Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

UTRUM POSSIBILE SIT NOS ALIQUID SCIRE
1

Consequenter quaeritur, secundo, utrum possibile sit nos aliquid scire.

2

1. Arguitur primo quod non: quia scientia est notitia certa et euidens, et talis est nobis impossibilis; igitur ... et caetera. Maior patet: quia per hoc differt scientia ab opinione, scilicet quia scientia requirit certitudinem, quam opinio non requirit. Minor probatur multipliciter. Primo ex parte sensus: quia illud idem quod nos iudicamus insipidum, id est mali saporis, asinus iudicat sapidum, sicut cardones; et non potest dici quod iudicium nostrum sit melius aut certius quam iudicium asini, quia iudicium asini est per naturam et natura non errat in suis operationibus; et sic patet quod iudicium nostrum ad sensum non est certum. Idem patet de uiris et mulieribus, de pueris et senibus: nam quae apparent sapida mulieribus uel pueris apparent insipida uiris uel senibus, et e conuerso, +magis sapida et plus salsa uel modicia+; et non apparet qui istorum uerius iudicant, et uidetur quod totum sit nobis incertum. Similiter, canes melius odorant quam homines, tamen iudicant quosdam odores suaues et dulces et eos persequuntur tamquam bonos, ut odores cadauerum, quos tamen reputat homo abominabiles. Ideo apparet quod de his non habemus iudicium certum.

3

2. Item, quod sanus iudicat dulce illud saepe aeger iudicat amarum. Si tu diceres quod iudicium sani est bonum et sano est credendum, hoc non potest dici: quia si sanus melius iudicat quam aeger, hoc non est nisi propter meliorem dispositionem organi; ergo nullus simpliciter recte et perfecte iudicabit nisi habuerit organum perfecte dispositum; modo forte nullus habet; ideo nullus perfecte iudicabit. Et iterum probo quod iudicium aegri est bonum: quia nullum agens agit in aliquod passum specie sibi contrariam; ideo numquam dulce agit speciem amaritudinis per quam agens aeger iudicabit amarum, sed oportet illam speciem ab amaro prouenire; ideo aeger bene iudicat iudicando amaritudinem.

4

3. Item, exsistens in naui mota in fluuio, uidens arborem in litore, iudicat arborem moueri, et stans iuxta arborem iudicat quiescere; et sic nescitur quis recte iudicat. Sane probatur tibi quod exsistens in naui mota recte iudicat: quia exsistens in naui percipit motum ad uisum (aliter non iudicaret arborem moueri) et non percipit motum nisi in arbore, quia forte non uidit se ipsum nec nauem, immo solum arborem uel litora; ideo in arbore uidetur esse motus quem percipit.

5

4. Item, per aliud medium apparet nobis alius color et alia magnitudo. Unde sol in mane, quando oritur, apparet rubeus et magnus, et cum eleuatus est apparet minor et albus. Et si tu dicis quod hoc est propter indispositionem medii, tunc ex hoc concluditur quod numquam erit perfecte uerum et rectum iudicium nisi medium sit perfecte purum, quod non inuenitur apud nos. Etiam color non uidetur sine lumine, et tamen in intensiori uel minori lumine apparet alius et alius color. Ideo numquam habemus certum iudicium de colore.

6

5. Item, sensus possunt deludi, ut communiter dicitur; ergo eorum iudicium non est certum nec firmum.

7

6. Item, illam speciem quam tu habes in sensu de his quae tibi modo apparent, deus omnino potest eam conseruare in sensu tuo perfecte rebus non praesentibus, et tunc omnino et penitus tibi apparebit ut nunc apparet; et ita credens te iudicare sicut apparet nunc, non recte iudicares, quia falsum.

8

7. Immo, sicut aliqui arguunt, quia deus potest hoc facere si uelit, et tu non potes scire cum certitudine utrum deus hoc uult, ergo tu non potes esse certus utrum ita est, nec, per consequens, utrum uides aliquam rem extra.

9

8. Deinde, arguitur ex parte intellectus: quia notitia intellectiua dependet ex sensitiua; igitur, cum sensitiua non sit certa, ut dictum est, sequitur quod non intellectiua. Igitur, in octauo Physicorum, Aristotiles reprehendit illos qui dicunt quod sensum nolunt sequi, sed rationem; quia sensus, ut dicit Aristotiles, est dignior, id est certior, ratione.

