Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

1

quaestio fuit. Utrum obediUodecima entia sit nobilissimavirtutum moralium. Et quidem ad illius quaestionis declarationem. Primo intelligendum est quod quatuor virtutes inueniuntur in diuina scirnptura singulariter commendate: quae includunt subiectionem

2

¶ Quarum prima est: legalis iustitia: per quam iusticiam homo fit legi subiectus: vnde iustus legaliter est qui bene subiicitur omnibus legis praeceptis: de qua iustitia dicitur pro parentibus beatiu Io. baptiste Tuc. i. Erant autem iusti ambo ante deum incedentes in omnibus iustificationibus diveni sine quaerela. quia scilicet legi diuine voluntarie erant subiecti.

3

¶ Secunda virtus est fides catholica que includit subiectionem ad diuinaraauctoritatem: de qua subiectione dicit Apostls. 2. corum. 1o. quod arma militie nostre non sunt carnalia: sed potentia dei: in captiuitatem redigentes omnem inteletum in obsequium christi.

4

¶ Tertia virtus est humilitas. quae dicit et includit subiectionem ad eum cui se humiliat: de qua subiectione dicit apostolus Petrus in prima canonica sua. 15. humilia mini sub potenti manu difteini: et simili modo fuit dictum Agar ar cille Gene. 19. Reuertere ad difuentam tuam et humiliare submanu eius.

5

¶ 4a virtus est obedientia: quae directe in suaratione formali includit subiectionem obtemperantis ad prin cipantem. Unde illa virtus duobus personarum generibus singulariter quae sunt subiecte conuenit. Tum quia apstuls Pau. ad Eph. ¶. filii obedite parentibus vestris. Tum quia ibidem dicit. Serui obedite diffinis vestris. Et ideo si ille virtutes nobiles sunt et venerabiles: vt testatur diuina scripturasubiectio secundum vnamquamque illarum virtutum est venerabilis.

6

¶ Quod autem virtus obedientie includat directe subiectio nem: ostenditur 4r testimonio apostolico.

7

¶ Primum est. quia apostolus Petrus in prima canonica. 2. c. Indicens fidelibus obedientiam ad principes mundi. dicit. Subiecti estote omni humane creature propter deum etc.

8

¶ 2m testimo nium. quia apostolus Pau. indicans obedientiam quae debet esse eius qui iudicatur ad iudiceme suum. dicit Actuum. 2o. Propter quam causam sto in iudicio subiectus.

9

¶ 3m testimo nium. quia idem apostolus declarans obedientiam quae debet esse vxoris ad virum suum. dicit ad Eph. 5. Ut ecclesiasubiecta est christo: ita et mulieres viris suis in omnibus.

10

¶ 4m testimonium est quod idem apostolus loquens de obedientia charitatis: que diabet esse inter fideles. dicit in eodem cap. Subiecti inuincem in timore dei. premissis ad ostendendum quod aliIstis autemem qua subiectio importat nobilitatem contra illos qui nobilitatem regis Sicilie alies declaratam: ex subiectione obfuscare nituntur: fuit quaestio reducta vtrum obedientia sit nobilissima virtutum moralium. Et quidem illa quaestio vnum supponit et aliud querit: illud quod suppositionis est quod obedientia est virtus moralis: et illud quod querit est. si virtus talis moralis est nobilissima: et ideo per negociandum est circa suppositum: et secundo circa quesitum. ad primam partem ostenditur quod obedienQuantum tia sit virtus moralis: quia in diffinitione virtutis moralis apud moralem philosophiam ponuntur. eceo. particule obedientie conuenientes.

11

¶ Quarum prima est. quod virtus moralis est habitus. ad differentiam actuum et dispositionum.

12

¶ Secunda est quod habitus electiuus ad differentiam virtutum intellectualium.

13

¶ Tertia est. quod ip sa est in medio consistens. ad differentiam virtutum naturalium qua penuntur principia agendi in actibus mere naturalibus: vt calor igne: quia ille virtutes consistunt in extreno: et ideo dicitur in naturali philosophia quod virtus est vltimum de potentia.

14

¶ Quarta conditio est. quia ipsa est in medio duarum malitiarum. ad difficuta ferentiam qualitatum sensibilium: vt colores medii: quae sunt in medio duarum dispositionum albedinis et nigredinis: tamen non in medio duarum maliciarum: sicut est virtus inter duo vi cia.

15

¶ Quinta particula est. quod ille malitie sunt superabum dantie et defectus. ad differentiam virtutum theologius: que licet habeant defectum: non tamen habent superabundantiam: quia licet aliquis posset deficere in credendo aut diligendo deum: non tamen superabundare: cum ipse sit infinite bonus et verus.

16

¶ Nunc autem ad propositum: obedientia est primo habitus: quo ad primam particulam: quia ex frequentibus actibus obediendi generatur habitus inclinanas ad obediendum: sicut ex actibus iustitie vt experimur.

17

¶ 2o ipsa est habitus electiuus: quia electio est actus voluntatis et tales sunt actus obedientie: vt experientia docet.

18

¶ 3o ipsa est in medio consistens. quia cum sit circa bonum praecepti dati: contingit circa ipsum nimis intense agenet nimis remisse.

19

¶ 4o ipsa est in medio duarum malitia rum: quia ille qui nimis intendit vituperatur circa bonum finitum: et qui nimis remittitur.

20

¶ o iste malitie sunt superabum dantie et defectus: quia ille qui obedit in quibus non oportet: est superhabundans: et quo non vult obedire in quibus oportet: est deficiens: sicut ille propheta qui venit de iuda in DMethel fuit superabundans in eo quod obediuit alteri loquenti ex parte angeli. 3. Reg. 13. capis. et fuit deficiens in eo quod non obediuit voci domini: vt ibidem habetur: et sic supponitur quod obedientia est virtus moralis. ad secundam partem. supposito quod obedinQuantum tia sit virtus moralis: currit quaestio. vtri sit nobilissima virtutum moralium.

21

¶ Et arguitur. primo quod non. ostendendo quod subiectio quam importat obedientia non possit dicere perfectionem aut nobilitatem.

22

¶ Primo. quia illud quod mportat perfectionem est in deo formaliter: aut virtualiter: subie ctio autem non continetur in deo formaliter: quia ibi est divfenratio formaliter opposita subiectioni: nec continetur ibi virtualiter quia nunquam continetur aliquid in deo virtualiter: cuius oppositum continetur in deo formaliter.

23

¶ Et confirmatur. quia deus esset supereminenter subiectus.

24

¶ Secundo arguitur quod illud quod de se refutatur: aut non appetitur propter se: non dicit aliquam perfectionem: sed subiectio non appetitur propter se: sed propter aliquam perfectionem que acquiritur ex tali subiectione ergo non dicit perfectionem.

25

¶ Tertio quia quorum vnum se habet in ratione actiui et reliquum in ratione passiui. semper passiuum dicit imperfectionem: vt probatur dicto communi: sed subie ctio est huiusmodi: cum prelatio sibi opposita sit actiua alioquin frustra esset praelatus nisi posset aliquid praecipere. ergo subiectio non dicit perfectionem.

26

¶ 4o arguitur. quia subiectio ex parte radicis sue non dicit perfectionem. Tum quia in statu innocentie: homo nulli fuisset subiectus. Tum quia seruitus est inducta propter peccatum in filio Noe post lapsum hominis primi. Tum quia seruitute tyrannica: propter defectus virtutis in subditis. Tum quia in seruntute voluntatis. cum quis se subiicit seiuitius ex defectu rationis

27

¶ Sed contra istud arguiter. quod subiectio dicat nobitaem in aliquibus: et sic cum obstantia includat subiectionem. quod ipsa possit nobili sima dici virtutum moralium: quod autem aliqua subiectio dicat nobilitatem diclaratur dupliciter.

28

¶ Primo. quia nobilio ri modo est anima sensitiua in homine quam in bruto: et tamin homine est rationi subiecta et non in bruto.

29

¶ Secundo declaratur idem. quia nobiliori modo est anima intellectiua in christo. vbi est substantificata in verbo quam in homine alio: et tamen in christo est subiecta deitati in eodem supposito. et in supposito alterius hominis est simpliciter regina omnium aliarum naturarum in eodem supposito existentium.

30

¶ Et si dicatur quod illa nobilitas est gratia vnionis: non gratia subiectionis.

31

¶ Istud non valet. quia si per impossibile esset anima vnita et non subiecta: tunc esset peccatrix sicut anima sensitiua: cum non esset obediens intellectiue. questionem ordine retrogrado Circa istam negociando: ex causa. Primo in sistendum est. circa rationes factas. Et secundo circa considerationes faciendas. ad primam partem. Primo sunt dissoluem Quantum de rationes facte ad partem negatiuam. Et secundo sunt confirmande rationes ad partem affirmatiuam ad primam partem. prima ratio facta ad Quantum ostendendum quod subiectio non dicat nobilitatem: est quia non est in deo formaliter nec virtuali ter: et quod non fit ibi subiectio virtualiter: probat: quia eius oppositum scilicet presidentia inest ei formaliter.

32

¶ Istud autem argumentum peccat dupliciter. Primo quide in mino ri: et secundo in probatione minoris: cum enim dicit in mi nori: subiectio non continetur in deo: nec virtualiter: nesformaliter: istud quidem est verum quantum ad esse formale: non tamen quantum ad esse virtuale: sicut ostenditur quadruplici ratione.

33

¶ Quarum prima est. quod quicquid deus potest efficere continet in se virtualiter: cum continentia virtualis non sit nisi in potentia effectiua: sed deus potest facere sub iectionem: cum sit omnium causa efficiens prima. igitur vtrtualiter continet eam.

34

¶ Secunda est. quia quicquid continet causa secunda in virtute continet causa prima: que continet virtualiter causam secundam. cum ea que continentur a contento contineantur a continente: sed causa secunda continet subiectionem in virtute: cum omnis effectus in sua causa sit virtualiter conten tus. ergo magis causa prima.

35

¶ Tertia. quia quicquid non continetur virtualiter in deo est ens prohibitum: cum sola talia entia effugiant eius productiuam virtutem sed subiectio est ens non prohibitum: cum ponatur in rerum natura. ergo est virtualiter in deo contenta.

36

¶ Quarta quia quicquid deus cognoscit ad extra continetur in deo exemplariter per ideas quas habet apud seipsum per modum artis: sicut docet beatus Aug. in libro. selund. q. sed omnia quorum habet ideas: continet virtualiter: cum idee. secundum bea tum Aug. sint principia cognoscendi et operandi artifici ergo cum deus cognoscat subiectionem: virtualiter conti net ipsam.

37

¶ Et confirmatur istud quadruplici aucto ritate. Prima. quia dicit propheta in pars. Omnia subiecistisub pedibus eius scilicet hominis loquentis ad deum: et illam subiectionem facere non potuisset nisi eam continuisset in virtute.

