Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

1

a quaestio. Utrum dieus possit reuelare Uin ta suam essentiam intuitiue alicui viatori. Et videtur quod non. quia Exo. 3. ca. dixit Dicunt lad Moysen. non videbit me homo et viuet scilicet vita mortali: sicut exponit beatus Augu. et sic viatori non est possibilis talis reuelatio.

2

¶ Sed contra. quia scribitur in eodem capitulo. quod loquebatur diseunus ad Moysen facie ad faciem: sicut solet homo loqui ad amicum suum: sed facialis noticia est intuitiua: igitur viator Moyses vidit deum facie ad faciem que est noticia intuitiua. istam quaestionem. primo insistendum est circa verborum signifiCirca cationem. et secundo circa rerum inuestigationem. ad primum. quia in titulo tanguntur duo terQuantu mini dubiam habentes significationem. et intuitio: et viator.

3

¶ Ideo primo videndum est quid est intuitiua noticia. et secundo quid est viator. ad primam particulam quid est intuitiua notiQuantu cia. dicunt communiter quod intutiua notitia est illa que est de re in seipsa: quia tunc res intuetur cum in seipsa cenitur.

4

¶ Sed contra istam diffinitionem arguitur quadrupliciter. Primo quia deus intuitiue cognoscit creaturas: cum talis noticia sit certissima: et tamen non nouit eas: vt sunt in seipsis: sed vt sunt in eius essentia secundum beatum Aug.

5

¶ Secundo quia sanct in patria videndo divinam essentiam intuentur in ea creaturas secundum beatum Aug. et tamen non cognoscunt eas in seipsis.

6

¶ Tertio. quia deus et scti in verbo cognoscunt futura contingentia noticia matutia et non in seipsis: et tamen talis notitia dicitur intuitiua cum sit euidentissima.

7

¶ Quarto. quia deus et sancti in patria intuitiue vident praeterita: cum talis noticia sit experimentalis: et tamen non in seipsis.

8

¶ Ideo dicit doctor subtilis. quod noticia intuitiua est illa quae est de re in seipsa: vein aliquo repraesentatiuo eam supereminenter continente: et quod divina essentia supereminenter continet omnia talia. ideo omnia cognoscuntur in ea intuitiue pro eo quod melius repraesentat quamlibet rem quam ipsa seipsam.

9

¶ Sed contra hoc dictum arguiter quadrupliciter. Prio quia visio corporalis: sicut docet beatus Aug. xi. de tri. fit per speciem sensibilem et est intuitiua secundum omnes: cum tamen illud rpraesenta. tiuum non contineat obiectum supereminenter.

10

¶ 2o quia recordatiofit per specie non continentem supereminenter: et tamen ipsa videtur intuitiuem cum sit eius euidentia experimtalis.

11

¶ 3o quia priuisio futuri reuelati videtur esse intuitiua cum respiciat futurum secundum omnem conditienem sue existentie.

12

¶ 4o quia omnis noticia est de re in seipsa: cum noticia non terminetur ad repraesentatiuum: sed ad illud quod prir ipsum repraesentatur: et pro tanto est noticia dide re pro quanto terminatur ad ipsam: et tamen non omnis noticia est intuitiua.

13

¶ Ideo dico quod ista diffinitio non videtur conueniens: quia non est determinata sed disiuncta qualis non dicitet esse diffinitio: cum talis orteto sit anbigua: et tunc dicitur quod noticia intuitiua est que est existentis vt existens est: siue fiat immediate per obiectum: sicut cum angelus intuetur suam essentiam: siue fiat per repraesentatiuum: quemadmodum dietus intuetur creaturas per sua exemplaria.

14

¶ Sed contra hanc diffinitionem imstatur quadrupliciter.

15

¶ Primo. quia astrologus per suam artem quo dicitur abstractiua noticia: potest habere noticiam de existentia actua li eclypsis: et tamen talis noticia non est intuitiua.

16

¶ 2o quia recordatio de praeterito videtur esse secundum omnem conditionem sue existentie et tamen non videtur intuitiua.

17

¶ 3o. quia praeuisio futuri reuelati est secundu omnem conditionem sue existentie: et tamen communiter non ponitur intuitiua.

18

¶ 4o. quia quicquid potest deus causare medium causa secunda i genere causae efficientis potest immediate per se sine illo efficiente. cum ergo per obiectum possicausare intuitiuam noticiam poterit per se obiecto nin existente.