10

9. Item, possibile est quod species sensibilium alienantur antequam perueniant ad ipsum intellectum; et sic non erit certum iudicium ipsius intellectus.

11

10. Item, ex hoc sequitur quod conclusiones non erunt certae si principia non fuerint certa; sed principia non sunt certa. Probatio: quia sunt acquisita per experientiam, ut dicitur secundo huius, et experimentum saepe est fallax: immo nullum experimentum concludit gratia formae propositionem uniuersalem, cum per nullum experimentum fiat inductio in omnibus singularibus; igitur principia non uidentur certa.

12

11. Item, causa non potest uere sciri per effectum: quia scientiae debent esse per causam, ut patet per definitionem ipsius scire. Nec effectus potest certe sciri per causam, cum causae sint nobis minus notae, et minus notum non notificat magis notum. Nec ualet si dicatur quod causae sunt notiores secundum naturam: quia nec est ad propositum nec ad nos de notitia naturae: nos enim scimus qui addiscimus aliquid; ideo patet quod ex nobis notioribus addiscimus.

13

12. Item, uidetur quod unum non potest sciri per alterum cum certitudine: quia non uidetur certitudo perfecta donec sit reductio facta in primum principium; sed ubi probaretur unum per aliud non posset fieri reductio in primum principium, quod quidem principium fundatur in contradictione, quia duo disparata non contradicunt, ut hoc esse et illud non esse; ideo sic non habetur certitudo.

14

13. Item, de rebus extra sensus non habetur certitudo, cum tales res sint extra sensibiles, quia singulares sunt et continue mutantur; nec de rebus extra animam, quia illae sunt minus notae quam res extra.

15

14. Ultimo arguitur: quia si aliquid sciretur, hoc esset per causam, ut patet per definitionem ipsius scire; tunc quaero utrum illa causa sit nota uel ignota; si non sit nota nec scita, non faciet scire; et si sit scita, hoc etiam esset per causam, ut prius, et ita procederetur in infinitum, quod est inconueniens.

16

In oppositum est Aristotiles, in isto libro, diffiniens scire, et dicens quod demonstratio est syllogismus faciens scire.

17

Ista quaestio continet multas difficultates propter quas antiqui negauerunt scire esse possibile, quae in arguendo ponuntur. Ad quaestionem tamen respondeo quod scire est nobis possibile: quia aliqua sunt principia nobis per se nota et nulli dubia; immo circa ea nullus potest errare, ut patet quarto Metaphysicae; deinde ex illis principiis possunt educi quaestiones per syllogismos formaliter euidentes, et etiam illae conclusiones sciuntur.

18

Unde debetis notare quod cum ponantur tres operationes intellectus, in earum qualibet sunt aliqua per se manifesta ex natura et inclinatione ipsius intellectus ad ueritatem. Unde sicut ignis est naturaliter inclinatus ad calefaciendum et graue ad descendendum, ita intellectus est naturaliter inclinatus ad intelligendum obiecta sibi sufficienter praesentata, et etiam naturaliter inclinatus ad comprehensionem ueritatis primorum principiorum complexorum; ideo non oportet quod per aliud primum iudicium declaretur. Ita etiam, in alia operatione intellectus, est discursus per se euidens, sicut sunt syllogismi primae figurae uel expositorii. Ideo quando per primis sic per se notis fit syllogismus formaliter euidens et per se notum, oportet cum certitudine assentire conclusioni, et sic eam esse scitam.

19

Item, Commentator, secundo Metaphysicae, adducit aliam rationem ad probandum quod scire sit nobis possibile. Quia illud est nobis possibile ad quod nos habemus naturale desiderium, cum natura nihil faciat frustra (primo de Caelo et Mundo); sed omnes homines natura scire desiderant, ut determinatur in prooemio Metaphysicae; ergo scire est nobis possibile.

20

Propter solutiones rationum et maiorem euidentiam positionis, est notandum quod ad scientiam requiritur certitudo et euidentia; et adhuc duo requiruntur, scilicet certitudo ueritatis et certitudo assensus. Dico primo "certitudo ueritatis", quia si firmissime et sine aliqua formidine assentiremus propositioni falsae, sicut faciunt haeretici, qui aliquando magis uolunt mori quam negare illud cui ipsi assenserunt, tamen non est scientia propter talem assensum, quia deficit ueritas et certitudo et firmitas ueritatis.

