Table of Contents
Quaestio 13
quaestio fuit: vtru Ertiadecima tres persone bea tissime trinitatis seruent ordinem originis increando: ita quod vna diuina persona primo producat creaturam secundum ordinem originis quam alia. Et videtur quod non. quia sicut scribit beatus Auguus. peo de trinitate. persone diuine sicut inseparabiles sunt. ita inseparabiliter operantur. Et ideo vna non potest primo operari quam alia.
¶ Ite idem beatus Augustius in o de trinitate. dicit quod sicut pater et filius sunt vnum principium spiritus sancti ita pater et filius et spiritus sanctus sunt vnum principium creature. sed in vno inquantum vnum est non est ordo. ergepersone diuine in producendo creaturam nullum ordinem habent.
¶ Sed contra. quia sicut docet beatus hxlarius in libro suo. de trinitate. Quicquid habet filius habet per natiuitatem. ergo cum ipse sit creator erit creator a patre: et hoc est originis ordo.
¶ Item beatus Augustius. xv. de trinitate. Dicit quod filius nihil habet nisi a patre: et spiritus sanctus nihil nisi a patre et filio. vbicumque est autem origo ibi est originis ordo. Et ideo cum diuine persone causent secundum originem: ordo originis in earum causatione erit seruatus. questionem: sunt inuestiganda Circam istan quatuor puncta.
¶ 4m: in operando ad extrapunctum. dicit doctor subt Circa primum lis: a quo illa difficultas habuit ortum: quod ordo originis est ille: secundum quem hoc est ab hoc sicut ordo eminentie est ille secundum quem hoc est supra illud: secundum gradum perfectionis in quiditatibus vniuersi.
¶ Sed contra illam diffinitionem instatur quadrupliciter. Primo. quia inter causam finalem et suum effectum: videtur esse ordo origis nis: cum omnis effectus oriatur a sua causa. et tamen non est ibi hoc ab hoc: sed hoc propter illud.
¶ Secundo. quia inter causam materialem: et suum effectum ponitur talis ordo: cum forma originetur a materia: et tamen non est ibi hoc ab hoc. sed hoc ex hoc.
¶ Tertio. quia aliquin ponunt quod in supposito patris praeuenit secundum ordinem originis nis aliqua operatio actum generandi antequam est hoc ab hoc in diuinis.
¶ Quarto. quia omnes doctores concedunt hoc ab hoc in diuinis: tanquam necessario creditum: et tamen non omnes ponunt: immo multi istum originis ordi¬ nem negant.
¶ Ad primum: quod inter causam finalem et suun effectum: non est origo proprie: nec ordo originis: cum ordo originis non sit nisi in actu. nullum enim in potentia originatur: et cum causalitas finis sit in entibus in potetia: vt infra patebit.
¶ Ad 2m. quod origo proprie sumpta non est nisi in efficientibus aut producentibus secundum quod hoc est sumpta: nec proprie forma oritur a materia: sed ex materia: secundum loquutiones philosophorum.
¶ Ad 3m. quod illi quin ponunt ordinem originis inter intellectionem eterni patris et eium generationem: cum inter talia nulla sit origo: alioquin in patre foret aliquid originatum: non loquuntur scholasti ce: putantes habere documenta subtilis doctoris: ex verbo rum superficie.
¶ Ad quartum. quod illi qui negant talem ordinem in diuinis: cum concedant ibi hoc ab hoc concedunt: vt patuit: diffinitionem: et negant diffinitum: et non negant rem: sed nomen tantum. Dicit autem beatus Augustinus. de quantitate anime. quod de nominibus curandum non est cum res manifesta sit.
¶ Sed oritur difficultas. si ille ordo originis differt ab ipsa origine. Dicitur autem quod sicut ordeeminentie: non videtur aliud ab ipsa excellentia vnius ad alterum. ita nec ordo originis ab ipsa origine: nisi fote secundum rationem formalem: aliquo modo. punctum: dicunt doctore Circa secundum moderi communiter quod inter personas diuinas est ordo originis secundum primum 2m et 3m.
¶ Et veritas declaratur quadrupliciter. Primo. quia vbi est distinctio sine ordine est confusio. Et ideo cum diuine persone sint distincte: oportet vt sint ordinate.