38

¶ Secunda est. quia dicit prophihpa ysai. 4o. quod deus promisit Cyro vt subiiceret ante faciem eius gentes: quod frustra fecisset nisi talem potestatem habuisset: que est virtualis continentia.

39

¶ Tertia est apostoli Pauli: prima corum¬ 9. vbi dicit. quod filius tunc erit scilicet in fine: subiectus ei qui omnia illi subiecit id est deo patri: qui nequaquam filio aliquid subiiceret nisi subiectionem illam virtualiter contineret.

40

¶ Quarta est eiusdem apostoli ad hebre. 2. vbi dicit. quod deus pater non dimisit aliquid non subiectum filio in eo quod omnia subiecit sub pedibus eius: et isto modo virtualiter continuit.

41

¶ Dicit tamen iste doctor quod illa subiectio non est in deo supereminenter.

42

¶ Istud autem est contra determinationem beati Diony. 2. cap. diuinorum nomi. vbi dicit expriesse: quod illa omnia que sunt in creaturis supereminenter sunt in prima causa: quamuis ibi a materialibus segregantur: et iterum contra determinationem beati Dion. in suins stoyceosibus: sicut recitatur in. 3. ca. diuinorum nomi. qui dicit. quod vbebsealu diuinitas est in se super his. et praehabens tam perfecta quam imperfecta omnia entia: et constat quod subiectio est entitas: siue perfe cta: siue imperfecta.

43

¶ Et confirmatur auctoritate duplici diuine scripture.

44

¶ Quarum prima est Io. euange. primo capi. dicentis. Quod factum est in ipso vita erat. et ideo cum subiectio sit facta. ipsa praefuit in deo vita: non viuens autem non potest esse vita: nisi supereminenter.

45

¶ 2o peccat istud aritum in probatione minoris: cum assumit ad probandum eam: quod illud cuius oppositum continetur in deo formaliter non continetur in eo virtualiter: et ideo quia praelatio continetur in deo formaliter subiectio non potest contineri in eo virtualiter.

46

¶ Istud autem medium militat per contra articulum creationis: quia cum esse ase et esse ab alio sint opposita: sicut praesidere et subiici: si istud medium est bonum: cum in deo sit esse formaliter a se. non erit in deo virtualiter esse ab alio: et sic non poterit facere creaturam quae sit ab alio.

47

¶ Secundo militat istud medium contra articumum incarnationis: quia assumere et assumi sunt opposita: sicut praesse et subiici: cum assumens inquantum assumens prasideat: et ideo cum posse assumere sit in deo formaliter: assum ptio passiua non erit in eo virtualiter: et sic non poterit causare illam vnionem.

48

¶ Tertio militat contra articulum resurre ctionis: quia cum resuscitare et resuscitari sic opponantur sicut praesse et subiici: cum resurgens inquantum talis sit resusci tati subiectus: cum in deo sit formaliter posse resuscitare: in eo non erit virtualiter resurgere. et sic non poterit ipsum effectiue causare.

49

¶ Quarto militat contra articulum ascensionis: quia eleuare et eleuari sic opponuntur: sicut praesse et subiici: et ideo cum posse eleuare sit in deo formaliter: posse eleuari non est in eo virtualiter: et sic humanitas ad inimitatise eleuari non potuisset.

50

¶ Sed oritur difficultas. si istud medium hoc assumptum consonat aliis doctrinis quam theologice.

51

¶ Dicitur autem quod immo tendit contra quadrupliciter. Primo quidem scientiae morali: quia summus princeps in republica: quae dicitur monarchia: habet in se praesidentiam ciuilem respectu omnium formaliter: et tunc ex hoc non excluditur quin habeat subiectionem virtualiter: alioquin non posset facere in ciuius subiectionem.

52

¶ Secundo contra tendit scientia naturali: quia licet sol in se sit incorrupsius formaliter: tamen continet corruptibilia virtualiter: quae inquantum talia plus incorruptibilibus opponuntur quam subiecta prasidentibus.

53

¶ 3o contratendit scientie mathelce: nam cum in arititia vnitas contineat virtualiter omnem numerum: cum ipsa sit indiuisibilis formaliter: non poterit continere numerum virtualiter: qui est diuisibilis per essentiam.

54

¶ Quarto contratendit scientie metatise: quia cum substantie separate sint incorporales et permanentes formaliter: non poterunt continere aliquid virtualiter corporale et successiuum: et et sic non poterunt esse cause motus celiratio facta ad ostendendum quod subiectio non Secunda possit dicer nobilitate est ista: illud quod refutatur de se: et si appetitur: non appetitur sui gratia: non potest dicere perfectionem: sed subiectio est huiusmodi. ergo etc.

55

¶ Ista autem ratio peccat 2a. Primo quidem in maiori: cum dicit: quod illud quod non appetitur sui gratia non dicit perfectionem: tunc enim nullum ordinatum ad finem diceret vllam perfectionem: cum ea quae sunt ad finem non sui gratia appetantur sed gratia finis.

56

¶ Et confirmatur istud 4r. Tum quia in disciplinis logyca non queritur: sui gratia: aut grammatica: sed propter scientias superiores ista desideramus: et tamen habitus intellcumales dicunt intellectus possibilis perfectiones: cum sint virtutes: Tum quia in doctrinalibus non quaeritur medicina sui gratia: vt vulgo dicitur: sed propter sanitatem. et tamen medicina est perfectio et virtus intellectiua. Tum quia in corporalibus non queruntur bona corporis: aut vires sui gratia sed propter bona anime. ad que de natuam sua sunt ordinata: et tamen bona corporis dicunt perfectionem corporalem. Tum quia in spiritualibus bona anime. vt virtutes non queruntur nisi propter beatitudinem. vt docet beatus Aug. primo de tri. et tamen virtutes sunt perfectiones.

57

¶ Ideo dico quod multa dicunt perfectionem que non sui gratia appetuntur: quia appetere sui gratia aliquid est eo frui secundum beatum Aug.n de doctria christiana. fruiest alicui amore inherere propter se: et ita cum nihil sit fruibile nisi deus solus: deus diceret perfectionem.

58

¶ Et confirmatur. quia appetitus noster: quia est rectissimus: non appetit bruta nisi propter hominem: et tamen bruta sunt entia perfectissima citra rationalia.

59

¶ Secundo peccat ista ratio in minori in eo quod assumit: quod subiectio refutatur vniversaliter: quod non est verum: quia iste doctor distinxit inter bonam subiectionem et malam: et nullum bonum: inquantum tale: habet rationem fuge.

60

¶ Et confirmatur illa interemptio quadruplici exemplo. Primo. quia primus angelus: quia recusauit deo esse subiectus: factus est dyabolus. vt habe tur saie. 1 4.

61

¶ Secundo. quia primus homo noluit esse subiectus deo factus est in statum miserie: cum esset in actu inocentie secundum illud propheticum. homo cum in honore esset non intellexit.

62

¶ Tertio. quia quilibet efficitur ini micus dei ex hoc quod recusat esse subiectus legi diuine: si cut dicit Aposto. ad Rom. 5. capis. quod sapientia carnis inimica est deo: legi enim dei subiecta non est: nec enim est se potest.

63

¶ Quarto. quia ille qui non vult esse subiectus icitur in scriptura filius Delia id est absque iugo: vel dimcemento secundum interpraetationem beatit hiero. Unde dicitur primi Reg. 2. quod filii hely erant filii Delial: nescientes diseuntum: et sic videntur esse qui bonam abiiciunt subiectionem. quia quando aliqua duo comparantur ad Tertia ratio inuicem vnum in ratione actiui reliquum in ratione passiui: si actium dicit perfectionem passiuum dicit imperfectionem: sicut patet in regere et regi: docere et doceri: nunc autem praesse et esse subiectum sic se habent: et ideo cum preesse sit nobilitatis: subiici erit ignobilitatis.

64

¶ Ista autem ratio: si bona esset quantum ad maiorem sequerentur 4or imoplicia.

65

¶ Primum quidem in monarchicis: secundum quod deus principatur vniuersis principatu monarchico: quia secundum beatum Diony. 4. di uinorum nomi. diffundit suam bonitatem comunicando omnibus creaturis secundum earum capacitatem: et secundum illam maiorem capacitas talis passiua dicit imperfectionem: sicut virtus conicatiua perfectionem: et sic creatura quanto diuine bonitatis capacior: esset imperfectior: quod est absurdum.

66

¶ Secundum impossibile in monasticis: quia infra eundem hominem intellectus agens dicit perfectionem: et tamen intellectus potentiam: qui est passiuum sibi corrspondens: non dicit impfectionem: cum sit potentia beatifitates: et per ipsam est homo ad imaginem trinitatis.

67

¶ Et confirmatur. quia intelligibile tale quod est actiuum respectu intellecti: cum intelligere sit quoddam pati: dicit perfectionem: cum intelleinquantum tale sit verum: et tamen intellectiuum non dicit imperfectionem: cum nobiliora sint entia intellectiua quam intelligibilia: vt talia sunt.

68

¶ Tertium impossibile in ierarchicis: quia licet beatificatiuum dicat perfectionem et beatifi cans simimiliter: tamen beatitate et beatificatum inquantum talia: non dicunt imperfectionem: alioquin: inquantum tales es¬ sent imperfecti: et tamen illorum comparatio est sicut actiui ad passiuum.

69

¶ Et confirmatur. quia naturalis potentia in creatis quanto magis beatificabilis tanto magis perfecta.

70

¶ Quar tum impossibile est. in thearchicis in quibus ponitur generati actiua et passiua: et ita de spiratione: et licet generatiuum principium et spiratiuum: dicant perfectionem: tamen spiratum aut generatur non dicunt imperfectionem.

71

¶ Et si dicatur quod ibi non est actio et passio proprie: tamen est ibi producere et produci: sicut subiicere et subiici.

72

¶ Et confirmatur. quia filius et spiritus scilicet dicuntur produci et mitti a patre: sine vlla sui imperfectio ne.

73

¶ Ideo dico quod illa maior est simpliciter falsa: cum dicit passiuum esse semper imperfectum: cum in passionibus que sunt salus et perfectio: melius sit talia pati quam non pati.

74

¶ Et confirmatur. quia secundum illam maiorem: licet generare regem esset nobilitatis: ex hoc generari a rege esset ignobilitatis. et per consequens esse filium regis: et interum si ex hoc quod actiuum est nobile passiuum est ignobile: sicut assumit ratio illa: quanto actiuum nobilius tanto passiuum igno bilius: et sic peius erit subiici deo: quam creature. est: quia illud est malum: quod haQuarta ratio bet malam radicem: nec potest dicere perfectionem: subiectio enim habet malam radiceresicut declarauit ille doctor in exemploquadruplici.

75

¶ Primum. quod in statu inocentie non fuisset subiectio.

76

¶ 2m quod in filiis Noe inducta est seruitus propter peccatum.

77

¶ 3m quod in subiectione tyrannica.

78

¶ 4m in seruitute voluntaria: cum quic patitur se vendi ex insipientia.