21

Dico secundo quod requiritur certitudo, seu firmitas, assensus, quia de propositione firmissimae et certissimae ueritatis possumus dubitare, et sic non firmiter ei assentire, et tunc sic de ea non habemus scientiam.

22

Tertio dico quod cum huius modi duplici firmitate, seu certitudine, requiritur euidentia, ad differentiam fidei uel opinionis. Nam fides est firmissimae et certissimae ueritatis, et debet esse cum assensu firmissimo, sed non dicitur scientia, quia ille assensus non est per euidentiam. Similiter etiam de aliquo uerissimo et firmissimo in sua ueritate assentimus aliquando per rationem solum probabilem, licet forte credamus eam esse demonstratiuam. Et possibile est quod propter illam rationem credamus cum omni assensu firmissimo; unde, septimo Ethicorum, dicit Aristotiles quod multi aeque firmiter credunt his quae opinantur sicut his quae sciunt, et tamen ille habitus non est scientia, quia non est per rationem simpliciter euidentem, quamuis illi reputarent illam euidentem.

23

Unde iuxta hoc notandum est quod differentia est inter fidem, scientiam et opinionem. Scientia enim, cum firmitate ueritatis et assensus requirit euidentiam, quam non habet fides uel opinio. Sed fides differt ab opinione quia fides requirit firmitatem ueritatis et assensus, quorum neutrum requirit opinio. Tamen opinio cum illis duabus stare potest, ut dictum fuit; et differt a fide quia opinio est per humanam rationem ex sensibus deductam, fides autem ex uoluntate, propter auctoritatem sacrae scripturae solum.

24

Sed de euidentia debetis notare quod euidentia multipliciter accipitur. Uno modo propriissime, et tunc euidentia propositionis dicitur secundum quam intellectus per suam naturam cogitur propositioni assentire et non potest ei dissentire; et isto modo diceret Aristotiles quod primum principium est nobis euidens.

25

Secundo modo euidentia dicitur quia cuilibet apparet et per nullam rationem humanam +nisi subiectiuam+ posset oppositum apparere; et isto modo sunt euidentia principia naturalia et conclusiones naturales. Et notandum est quod haec euidentia non dicitur proprie euidentia: quia circa tales propositiones euidentes intellectus posset decipi per causam supernaturalem; quia deus posset facere ignem sine caliditate, et posset facere in sensu meo et conseruare speciem sensitiuam sine obiecto, et ita per istam euidentiam tu iudicares ac si obiectum esset praesens, et iudicares falsum. Tamen illa euidentia naturalis bene dicitur naturalis, quia secundum illam non potest homo decipi stante communi cursu naturae, licet deciperetur per causam supernaturalem; et haec euidentia sufficit ad naturalem scientiam.

26

Istis uisis, facile est soluere rationes.

27

1. Et primo, ad illas de sapido et insipido, dicitur quod asinus et homo recte iudicant. Nam cardones sunt sapidi asino et insipidi hominibus, quoniam diuersis complexionibus et naturis sunt diuersi cibi conuenientes et diuersi odores. Modo aliquid dicitur sapidum quia sapit et insipidum quia non sapit, uel disconuenienter sapit; similiter odor dicitur suauis uel fetidus quia conueniens uel disconueniens. Ideo homo per rationem iudicat odores sibi inconuenientes esse conuenientes cani uel iudicat sibi fetidum non esse fetidum cani, et saporem sibi sapidum iudicat asino insipidum, uel e conuerso. Ideo uterque recte iudicat.

28

2.Ad rationem de aegro qui iudicat amarum illud quod tu iudicas esse dulce, dico quod aeger decipitur propter indispositionem organi. Et quando arguitur "ergo numquam erit perfectum iudicium si organum non sit perfecte dispositum", dico quod hoc posset concedi quantum ad gradum saporis uel odoris, tamen non requiritur optima dispositio ad perfecte iudicandum quod hoc est dulce uel amarum. Sed quando ulterius dicitur quod dulcedo ... et caetera, dico quod dulcedo in nullo passo causaret speciem amaritudinis; ideo species amaritudinis in aegro non efficitur a cibo dato, sed ab humoribus infectis circumsolutis linguae, quia masticando cibum commouentur et immutant organum; ideo aeger uere et recte potest iudicare quod ipse sentit amarum, sed decipitur iudicando quod illud amarum sit cibi.

