Table of Contents
Quaestio 4
¶ Et videtur quod non. quia dicit Apstuls prima ad Thymo. s. c. Quia deus lucem habitat inaccessibilem quam nullus hominum vidit et viatorum: sed neque videre inquit potest. et sic nec abstratuae cognoscere cum omnis abstratia cognitio sit visio intellectualis.
¶ Sed contra. quia apstulus Pau. 2. ad cor. 3. dicit loquens de seipso: nos vero reuelata facie gletiam divfueni speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a dimfunti spiritu: sed spe culatio est abstratia cognitio. ergo ista est possibilis viatori. istam quaestionem. primo videndum est quid est abstractiCirca ua noticia. et secundo si talis noticia de diuinaessentia est comunicabilis viatori. ad primam partem quid est abstractiua noQuantu ticia. Dicunt communiter quod illa que est die obie cto in aliquo representatiuo: quia talis non est de re in seipsa.
¶ Sed contra hanc diffinitionem arguitur quadrupliciter. Primo. quia deus videt in sua essentia: sicut in representatiuo exemplari cuncta creata: et tamen videt intuitiue et non abstractiue.
¶ Secundo. quia deus videt in sua voluntate futura contingentia: sicut in representatiuo: et tamen dicitur eacognoscere intuitiue et non abstractiue.
¶ Tertio. quia sancti vident in diuino intellectu per exemplaria ibi relucentia omnia creata secundum beatum Greg. et tamen non dicitur noticia abstractiua.
¶ Quarto. quia sancti in diuina voluntate cernunt nonnulla futura: alioquin non essent certi de futura beatitudinine sua: et tamen similis noticia non dicitur abstractiua.
¶ Ideo dicit doctor subtilis. quod illa est noticia ab stractiua que est in aliquo repraesentatiuo non continente supereminenter obiectum: quia quod sic continet certius representat obie ctum quam ipsum obiectum seipsum representaret: et ideo noticia intuitiua: et propter hoc visa in diuina essentia: aut in eius dem voluntate sunt intuitiue et non abstractiue nota.
¶ Sed contra istud arguitur quadrupliciter. Primo. quia videns corporaliter colorem videt eum per speciem impraessam in oculo quanpecie in oculo alterius cernimus: et tamen non videtu sensus particularis abstractiue.
¶ 2o. quia cernens seipsum in spe culo non videt se abstractiue: cum nulla abstractio fiat in sensibus particularibus: et tamen videt per repraesentatiuum.
¶ 3o. quia sicut sensus potest per repraesentatiuum sensibile intuitiue cognoscere: ita non videtur repugnare intellectui separa to: vt habeat absque re repraesentatiuum: per quod intueatur obiectum: cum species intellectuales in suo genere no sint minus efficaces quam sensibiles: et etiam quia antiqui doctores nostri posue runt deum in patria cognosci per specie: sicut per represen tatiuum: et tamen nullus ponit talem noticiam abstractiuam. Ideo dico quod noticia abstractiua est illa que abstrahit suum obiectum ab actuali existentia: sicut intuitiua que est de existente: vt existens: siue fiat per representatiuum: vt cum per speciem trianguli cognoscitur triangulus: siue sine repraesentatiuo: vt cum deus eam infundit immediate supplendo causalitatem repraesentatiui.
¶ Sed contra hanc diffinitionem instatur quodripliciter. Primo. quia cum sit aliqua questio de actuali existentia: puta vtrum differat a natura possunt fieri circa hanc demonstur atio nes: et tunc noticia non abstrahit obiectum ab actuali existentia cum ipsa sit obiectum: et tamen talis noticia dicitur abstractiua.
¶ 2o. quia astrologus demonstrans eclypsim existere in rerum natura: licet ipsam videat ipsam non abstrahit ab actus li existentia: cum ipsam demonstret existem: et tamen noticia astrolous est abstractiua.
¶ 3o. quia matheus demonstrans existere substantias separatas per motus celi non abstrahit: sed concernit talia obiecta cum actuali existentia: et tamen mathelca dicitur abstratum:
¶ 4o. theologius demonstrans deum existere et esse purum actum non abstrahit tale obiectum ab actuali existentia: et tamen nostra theo dicitur abstractiua.
¶ Ad primum quod de existentia in communi possum fieri demonstrationes apud noticiam abstractiuam quae est de niversali: quando autem dicitur quod abstractiua abstrahit ab existentia obie cti. verum est sub ratione propria huius existentie singularis de facto. vnde tales demonstrationes fiunt sublata existentia: de qua fiunt a rebus.