79

¶ Quantum ad primum exemplum cum dicit: quod in statu inocentia non fuisset subiectio: verum quidem est de subiectione penali: non tamen de salubri.

80

¶ Et istud declaratur 4r. Primo. quia homo tunc fuisset maxime deo subiectus: quia in omnibus obediens.

81

¶ Secundo. quia tunc corpus hominis maxime fuisset anime subiectum: vt declarat beatus Aug. in lib. de ci uitate dei.

82

¶ Tertio. quia ille non fuit perfectior status quam status angelorum in patria: inter quos est subiectiosecundum principatus ierarchicos. sicut docet beatus Diony. de angelica ierarchia.

83

¶ Quarto. quia ille status non fuit nobilior quam status ad quem translati fuissent finaliter: immominus perfectus: et tamen in illo statu finali: cum fuissent in angelorum ordinibus collocandi: ibi fuissent ierarchice subiecti: sicut eorum conciues.

84

¶ Ideo dico quod in statu imnocentie fuissent 4or principatus: et secundum illos 4r subiectio veneranda.

85

¶ Quorum primus fuisset principatus monasticus. secundum quem quilibet homo sibipsi perfecte fuis set subiectus: vt faciliter omnia corporis membra obedirent voluntati: et vires anime inferiores superioribus essent perfecte subiecte.

86

¶ Secundus fuisset principatus patriarchicus: secundum quem filii parentibus fuissent sub iecti: quia illa subiectio pertinet ad inuiolabilem nature legem: vnde sicut malum fuit a parentibus deriuatum originale multo magis ab eis bonum originale prouenisset.

87

¶ Tertius fuisset principatus monarchicus: inter homines qui habuissent vnum monarcham: quia ex hoc quod melior est ordo totius exercitus ad ducem quam partium adinuincem: ostenditur in vniuerso vnicus princeps.

88

¶ Et ista ratio concluderet vnicum principem in illo statu qui erat optimus: et per consequens optimo ordine non caruisset.

89

¶ Quartus fuisset ibi principatus ierarchicus: quia ibi tunc fuisset conmunicatio bonorum spiritualium: plus quam modo: et ideo in tali communicatione fuisset: sicut nunc deuenire ad vnum pricipem primum: sicut in ecclesiastica ierat chia: eadem ratione: quia in quolibet ordine celesti est vnus ierarcha.

90

¶ Sed attendendum est quod duo modi sunt distincto de processu status innocentie.

91

¶ Unus modus est: quod primus homo vixisset quousque omnis ele¬ ctorum numerus fuisset impletus: et tunc fuissent simul tranlati: sicut post diem iudicii omnes simul assumentur.

92

¶ Et tunc creditur quod primus homo: qui dicitur a deo fuisse creatus sapientissimus: fuisset omnium vnicus supernus patriat cha et princeps.

93

¶ Alius modus ponitur. quod fuissent successiue translati post etatem a deo determinatam: sicut nunc moriuntur: et tunc non fuisset vnicus patriarcha illo modo: sed magis monarcha.

94

¶ Et istud declaratur quadruplici ratione. Prima est. quia communitas hierarchica est communitas optima. ergo fuisset ierarchica: in omni autem ierarchia: secundum bea tum Dion. est deuenire: ad vnum ierarcham: quia lex generalis ierarchie est lex vt inferiores per suos superiores agantur: vsque ad vnum supremum.

95

¶ Secunda ratio. quia communitas quanto melior tanto magis vna: et ista vnitas non potest esse vnitas indiuisionis simplicis. sed ordinis: vnitas autem ordinis attenditur in habitudine ad vnum primum ad quod habent attributionem ista que sunt de ordine illo: et sic cum illa multitudo fuisset summe vna: vnicum principere habuissent.

96

¶ Tertia ratio. quia sicut illi electi fuissent et fuerunt eternali ter praedestinati ad diuersos gradus felicitatum respondentium angelis qui ruerant: quorum ruinam reparaturi erant: ita erant priordinati ad diuersos gradus virtutum: et ita cum 2m gradus virtutum attendatur ordo in principatu optimo: ibi optimus fuisset princeps effectus: alioquin honore si bi debito caruisset.

97

¶ Quarta ratio. quia secundum gradus meritorum in via sancti habissent diuersos gradus felicitatum in patria: et econuerso: et sequitur quod ex gradibus diuersis habitudinis fuissent ierarchice subordinati in patria: eadem ratione ex diuersis gradibus virtutis in via

98

¶ Sed oritur difficultas quia homines natura sunt pares: et ideo contra naturam humanam videtur quod vnus alteri principe tur: cum principatus ex imparitate consurgat.

99

¶ Dicitur autem quod licet sint pares in substantialibus forte: non tamen in accidentaus: et ideo imparitas accidentum puta virtutum ducit rationem ad oppositum: tamen paritas nature arguit vt non principetur homo homini seruiliter: sicut iumento impari sibi secundum naturam.

100

¶ Secunda difficultas. si talis principatus fuisset per successionem: aut per electionem.

101

¶ Dicitur autem quod non per successionem: quia sic contigisset principari minus bonum: quod non est dicendum in statu perfecte iustitie: sed per electionem diuinara: sicut in Saul et Dauid: aut per humanam: quia tunc homines optime agnouissent: et illum assumpsissent.

102

¶ Tertia difficultas si eadem ratione nunc melius esset habe re principe per electionem.

103

¶ Dicitur quod non. propter ho minum malitiam et ignorantiam: quia quando credunt eligere optimum quandoque eligunt pessimum: sicut expedit rerum diuisio: propter cupidinem quae prohibita est absolute de iure nature.

104

¶ Quarta difficultas. si tunc fuissent duo principes: vnus ieracha spiritualium: et alius monarcha temporalium.

105

¶ Dicitur quod non. quia temporalia omnia communissima fuissent: et abundassent et ideo non indiguissent nisi ierarcha ipsos agente: sicut in angelica ierarchia: vt patet per beatum Diony.

106

¶ Quar tum ad secundum exsemtum cum dicitur. quod seruitus in filiis Noe fuit inducta per peccatum: et sic seruitus ac subiectio est a mala radice: et sic videtur concludere de omni seruitute: et licet concederetur omnis seruitus esse mala: non tamen omnis subiectio: cum filius dicatur esse subiectus: et tamen non est seruus.

107

¶ Inte ligendum tamen quod in diuina scriptura duplex seruitus commendatur.

108

¶ Prima est sanctorum angelorum. de quibus dicitur Iob. 4. Ecce qui ei seruiunt non sunt stabiles.

109

¶ 2a est sanctorum glorificatorum. de quibus dicitur Apoca. 7. quod seruiunt die ac nocte in templo eius.

110

¶ Et confirmatur. quia si pmnis seruitus mala esset et imperfectionem diceret: tunc summus potenstifex sibipsi detraheret: cum de se dicit seruus seruorum dei: seruire enim deo est regnare. Unde dicitur in Apoc. 22. Quod serui eius regnabunt in secula secu¬ lorum: et ita est de quocumque qui seruit alicui propter deums sicut fuit praeclarissima seruitus beati Paulini qui pro filio mulleris vidue seipsum dedit in seruiturem propter deum.

111

¶ Quantum ad 3m exemplum de subiectione tyrannica cum supponit quod semper fit mala: illud exemplum pec cat dupliciter.

112

¶ Primo. quia militat contra auctorem suum. quia peius est iniuste subiicere: quam iniuste subiici: sicut peius est iniustum facere quam iniustum pati: eo quod malum culpe peius sit quam malum pene: et ideo cum iste velit ex malo praelationis tyrannice potuit arguere malum mala prelatione.

113

¶ Secundo peccat. quia assumit falsum: quia scilicet subiici tyrannice: sit semper malum. Tum quia tali subiectione perfici tur perfectorum pena: sicut christi passio ex parte eius fuit bona. Tum quia in tali puniuntur peccata: quod bonum est in republica. Tum quia in tali afflictione comprimitur hominis supbia: sicut in mortificatione concupiuo. Tum quia in tali afflictione serenatur intelligere: dum cogit hominem regredi ad seipsum. Unde dicitur ysaie. 2s. cap. quod tempore tribulationis talis: tantummodo sola vexatio intellectum dat auditui.

114

¶ Quantum ad quartum exemplum de subiectione voluntaria: cum supponit eam simpliciter malam: et quidem licet ipsa possit esse mala: sicut cum intellectus subii citur sensui: tamen ipsa potest esse bona: sicut declaratur quadruplici via.

115

¶ Primo quidem in monasticis: cum appetitum sensitiuus sponte et sine coactione subiicitur homini in teriori: tunc est signum virtutis perfecte.

116

¶ Secundo declaratur in psliticis: vbi commendatur de fidelitate vasallus: quando perfecte et sine rebellioue voluntarie principi est subiectus.

117

¶ 3o declaratur in ecclesiasticis: quia ex hoc quod ingrediens religionem subiicitur voluntatis non deterioratur: immo melioratur.

118

¶ 4o declaratur in ierarchicis: quia nisi angeli est sent voluntatis inuicem subiecti secundum ordines ierarchicos: ta lis subiectio esset inuoluntaria: et per consequens cum pena. particulam istius prime parCirca secundam tis: exclusis rationibus factis ad partem negatiuam: confirmande sunt ille que fiunt ad partem affirmatiuam.

119

¶ Quarum prima fuit: quia nobiliori modo videtur esse anima sensitiua in homine: vbi subiecta est intellectiue: quam in bruto: vbi nulli alteri nature sub iecta est.

120

¶ Et dicit ille doctor quod supposito equali gradu perfectionis essentialis in animalitate bruti et hominis: non est perfectiori modo in homine quam in bruto.

121

¶ Istud tamen dictum pecat dupliciter. Primo. quia non infringit propositum: quia ex quo non est nobiliori modo propter equalitatem in gradu: cum nullus diceret quod modo ignobiliori sit in homine vbi est subiecta: et istud supponit ratio sua: et sic subiectio talis non ignobili tabit eam.

122

¶ 2o peccat. quia assumit falsum scilicet quod non sit nobiliori modo in homine anima sensitiua quantum ad nobilitatem accitem: de qua nunc sit sermo: cum agitur de subiectione.

123

¶ Et illa falsitas quaedrupliciter declaratur. Primo. quia omne rationale inquantum tale: melius est irrationali: sed anima sensitiua eo quod subordinata intellectiue: est rationalis per participa tionem: inquantum est nata obedire rationi. ergo ex tali subiectione nobilior.

124

¶ Secundo declaratur. quia capacitas virtutum arguit nobilitatem: cum virtus creata quanto no bilior tanto sit virtutum perfectarum capacior: anima autem sensitiua in homine: ex hoc quod est intellectiue subordinata: est subiectum virtutum moralium: que ponuntur rationales per participationem.

