Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 5a
UTRUM OMNIS QUAESTIO SIT SCIBILIS AUT TERMINABILIS PER DEMONSTRATIONEMConsequenter quaeritur, quinto, utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem. 1. Arguitur quod non: quia quaeri potest et dubitari utrum astra sint paria aut imparia; tamen haec quaestio non est scibilis per demonstrationem; igitur ... et caetera.
2. Item, incerta sunt nobis per se dubia de quibus possunt, proprie loquendo, fieri quaestiones; tamen non sciuntur nisi per sensum et experientiam, uel per memoriam, non per demonstrationem.
4. Item, quaestio si est non scitur demonstratiue, quod declaro sic: quia si hoc uerbum est secundo adiacens demonstraretur de aliquo subiecto, hoc esset per aliquod medium quod in primis sciretur esse uerum de illo subiecto, quod est impossibile, quia peteretur principium; uerbi gratia demonstrare quod A est per medium B esset sic arguere omne B est, A est B; ergo A est; modo ibi petitur principium, quia capitur praemissa A est B, quae non potest esse euidens, cum dubito utrum A sit, quia impossibile est A esse B quin A sit; ideo supponitur in praemissis quod deberet probari in conclusione.
Et confirmatur: quia si est non posset demonstrari nisi esset per medium quid est, cum definitio debeat esse medium in demonstratione; tamen hoc est impossibile, quia non scitur quid est nisi sciatur si est.
5. Item, propter quid est est quaestio, et non scitur per demonstrationem, quia per demonstrationem non scitur nisi conclusio, et propter quid est medium totale, quod non ponitur in demonstratione.
Et confirmatur: quia aliter non scitur quaestio per demonstrationem quam sicut concludi potest per formam syllogisticam, et per formam syllogisticam non potest concludi nisi quia ita est hoc de illo; uerbi gratia, si dico omne animal rationale est susceptibile disciplinae et omnis homo est animal rationale, non possum concludere nisi quod omnis homo est susceptibilis disciplinae; ideo hoc solum scio per demonstrationem, et non est scire nisi quia ita est; non enim concludo ergo propter hoc est; igitur ... et caetera.
Oppositum dicit Aristotiles +propter quid de quaestione quid est. Et adhuc uidetur quod quid est sciatur demonstratiue: quia quaedam definitio quid est est quaestio demonstrationis, et tamen talis scitur demonstratiue.+
Item, omnis quaestio est uere scibilis, ut patet per Aristotilem dicentem "quaestiones sunt aequales numero his quae uere scimus"; sed solum demonstratiue uere scimus, unde dicit, primo huius, Aristotiles "scire est per demonstrationem intelligere"; ergo omnis quaestio est scibilis demonstratiue.
Primo dicendum est quod non omnis propositio scibilis quae potest formari per modum quaestionis est scibilis demonstratiue, quoniam instantia est de primis principiis, quae per se, sine demonstratione, sunt euidentissime scita.
Secundo dico quod non omnis propositio dubitabilis est scibilis demonstratiue. Quia sunt nobis quaestiones non scibiles et medio carentes quas non potestis uos ad aliquam partem determinare, ut utrum lapides in muro sint pares aut impares, aut quot sint astra in caelo.
Tertio dico quod multae sunt propositiones nobis scibiles certa scientia quae prius rationabiliter dubitantur, tamen non sunt scibiles demonstratiue, quia carent medio syllogistico per quod possent fieri euidentes. Et huius modi propositiones sunt principia in scientiis naturalibus, quae accepta sunt per sensum uel experientiam, et aliter sciri non possunt: uerbi gratia quod omnis ignis est calidus, quod talis herba est uirtualiter calida et talis uirtualiter frigida, et sic de multis aliis.
Quarto dico quod multae sunt propositiones inuestigabiles per media syllogistica et sunt uere quaestiones dubitabiles quae tamen non sunt demonstratiue scibiles, sicut sunt propositiones in morali scientia et saepe in naturali. Hae enim enim non possunt demonstratiue terminari, nec earum potest esse scientia proprie dicta, sed terminantur per syllogismos dialecticos aut rhetoricos, solam opinionem generantes, aut per suppositionem.
Sed quaestio de istis non intendebat, immo quaeritur utrum de quolibet genere quaestionum in hoc secundo libro enumeratorum sit aliqua quaestio scibilis, ut aliqua quaestio quid est, aliqua si est, aliqua quia est, aliqua propter quid est.
