Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 1
UTRUM DE DEMONSTRATIONE POSSIT ESSE SCIENTIA1. Arguitur quod non: quia omnis scientia est de necessariis et impossibilibus aliter se habere et perpetuis, ut patet primo huius; et nulla scientia est de entibus per accidens, quae sunt contingentia: nulla enim scientia est de corruptibilibus (haec omnia ponuntur primo huius); sed demonstrationes non sunt necessariae nec sunt perpetuae, immo sunt corruptibiles et contingentes, quia possunt esse et non esse quando nos uolumus: facimus enim eas quando uolumus; igitur de demonstrationibus non potest esse scientia.
2. Secundo, omne quod scitur scitur per definitionem uel per demonstrationem, ut dicit Lincolniensis, secundo huius; sed neutro modo potest demonstratio sciri; igitur nullo modo. Probo minorem. Primo, quod demonstratio non scitur per definitionem: quia solius incomplexi est definitio; demonstratio autem non est incomplexa; igitur non scitur per definitionem. Nec etiam scitur per demonstrationem: quia sequeretur quod idem notificaret se ipsum. Probo quod de demonstratione potissima non possit esse scientia per demonstrationem: quia demonstratio debet tradi per notiora et nulla demonstratio est notior demonstratione potissima; ideo demonstratio potissima per nullam demonstrationem scitur uel notificatur.
3. Item, nulla est scientia de demonstratione nisi logica; sed logica non est scientia; igitur nulla scientia est de demonstratione. Et ego probo unico argumento minorem: quia nulla ars est scientia, eo quod ars et scientia contra inuicem distinguuntur, sexto Ethicorum; modo logica est ars, ut communiter dicitur; ergo ipsa non est scientia.
4. Item, si esset de demonstratione scientia, uel esset practica uel speculatiua (a sufficienti diuisione); non speculatiua, quia ipsa est de operatis a nobis, nec practica, quia ipsa ordinatur finaliter ad scire, et talis non est practica, ut habetur secundo Metaphysicae.
5. Ultimo arguitur: demonstratio non est intelligibilis; igitur de ipsa non est scientia. Consequentia patet: quia scientia est habitus intellectualis; igitur non est nisi de intelligibilibus. Antecedens probatur. Primo, quia si demonstratio intelligeretur, oporteret plura simul intelligere, quod est contra Aristotilem, in Topicis, dicentem "contingit plura scire, unum autem intelligere" , et etiam, quarto Metaphysicae, "qui non unum intelligit nihil intelligit".
6. Secundo, confirmatur quod demonstratio non sit intelligibilis: quia intelligibile debet mouere intellectum; sed mouens debet esse nobilius moto, ut dicitur secundo de Anima , et demonstratio non est nobilior intellectu; igitur ipsa non est intelligibilis.
In oppositum est Aristotiles et omnes alii, quoniam per librum Posteriorum habemus scientiam de demonstrationibus.
Notandum est quod licet scientia multipliciter dicatur, tamen intendimus hic loqui de scientia demonstratiua, scilicet per demonstrationem uel demonstrationes acquisita. Et tunc sciendum est quod triplex est scibile, scilicet per demonstrationem. Primum et immediatum scibile est conclusio demonstrabilis, quae ex eo dicitur sciri quia ex praemissis notis concluditur. Secundo modo, scibilia dicuntur ex quibus conclusio demonstrabilis componitur. Unde, sicut dicimus nos scire talem conclusionem et eam nobis esse demonstratam, ita saepe dicimus tale praedicatum esse scitum et demonstratum de tali subiecto. Deinde, tertio modo, scibilia sunt res significatae per terminos conclusionum demonstrabilium, et ita dicimus nos habere scientiam de animalibus et lapidibus, de deo et intelligentiis, et sic de aliis.
Istis notatis, pono faciliter aliquas conclusiones. Prima est quod de demonstrationibus non est scientia primo modo, scilicet tamquam de conclusionibus demonstrabilibus: quia nulla demonstratio, immo etiam nullus syllogismus, efficitur conclusio alicuius demonstrationis.
Secunda conclusio est quod nulla scientia est de demonstratione secundo modo, scilicet tamquam de termino ex quo conclusio demonstrabilis componitur: quia demonstrationes non sunt termini conclusionum, immo componuntur ex multis propositionibus et terminis. Tamen illa conclusio est moderanda sic quod una demonstratio, uel unus syllogismus, potest sumi materialiter et supponere pro se, et ita posset effici terminus, scilicet subiectum uel praedicatum, alicuius propositionis uel conclusionis. Sed numquam demonstratio significatiue accepta esset terminus conclusionis uel propositionis.