¶ Ad 2m quod astrologus demonstrans eclypsis existentiam sub terra: non demonstrat nisi conditionate scilicet supposita motus continuitate: quia eandem demonstrationem faceret si motor cessaret motum: et tamen non existeret eclysis. vnde omnes demonstrationes geomedie apud philosophos: vno supposito falso fiunt scilicet quod motus celi sit simpliciter necessarius.
¶ Ad 3m quod quae demonstrat substantias separatas existere per motum: non habet noticiam praecise abstractiuam: quia motum qui est medium in tali demonstratione cogno scit intuitiue existere: et sic argumentatur id est causam motus
¶ Ad 4m quod quie demonstrat deum existere in theologia: quia quo naius nihil cogitari potest: et existens est maius non existente: tunc concipit existentiam contra rationem commune suam secundum quam de ipsa potest formari scientia.
¶ Intelligendum tamen est. quod noticia intuitiua concernit quatuor a quibus abstrahit abstractiua quia primo concernit obiecti sui actualem existentiam: quia est de existente secundum quod existens est in omni conditione existentie significa tur.
¶ 2o. concernit sui obiecti presentiam. quia illud quod inturmur de commni lege oportet esse presens in ratione obiecti: cum per idem sit actiuum esse absens et non existens quantum ad actio nem.
¶ Tertio concernit sui obiecti causationem: quia intuitiua noticia immediate causatur ab obiecto pro eo quod secundum beatum Aug. de trinitate. a visibili causatur visio¬
¶ Quarto. concernit sui obiecti motionem. quia illud quod causat actum imprimit ipsum in suo susceptiuo: et tunc mouet illud subiectum ad talem formam.
¶ Secundum autem non videtur inconueniens quod deus faceret de absente intuitionem: vt quod oculus videret po steriora.
¶ Tertium autem et quartum consimiliter. quia deus potest vicem supplere cuiuslibet efficientis et mouentis.
¶ Sed noticia abstractiua abstrahit. Primo ab actus li existentia et non existentia: quia per ipsam non potest cognosci: vtrum obiectum sit existens vel non existens: primo cum similitudo illa equaliter representet tam existens quam non existens.
¶ Secundo abstrahit a praesentia et non praesentia: quia per illam speciem tam presentia quam absentia cogitantur.
¶ Tertio abstrahit ab omni causatione. quia noticia abstractiua non causatur immediate ab obiecto: sed a representatiuo supplente vicem obiecti.
¶ Quarto abstrahit ab omni motione quia obiectum non mouet potentiam nisi actum causando: sicut omne mouens prius causat formam quam imprimat: cum prius sit esse: quod est per causationem quam in esse quod est per motionem et impulsionem.
¶ Sed oritur difficultas. quia secundum datam diffinitionem deus non cognosceret in sua potentia et essentia quiditates realium ab eterno intuitiue: sed abstractiue cum non cognoscat eas vt existentes: nisi per voluntatem per quam futura cognoscit.
¶ Item quod si per essentiam tantum cognosceret quiditates et existentias tantum determinnate non nisi per voluntatem: tunc noticia quam habet de creaturis in essentia daet poni abstractiua: vt videtur secundum datam difficultas nitionem.
¶ Secunda difficultas quia deus cognoscens entia prohibita non cognosceret ea intuitiue: cum non possint esse existentia.
¶ Item secundum datam diffinitionem sequitur. quod de entibus prohibitis non potest esse nisi abstractiua non cia: et ideo deus talia cognoscit abstractiue.
¶ Tertia fficultas quia secundum premissa cum non habeant nisi vnam cognitionem tunc eadem noticia erit intuitiua et abstractiua. Deus enim vna simplici cognitione cumcta complectitur secundum beatum Aug m. de tri.
¶ Dicitur quod sicut eodem actu volendi deus fruiter seis so et vtiter creatura: ita eodem actu intelligendi potest intueri se et abstractiue alia cognoscere.
¶ Quarta difficultas quia tunc scti in patria nullam noticiam intuitiuam haberent de creaturis in diuina essentia: cum non videant in ea inquantum existentes: sed in voluntate.
¶ Dicitur quod prout in essentia vident quid tates: est eorum noticia abstractiua: et vt vident in volun tate conditiones existentie est intuitiua.
¶ Sed remanet dubium. quia tunc minus perfecta erit noticia in diuina essentia quam in voluntate: cum diuina essentia sit primum obiectum: et intuitiua est perfectior abstractiua.