125

¶ 3o declaratur. quia quelibet natura eo quod nobiliori modo suppositatur est nobilior cum esse suppositile omnes naturae eiusdem suppositi participent: nam autem anime sensitiue: eo quod subiicitur et vnitur intellectiue in homine: suppositatur in supposito quod est persona: quae est nature intellectualis incommunicabilis subsistentia: et non in bruto nisi in supposito. quod non est persona. ergo cum nobilissima supposita sint personalia: anima sensitiua ex hoc in homine erit nobiua.

126

¶ 4o declaratur. quia ex hoc quod anima sensitiua erit post resurre ctionem intellectiue coniuncta: et subordinata erit finaliter glorificata: sicut corpus ex redundantia felicitatis in anima rationali.

127

¶ Ideo dico quod anima sensitiua ex eo quod anime intellectiue in homine subiicitur non ignobilitatur sed magis perficitur: sicut corpus humanum ex subiectione ad animan eius.

128

¶ Dicit tamen ille doctor quod quando aliquid subiicitur alteri ad acquirendam perfectionem: ex hoc quod acqurit talem perfectionem nobilitatur: non ex hoc quod subiicitur.

129

¶ Et ex hoc confirmatur propositum. quia in eo quod anima sensitiua subiicitur intellectiue acquirit virtutes morales: et si in eo quod acqurit nolbilitatur. tunc in eo quod subiicitur nobilitatur. dicitur vlterius quod appetitus sensitiuus in homine non est nobilior: nisi quod temperatur a ratione.

130

¶ Et istud est directe propositum concedere: quia non temperatur a ratione: nisi in eo quod subiicitur. ad illam partem fuit: quia noSecunda ratio biliori modo est anima intellectiua in christo: infra cuius suppositum est subiecta superiori naturae scilicet deitati: et tamen in nobis est super omnes alias naturas.

131

¶ Dicit autem hoc doctor quod ex hoc quia anima christi donis su pernaturalibus infusis sibi ornata: nobilitata est: et non ex illa ypostatica vnione. Unde si anima Petri beati esset ita perfecta donis supernaturalibus aliis autem plus: es set amplius perfecta.

132

¶ Istud tamen dictum quod ex illa vnione ineffabili non sit natura christi huma. aut eius animanobilitata: non dicitur esse sanum: cum dicat beatus Aug. suenet de trini. circa finem. quod in rebus per tempus ortis ista sunma gratia est qua in vnitate persone homo coniuctus est deo.

133

¶ Ista autem coniuctio est ypostatica vnio cum summagratia sine nobilitate esse non potest.

134

¶ Et confirmatur ista mina auctoritatibus ac rationibus a quatuor doctoribus militantis ecclesie.

135

¶ Quarum prima est beati Ambrosiqui ponit super Math. quod ex illa vnione fuit factus homo filius dei: et ideo si esse filium regis terreni est magne nobilitatis: quanto magis esse filium regis eterni: quod habet hoc homo ex sola verbi incarnatione vel assumptione sine aliquo alio pono.

136

¶ Secunda est beati hiero. qui contra Nestorium extollens matrem domini non solum eam christototon i est christi genitricem: sed et theototon id est dei genitri cem. Et idem in epistola ad Pau. et Eustochium. Unde simater domini secundum beatum hieronymum ex hoc fuit nobilitata: quia in ipsa fuit natura diuina humane coniuncta: multo magis natura humana que fuit assumpta.

137

¶ Tertia est beati Aug. primo de tri. qui ponit quod tanta fuit illa vnio vt hominem faceret deum et deum faceret hominem: esse autem deum est infinite nobilitatis: et ideo cum tali vnione fuerit homo deificatus summe fuit nobilitatus.

138

¶ Quarta est beati Greg. qui ponit quod in veteri testamento angeli permittebant se adorari: patet in Iosue: et non in nouo: vt patet in Apoc. quia naturam quam ante habuerunt subiectam nunc in christo per assumptionem vident supra se eleuatam: et ideo homines plus honorant: vnde intendit inferre quod totum humanum genus ex hoc fuit dignificatum non solus christus.

139

¶ Ideo dico quod illa assumptio inefabiliter nobilitauit christi animam: et totam eius humanita tem per se: dato quod alia dona non fuissent infusa: quia videmus in ciuitatibus quod si aliqua mulier quantumcumque insimigeneris nubat filio regis ex tali vnione nobilitatur: et ad regiam nobilitatem transfertur: et mirum est quod natura humana si verbo ineffabiliter copuletur et intime: et ab ipso tali vnione non nobilitetur.

140

¶ Intelligendum tamen est. quod cum quatuor sint solennitates ad christum singulariter pertinem tes scilicet natiuitatis passionis et resuerectionis et ascensionis: et ille omnes sumunt totam immensitatem sue dignitatis a vinculo incarnationis per quod deus nascebatur: et non purus homo: et non patiebatur vt posset redimere: et resurgebat et suscitabat se: et se eleuabat. Unde dicit beatus Diony. 3. diuinorum nomi. quod per illam assumptionem erat diseuens vbitectus omnia nostra super nos habens: et per consequens nobiliori modo.

141

¶ Sed oritur difficultas quia generatio eterna verbi videtur esse ineffabilior: quam incarnatio tenmboralis: et tamen illa nullam dicit perfectionem diuinara: cum omnem perfectionem diuinam habeat spiritus sanctus qui caret generatione tam actiua quam passiua.

142

¶ Dicitur autem quod licet illa relatio non dicat perfectionem: bene tamen dignitatem et nobilitatem: si cut esse filium regis non dicit perfectionem: quia nihil absolutum: bene tamen nobilitatem.

143

¶ Secunda difficultas. quia si incarnatio dicit nobilitatem aut dignitatem: multo magis eterna generatio: et tunc spiritus sanctus carebit tali diuina nobilitate.

144

¶ Dicitur autem quod nobilitas et dignitas in extremo: respectu cuius dicuntur: important imperfectionem: et ideo repugnant diuinis ad intra: sicut causalitas. partem principalem quaestionis Circa secundami negociando circa considerationes fiendas.

145

¶ Occurrit prima consideratio: quid est obedientia.

146

¶ Dicitur autem quod est abnegatio proprie voluntatis: quia ille qui obedit dimittit voluntatem suam pro voluntate alterius. Unde sicut paupertas dicitur abnegatio faculta tum: ita et castitas abnegatio voluptatum.

147

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia ille qui sequitur voluntatem alterius obediendo voluntarie facit illud: et sic non abnegat propriam voluntatem.

148

¶ 2o. quia omne meritontum est voluntatium: actus autem obediendi est meritorius: et ideo non est innuolunta rius: et sic obedientia non consistit in abnegatione voluntatis.

149

¶ 3o. quia ille quie non vult facere quod praeceptum est. dicitur inobediens esse: et tamen ille abnegat actum proprie voluntatis quod est esse obediens.

150

¶ 4o. quia nullus potest abnegare voluntatem quantum ad actum primum cum necessario insit: nec quantum ad secundum: nisi actum suspendendo: et non eliciendo: et sic vna obedientia consisteret in actus cessatione: cuius oppositum partet.

151

¶ Ideo dico quod obedientia non consistit formaliter in abnegatione proprie voluntates: sicut paupertas in abnegatione facultatis: et castitas in abnegatione voluptatis carnalis: sed in subiectione proprie voluntatis voluntati alterius: quae sub iecit: illud quod subiicit: non deserit: sed tenet subiectum.

152

¶ Sed oritur difficultas quia saluator noster ostendens promptam obedientiam quam habebat ad deum patrem. dicebat Math. 2o. Non mea voluntas: sed tua fiat: et sic abnegabat propriam voluntatem.

153

¶ Dicitur autem quod in eo quod volunt plus voluntatem patris impleri: tenuit suam voluntatem in obedientia: quia tamen ad oppositum erat inclinatio naturalis. ideo illam inclinationem appellauit voluntatem.

154

¶ 2a difficultas quia dicit beatus franciscus in sua regula loquens de obedientia: quod fratres quae sunt subditi recordentur quod propter deum abnegauerunt propriam voluntatem.

155

¶ Dicitur autem quod ibi fit abnegatio in emissione talis voti cum quis promit tit obedientiam: non quidem volitionis absolute: sed voli tionis contrarie voluntati precituius.

156

¶ Intelligendum tamen est quod obedientia pro tanto dicitur voluntatis proprie abnegatio: quia ille qui promittit obedientiam: licet non dimittat posse oppositus velle: tamen dimittit oppositum licere velle ad precitatem. consideratio est. que sunt obedientie Secunda proprietates.

157

¶ Dicitur autem quod ad commendationem excellentem obedientie requiruntur quinque proprie tates.

158

¶ Prima est quod obedientia dabiet esse spontanea et non coacta: per viam tristitie aut timoris: sicut coguntur bruta aut pueri et homines infirmi ad obediendum per terrores et tristitias penarum: que diminuunt de voluntario. Unde dicit Apost. 2. corum. o. Non ex tristitia obediendum. ant ex necessitate: quia hvyllarem datorem diligit deus.

159

¶ Secunda proprietas quod obedientia dicitet esse festina: quia ille qui sero operatur est signum quod ad operandum cogitur: et sic non spoteste: quando autem negontum est voluntum: tunc homo festinat ad exequendum: sicut scribitur Gen. 34 quod non distulit adolescens illud negoitum quod erat ei intense voluntai pro filia Iacob.

160

¶ Tertia proprietas quod obedientia dicituesse intensa: vt obediens circa illud quod est ei praeceptum opere tur: quia cum voluntas fit principium operationum talium per volitionis actum primum priuium quanto actus elicitus est intensior: tanto im peratus est perfectior.

161

¶ 4a proprietas quod obedientia dabet es se regulata: quia nisi sit a recta ratione dictata obedientia non est iusta: cum pruia sit regula omnium virtutum moralium. Unde dicebat adolescens. 2. Macha. 7. Non obedio praecepto regis: sed legi.

162

¶ 5a proprietas. quod obedientia dabet esse ardua ad hoc vt sit excellenter commendata: quia quando est facilis non est adminrabilis. Et ideo obedientia Abrahe fuit multum commendata quando volunt filium immolare. Unde Apstuls ad hebre. xi. fide quidem Abraham obediuit in locum exire: et sequitur: quod fide obtulit filium suum ysaac cum temptaretur.

163

¶ Intelligendum tamen est: quod illa obedientia: non solum istam: sed et 4or praecedentes habuit proprietates: quia primo ipsa fuit spon tanea. Tum quia deus illi nullam penam illi praecepto imposuit. Tum quia Abraham in nullo reclamauit.

164

¶ 2o fuit festina: quia dicitur Gen. 22 quod de nocte consurgens strauit asinum suum.

165

¶ 3o fuit intensa: quia dicitur eodem ca. Quod extendit manum suam: et arripuit gladium: quae arreptio designat actum inten sum.

166

¶ 4o fuit regulata: quia dicit beatus Aug. quod intonante diuino praecepto non est disputandum: sed perendum. consideratio quot sunt modi obedientiarum. Tertia

167

¶ Dicitur autem quod quintuplex obedientia inuenitur in sacra scriptura.