¶ Secundo. quia prius et principium idem sunt Et ideo cum pater fit principium filii et vterque: spiritus sanctioportet. vt pater sit prima persona et filius secunda. et spiritus sanctus tertia.
¶ Tertio. quia beatus Augustinus. in libus de triplici habitaculo ex intentione posuit ordinem inter diuinas personas.
¶ Quarto. quia beatus Dionysi in capitulo de vnica et discreta theologia ponit hyerarchiam supercelestem: que non potest esse nisi diuinarum personarum: cum celestis sit angelorum. Et tamen secundum ipsum hxe rarchia est sacer ordo. Dicit tamen vulgus theologorum quod licet inter diuinas personas sit ordo originis inter per sonas: sicut inter primum et 2m: non tamen sicut inter prius et posterius. dicebat enim vnus doctor quod gradus positiuus non infert comparatiuum. Et ideo primum non infert prius
¶ Istud tamen est ad oppositum: quia omnis gradus suplatiuus prosupponit comparatiuum: sicut ille positiuum: cum sint essentialiter ordinati isti gradus. sed primum est gradus superlatiuus: cuius prius est gradus comparatiuum: ergo vbicunque primum: ibi est prius: quod autem primum sit gradus suplatiuus: et non positiuus quadrupliciter declaratur.
¶ Primo quidem grammaticaliter. quia grammatici sic comparant: non minatiuo: pridem: prior. primus.
¶ Secundo logicali ter: quia secundum logicos quod per superabundantiam dicitur. idest superlatiue vni soli conuenit: ita quod pluribus conuenit ratio positiui quam comparatiui: et pluribus comparatiuus quam superlatiuus.
¶ Esse autem primum in vnoquoque gene re: non potest conuenire nisi vni: et esse prius potest pluri bus conuenire.
¶ Tertio physice: quia licet in mouentibus et motis sit dare plura mouentis priora ordinate procedendo secundum ordinem sperarum celi tamen non est dare nisi vnicum primum mouens quod est immobile: sicut deducitus in naturali philosophia.
¶ Quarto theologice: quia licet secundum do ctrinam beati Dionysii: de angelica hyerarchia: sit dire plures angelos aliis priores: in celestibus ordinibus tamen in tota celesti hverarchia est vnicus primus. idest sun mus seraphi. Et idem affirmat in libro de diui. nomi¬
¶ Ideo dico. quod eo modo quo ponitur primum et secum dum secundum ordinem originis in diuinis: eo modo est ibi necessarium ponere prius et posterius secundum ordinem talem: quia si cut in omni ordine est deuenire ad vnum primum: aut procedere in infinitum: ita ab illo primo ad vltimum: aut in infinitum ire: vltimmum autem sine posterioritate intelligi nequit.
¶ Sed contra istam veritatem sic declaratam instatur 4r. Primo. quia relatiua sunt simul naturali intelligentia: et impossibile est vnum sine alio proquocumque signo intelligi. persone autem diuine sunt relatiue Et ideo impossibile est. quod vna earum fit prior altera secundum aliqu. ordinem.
¶ Secundo. quia illud quod est summe necessare esse: habet esse proquocumque signo alioquin pro illo non esset summe necessare esse: sed quelicet personadiuina est summe necessare esse: ergo habet esse pro omni si gno originis. Et sic vna secundum originem non est prior altera.
¶ Tertio: quia si pater praeuenit filium in aliquo signo originis: in quo filius non sit: tunc illud non esse: quod pro illo si gno habet filius: aut habet a se. et tunc de se habet non esse: et sic est creatura: et nihil quantum est ex se. Aut illud non esse habet a patre. Et tunc pater ipsum primus annihilaret quam in esse produceret.
¶ Quarto: quia omne quod transit de non esse ad esse est factum: sed si filius erat posterior patre: transit de non esse ad esse: pro primo signo habens non esse accipiat esse in 2o. ergo esset factus: quod absit.
¶ Ad primum: quod licet relatiua sint simul natura: non tamen simul origine: quia sicut in vno innstanti temporis sunt duo si gna naturae: vt patet in subiecto et propria passione: que gignum tur simul tempore: sed subiectum prius natura: ita in vno signo naturae sunt duo originis signa. Et cum dicitur quod sunt simul naturali intelligentia. verum est: quia simul duratione intelligitur: non tamen simul origine: cum ab vno relatiuo conceptus alterius orginetur: secundum commune dictum.
