Ideo expresse concludit Aristotiles, septimo Metaphysicae, quod in omni quaestione oportet aliquid esse notum et aliquid ignotum; et si quaestio sit terminabilis, ita quod quaesitum sit inuenibile, oportet quod inueniatur per ea quae ante praecognoscuntur et praesciuntur. Et ideo quaestio mentalis est quidam motus animae uel rationis ex praecognitis ad aliquid inueniendum ignotum.

9

Deinde concedendum est quod si praecognita sint sufficientia ad manifestandum quaesitum finale et sint sufficienter ordinata ad quaesitum illud omni eo modo quo sufficiunt ad inquirendum ipsum, statim de necessitate sequitur inuentio quaesiti et, per consequens, cessat quaestio. Ergo si duret quaestio quaesiti inuenibilis de qua loquitur, necesse est aliquid deficere inter ea quae sunt praecognita et quaesitum finale per quod oporteat deuenire ad inueniendum quaesitum finale; et hoc iam uocatur medium, quoniam medium dicitur per quod in motu proceditur de termino a quo ad terminum ad quem.

10

Quibus uisis sit prima conclusio quod omnis quaestio proprie dicta quae est alicuius dubitati inuenibilis est quaestio medii. Quia omnis quaerens aliquid tamquam finem, si actu quaerat et mente procedat, quaerit illud sine quo quaesitum finale acquiri +uel actu+ non potest. Sed illud est aliquod medium per quod oportet transire, ut dictum fuit. Ergo ratio quaerens aliquid finale quaerit etiam medium. Et est simile sicut de motu locali, quia omnis homo uadens ad aliquem terminum uadit etiam ad medium per quod oportet transire, et si non esset medium inter ipsum et terminum, ipse non posset ire, nec quaereret ire ad illum terminum, immo iam haberet ipsum.

11

Secunda conclusio est quod non oportet in demonstratiua quaestione quaerere medium demonstratiuum illius demonstrationis uel illius quaesiti. Quia, sicut arguebatur, saepe inuento medio adhuc quaerimus et dubitamus de conclusione, propter hoc forte quod illud medium inuentum nondum est in forma debita applicatum ad quaesitum, ideo non est sufficiens, eo modo quo habetur, ad demonstrandum quaesitum. Tunc ergo, cum adhuc de conclusione quaesita dubitamus, non quaerimus illam, sed quaerimus illud medium per quod oportet transire secundum applicationem debitam illius medii ad extremitates. Et sic adhuc forte possibile est quod medium sit debite applicatum et in debita forma syllogizatum, sed, quia syllogismus non est perfectus, id est non est euidentis formae, adhuc possimus dubitare de conclusione quaesita, propter dubitationem de forma syllogistica. Et tunc ad inueniendum quaesitum finale non quaerimus medium per quod quaesitum syllogizatur, sed quaerimus aliud medium, per quod syllogismus fiat nobis euidentis formae. Et sic patet quo modo omnis quaestio est quaestio medii, sed non semper medii per quod quaesitum finale syllogizatur.

12

Tunc ad rationes.

13

1. Ad primam, dico quod de propositione immediata, quae fit per se, nos non quaerimus mente, licet ore formemus eam per modum quaestionis. Et de tali propositione non intendimus.

14

2. Ad aliam, dico quod non solum illud quaerimus quod per modum quaestionis ore formamus, immo magis illud est nobis notum. Verbi gratia, si ego formem istam quaestionem utrum triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis, iam ista propositio quae formatur est mihi nota quantum ad formam et modum formationis eius; sed ego quaero de rebus significatis qualiter se habeant, quod scitum uolo habere ut propositioni assentiam uel dissentiam. Ideo ad propositum dico quod licet formaliter quaestio uerbalis sit de conclusione solum, tamen quaerimus media per quae nobis appareat quo modo res significatae se habeant.

15

3. Ad aliam, dico quod licet nihil sit medium inter quidditatem et rem cuius est quidditas uel etiam inter esse et rem quae illo esse est, tamen hoc non obstante bene sunt media ad hoc quod sit nobis notum quid est, cum de hoc ante possimus dubitare. Unde similiter uidetis quod inter triangulum et habere tres angulos aequales duobus rectis nihil sit medium, quia idem est esse triangulum et habere tres angulos. Tamen conceptus a quo sumitur hoc nomen triangulus et conceptus a quo sumitur hoc uerbum habere tres angulos aequales duobus rectis sunt diuersi, et possunt habere medium per quod sciamus an hoc sit uerum. Et ita dico in proposito, quoniam alius est conceptus a quo sumitur iste terminus homo et alius a quo sumitur iste terminus quidditas uel quod quid est, et alius etiam a quo sumitur hoc uerbum est; et ideo nullum est inconueniens quod unus istorum conceptuum de alio dubitetur quod sint conceptus medii per quos uel quibus unus de alio potest sciri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3