168

¶ Quarum prima dicitur esse monastica a monos quod est vnum: quia iuxta vnum suppositum: secundum quanvires inferiores obediunt voluntati: et voluntas dicitur obedire rationi: de qua obedienia dicit sapiens Ecclisa. 4 quod melior est obedientia quam stultorum victime: et loquitur de bona ordinatione hominis ad seipsum: et ista obedientia monastica non facua ad propositum: quia illa inuenitur in omnibus virtutibus: quae bene ordinant homines ad seipsos: vt patet in continnentia et temporantia et obedientia: de qua hic loquimur.

169

¶ 2a obedierta est ycononia inquam tum respicit vnam domum: quamnuis non sit ad finem dispesatiue facultatis: et talis est obedienia filii ad patrem: aut serui ad ponsequent: vel vxoris ad virum: sicut beatus Petrus dicit in prima canonica sua. 3. quod Sara obediebat Abrahe disecuntum eum vocans.

170

¶ 3a obedientia est pollitus quae respicit rem publicam: inquandictat ratio obediendum esse legibus et principibus: de qua obedientia loquitur Apstublus ad Titum. 3. Admone illos principi bus et potestatibus subditos esse: et deo obedire ad omne opus bonum.

171

¶ 4o obedientia est ierarchica: secundum quam in eccleiastica ieiarchia: inferiores sunt praelatis obedientes: de qua loquitur Apsublus Petrus in prima canonica sua. primo. in obedientiam inquiens et aspersionem sanguinis vbeu christi: et in eodem cautia. Animas vestras castificantes in obedientia charitatis.

172

¶ 5a obedientia est thearisa. secundum quam quilibet dabet esse obediens deo: cuius voluntas omnibus est praeferenda. de quaobedientia loquitur Apsutls ad Ro. 5. Sicut per vnius homini inobedientiam peccatores constituti sunt multi: ita per vniuhominis obedientia multi iusti constituuntur. et tamen constat quod loc tur de obediere christi ad deum patrem.

173

¶ Sed oritur difficultas. si sit gradus in istis obedientiis.

174

¶ Dicitur autem quod sic. quia obedientia theartia est suprema: sicut maiora sunt diuina praecepta: et deinde ierarchica: quia immediatius videtur appropinquare ad illam: et deinde patriarus plusquam pollibus: pro quanto videtur homo ligatus patri magis quam principi: et videtur econuerso. quia bonum commune prefertur priuato. psideratio in quo est obedientia: sicut in Quar ta subiecto.

175

¶ Et ponuntur hoc quatuor conclusiones. Quarum prima est. quod ex actibus obediendi aggeneratur habi tus in appetitu sensitiuo: quia experimur quod ex actibus talibus facilitatur apparetitus sensitiuus ad obedien¬ dum circa sensibilia.

176

¶ 2a conclusio. quod ex talibus actibus aggeneratur habitus in appetitu intellectiuo: quia expe rimur post tales actus: quod delectatur animum ad obedidum circa intelligibilia: vt cum speculatio: aut contemplatio praecipitur.

177

¶ 3a conclusio. quod habitus qui generatur in voluntate: est per se virtus formaliter: quia ei conueniunt omnes particule diffinitionis: que attribuiter virtuti morali: vt supra patuit.

178

¶ 4a conclusio. quod habitus genitus in apper titu sensitiuo non est virtus nisi in analogia ad habitum qui est in voluntate: quia de se non est habitus electiuus: cum electio sit tantum in voluntate.

179

¶ Sed oritur difficultas. si est itaeuidens de aliis virtutibus moralibus quod sint in voluntate.

180

¶ Dicitur quod communis doctrina ponit fortitudininem et temperantiam in appetitu sensitiuo: et iustitiam in intellectiuo: et per illum modum dicitur de obedientia sicut de iustitia. Tum quia obedientia est circa operationes sicut iustitia: et non circa passiones. Tum quia illa virtus inuenitur in substantis separatis: sicut iustitia: in quibus non est appetitus nisi voluntas: que potentia est intellectiua. consideratio de quo est obedientia. sicut Quinta de obiecto.

181

¶ Et quidem 4o sunt que vide tur ad obiectum illius virtutis partinere. Quorum primum est voluntas praeciim: quia vult illud obiectum de quo dat praeceptum. quia cum obedientia sit subiectio: talis subiectio respicit voluntatem superioris.

182

¶ Secundum est ipsum praeceptum interius elicitum: quo vult fieri sibi subiectio: sicut aliud est in praelato: quod vult aliquod bonum. aliud quod illud bonum fieri a sibi subiecto.

183

¶ 3m est ipsum praeceptum exterius prola tum: quo expraemit inferiori suam voluntatem per modum imperantis.

184

¶ 4m est obiectum: vt praeceptum ab eo: sicut aliquis actus: vt imparatus a praecipiente: puta ieiunare vel orare Et secundum illa 4or: ponuntur hoc 4or conclusiones.

185

¶ Quarum prima est: quod voluntas praecipientis qua vult obiectum: de quo dat preceptum: non est directe obiectum obedientie: quia omnis operatio cessat si est elicitiua: cessante suo obiecto cessante autem tali actu in praeciie: exequitur actum obediendi subiectus.

186

¶ Secunda conclusio quod ipsum praeceptum interius elicitum: non est obedientie obiectum: quia obedientia non versatur obiectiue circa actiones immanentes: cum perficiatur per executiuam potentiam communiter.

187

¶ Tertia conclusio quod ipsum praeceptum: vt exterius prolatum: quia obediens non dirigit intentionem in obediendo ad illud quod exterius profertur: nisi in habitudine ad illud quod interius intenditur. Unde obediendun est ad intentionem praecipientis: magis quam ad prolationem.

188

¶ 4a conclusio est. quod obiectum obedientie directum est bonum quod praecipitur: nonquidem absolute: sed inquantum praeceptum: sicut cum praelatus praecipit cantare: ipsum cantare: vt imparatum a superiori: est obiectum talis obedientie: quia circa idem versatur actus virtutis elicitus et imparatus: et in virtutibus mora libus: vt patet inductiue: et constat quod circa tale bonum est actus obedientie imparatus: cum quis perficit obedientiam.

189

¶ Sed orituer difficultas quia obedientia non solum respicit praeceptum. sed etiam prohibitionem mali: et sic bonum vt praeceptum non est eius adequatum obiectum.

190

¶ Dicitur autem quod prohibitio est quoddam necessariupraeceptum. Et ideo formale adequatum illius virtutis obiectum est bonum: vt est praeceptum.

191

¶ Secunda difficultas quia bonum non potest cadere sub isto negatiuo praecepto: cum recta prohibito non sit nisi mali. Dicitur autem quod tale malum prohibitum. licet de se non sit bonum. tamen intantum est bonum: quia prohiberi mala est bonum.

192

¶ Tertia difficultas quia omne prohibitum: vt praeceptum: in tali obiecto non dicit nisi respectus rationis: et nullus ta lis respectus potest esse formale obiectum realis virtutis.

193

¶ Dicitur autem quod isti respectus non sunt rationis conficte. sed vere in re: sicut realiter quis praecipit. ita realiter preci pitur tale obiectum.

194

¶ Quarta difficultas si bonum per obedientiam consummatum est melius.

195

¶ Dicitur autem quod ex hoc lo¬ co habetur quod sic: quia cum bonum preceptum sit aliquod bonum: idcirco adueniens bono absoluto: facit illud magis bonum. Et ideo est melior oratio imperata. consideratio si ista virtus obedientie est communis contra ex la aut propria. et quidem sunt alique virtutes proprie: que non respiciunt nisi aliquam determinatam materiam. Sicut temperantia: vel fortitudo: non inueniuntur nisi circa passiones timoris et delectationes sensibiles. alie sunt virtutes communes quae inueniuntur in omni mteam virtutum: et circuunt omnem virtutem: sicut in discipulis logica inuenitur in materia omnis difficultatis.

196

¶ Intelligendum tamen est quod quatuor sunt virtutes communes que reperiuntur in omni virtute particulari uarum prima est prudentia: que inuenitur in omni virtute per modum regulantis. quia dirigit vnumquemque operantem in materia cuiuslibet virtutis: vt agat secundum rectam rationem: cum ipsa sit recta ratio.

197

¶ Secunda est legalis iusticia praecipientis: quia lex perfecta et integra imperat omni virtuti: cum intendat humanem perfectionem: et iusticia legalis est per quam bene se habet quolibet ad totam legem.

198

¶ Tertia est iusticia distributiua communiter sumpta: per quam secundum beatum Augustinum redditer vnicuique quod suum est circa quamque materiam: quia cuiuslibet virtutis bonum est conueniens. Et ideo per quamlibet virtutem redditur vnicuique quod suum est: sicut in temperantia que est ad seipsum homo reddit corpori suo quod suum est debitum: vt conseruetur sobrium.

199

¶ Quarta est obedientia: que reperitur in omni materia cuiuslibet virtutis. quia quelihet virtus aute praecipitur a deo: aut a lege: aut a principe bono: et circa quamcunque materiam contingit praecipere contingit obedire: vt patuit: et sic patet quod obedientia communis est virtus: quia circa materiam cuiusli pet virtutis contingit esse bonum praeceptum.

200

¶ Sed oritur dificulis cul. si ille virtutes communes sunt nobiliores quam alie.

201

¶ Dicitur quod ita videtur. quia bonum quanto communius tanto videtur esse nobilius: et ille virtutes alias virtutes continent in virtute. consideratio est: si illa virtus est circa Septima passiones: aut circa operationes. Et quidem alique virtutes ponuntur esse circa passiones: sicut tenerantia: et alique circa operationes: sicut iusticia.

202

¶ Inteligendum tamen est quod quatuor modi virtutum inueniuntur: secundum ppositam materiam. quaedam que ita sunt circa passiones quod non circa operationes: sicut virtutes castitatis in frigidis: aut eunuchis vel spadonibus: qui licet non possint operationes incontinentie exercere: tamen talia possunt apetere: sicut contrapiens dicit eccle. xxx. De spadone complectus virginem et suspite ad vicium: et ad virtutem oppositam Sapio. 3 de spadone qui non cogitauit contra deum nequissima. alie sunt virtutes circa operationes: et non circa passiones: sicut virtutes que sunt in substantis separatis. vt iustitia et nagnanimitas: quia in eis non ponuntur communiter passiones Et ideo virtutes in eis sunt totaliter a passionibus seque strate. alie sunt virtutes que sunt principaliter circa passio nes: et secundario circa operationes: sicut fortitudo et temperantia in nobis. Primo sunt ordinate ad temperandum vel moderandum motus interiores concupiscentie et timoris: et postea ad moderandum exteriores operationes que sequuntur inclinationes illarum passionum. Alie sunt virtutes que sunt principaliter et per se circa operationes: et consequenter circa passiones: sicut in nobis iusticia commutatiua vel distributiua: quia per istas mensurantur et moderantur operationes ad aliterum sine omni passione. tamen accidit etiam ibi esse passionem: vt cum per iusticiam quis retinet iram nenimis puniat: aut cum retinet concupiscentiam pecu nie: ne nimis vendat: et illud accidit: quia dato quod nulleinessent passiones: adho iusticia actus humanos moderaret.

