Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

UTRUM PER ADDISCERE SCIAMUS ALIQUID QUOD NUMQUAM ANTE SCIEBAMUS
1

Consequenter quaeritur, tertio, utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus.

2

1. Arguitur primo quod non, per rationes Platonis: quia deus creat animam intellectiuam humanam, prout ponit fides; modo deus est agens perfectissimum, omnipotens et infinitum, et a tali agente non debet prouenire nisi effectus perfectus; ergo anima humana fuit creata perfecta; et non est perfecta nisi per uirtutes et scientias; ergo a principio creationis anima nostra repleta erat scientiis et uirtutibus; ideo quaecumque addiscimus, ea ante sciebamus.

3

2. Item, si tu numquam sciuisti conclusionem quae nunc tibi demonstratur, sequitur quod non magis capies eam quam suum oppositum, id est quod non magis assenties ei quam suo opposito. Consequens est falsum. Et consequentia probatur de seruo fugitiuo: quia si aliquis non cognosceret eum, si tunc occurreret ei, non magis esset determinatum ad capiendum eum quam quemcumque alium sibi occurrentem.

4

3. Item, si fiat tibi demonstratio quod numerus denariorum in bursa mea exsistentium est numerus par, sic arguendo "omnis numerus binarius est numerus par, sed iste numerus denariorum est binarius numerus; igitur est par", ego probo tibi quod tu praesciebas illam conclusionem, scilicet antequam tu uideris illos denarios: quia omne binarium tu sciebas esse numerum parem, et numerus illorum denariorum est binarius; ergo numerum illorum denariorum sciebas esse parem. Praemissae apparent esse uerae et forma syllogistica de obliquis est perfectissima et in prima figura; ergo conclusio est concedenda. Et illae fuerunt rationes Platonis.

5

4. Sed iterum posset sic argui: nullum indiuisibile est mobile, siue mutabile, ut patet sexto Physicorum; sed intellectus humanus est indiuisibilis; ergo non est mutabilis; et sic sequitur quod non potest sibi acquiri habitus nouus, scilicet quam ante non habebat.

6

5. Item, Commentator, secundo de Anima, ponit unicum esse intellectum humanum in omnibus hominibus et esse perpetuum; et, per consequens, intellectus tuus nouit omnia quae praecessores tui nouerunt, et sic ipse nihil potest addiscere quod ante non nouit.

7

Oppositum arguitur per Aristotilem, tertio de Anima, dicentem quod intellectus noster est in principio sicut tabula rasa, in qua nihil depictum est, id est quod ipse est omni scientia et cognitione uacuus. Et, in eodem tertio, dicit quod intellectus noster est possibilis a principio natiuitatis, ita quod possibilis est uocatus id est quod ipse est in potentia pura ad omnes intellectiones, uel species intelligibilium, ita quod nullam eorum habet in actu.

8

De ista quaestione fuerunt tres opiniones. Una fuit Auerrois, qui dicit quod noster intellectus a principio et a perpetuo omnia sciuit; sed per scientiam ipsius intellectus tu nihil scis uel intelligis nisi quando intellectus est tibi copulatus. Et forte intendebat quod copularetur tibi per receptionem specierum a phantasmatibus tuis. Sed quia ista opinio est haeretica et innaturalis, et quia debet tractari tertio de Anima, ideo dimitto eam ad praesens.

9

Alia fuit opinio Platonis, dicentis quod intellectus tuus a principio creationis omnia sciuit, sed usum et actum scientiae non potuit exercere propter ineptitudinem corporis et uirtutum sensitiuarum, quibus necessario indiget tamquam instrumentis ad exercendum actum scientiae. Unde manifestum est quod homo quando infirmatur uel dormit non potest exercere actum scientiae, quamuis uere habeat habitum. Ideo dicebat Plato quod intellectus ea quae sciebat obliuiscitur et per doctrinam ea recordatur. Et forte difficile est illam opinionem improbare; unde etiam multi posuerunt quod in baptismo infunditur gratia, spes, fides et caritas, et aliae uirtutes.

10

Tamen contra istam opinionem possetis sic arguere. Videmus quod homo de eis quae a uiginti annis cognouit et postea circa ea non curauit reminiscitur subito obiecto occurrente, uel etiam si solummodo aliquis sibi illud recordat. Similiter si puer aliqua a principio suae creationis cognouerit, ea obliuisceretur in septimum uel decimum annum, quando subito reminisceretur de eis, sicut si obiectum sibi occurreret uel si ea aliquis sibi recordaret, quoniam tunc habuerit organa apta ad exercendum opus intellectus; tamen hoc uidemus esse falsum; ergo falsum est quod ipse praecognouit.

11

Item, illi qui sunt magnae memoriae deberent comprehendere omnes processus et conclusiones si addiscere non esset nisi reminisci; sed consequens est falsum; immo communiter illi qui sunt fortioris memoriae sunt difficilioris doctrinae et minoris ingenii.