¶ Dicitur quod licet intuitiua in eadem potentia et de eodem obiecto videatur perfectior: tamen hoc est aliud et aliud obiectum: quia quiditates apprehenduntur in essentia: et existentie in voluntate.
¶ Dicitur quod quia preterita sunt deo cognita et a sanctis in deo secundum omnem conditionem existentie: vt sunt existentie: ideo possunt dici intuitiue cognita.
¶ Dicitur quod cum deus futura respiciat secundum omnem conditionem existentie determinate: et sancti in eo: et eodem modo de noticia intuitiua: quia futurorum vt existunt.
¶ 4m dubium. quia secundum praemissa noticia sanctorum beatificaerit abstractiua: quia videndo diuinam essentiam videntur in ea quiditates creaturarum non vt existentes cum hoc videant in voluntate: et sic per noticiam beatificam vi debunt a bstractiue creaturas.
¶ Dicitur quod sicut actus beatificus est sapientialis vt terminatur ad deum: et scientialis vt terminatur ad creaturam: ita potest esse primo modo intuitiuus: et secundo modo abstractiuus: quemadmodum idem actus volendi est fruitio et vsus in actu beatifico voluntatis. secundam partem quaestionis videndum est. si noticia ab Circa stractiua de diuina essentia: accipiendo eam subratione propria: quia nulli dubium quin de deo habeamus aliquam noticiam abstractiuam: sed talis est comunicabilis viato ri.
¶ Et dicit vulgus theologorum quod non. quia nullum repre sentatiuum singumente et limitatum potest distincte et perfecte reprisentare ens infinitum: cum finiti ad infinitum nulla sit proportio: et inter representans et repraesentatum debeat esse propoor tio.
¶ Sed ista inductio: in qua ponunt totum potndus ma gis est ad oppositum considerando quatuor que sunt in animanostra scilicet potetiam: actum habitum: et species: ita perfectior est potentia actu: sicut subiectum suo accidente: et perfectior actus habitu: in quo non consistit beatitudo et perfectior habitus specie. quia se tenet ex parte potentie que est causa vniuersa lis: et species ex parte obiecti quod est causa particularis: sed entitati create repugnat ratione imperfectionis repre sentare obiectum infinitum per modum speciei. ergo multo ma gis repugnabit eadem ratione attingere per modum habitus: et plus per modum actus: et maxime per modum potentie: et tamen constat quod creatura habet potentiam actum et habitum respectu diuine essentie sub ratione propria: vt patet in primo: ideo multo magis poterit speciem habere.
¶ Et confirmatur. Tum quia illi cui repugnat: quod minus est ratione sue imperfectionis repugnat: quod maius est: cum hoc sit magis perfectum: et cui non repugnat quod maius est ratione sue imperfectionis: nec quod minus est: hoc autem non ponitur ratio: nisi imperfectio creature. Tum quia expressior similitudo obiecti est actus quam speci es: cum cognitio fiat per assimilationem: et ideo perfectius repraesentatur obiectum in actu quam in specie. et ideo cum per modum actus obiectum ifinitum repraesentetur nullo dubitante in actu beatifico. multo melius poterit per modum speciei.
¶ Ideo dico quod non videtur inconueniens: si dus per aliquam specie reuelet suam essentiam alicui viato. ri.
¶ Et istud declaratur quadrupliciter. quia secundum beatum Aug. 2. et x. de tri. partes imaginis sunt equales: et tamen habent obstantia adecum ta: et quicquid per ea potest intelligentia intelligere potest menoria me morari. constat quod intellectus eniter potest distincte atingem divinam essentiam sub ratione ipsa. ergo memoria. et nihil memoramur nisi per specie
¶ 2o quia secundum beatum Aug. de tri. eo anima imago disti est: qui est capax ipsius: et ideo sicut intellectus et voluntas possunt esseit deo: ita videtur quod memoria cum sit pars imagins secundum ipsum: memo ria autem de deo esse non potest nisi per specie.
¶ 3o quia quaelibet intellectio transiens naturaliter relinquit dispositionem in memoria: per quam de ipso recordamur: vt docet experientia: et ideo cum visio divinitatis possit transire: sicut dicitur transisse imperando reliquit dispositio nem per quam fit recordatio de viso.
¶ 4o. quia actus intelligend quanto est perfectior tanto relinqut dispositionem perfectiorem et distinctius actum translatum: et eius obiectum repraesentantem vt experimur: actus ant beatificus est perfectissimus. ergo si transeat illa dispositio distinctissime ipsum et eius obiectus repraesentabit.
¶ Dicunt tamen aliqui. quod recordatur talis de obiecto precognito sub ratione commni et confusa non sub ratione propria et distincta.