203

¶ Sed oritur difficultas. si virtutes que sunt tantum circa operationes sunt nobiliores: quam iste que cir¬ ca passiones tantum. Dicitur quod ita videtur: quia substantie separate videntur habere excellentiores virtutes quam homines occasionati.

204

¶ Secunda difficultas. si ille que sunt principaliter circa perationes excedunt illas quae sunt principaliter circa passiones.

205

¶ Dicitur autem quod ita videtur. quia ille nate sunt esse in angelis et non iste: vt per se patet: ille tamen differentie sunt accidentales. Et ldteo non arguunt excellentiam essentialem.

206

¶ Istis autem praemissis dicitur quod obedientia in nobis est per se circa operationes: et per accidens circa passiones: quia nulla passione repugnante in statu innocentie: obedientia fuit: et tamen per accidens: sicut iustitia est passioni adiuncta: vt cum homo iratus ab executione vindicte ex obedientia reprimitur aut a prosequutione concupiscentie. consideratio est: si illa virtus obedienSctaua tie consistit in medio et ponuntur quatuor conclusiones.

207

¶ Quarum prima est. quod obedientia patriarthica consistit in medio duarum maliciarum scilicet defectus et suverabundantie: quia ille filius quie non vult parentibus obedire vituperatur sicut deficiens. et ille qui vult obedire quibus non oportet: vituperatur: sicut superabundans.

208

¶ 2am conclusio: quod obedientia politica eodem modo consistit in me dio: quia sicut vituperatur qui non obedit principi in quibus oportet tanquam deficiens. ita vituperatur tanquam superabum dans qui obedit in quibus non oportet. sicut Idab obediuit Dauid in morte Urie. secundi Reg. xi.

209

¶ Tertia conclusio quod obedientia hyerarchica vel ecclesiastica consistit in medio: quia sicut vitupratur vt deficiens: qui non vult obedire praelato in quibus oportet. ita vituperatur ex superabundantiis qui obedit praelato in quibus non oportet. Et ideo hylarius noluit obedire Teoni: vt in arrianam heresim consentiret.

210

¶ Quarta conclusio. quod obedientia thearchica non videtur hoc modo consistere in medio: quia licet contingat aliquem vituperari in eo: quod non obedit deo in quibus oportet: tanquam deficientem: non tamen contingit vituperari aliquem ei obedientem in quo non oportet: sicut superabundantem: quia non est inuenire in quo praecepto possibili non sit deo obediendum.

211

¶ Sed oritur ifficultas quia virtus moralis diffinitiue consistit in medio: et illa posita est virtus moralis. Dictum autem fuit aliquando. ex virtute illius instantie: quod obedientia ad deum. est virtus theologica: quia immediate circa diuina.

212

¶ Secunda difficultas. quia obiectum eius non est bonum: vt praeceptum a deo: et illud est quid increatum: circa quod sunt virtutes theologice.

213

¶ Dicitur autem quod in tale obiectum contingit ferri nimis voluntatem: vt si diligeret illud sui gratia pro fruendo: tunc esset superabundans. consideratio: si virtus obedientie est virtus vna. Nona et ponuntur hoc 4or conclusiones.

214

¶ Quarum prima est: quod in eodem subiecto sunt plures obedientie distincte numero quia secundum distonem obiectorum fit distinctio habituum. Constat autem quod praecepta numero distinguuntur: cum sint multa cuiuslibet: et bonum vt praeceptum: est obedientie: vt patuit: formale obiectum.

215

¶ 2a conclusio quod in eodem sunt plures obedientie pecie distincte: quia praecepta specie distinguuntur: vt patuit in prceptis prime tabule et secunde: quia prima respiciunt immediate bona eterna: et alia temporalia.

216

¶ 3a conclusio quod in eodem sub iecto sunt plures obedientie distincte genere propinquo: quia cum tot sint species obedientiarum quot sunt species praecepto rum: et praecepta sunt plusquam duo secundum speciem: secundum praemissa. et vt supponunt philosophi. Idem genus non potest habere nisi duas differentias diuisiuas. oportet vt multitudo illarum specierum ad diuisa genera reducantur: et tunc illa aute erunt subalternarim posita: et hoc est propositum: aut disperate: et tunc erunt sub communi obedientia: et habetur idem.

217

¶ Quarta conclusio. quod omnes obedientie sunt idem genere remoto: non solum generalissimo sed subalternato modo: quia omnes conueniunt in ratione formali obedientie prout obedien¬ tia est quedam species subalterna virtutis.

218

¶ Sed ori tur difficultas quia obedientia de quibus dantur praecepta: non conaeniunt in genere: cum contingat dare praecepta de diuersis praedicamentis. vt de qualitate et quantitate. Dicitur autem quod lice non conueniant genere materialiter. tamen bene formaliter quantum ad hoc quod est esse praeceptum: quod est esse obiectum formale illius vii tutis.

219

¶ 2a difficultas quia illud esse praeceptum: videtur vnius rationis in orbus quantumcumque differentibus. Et ideo frustra ponuntuir obedientie specie distincte. Dicitur quod esse praeceptum ad minus distinguitur specie secundum voluntates: vt respectu dei et creature: et quantum ad fines: vt in hyerarchicis et polliticis: et forte quantum ad gradus: vt in praeceptis primo tabule et secunde. consideratio. si obedientia est virtus distinDecima cta. Et dicunt aliqui quod non: quia in qualibet ver tute inuenitur obedientia: cum transgressio cuiuslibet virtur vocetur esse inobedientia: et quod qualibet virtus a lege diuina est imparata.

220

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo: quia omni virtute morali inuenitur prudentia: ita vt eius transgressio reputetur insipientia: et tamen ipsa est ab omnibus distincta.

221

¶ Secundo. quia legalis iustitia ponitur distincta: et tamen in uenitur sic in omni virtute: vt ipsam transgrediens fiat in iustus legaliter.

222

¶ 3o. quia in omnibus: sic est iustitia distributiua: vt contrarium faciens non dat cuilibet quod suum est.

223

¶ 4o. quia fides eodem modo videtur inueniri: cum omnibus virtutibus in via theologicis: aut charitatis saltem.

224

¶ Ideo dico quod licet obedientia inueniatur in omni virtute quae est imparata: tamen ipsa est a singulis virtutibus: sicut legalis iustitia distincta: et istud declaratur: quia obiectum aliarum virtutum est bonum secundum se: aut vt ostensum a ratione: hoc autem bonum illud idem inquantum praeceptum a principe vel a lege.

225

¶ Sed oritur difficulta si potest sequestrari actus meritorius ab obedientia. Di iunt quod ita videtur: non ipsam abiiciendo. sed non considerando bonum inquantum est ab aliquo praeceptum: sed vt est rationi comsonum: licet magis sit meritorium quando concernit vtrumque.

226

¶ Secunda difficultas si potest sequestrari obedientia ab aliis virtutibus. Dicitur quod sic: quando percipitur opus neutrum: vt in trare desertum: quia illud non est bonum nisi quia praeceptum

227

¶ Sed re. dubium: si concurrente obedientia cum ceteris virtutibus: vt imperatis concurrunt eodem actu. Dicitur autem quod non videtur: quia potest esse vnus actus sine alio: aut solum: quia operans intendit ad bonum: vt est praeceptum: aut quia non vt praeceptum: sed vt in se bene sunt consideratio: si obedientia est alia a Undecima legali iustitia. Et quidem legalis iustitia habet duas partes: vnam scilicet que est legis positiua: et aliam que est legis obseruatiua. De prima autem parte constat quod differt ab obedientia: quia ad obedientiam non pertinet oncipere sed tantum parere.

228

¶ De secunda vero videtur satis conueniens quod sit idem cum obedientia: quia sicut per legalem iustitiam qulibet fit bene legi subiectus ita per obedientiam: quam quis habet ad legem.

229

¶ Sed oritur difficultas. si est inuenire aliam obedientiam praeter illam legalem iustitiam. Dicitur autem quod sicut est innuenire iustitiam particularem: preter illam ommune iustitiam: ita obedientiam que sit virtus particularis: sicut illa quam promittunt religiosi suis praelatis: et alie quae non respiciunt totam legem.

230

¶ Secunda difficultas si obedientia differt a distributiua iustitia in communi scripta.

231

¶ Dicitur autem quod non: quia obedire est alteri quod est ei debitum reddere: secundum diffinitionem illius communem. Et ideo non oportet eam reducere ad iustitiam. cum ipsa sit formaliter iustia talis et diffinitiue. consideratio. si obedientia est noDuodecima bilissima virtutum moralium vbi est intelligendum quod quatuor sunt bonorum genera de quibus virtutes sunt distincte. vt alibi fuit ostensum. cilibet bona extra nos: de quibus est paupertas: et bonacirca nos id est corporalia: de quibus est castitas: et bona¬ infra nos: vt bona anime: de quibus est obedientia: et bona supra nos id est supernaturalia de quibus est charitas: sicut homoa supra nos: excedunt ista que sunt infra nos: sic charitas obedientiam. et eadem ratione obedientia castita tem: quia meliora sunt bona anime quam corporis: et castitas pauptatem: qui meliora: sunt bona corporis quam fortune. Et ideo cum obedientia sit de superioribus bonis creatis: vs pote anime videtur esse nobilissima secundum commune deductionem icitra virtutes theologicas que sunt de supernaturalibus.

232

¶ Intelligendum tamen est: quod nobilitas illius virtutis de claratur euidenter quadruplici praeambulo praemisso quorum primum est: quod iustitia est praeclarissima virtutum moralium. quia sicut lucifer comparatur aliis stellis: ita iustitia aliis virtutibus in morali philosophia.

233

¶ Secundum praeambulum quod nolbilior pars iustitie est distributiua quam commutatiua: quae respicit minima bona scilicet fortune: et interum quia distributiua iustitia erit in patria et non commutatiua.

234

¶ Tertium preambulum quod nobilissima portio iustitie distributiue vita ista est illa que est distributiua honoris: quia honorest premium virtutis: cui diabet dari maximum bonum quod dari potest pro praemio.

235

¶ Quartum preambulum est: quod nobilissimum membrum illius portionis: est iustitia distributiua: qua redditur deo honor sibi debitus. Et istud fit: per virtutem latrie. Et ideo sequitur quod latria sit nobilissi ma virtutum moralium.

236

¶ Sed istis praemissis sequitur quod obedientia sit nobilissima virtutum moralium: quia obedientia me lior est quam latria: quod probatur. Tum. quia dixit Samuel ad Saul primi Regum. xv. Nunquid vult diseunus holocausta et victimas et non potius vt obediatur voci dicunti: et tamen constat quod primum pertinebat ad latriam.