¶ Ad 2. quia licet summe necessare esse habeat esse pro quocumque signo durationis: non tamen pro quocumque segnto originis: aut naturae: si creatura fuisset eterna: tunc fuis set deo posterior natura: et tamen in illo signo posterioritatis non fuisset deus: alioquin esset posterior. Et ita non oportet: vt filius sit: quamnuis summe sit necessare esse pro priori signo originis quod est esse a se: quia tunc foret pater.
¶ Ad 3m. quod filium non esse in primo signo non est nisi filium non esse a se: vt patuit ex difficultas nitione illius originis: quod autem filius non sit a se hoc habe a patre: quia illa negatio est per se consequens filiationem quam a patre habet et a quo est fundamentum ab eo est priuatio et per consequens illud: sicut irrationabilitas inest asino a generante: et incorruptibilitas celo a creante. Et cum dicitur quod pater ipsum prius annihilaret: verum est si daret sibi non esse simpliciter: sed non: si dat sibi non esse a se: quod est non esse pro primo signo: vnde non annihilat deus angelum quando dat sibi non esse mortalem.
¶ Ad 4m. quod illa signa non sunt transeuntia: sicut significa tenporis et motus: quorum vnum est post reliquum: sed sunt sigifica perfectionis: aut situs secundum que vnum est prius reliqui secundum situm: aut perfectionem: quorum signorum vnum est cum reliquo. Et ideo non est ibi transitus de non esse ad esse: immo semper manent illa signa: quemadmodum non dicitur transire luna de non esse ad esse: quia semper sol est prior secundum situm: aut terra: quia ignis semper est prior ordine perfectionis.
¶ Sed oritur di. quia cum ista signa originis: esse a se et ab alio: sunt in eodem instanti durationis in patre et filio: et pro tota eternitate si filius pro prisigno originis non habet esse: et pro 2o habet esse: cum ista signa sint simul in eodem instanti et tota eternitate: tunc filius habebit simul esse et non esse in eodem instanti eternitatis: et semper et sic contradictoria vera.
¶ Dicitur autem. quod esse filium ab alio quod est esse pro 2o signo: et non esse filiuma se: quod est esse in primo: non est impossibile pro tota eternitate: sicut esse hominem corporeum et non esse incorporeum pro tota sui duratione: nec illa sunt contradictoria: vt per se patet: esse hoc et non illud: quia hoc non est esse et non esse simpliciter: sed secundum quid: punctum: est inquirendum si iste Circa tertium ordo est inter diuinas personas quo ad operationes que sunt ad intra.
¶ Ubi est primo in telligendum quod duo sunt genera operationum diuinarum ad intraQuedam enim suut immanentes: que non terminantur ad ali¬ quem terminum productum: vt intelligere et velle: alie sunt que terminantur ad aliquem terminum productum: vt generatio et spiratio.
¶ Quarum prima est: quod inter persona est diuinas est ordo originis quo ad operatione que est intelligere: quia sicut docet beatus Augu. 3o. de tri. Patri non conpetitsapere nisi sapientia ingenita: et filio nisi sapientia erase nita: genitum autem et ingenitum in diuinis sunt ordinata secundum ordinem originis: vt fuit declaratum.
¶ Secunda conclusio est. quod in ter diuinas personas est ordo originis secundum operationem que est velle: quia sicut docet Ricar. de tri. prius est amorem impendere: et postea amorem rependere. Et ideo cum pri fi lio amorem impendat: et filius patri amorem rependat: vt ipse declarat. oportet vt secundum prius et posterius origine fiat: cum ibi non sit alius ordo.
¶ Tertia conclusio quod inter diuinas personas non est ordo originis quantum ad operationem que est generarequia ille actus est incommunicabilis pluribus personis: ordo autem originis non potest esse infra eandem personam: sicut nec origocum ex origine declaret beatus Aug. 1. de tri. personarum distictionem.
¶ Quarta conclusio quod inter personas diuinas est ordoriginis quantum ad actum qui est spirare: quia vbicumque est hoc ab hoc: ibi est talis ordo: per locum a diffinitione: vt patuit. supra sed filius habet a patre quod spiret spicitum scilicet ita quod spirare in filio est a patre: vt docet beatus Aug. xv. de tri. Ergo pater et filius habent ordinem originis inspirando.