19

¶ Ad prium dicitur. quod astrologus habens noticiam de eclypsi quam nunquavidit: non cognoscit eam vt existentem simpliciter: sed sub conditione si cursus celi nunc continuatur: sicut continuari solet. Unde si per diuinam virtutem motus celi fuisset interruptus: aut in aliquo variatus: sicut fuit tempore Iosue et Exechie: astrologus tunc esset deceptus: nisi supponeret illam conditionem.

20

¶ A 2m dicitur. quod si illa noticia ponatur abstractiua esse: tunc intuitiua est existentis: vt existens est nunc in praesenti: et non vt fuit in prim terito: aut existet in futurum.

21

¶ Et per hoc ad tertiam instantiam.

22

¶ Ad 4m dicitur communiter. quod licet deus posset effectiue causariintuitiuam noticiam in ratione efficientis sine obiecto ipsonon tamen in ratione trinitatis. quia obiectum vt existens termina talem noticiam: et istud partinet ad rationem diffinitiuam istius noticie.

23

¶ Sed occurrit difficultas quia secundum praemissa astroia non esset vere scientia: cum non sit in ea de eclypsibus: aut coniunctioni bus euidens noticia: nisi conditionata: que non sufficit ad rationem scientiae.

24

¶ Dicitur quod licet secundum theologos non sit scientia quantum ad factum: bene tamen quantum ad rectam motus mensurationem.

25

¶ Secunda difficultas si noticia aliqua de futuris potest esse intuitiua.

26

¶ Dicitur quod si dieus intuitiue cognoscit futura: vt comniter concediter pro quanto videt ea: vt existentia: ita et notici reuelatorum prophetis de futuris videtur esse intuitiua: quia sulomni conditione existentie.

27

¶ Tertia difficultas si recordatio dipreterito potest esse intuitiua.

28

¶ Dicitur quod si deus cognoscit intuitiue praeterita: sicut conceditur: quia vt existunt in suapreteritione: eadem ratione et nos: cum species: aut dispositio per quam fit recordatio sit experimentalis noticia concer nens omnem conditionem existentie.

29

¶ Quarta difficultas si de absente potest fieri intuitiua noticia: esto quod non de non existente.

30

¶ Dicitur quod non secundum naturam. quia obiectum absens ipsam causare non potest: nec speciem eius representantem existentiam: tamen bene per diuinam virtutem: quia licet respe ctus causantis requirat approximationem: non tamen ratioterminantis. et ideo licet intuitiua concernat necessario existentiam: non tamen necessario presentiam.

31

¶ Sed rema net dubium quomodo intuitiua potest fieri per speciem: cum spe cies representet tam existens quam non existens.

32

¶ Dicituquod sicut sunt duo genera noticiarum scilicet intuitiua et abstract ua. ita duo modi specierum. quarum quedam concernunt rerum existentias: sicut ille que sunt in sensibus que non manent nisi presentibus obiectis. et alia que non concernunt: sicut que sunt in potentiis interioribus: et ille faci unt intuitiuam: sicut iste abstractiuam.

33

¶ Secundum dubium quod non videtur necessarium in sensu exteriore: ponere speciem cum obiectum immediate sit praesens: et species non requritur nisi propter obiecti absentiam.

34

¶ Dicitur quod dupliciter solet pomi species in sensu exteriori. Uno modo vt non sit causa videndi: sed prius causetur ab alio quam visio: sicut sol prius illuminat quam calefaciat: et tunc non est nisi propter potentias interiores. Alio modo vt sit ratio cognoscendi: sicut interior ratio imaginandi: et ita videtur magis intentio beati Aug. xi. de tri.

35

¶ Tertium dubium. si deus faceret speciem concernentem existentiam: vt eam que est in sensuparticulari sine obiecto: aut conseruaret ipso destructo. si tunc obiectum videretur per ipsam.

36

¶ Et dicitur quod non. quia tunc abium talis speciei causaret amittendo respectum ad obiectum per quem respectum ipsum representat formaliter. licet aliquin ponant ipsam separationem impossibilem.

37

¶ 4m dubium est. sed deus faceret actum intuitiue noticie: supposita possibilitate sine obiecto: si tunc esset intuitiua.