237

¶ Tum. quia ibidem dixitamelior est obedientia quam victime et ascultare magis quanofferre. Et tamen constat quod victime et offerre partinent ad latriam.

238

¶ Sed oritur difficultas quomodo latria est nobilissima seobedientia est melior. Dicitur autem quod latria videtur esse optima omnium virtutum particularium: obedientia: vt patuit: est communis virtus.

239

¶ Secunda difficultas quia ille auctoritates quae sic extollunt obedientiam accipiunt solum obedientiam est est ad deum: non illam que est ad praelatum. Dicitur autem quod si obedientia alia excedit alias secundum speciem. oportet quod genus eius sit melius: cum meliorum generum semper sint species meliores.

240

¶ Sed re. dubium. quia bomonium vt praeceptum: non videtur tantum excederecetera bona quod ratione praecepti minimum fiat melius quantocumque bono alterius virtutis non precepto. Dicitur autem quodlicet in genere nature tale esse praeceptum: non sit multum excellens tanquam dicens respectum ad actum voeoli: tamen in genere morum est multum excellens: sicut est se volitum dei: est cunctis creaturis preferendum. consideratio est: si virtus praeceptiSecimatertia ua est nobilior obedi et.

241

¶ Et ponuntur hoc 4or praemabula. Primum est: quod cum actus praecipiendi bonum sit laudabilis et in voluntate ad quam: praecipue ex talium frequentatione: generatur habitus electiuus laudabilis: quia ex bonis actibus bonus habitus generatur.

242

¶ Se cundum praeambulum quod iste habitus habet superabundantiam: quia sunt aliqui qui sunt nimis praeceptiui: et nimis multipli cant praecepta: vt obseruari non possint.

243

¶ 3m praemabulum est quod ille habitus habet defectum: cum sint aliqui qui circa bonum nihil praecipere volunt: sicut negligentes praelati.

244

¶ 4m praeambulum est: quod illa virtus est virtus moralis: in eo quod habet praecipere: quando est mensurata: quia secundum praemissa competit ei tota diffinitio virtutis moralis.

245

¶ Istis praemissis autem praeabulis: videndum est si ista virtus est nobilior quam obedientia: et videretur quod sic: quia princeps inquantum talis dabet est se melior subiecto: aut praelatus subdito: et tamen sicut subiecto inquantum est subiectus conuenit obedientia: ita prelato inquantum talis est conuenit virtus illa praeceptiua.

246

¶ Et confirmatur ista sententia. Tum. quia sicut melius est docere quam doceri et maioris perfectionis. ita regere quam regi et per consequens praecipere quam parere. Tum. quia beatus est dare quam recipere. sic recitat dictum a dismeno beatus Paulus act. xx. Et io cum ad virtutem praeceptiuam pertineat da re bona: et ad obedientiam recipere: videtur illa beatior.

247

¶ Sed oritur difficultas quia magis arduum videtur bene obedire: quam bene precipere. et ideo magis virtuosum circa eandem mate riam. Dicitur autem quod bonus princeps quacumque bona aliis concipit: in se obseruat: sicut Iesus cepit facere et doce re. Et ideo duplicatur arduitas in principante in eo quod praecipit patrare pro seipso et dato quod non esset magis arduum: quandoque minus arua sunt meliora: sicut charitas quam fortitu do.

248

¶ Secunda difficultas quia cum melior sit habitudo ad superio ra quam ad inferiora: melior videtur habitudo subditi ad platum per obedientiam quam praelati ad subditum per precepti uam. Dicitur autem quod sicut melior est habitudo ad superiora: ita melior est habitudo superiorum: sicut meliores sunt habitudines dei ad creatura.

249

¶ Sed remanet dubius si illa praeceptiua est melior quam obedientia: quando obedientia est nobilissima virtutum moralium. Dicitur autem quod illud potest intelligi quantum ad virtutes imperatas sic a lege non quantum ad imperatiuam: que est omnis virtus non formaliter: sed virtualiter: aut dicitur quod vtraque partinet ad obedientiam: vna actiue: cui obeditur: et alia passiue vt sit obedientia actiua et passiua. sicut distinguitur genero actiua et passiua consideratio de quibus dabet esse Decimaquarta obedientia.

250

¶ Et ponuntur hoc 4or theologice veritates: quarum prima est: quod obedientia est de possibilibus. quia si aliquis praeciperet alicui impossibile: obedietia non valeret: vnde beatus hieronymus anathemati gat eum qui dicit quod deus praecipiat impossibile.

251

¶ Secunt da veritas quod obedientia est de contingentibus. vnde si aliquis praecipiat alicui necessarium vt quod cadat post lapsum: est abusiuum praeceptum. Et ideo dicit beatus Auguus. quod non fuit datum praeceptum quod quis diligeret seipsum: quia est ei idem necessarium vt asseruit in libus de doctrina christiana.

252

¶ Ter tia veritas quod obedientia est de difficilibus. omnis enim virtus est de bono difficili. Et ideo: quia nulla difficultas est dilectionis patris ad filium: quamuis sit ibi contingentia. Ide nullum fuit datum de hoc praeceptum. Sed bene de honoratio ne parentum: quia ibi est aliqua difficultas: dum corrigunt

253

¶ 4a veritas. quod obedientia est de rationabilibus: quia si aliquid praecipitur alicui contra rationem non dicitet obedire: quia supe rior lex: que est rationis naturalis: oppositum precipit. Et sic deus agibilia ordinauit: sicut dictat ratio naturalis.

254

¶ Sed oritur difficultas quia non solum difficilia. sed etiam facilia quandoque precipi untur in lege diuina. sicut deum diligere et amicum amare: ad quae homo videtur naturaliter inclinatus. Unde dicit Saluator. Si diligitis eos qui vos diligunt que vobis est gratia. Dicitur quod licet modica sit ibi difficultas: tamen est aliqua: quia contingit quod quandoque ira inclinat ad oppositum: aut passio alia.

255

¶ 2a difficultas quia aliqua ibi inueniuntur praecepta contra naturalem rationem: sicut abrahe: vt immolaret filium suum: cum istud sit de se malum. Dicitur autem quod ratio naturalis dictat in omnibus actionibus rationis deo esse obediendum: cuius voluntas est prima regula rationis recte. consideratio: in quibus est obeDecimaquinta diendum.

256

¶ Et ponuntun h quatuor theologice veritates. Prima est: quod obediendum est in omnibus bonis debitis: quia licet homo teneretur ante legeme diligere deum: et hoc semper fuerit debitum: tamen suit in lege praeceptum.

257

¶ Secunda veritas: quod obediendum est non solum indebitis: sed etiam in expedientibus: quia non omnia que expediunt sunt debita: sicut patet in consiliis euangelicis: quia talia expedientia sunt bona et omnia bo¬ na possunt cadere sub obedientia: si sint contingentia et possibilia: secundum praemissa.

258

¶ Tertia veritas: quod non solum obediendum est in expedientibus. Sed etiam in quibuscumque licitis: quia multa sunt licita que non sunt expedientia: si cut dicit Apsulus. omnia mihi licent: sed non omnia expediunt quia nullum licitum est malum: et ea quae non sunt de se malavidentur posse cadere sub obedientia.

259

¶ Quarta veri tas quod obedientia videtur esse in rebus neutris: vt cum prelatus praecipit alicui opus neutrum: vtputa leuare festucam: quia tale quid non est malum: cum sit opus de se neutrum. Et ideo non apparet ratio quare non possit esse praeceptum

260

¶ Sed oritur difficultas si talis obedientia de rebus neutris est meritoria. Dicitur autem quod sic. quia licet factum de se non simoraliter bonum: fit tamen bonum: quia praeceptum.

261

¶ Secunda difficultas quia nulla differentia videtur inter neutrum et licitum: vt praescindit a conueniente. Et ideo videntur ille veritates coin cidere. Dicitur autem quod hoc sumitur licitum pro non prohibito in actibus humanis: sicut est comedere: actus enim neutrit non sunt humani actus: vt homo est.

262

¶ Tertia difficultas. quia siest obediendum in omnibus conuenientibus: tunc quilibet praelatus poterit sibi subditos ad omnia christi confillia obligare: quod non videtur inconueniens sicut praelatus vniversaliter: et non particulariter praesidens: et in particulari casu.

263

¶ Quarta dif. quare datur praeceptum de debito: sicut dicit primaveritas: cum ad debitum sit homo satis obligatus. Dicitur quod multe obligationes possunt ad idem concurrere. Et ideo datur preceptum ad magis obligandum: vt fortius teneatur et amplius mereatur in multitudine obedientiarum.

264

¶ Sed remanet dubium: si subditus tenetur obedire suo prelato in omnibus in quibus potest esse obedientia. Dicitur quod sic si se obligat ad obediendum vniversaliter si autem particulariter: non: quia qulibet potest se obligare ad omne meritorium: et omne super quo potest cadere obedientia: vt patuit: est meritorium

265

¶ Secundum dubium. si subiecti tenentur obedire praelatis in relgione nisi in his quae continngunt regulam illorum. Dicunt aliquo quod non. Et tamen istud videtur mirabile: quia euacuat omnia religionis statuta: praeter regulam.

266

¶ Ideo videntur debere obedire in omnibus quae non sunt contra animmam: sicut dicit regulbeati francisci. Nisi forte arcent suam obedientiam ad determinata.

267

¶ Tertium dubium est si subditus dabet obedire primo lato ad penam iniustam.

268

¶ Dicitur autem quod cum iniuste pati non sit illicitum. videtur teneri: et istud pati non est contra animam: sicut christus fuit obediens in passione iniuste lata. consideratio. si melior obedientia Decimasexta habet peiorem inobedientiam sibi oprpositam. Et dicitur quod regula manifesta videtur in moralibus: quod meliori virtuti est oppositum peius vicium: sicut quod opponitur summe vero: est maxime falsum. Et ideo peior inobedientia opponitur meliori obedientie.

269

¶ Et istud de claratur 4r. Primo. quia melior est obedientia dei quam creature: ideo peior inobedientia.

270

¶ Secundo. quia melior est obedientia praeceptorum prime tabule quam secunde.

271

¶ Tertio. quia melior est praeceptorum noue legis quam veteris. ideo transgressio et contumacia illius est peior: sicut declarat Apostolus in epistola ad hebre.

272

¶ Quarto. quia sicut maior est obedientia superioris praelati. ita peior est ad ipsam contumacia.