Unde ad istam quaestionem respondeo primo quod indubitanter quaestio quid est, scilicet quaerens aliquod praedicatum tertio adiacens de subiecto, est scibilis per demonstrationem, ut quia omnis triangulus est habens tres angulos aequales duobus rectis. Immo in qualibet scientia sunt quam plurimae tales quaestiones.
Secundo, de quaestione si est, quae quaerit hoc uerbum est secundo adiacens de aliquo subiecto, dicunt multi quod nulla talis est scibilis demonstratiue, propter rationem quae prius fiebat, quia esset petitio principii. Tamen credo oppositum et pono conclusionem oppositam. Quia astrologus demonstratiue inquirens potest scire utrum eclipsis est aut non est, et cum esset dubitabile utrum aliqua substantia separata sit, hoc fit scitum per demonstrationem Aristotilis.
Sed ad hoc ipsi respondent quod non est demonstratum quod aliqua substantia separata est, sed demonstratum est quod aliqua substantia est separata. Ad hoc dico quod immo utrumque istorum scitum et demonstratum est. Quia utrumque eorum ante demonstrationem dubitabatur, et post demonstrationem, in uirtute ipsius demonstrationis, scitur cum certitudine et aufertur dubitatio; modo hoc est scire per demonstrationem.
Sed ad hoc isti dicunt quod non in uirtute demonstrationis scimus istam aliqua substantia separata est, sed in uirtute illius consequentiae aliqua substantia est separata; ergo aliqua substantia separata est' cuius consequentiae antecedens bene fuit demonstratum, et non consequens. Sed haec cauillatio non ualet. Quia capiamus praemissas per quas prima demonstrabatur, illae erunt uel per se uel per priores alias demonstrationes euidentes et necessarias +quia aliqua dictarum propositionum et erunt in forma syllogizata et quaelibet dictarum propositionum sequebatur ad eas+. Nam si secunda sequebatur ad primam et primam ad secundam, apparet quod prima sequebatur ad eas, quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Igitur secunda propositio erat syllogizata secundum necessariam consequentiam ex praemissis euidentibus et notioribus ea; et hoc est conclusionem esse demonstratam.
Et absurdum esset dicere quod aliqua propositio ante demonstrationem dubitabatur et facta demonstratione sciatur cum certitudine, et tamen quod hoc non sit in uirtute demonstrationis et per demonstrationem. Et habemus in secundo Priorum unam potestatem syllogismi, quod potest plura concludere; igitur idem syllogismus potest inferre diuersas conclusiones demonstratiuas, quae omnes conclusiones sunt scitae per demonstrationem.
De quaestione ueropropter quid? uidetur mihi esse dicendum quod ipsa per demonstrationem scitur, sed non solum in uirtute formae syllogisticae et necessariae ueritatis praemissarum. Immo cum hoc requiritur quod intellectus apprehendat habitudinem causalitatis eius quod per praemissas significabatur ad illud quod per conclusionem significatur, et tunc, quando conclusio uirtute principiorum et formae concluditur quia ita est, intellectus propter habitudinem causalitatis prius consideratam supplet ex natura sua quod ita est propter illud.
1-3. Nam de paritate lapidum uel astrorum et de his quae sciuntur per sensum et experientiam dictum est in positione, et de quaestione quid est? alias dicetur.
4. Sed quando dicitur de si est, dico quod potest demonstrari sine petitione principii, per syllogismum ex hypothesi, ut si B est A est, et est uerum quod B est; ergo sequitur quod A est. Verbi gratia, si motus est aeternus et regularis, ipse est a motore immobili et si motor immobilis est, substantia abstracta est; ergo probato quod motus est aeternus et regularis sequitur quod substantia separata est. Vel omne genitum est ab aliquo agente sibi sufficienter approximato et nobiliori eo genito; sed rana per putrefactionem est genita; ergo est dare generans sibi sufficienter approximatum nobilius ea; et hoc non est nisi substantia separata; ergo talis substantia est. Nec oportet quod omnis demonstratio sit per definitionem dicens quod quid est, licet forte demonstratio potissima sic sciretur.
5. Ad aliam auctoritatem, de propter quid?, conceditur quod bene concludit quod per demonstrationem non scitur de conclusione propter quid ita est ut significat in uirtute formae syllogisticae et notitiae principiorum, sed propter considerationem habitudinis causalis praemissarum uel medii ad conclusionem.
On this page