38

¶ Dicitur quod sni esset intuitiua: nes abstractiua: nec omnino noticia. sed quaedam qualitas ab. quia dtu ratione noticie est respectus ad obiectum.

39

¶ Utrum autem talis respe ctus possit separari: nondum est clarum secundam part iculam prime partis: quid est viator Circa dicitur communiter quod viator est ille qui nondum attingiut vltimum finem vere felicitatis: quia viator immediate diuiditiontra comprehensorem: et comprehensor non est nisi ille qui ta lem attingit felicitatem.

40

¶ Contra istam diffinitionem arguitur 4 Primo. quia christus fuit viator dicente hieremia de ipsoquare quasi colonus futurus es in terra: et quasi viator de clinarnas ad manendum: et tamen ipse perfecte attingebat vltimum finem.

41

¶ 2o. quia illi qui sunt in purgatorio: communiter non dicuntur viatores: et tamen non attingunt adhuc vltimum finem.

42

¶ 3o. quia illi quae sunt in lymbo numquam attingunt vltimum finem: et tamen nullus ponit eos esse viatores.

43

¶ Quarto. quia illi de inferne nunquam dicuntur viatores: et tamen a fine vltimo totaliter sunt auersi.

44

¶ Ideo dico quod ad diffinitionem viatoris non sufficit quod non attingat vltimum finem. sed requiritur quod tendat in ipsum: quia nullus dicitur esse viator: ex eo quod non attingit illius vie terminum: nisi tendat in ipsum: et ideo illi qui sunt in inferno non dicuntur viatores: quia non tendunt ad felicita tem a qua perpetuo sunt exclusi.

45

¶ Sed oritur difficultas quia diuisio hominis per viatorem et comprehensorem videtur esse per immediata: et ideo cum illi quin de inferno non sint conprehensores: videntur esse viatores.

46

¶ Dicitur quod illa diuisio non est per immediata respectu hominis in communi: sed respectu hominis in finem vltimum ordinati: a quo illi totaliter surexclusi.

47

¶ Secunda difficultas. si illi qui sunt in lymbo sunt viatores. dicitur quod non. nec comprehensores. quia non cadunt sub illo ordine qui est tendentium ad veram felictatem.

48

¶ 3 difficultas. si illi de purgatorio possunt viatores dici.

49

¶ Dicitur quod sic. quia ipsi tendunt in vltimum finem et illum nondum attin gunt.

50

¶ 4a difficultas quomodo christus secundum istam diffinitionem dicitur fuisse viator. quia terminum perfecte attingebat.

51

¶ Dicitur quod ipse non fuit viator quantum ad animam per quam erat beatus: sed tantum quantum ad corpus: et sic tendebat in finem sue felicitatis corporaliter: quam non habebat: donec resurrexit.

52

¶ Sed remanet dubium. si soli praedestinati sunt viatores cum sint es deo priordinati ad veram felicitatem.

53

¶ Dicitur quod non solum preordinati: sed etiam praesciti in vita ista sunt viatores: quia licet non sint ordinati in finem a deo voluntate consequente: tamen bene voluntate antecedente. dicente apstuldo. quod deus vult omnes homines saluos fieri. quantum ad istam voluntatem.

54

¶ Intelligendum tamen est. quod quatuor modi hominum in communi distinguuntur. quidam enim sunt ita viatores quod non comprehensores: sicut nos qui nullam felicitatem attingimus in eandem tendere satagentes.

55

¶ Alii sunt ita comprehensores quod non viatores sicut alii beati quae nullam spectant felicitatem: cum sint vltimate felices.

56

¶ Alii sunt simul comprehensores et viatores: sicut christus viator existens secundum corpus: fuit comprehensor secundum animam: quia beatus erat interius: licet exterius affligeretur

57

¶ Alii non sunt comprehensores: nec viatores: sicut ill quae sunt in inferno vel in lymbo: quae sunt in vltimo termino: et non attingunt vltimum finem.

58

¶ Sed oritur difficultas si sancti quod sunt in patria quantum ad animas separatas sunt viatores: sicut christus: cum per animam sint felices et expectant beatitudinem corparalem sicut christus.