273

¶ Sed oritur difficultas quia beatus Augutus in libro de ciuita. dei: comparans obedientiam Ade si paruisset ad obedientiam habrae. Dicit quod melior fuisset obedientia habrae: quam obedientia Ade: et tamen dicit quod peior inobedientia Ade est quam fuisset inobedientia habrae: si non paruisset. Dicitur autem quod ex nam actuum in se: praeceptum Ade fuit circa materiam temperantie: et praeceptum habrae circa materiam latrie. scilibet offerre holo austum. Et ideo ex nam impsius facti: sicut maius meritum fuit in habraam. ita magis demeruisset: tamen ratione difficultatis in opere excusatus fuis¬ set a tanto magis quam Adam: cui erat facile in oppositum Et ideo tamen peior inobedientia ade: quia plus habens de volunt tario.

274

¶ 2a difficultas quia ad hoc remanet totum dubium: quod peior simpliciter iudicatur in obedientia ade. Dicunt aliquin quod illud est ratione persone. quia primus parens omnibus nocens. Et istud non valet: quia idem iudicaretur si eadem precepta darentu duobus hominibus equalibus: quod peius faceret ille qui non offerret. Ideo videtur esse dicendum quod non offerre est peius ex parte obiecti. et non abstinere ex parte potentie: propter difficultatem ex parte persone patris: contingit autem quod sicut circumstantia quandoque magis aggrauat peccatum quam obiectum: ita et magis alleuiat. consideratio. si obedientia Decimaseptima quanto diffincilior tanto melior. quia de magis arduo.

275

¶ Intelligendum tamen quod 4 dicitur esse obedientia melior: aut quia a meliori praecipitis. quia melius est obedire deo quam homini: cuius signum: quia grauior inobe dientia opposita. aut quia in meliori obtemperante. quia quanto quis melior tanto eius subiectio hononim: sicut obedientia christi fuit ratione persone excellentissima. aut quia magis afdua. sicut obedientia habrae fuit multipliciter commendata in divina scriptura: aut quia de meliori materia: sicut datur praeceptum in lege de dilectione divina. Et sic diuersimode vnius obedientia potest alteri praeferri.

276

¶ Sed oritur difficultas vnde magis accipi tur bonitas: aut ex parte praecipientis: aut ex parte materiae. Dici tur autem quod ex parte materiae. quia si deus praeciperet quod quis diligeret creaturam. et homo vt diligeretur deus: ille actus videretur meritorius magis: quia essentialiter ab obiecto speculatur.

277

¶ 2a difficultas vnde magis accipitur bonitas obedientie: aut ex difficultate: aut ex materia. Dicitur autem quod melius videtur esse deum diligere quam filium immolare: ex diuino praecepto. sicut melior est actus charitatis quam latrine.

278

¶ 3a difficultas quia in tali immolatione includitur actus dilectionis diuine: sicut habraam illud non fecisset nisi ad hoc ipsum dilectio divina mouisset. Dicitur autem quod isto modo in omni virtute includitur divina dile ctio: cum semper ibi sit deus finis. et tamen actus charitatis i se ponitur melior actu cuiuslibet virtutis secundum se: sicut melior est illa virtus.

279

¶ 4a difficultas. quia talis difficilis obedientia circumscripta dilectione diuina propter quam sit: non est virtuosa: et sic de omni alia virtute: et sic in omni virtute: inquantum meritoria: includitur dilectio divina: et vltra actus illius virtutis. Et sic se habebit per additionem ad charitatem. et sic me lior actus. Dicitur autem quod quando actualiter aliquod creatum diligitur propter deum: totum illud est actus charitatis terminatus ad deum: sicut ad prius obiectum. et ad creatum: sicut se cundarium. Et ideo non videtur ibi esse habitus nisi charitatis consideratio. si in omni obedie Decimaoctaua tia est meritum.

280

¶ Et quidem obedientia: aut perficitur amore diuino: aut timore: aut humano timore vel amore: et secundum hoc ponuntur 4or conclusiones.

281

¶ Qua rum prima est: quod obedientia que perficitur dei amore est simpliciter meritoria. quia est a charitate imparata in homine accepto: cum amor dei sit charitas.

282

¶ 2a conclusio quod obedientia que perficitur eius timore: est meritoria scilicet pro timore offense: quia ille timor est inicienalis sapientie et partinens ad charitatem.

283

¶ Te tia conclusio est: quod illa que fit solo amore hominis non est meritoria: quia ibi non est charitas que est diffinitio prime ad deum terminata: et sine charitate nullum opus est deo acceptum: secundum Apostolum.

284

¶ Quarta conclusio quod obedientia quae fit solo ti more humano: vel quocumque timore cuiuscumque pene: non est meritoria: quia timor secundum dictum beati Iomuanis non stat cum charitate.

285

¶ Sed oritur difficultas si obedientia mixta est meritoria: vtpote vbi concurrit amor cum timore: aut amor humanus cum diuino.

286

¶ Dicitur quod sic. quia vbicunque est amor diuinum: nullo alio concurrente impeditur: quin fit meritorius: cum hoc ei conueniat ex sua ratione forma¬ li. deo acceptante.

287

¶ 2a difficultas quia obedientia vide tur esse virtuosa ex hoc quod recte rationi conformata: quamuis non intendatur deum: sed solum bonum honestum: sicut intendebant pagani.

288

¶ Dicitur autem quod sic est meritoria moraliter: non tamen supernaturaliter: pro vita eterna: quia sola charitas attingit ad meritum istud.

289

¶ Sed remanet dubium. si ad hoc quod obedientia sit meritoria requritur quod finis inste scilicet deus actualiter sit intentus. Dicitur autem quod non: quia licet contingat quandoque in principio actualiter intendere: tamen in continua operatione vix aut nunquam contingit: et esset durum si disceuiltae eius actu cogitatione meritum frustraretur consideratio. si ad solos homines Decimanona ptinet obedientia in creatis.

290

¶ Et ponuntur 4or conclusiones negatiue.

291

¶ Quarum prima est: quod in brutis non est proprie obedientia: quia bruta coguntur a passio ne illata. Et ideo non est in eis subiectio voluntaria.

292

¶ 2a conclusio quo in pueris non est obedientia propeinio ie: quia sicut bruta necessitam tur proprie a pa ssione ita pueri: cum nondum vtantur ratione: neper consequens voluntate: sed solum sensitiuo appetitu.

293

¶ 3a conclusio est: quod in mentecaptis vel furiosis licet aliquoo videantur parere: non tamen ibi proprie est obedientia: quia ibi est ratio ligata: et per consequens non possunt vti libero arbitrio.

294

¶ 4a conclusio. quia in freneticis: non est proprie obedientia quantum ad actum eadem ratione: quamuis habitus non deleatur. vnde si curentur obediunt sicut prius.

295

¶ Istis autem praemissis conclusionibus negatiuis ponuntur quatuor conclusiones affirmatiue.

296

¶ Quarum prima est. quod in hominibus perfectis: et non orbatis ratione: est vere obedientia: quia ibi vere est liberum arbitrium: et vsus rationis

297

¶ 2a conclusio quod in animabus separatis potest esse obedientia: quia ibi est ratio et non ligatur: et per consequens habet vsum liberi arbi trii.

298

¶ 3a conclusio quod in malis angelis: quia dicitur de lucifero in Iob quia ipse est rex super omnes filios superbie: et tamen regnus non potest sine obedientia gubernari: tam in bonis quam in malis principibus.

299

¶ 4a conclusio quod in bonis angelis est obedientia: quia dicitur acharie. ii. quod vnus bonus ange lus alteri praecipiebat: vt curreret et annunciaret: et vbicunque est praecipere ibi potest esse obedire. vt patet consideratio: si in diuinis personis est obeUigesima dientia.

300

¶ Et ponuntur hoc quatuor conclusiones. Quarum prima est: quod filius est obediens deo patri: quia ex sua visibili missione factus est enim subiectus. Unde Aplicitla ad Philipie. 2o quod factus fuit obediens christus scilicet deo patri: vsque ad mortem.

301

¶ 2a conclusio quod filius fuit obediens sibuipsi. quia sicut in hominibus virtuosis appetitus sensitiuus est obediens appetitui intelleleltus. ita in christo appetitus intellectiuus erat obediens appetitui diuino: vt supra patuit.

302

¶ 3a conclusio. quod filius fuit obediens spiritui sancto: quia sicut ex sua missione visibili fuit factus minor patre secundum humanitatem: ita minor spiritu scilicet secundum beatum Augustinum libos de trinitat Et sicut minoratus ita et subiectus.

303

¶ Quarta conclusio est. quia spiritus sanctus: nunquam fuit obediens pateri / et filio: quia non fuiseim subiectus: cum non habeat naturam nisi diuina: et secundum illam non potest esse subiectus. Unde di it beatus Augustinus. vbi supra quoe spiritus sanctus non est minor patre ex aliqua missione visibilisicut filius: quia illam naturam in qua apparuit non assumpsiad vnitatem persone: sicut verbum.

304

¶ Sed oritur difficultas quia spiritum sanctus fuit missus visibiliter et impossibiliter sicut filius non videtur quomodo missus nisi mittenti obedierit. Dicitur autem. quod illmissio non suppositaliter: sed tantum inconnotante eius emanationem: quando autem missus obedit: ipse formaliter recipii missionem in se.

305

¶ 2a difficultas quia nobiliores sunt virtutes que sunt in deo formaliter quam ille que non sunt ibi. Iustitia autem et misericordia sunt in deo formaliter sicut multipliciter diuina testatur scriptura: et tamen hoc ponitur obedientia nobili sima virtutum moralium. Et ideo multo magis videtur esset in deo.

306

¶ Dicitur autem. quod licet in deo sit iustitia lega¬ lis praeceptiua: non tamen obseruatiua: cum non sit subditus nulli legi: et illa iustitia ponitur nobilior obedientia: quae ponit nobilissima virtutum moralium particularium: non commnium. facta in principio quaestionis Ad argumenta cum dicitur in prim: illud quod inportat perfectionem est in deo formaliter vel virtualiter.

307

¶ Dico quod subiectio licet non sit in deo formaliter. tamen est ibi vi tualiter. et illo modo obedientia.

308

¶ Et ad probationem: patet per illa dicta superius.

309

¶ Ad 2m: quod illud quod refutatur nullam dicit perfectionem: tamen bona subiectio non refutatur nim si a filiabus belial animabus scilicet que volunt esse sine iugo: vt fuit ostensum.

310

¶ Et cum adiungitur quod non quaeritur subiectio sui gratia.

311

¶ Dicitur quod verum est. et ideo non est bonum quod est finis: sed quod est ad finem.

312

¶ Ad 3m quod passiuum semper dici imperfectionem. Dicitur quod licet intellectus possibilis non dicat perfectionem simpliciter in ratione passiui: tamen bene perfectio nem determinati generis: et hoc non est intentio ostendere quod obedientia dicat perfectionem simpliciter: cum omnis talis sit en deo: secundum limitationem perfectionum.

313

¶ Ad 4m. quod sicut subiectio mala procedit ex mala radice: ita bona subiectio ex bona radice: quemadmodum bonorum angelorum ad deum aut primorum parentum in statu innocentie: quando vires omnes erant eis ad nutum subiecte: secundum beatum Augustin

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12