¶ Sed contra istas conclusiones imstatur 4r. Primo. quia eadem omnino intellectio est patris et filii: sicut eadem natura. Ubi autem nulla distinctio nullus potest esse penitus ordo.
¶ Secundo. quia si filius rependit patri amo rem postquam pater eum sibi impendit: tunc in ordine originis erit circulatio. Et sic pater esset a filio: sicut filius a patre.
¶ Ter tio: quia vbi est prioritas originis ibi est ordo originis: sed generare est prius origine quam generari: sicut generans quam genitum ergo in actu generandi est talis ordo.
¶ Quarto. quia si pater prius spirat spicitum sanctum quam filius: tunc filius non producit spicitum sanctum ex quo est in esse productus: eo quod spiritus sanctus totaliter producitur a patre.
¶ Ad primum quod ille ordo non est intellectionis ad intellectionem secundum se: sed originis ad originem: prout intellectio per originem comunicatur.
¶ Ad 2m quod pater impendit filio amorem originaliter actum amoris es comunicando: filius vero non rependit patri eodem modo amorem dilectionem ei dando originaliter. sed obstantialiter ipsum diligendo. et sic non est circulatio in origine.
¶ Ad 3m. quod non negatur vna habitudo illius originis inter generare respe ctu generari: sed totus ordo prout includit prius et posteriunegatur a generare.
¶ Ad 4 quod producere aliquid prius productum in signis successiuis est impossibile: sed accipiendo prius secundum signa permanentia est necessarium quemadmodum prius perfectio ne producit pater quam mater prolem: et tamen in 2o signo perfectionis mi ipsam gignit et prius uam causa vniversalis influit in catum: et tamen istuod non impedit in fluxum causare particularis in 2o signo.
¶ Intelligerdum tamen est quod ordo originis inter duas persona divinas qui est secundum operari: est ex ordine origis qui est secundum esse qualem enim ordinem habent in essendo habent talem in operando vt deducit beatus aug.¬ primo de triat. et inccirco ordo quem habent secundum esse declaratur quadruplici auctoeitate.
¶ Quarum prima est beati Aug. contra maximinum est dicit. quod pater est prior filio origine et natura.
¶ 2a est eiusdem in lirotriplici habitaculo vbi dicit. quod quando erimus in habitaculo paradisi videbimus patrem esse priorem filio secundum originem:
¶ 3a est bti Diony. in. 2. caopio de diuinis nomini. vbi dicit quod essentialia praeueniunt notionalia. sicut illa quae prartinent ad vnicam theologiam illa quae partinent ad discretam: et io si est ordo priori et posterioris intra eandem personam multo magis inter distinctas
¶ 4a est beati Aug. in li. de immortalitate anime circa medium vbi dicit. quod nulla res seipsam gignit alioquin esset antequam esset in quo verbo intendit beatus. Aug. talem consequentiam: si aliqua res seipsam gigneret esset antequam esset: illud enim alio¬ quin dat intelliger contradictionem illius nulla: res seipsam gni gnit: quod est aliqua res gignit seipsam: et tunc conuertendo consequentiam ad oppositum consequentis: oppositum antecedentis: haetur illa consequentia: nulla res est antequam sit: ergo nulla res seipsam gignit. Ista autem consequentia si reducatur ad formam syllogisticam: oportet vt sumatur illa affirmatiua: ex puris enim negatiuis etc. omne generans est ante genitum: sed nulla res est antequam sit. ergo nulla res seipsam gignit: vel sic. omnis entitas generas est ante genitam: sed nulla res est antequam sit genita. ergo nulla res est genita a seips sa: vnde patet quod consequentia. Augu. non potest forma ri nisi sumpta illa vniuersali: quod omne gigneus est antegenitum: quod est propositum. punctum inuestigandum restat: Circa quartum siter diuinas personas est ordo orginis quo ad operationes que sunt extra.
¶ Ubi est primo vi dendum quod 4or sunt operationes diuine ad extra: vel quasi siue distinguantur secundum rem: siue secundum rationem. Quarum prima est. creatio que est productio de nihilo.
¶ Secunda est actio que est immutatio in aliquo: et illa differt a creatione et productione: quia quando deus illuminat animam agit in eam: et tamen non tunc producit vel creat ipsam.