59

¶ Dicitur quod licet aliqui modo possent dici viatores per talem tedentiam: tamen no omnimode sicut christus: quia non habent illud corpus in quo spectant beatitudinem vel felicitatem illam: sicut habuit christus. eo tamen modo quo christus fuit viator in triduo: similiter isti. quia sic caruit corpore.

60

¶ 2a difficultas si angelsancti sunt viatores in eo quod tendunt in finem beatitudis acci dentaliter quam merentur per misterium suum.

61

¶ Dicitur quod sic accidentaliter. quia isto modo tendunt in finem: quia tamen istud non partinet nisi ad tantum non assistentes. Ideo illi sunt solum comprehensores.

62

¶ Intelligendum est tamen quod cum quaestio ista intendat de il lis qui tantum sunt viatores. Istorum viatorum innueniuntur quatuor modi. Quorum aliquin sunt in statu merendi et in vi ta mortali: sicut nos: quia sumus mortales et mereri vi lemus cum auxilio dei.

63

¶ Alii in statu merendi et non in v ta mortali: sicut fuerunt angeli ante suam confirmationem quia mereri poterant cum essent immortales et puri viatores.

64

¶ Alii non in statu merendi: sed in vita mortali. sicut creduntur helpas et Enoch in paradiso terrestri: quia ad huc sunt morituri: vt in Apoc. de duobus testibus quos interficiet antichristus: et tamen non videntur in statu meriti: alioquin transcenderent omnes sanctos ex diuturnitate meritorum.

65

¶ Alii sunt viatores non in statu merendi: nec in hac vita mortali: sicut illi de purgatorio: quia nec mori: nec me reri possunt dicente diuento in Ioduamne. pro tempore mortis. venit non quando nemo potest operari: et licet de omnibus istis possit esse in tenus quaestionis. tamen de primis qui sunt stricte viatores: comniter intenditur. quia ad nos dirigitur qui sumus tales aute secundam partem praencipalem insistendo ergaCire a rerum inuestigationem. oportet considerare de felici tate nostra. et fuerunt quatuor opinata.

66

¶ Primo. quod beatitudo humana consistit in actu videndi et amandi deum partiatis: ita quod isti duo actus integrant vnam totalem felici tatem: et secundum istam viam deus posset viatori stanti in talistatu reuelare intuitiue suam essentiam: quia in essentialiter ordinatis et realiter distinctis. deum potest face prius sine po steriori: vt nunc supponitur. et ideo potest viatori creare visio nem impedita dilectione: et tunc non erit beatus. quia posita per te integrali non ponitur suum totum.

67

¶ Secundo fuit opinatu quod beatitudo nostra consistit in istis duobus actibus totaliter: ita quod non integrant vnam totalem beatitudinem: sed sunt par tes subiectiue beatitudinis existentis in genere. Et isto modo non posset viatori comunicari intuitiua noticia: quin esset conprehensor. quia cum tota ratio generis saluetur in qualibet specie: tunc in solo actu intuitiuo fit beatus.

68

¶ Tertio fuit opinatum. quod beatitudo nostra non consistit essentialiter: nisi in actu itelligendi: et tunc cum videns diuinam essentiam intuitiue habeat actum intelligendi perfectissimum: non potest esse nisi beatus et sic non est viator hoc modo.

69

¶ Quarto fuit opinatum quod beatitudo nostra essentialiter consistit in solo actu volendi: et secundum istum modum posset deus communicare intuitiuam noticiam sue essentie alicui: et non concurrere ad actum sequentem voluntatis secundum premissa: et tunc esset viator purus. Que istarum viarum sit verior alibi pertractare oportete

70

¶ Sed occurrit difficultas quomodo potest intelligi talis viator quod attingit vltimum finem.

71

¶ Dicitur quod non attingit perfecte secundum quatam viam: et in attinctione perfecta consistit felicitas: quae solum est in voluntate: vnde licet in via attingamus vltimum finem per intellectum et voluntatem: tamen quia imperfecte non sumus beati.

72

¶ 2a diquia talis videns diuinam essentiam actu amoris suspcieso: non videtur purus viator: sed partim viator: quao ad voluntatem: et partin comprehensor: quo ad modum: sicut dicitur de christo secundum animam et corpdistinguendo.

73

¶ Dicitur autem quod si ponatur felicitas in vtraque potentia potest concedi. sed non si ponatur in altera tantum.

74

¶ Ad argumentum factum in principio quaestionis. patet per iam dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5