¶ Istud tamen non valet. quia si non sit recordatio sub eadem ratione per cognita iam non est recordatio sed noua cognitio.
¶ Et istud non vetur. quia actus cognoscendi inquantum talis est alicuius obiecti. et ideo si recordatur et de cognito.
¶ Sed contra hanc opinionem. Primo quia in nobis non acquiritur noticia abstractiua nisi eius cuius noticia intuitiua praecessit in sensibus corporis: vt patet inductiue: de divina autem essentia nulla intuitiua preaecessit.
¶ 2o. quia propter hoc est noticia beatifica: non quia ab obiecto beatifico causatur effectiue: sed quia ad ipsum terminatur: ista autem abstractiua ita ter minatur ad obiectum beatificum: sicut intuitiua.
¶ Tertio. quia noticia intuitiua est existentis vt existens: distincta autem noticia non potest haberi de deo: nisi vt existens: cum de se sit purus actus igitur non potest sic intelligi abstractiue.
¶ Quarto. quia talis species videretur infinite perfectionis pro eo quod excederet infinitas species: si essent distincte specie creaturarum subordina tas in infinitum procedendo: in talibus numquam perueniretur ad isti: perfectionem.
¶ Ad primum quod licet de facto sit ita: tamen nullus dinegare: quin deus species colorum infundere posset ceco nato. vnde videtur mirum quod doctor aliquis innitatur illi rationi.
¶ Ad 2m quod non vniversaliter est noticia beatifica. quia est ad obiectum btificum terminata. alioquin nostra noticia de deo esset beatifica. sed quia ipsum attingit perfectissime: qualis est sola intuitiua
¶ Ad 3m quod non est forte inconueniens quiditatem diuinam concpin sine existentia: sicut et sine infinito: concipitur autem sine eternitate: quanuis in re sit idem.
¶ Ad 4m. quod sicut in figuris et numeris est processus in infinitum: et tamen numquam attingunt ad tantam perfectionem quanta est perfectio vnius albedinis: quo est ex genere melior: ita in proposito: et ideo posset eodem modo fieri de actu et habitu.
¶ Sed oritur difficultas si habens talem speciem per ipsam potest cognoscere omnia diuina attrinbuta.
¶ Dicitur autem quod sic. quia habens speciem intelligibilem alicu ius obiecti: per ipsam cognoscit distincte eius quiditatem. et per consequens potest demonstrare propter quid omnem eius passionem. vt patet de triangulo: attributa autem diuina sunt sicut per si passiones de deo demonstrabiles.
¶ Secunda difficultas si per talem speciem possent cognosci diuine relationes: vt intelligatur per ipsam trinitas personarum.
¶ Uitur autem quod cum communicau quae divina essentia est comunicabilis tribus personis infit per se diuine essentie: tunc per talem quiditatiuam noticiam potest habe ri per quam demonstrantur omnia quae insunt per se secundo modo.
¶ Tertia ifficultas si per talem speciem intelliguntur creatua. dicitur autem quod ita videtur quia species representans speculum: eadem ratione representat omnes imagines in speculo relucentes.
¶ Et si quis videret divinam essentiam recordari posset de omnibus creaturis visis in diuina essentia per illam visionem dispositionem relictam: per quam fit recordatio.
¶ Quarta difficultas quia cum in diuina essentia reluceant infinita possibilia: tunc in illa specie relucebunt actualiter infinita: et sic simul intellectus creatus intelligere per illam specie infinita in actu.
¶ Dicitur autem quod plus est in telligere vnum infinitum transcendens et continens omnia: quam si infinita similis in illo: et ideo nullum inconueniens si species infinita repraesentet: sicut divina essentia: aut actus attingens infinita in divina essen tia.
¶ Quita difficultas quia cum perfectius sit cognoscere duo simil quam vnum distincte simili: pro eo: quia maior ibi conatus requritur: et triaquam duo: vt experimur: infinite perfectionis videtur cognoscere infinita distincte: aut repraesentari in tali specie.
¶ Dicitur quod sicut non est maioris perfectionis videre deum et creaturam quam solum vi dere deum secundum beatum Aug. 3. confelie. ita non est maioris perfectionis deum et creaturas infinitas: quam vnam divinam solam esset tiam.
¶ Sexta difficultas quia non videtur quare talis noticia non possit esse intuitiua per speciem concernentem existentiam: sicut illa quae causat visun cum species intelligibilis sit ita efficax ad repraesentandam existen¬ tiam sicut sensibilia.
On this page