12

Item, sensus canis aliqua iudicat et addiscit quae tamen non praecognouit, sicut Plato concessisset; igitur, pari ratione, si nihil cognouit, nullum esset inconueniens quod intellectus noster iudicet uel addiscat de illis quae numquam nouit.

13

Item, in singulis operationibus naturae uidemus esse processum de imperfecto ad perfectum; igitur intellectus in prima operatione sua non debet poni perfectus. Si ad hoc diceretur quod intellectus non est opus naturae, sed dei, ergo a primo debet esse perfectus, contra obiicitur: quia irrationabile uidetur si deus, qui est omnipotens, uelit creare intellectum repletum scientiis et uirtutibus, quod ipse non creauit sibi corpus aptum ad opera illarum uirtutum exercenda; immo, cum scientiae et uirtutes ordinentur finaliter ad opus, uidetur quod frustra fierent ubi non possent opus suum exercere, et deus et natura nihil faciunt frustra (primo de Caelo et Mundo).

14

Istis uisis, tertia opinio fuit Aristotilis, qui ponit intellectum a principio esse nudum scientiis et uirtutibus et postea, per doctrinam et assuefactionem, acquirit sibi uirtutes et scientias. Et sequitur haec opinio: quia uel oportet eam concedere uel aliqua praecedentium, et illae fuerunt improbatae; igitur haec est tenenda.

15

Tunc ad rationes.

16

1. Ad primam rationem, dico quod deus agit per uoluntatem liberam et ad nullum opus sibi extrinsecum obligatur; ideo non oportet quod semper faciat effectum perfectissimum, sed solummodo quem et qualem uult.

17

2. Ad aliam, de seruo fugitiuo, respondet Aristotiles quod addiscens aliquam conclusionem simpliciter non praesciuit eam, tamen praesciuit eam quo ad principia quae determinant ipsum ad assentiendum illi conclusioni; aliter numquam magis assentiret ei quam oppositae, sicut ratio de seruo fugitiuo arguebat. Si tu replicas "quo modo intellectus assentit principiis? quia nullo modo ea ante praecognouit", respondeo quod intellectus per suam naturam est inclinatus et determinatus ad assentiendum ueritati in respectu primorum principiorum, scilicet praesentato obiecto, ita bene quod ignis est determinatus ad calefaciendum et sicut graue determinatum est ad descendendum.

18

3. Ad aliam, concedo quod antequam ego scirem illam conclusionem quod numerus denariorum illorum est par, ego praesciui omnem binarium esse parem; immo, praesciui hanc propositionem omnis binarius est numerus par. Sed dico quod iste syllogismus non ualet tu scis quod omnis binarius est par, sed duo denarii sunt binarius numerus; ergo tu scis illum numerum esse parem, quia non est forma syllogistica. Si tu dicis quod syllogismus non fiebat sic, immo in bona forma syllogistica, dico quod forma syllogistica erat bona ut fiebat a principio, sed maior erat falsa. Unde haec est falsa omnem binarium scis esse numerum parem, et haec similiter omnem hominem tu scis esse animal rationale, quia possibile est istam esse ueram aliquem hominem tu credis esse asinum, ut si hominem indutum pelle asinina uideris et credideris quod hoc esset asinus. Unde ad illam quae est in sensu composito, scilicet tu scis omnem hominem esse animal, non sequitur illa in sensu diuiso, scilicet omnem hominem tu scis esse animal.

19

Ad illud aliter potest responderi quod haec est uera omnem binarium tu scis esse parem. Quia hoc tu scis per scientiam huius conclusionis omnis binarius est par, quoniam per scientiam illius conclusionis tu habes scientiam de omni binario, non aliam nisi quod est par; et quando dicitur in minore numerus denariorum est binarius, concedo; ideo concedo quod numerum denariorum meorum tu scis esse parem, non tamen per scientiam huius conclusionis numerus denariorum meorum est numerus par, sed per scientiam huius conclusionis uniuersalis omnis binarius est par. Unde nullum est inconueniens habere de eadem re scientiam secundum unam conclusionem et ignorantiam secundum aliam conclusionem. Et hoc est quod Aristotiles uidebatur dicere quod "non cognouit simpliciter", id est in propria forma, et tamen sciuit illud in suo uniuersali.

20

4. Ad aliam rationem, dicendum est quod indiuisibile non transmutatur nec mouetur transmutatione corruptiua, quae exigit abiectionem praedicati et receptionem contrarii; ideo sic intellectus non transmutatur. Et de hoc est alibi uidendum.

21

5. Ad ultimam, negatur opinio Commentatoris, quia nec est idem intellectus in omnibus hominibus, nec est a parte ante perpetuum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3