29

3. Ad aliam, de motu arboris, dico quod ille in naui si non uideat se aut nauem non uidet arborem motum, sed uidet arborem quiescentem. Tamen, quia per motum hominis in naui species arboris mutat situm in oculo, ideo uirtus imaginatiua iudicat motum fieri, et quia non percipit motum oculi, iudicat quod arbor moueatur, et decipitur.

30

4. Ad aliam, quae arguebat de colore, conceditur quod impossibile est uel difficillimum iudicare gradum luminis uel coloris; sed cum hoc stat quod uere et recte iudicemus hoc esse album aut rubeum.

31

5. Ad aliam, de illusione sensuum, potest dici quod in medio bene disposito et oculo exsistente sano sunt multa de quibus sensus numquam decipitur per illusionem sensuum uidentium, nisi forte illusio esset supernaturalis. Et si aliquando sensus illuduntur, cum hoc in multis potest corrigere intellectus per rationem errorem sensus.

32

6. Ad aliam, arguentem de potentia dei, dico quod ita non intelligitur quin de principiis et conclusionibus talibus habeamus euidentiam naturalem, licet de multis eorum non habeamus euidentiam propriissime dictam.

33

7. Ad aliam rationem, arguentem de intellectu quia intellectus dependet ex sensu, concedo quod intellectus accipit firmum iudicium et euidens euidentia naturali et iudicio sensus. Sed ultra intellectus de multis uirtute propria, quae excedit uirtutem sensus, habet firmum iudicium, licet illud non sit sensus iudicium, uerbi gratia de uniuersalibus principiis. Immo saepe per rationem intellectus euidenter corrigit errorem sensus, ut patet de magnitudine.

34

8. Ad aliam, de alienatione specierum, quod numquam perueniant ad intellectum, dicendum est quod aliqua sunt principia quae numquam essent dubia uel incerta propter quamcumque alienatione: uerbi gratia, primum principium. Nam quocumque casu posito, uerum est quod quodlibet est uel non est, et quod totum est maius sua parte, et sic de multis aliis.

35

9. Ad aliam, dicentem quod experientia saepe fallit, dicitur primo quod multa sunt principia euidentia non credita per experientiam, sed per manifestam terminorum inclusionem ad inuicem, uel exclusionem, scito quid nominis. Sic enim est euidens quod homo est animal et asinus est animal. Deinde principia sumpta per experientiam adhuc habent naturalem euidentiam. Quia licet experientia pauca et parum examinata saepe fallat, tamen experientia multa et bene in diuersis casibus examinata numquam fallit. Et quando ultra opinatur quod experientia numquam gratia formae concludit uniuersale principium, quia numquam fit in omnibus singularibus, respondet Commentator, secundo Physicorum, quod licet inductio, siue experientia inductiua, non concludat gratia formae, tamen intellectus, ex eius naturali inclinatione ad ueritatem, percipiens multotiens ita fieri quod non potest nec potuit recipere instantiam, nec uidere esse rationem quare in aliis debeat esse aliter, ipse concedit uniuersale principium tamquam notum et euidens euidentia naturali et possibili circa talia.

36

10. Ad aliam, dico quod causa potest certe sciri propter quid ipsa est. Et quando dicitur "causa est nobis minus nota", dico quod licet causa sit nobis minus nota quam effectus quantum ad quia est, tamen causa est prius nota, non solum naturae, sed nobis, quam propter quid effectus est. Prius enim est notum tibi quod luna est inter terram et solem quam sit notum tibi propter quid sol eclipsatur, licet prius bene scieris quod sol eclipsatur.

37

11. Ad aliam, dico quod unum per aliud potest sciri. Nec oportet omnia principia resoluere in primum principium complexum, immo sunt multa alia principia et habentia euidentiam naturalem.

38

12. Ad aliam, dico quod licet res sensibiles transmutentur, tamen aliquid est euidens de eis, ut saltem quod transmutantur, et quod hoc est album, et quod hoc est homo, licet propter transmutationem sit dubium utrum iste sit totaliter idem homo sicut erat de mane.

39

13. Ad ultimam, dicitur quod illud quod scitur demonstratiue scitur per causam; et ita causa est scita non demonstratiue, sed per ipsam; modo illud scire quod diffiniebatur erat scire per demonstrationem et per doctrinam, quo modo non contingit scire principia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2