Tertia conclusio est quod capiendo tertio modo est scientia de demonstrationibus, immo de omnibus rebus mundi, tamquam de his quae per terminos conclusionis demonstrabilis significantur. Quia isti termini ens, unum, idem, diuersum, causa, causatum, corruptibile, incorruptibile, et sic de multis aliis, significant omnes res mundi, et tamen ex istis terminis possunt componi multae conclusiones demonstrabiles, tam in physica quam in metaphysica. Igitur de omnibus rebus habetur scientia tam per physicam quam per metaphysicam, et, per consequens, de demonstrationibus.
Ultima conclusio est, descendens ad scientiam libri Posteriorum, quod de isto termino demonstratio habetur scientia tertio modo, scilicet tamquam de termino ex quo conclusio demonstrata componitur. Et haec scientia habetur et traditur in isto libro Posteriorum, et non in Physica nec in Metaphysica. Multae enim conclusiones demonstrantur in isto libro quae componuntur ex isto termino demonstratio tamquam ex subiecto propositionis; uerbi gratia, quod demonstratio est ex ueris uel quod demonstratio est ex necessariis.
1. Ad primam dico quod demonstratio debet esse ex necessariis, id est ex praemissis necessariis et conclusionibus, eo modo quo conclusio uocatur necessaria, et etiam ex incorruptibilibus, quia necessarium est incorruptibile eo modo quo est necessarium (et de hoc fiet post quaestio specialis). Tamen res significatae per terminos conclusionum demonstrabilium possunt esse corruptibiles et contingentes in essendo.
Ad aliam dico quod demonstratio non definitur nec demonstratur proprie loquendo. Sed iste terminus demonstratio definitur in hoc libro, et de isto termino demonstratio multa praedicata demonstrantur in hoc libro. Et sic, ad istum sensum, habetur in isto libro scientia tam definitiua quam demonstratiua de demonstratione. Nec ualent obiectiones contra hoc factae. Quia iste terminus demonstratio est terminus incomplexus; ideo bene est diffinibilis. Similiter patet quod de isto termino demonstratio potissima demonstrantur praedicata, et per demonstrationem potissimam. Unde licet demonstratio potissima sit per se nota, tamen multae propositiones possunt esse dubiae in quibus aliquid praedicatur de isto termino demonstratio potissima', et tales propositiones demonstrantur in hoc libro.
3. Ad aliam rationem, sciendum est quod hoc nomen scientia prout distinguitur contra artem et prudentiam accipitur propriissime, et non extendit se nisi ad habitus speculatiuos; ars autem et prudentia sunt habitus practici. Et sic, capiendo ista nomina proprie, logica non est scientia, sed ars, scilicet formatiua argumentationum. Tamen saepe haec nomina ars et prudentia accipiuntur communiter pro omni habitu certo per demonstrationem acquisito. Et sic ars non distinguitur contra scientiam; igitur sic logica est ars et scientia.
4. Ad aliam rationem, dico quod logica est practica, etiam ars demonstratiua tractata in libro Posteriorum, quia arguens ad opus et docens operationem: docet debito modo facere et componere argumentationem. Sed quando dicitur quod illa scientia est speculatiua quae ordinatur ad scire, dico quod uerum est si ordinatur ad scire tamquam ad finem propinquum. Sed si ordinatur ad opus nostrum tamquam ad finem propinquum, ipsa est practica, licet ordinetur ad scire tamquam ad finem remotum et ultimatum. Hoc dicit Aristotiles expresse, sexto Ethicorum, ponens prudentiam esse practicam; tamen ponit eam finaliter ordinari ad sapientiam; est tamen practica quia eius finis propinquus est opus.
5. Ad ultimam dico quod demonstratio est intelligibilis, et dico quod possibile est plura simul intelligere. Nec Aristotiles in sexto Topicorum dicit oppositum nisi exemplariter; modo exemplorum non requiritur uerificatio, ut patet primo Priorum. Sed quando dicit Aristotiles, in Metaphysica, quod "qui unum non intelligit nihil intelligit", certe uerum est, quia qui intelligit mille unum et duo intelligit.
6. Ad confirmationem, dico quod non omne intelligibile mouet intellectum. Nam si habeo conceptum communem et specificum hominis, et omnes homines mundi intelligo, tamen homo qui est in Roma numquam mouet intellectum meum, uel sensum. Tamen concedo quod oportet intellectum meum ab aliquo intelligibili moueri, et non ab omni. Et uniuersaliter dico quod non oportet omne mouens esse nobilius moto, sed mouens principale et motor principalis; intellectus autem noster est aliquis quo est nobilior, et non scilicet obiectum sensibile per se.
On this page