¶ Tertia est quo dicitur conseruatio: quia beatus Aug. super Gen. ad listram. distinguit opus creationis ab operatio ne gubernationis.
¶ Quarta est quo dicitur adnihilatio: licet non fit proprie operatio: sed magis ab opere cessatio: significatur tamen per modum actionis: et secundum illa introducuntur hoc 4or conclusiones.
¶ Quarum prima est. quod inter personas diuinas est ordo oritinis quantum ad actum creationis: ita quod prius creat vna quam alia: sicut prius: vt patuit: spirat: quia sicut habentur Io. prio capis. Omnia per ipsum verbum a patre facta sunt: quia scilicet filius creat a patre: sicut est a patre: sicut exponunt scti et docto res. Ubicumque autem est hoc ab hoc: vt patuit. ibi est talis ordo.
¶ Secunda conclusio quod ibi est ordo talis quo ad rationem actionis: ora sicut filius habet a patre quod creat: ita quod influat increata: nihil enim habet filius nisi natum: sicut docet beatus hyllarius de tri. Unde Id 1. capis. dicitur de verbo quod erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
¶ Tertia conclusio est. quod ibi est ordo originis quo ad actum conseruatio nis: quia scribit apistulus Pau. ad heb i 1. capis. quod omnia portantur iconseruantur verbo virtutis dei: non potest autem intelligipater conseruare verbo: nisi quia communicat ei virtutem conseruatiuam et sic est ibi hoc ab hoc in conseruando: et per consequens origis ordo.
¶ Quarta conclusio est. quod ibi est ordo originis quantum ad ad actum adnihilationis: eo modo quo intelligitur actus quia sicut filius a patre creare potest. ita ab ipso habet quod possit adnihilare: et ideo prius ordine originis adnihilat pater quia a se: quam filius: quia a patre.
¶ Sed contra istas conclusiones instatur 4r. Primo. quia aliquis effectus non potest causari ab aliqua causa postquam est perfecte causatus: et ideo si in primo signo pater angelum totaliter creat. in 2o. filius ipsum creare: non potes rit.
¶ Secundo. quia patre agente in primo signo: aut filius agit in 2 necessario aut contingenter: si necessario tunc agit de necessaritate naturae ad extra: si contingenter tunc poterit non agere: et tunc aget icitur absque filio contra beatum Aug 1. de tri.
¶ Tertio. quia impossibile est quod aliquid conseruetur simul a pluribus ipsum totaliter singilis conseruantibus: alioquin conseruaretur ab aliqua causa: qua non existente nihilominus esset: et tamen istud inconueniens est in propo to: quia cum effectus conseruetur totaliter a patre. per impossibile non existente silio nihilominus conseruaretur. ergo iste ordo non est compossibilis: vt postquam conseruatur totaliter a patre: et iterum a filio conseruetur in 2o signo.
¶ Quarto. quia si pater totaliter adnihilat creaturam in primo signo: et postea filius in 2o: tem ipse faciet de non ente non ens: et illud quod est nihil adnihila bit.
¶ Ad primum quod nullus effectus potest causari pus suacreationem: accius posterioritatem in signis successiuis: sed in signis permanentibus bene: quemadmodum compositum primo resultat totaliter a mtam in genere sue causalitatis: et in 2o signo a¬ forma: qualem enim ordinem habent cause intrinsece in essendo talem habent in causando.
¶ Ad 2m. quod impossibile est patre agente a se filium non agem a patre: et tunc non agit necessaritate consequentis: et necessaritate consequentiae quae in actione diuia non negatur: vt si filius igat necessario influint: quemadmodum angelus contingenter mouet caelum: sed volitione praemissa: necessario virtus executiua prose quitur.
¶ Ad 3m. quod a pluribus conseruantibus per plures conseruationes totales: non potest aliquid conseruari: sed per vnicam sicut in proposito. vnde quemadmodum pater et filius spirant vnica spiratione: ita et vnica creatione creant ente in tribus suppositis quemadmodum si eadem anima esset in tribus hominibus quilibet eorum causaret totaliter eandem intellectionem: et sic cauari totaliter a pluribus: quod per vnum principium productiuum et eandem productionem: ac conseruari nullum inconueniens. Et cum dicitur quod altero non existente nihilominus esset talis effectus. verum est: quia remanent totum principium quo causatur vel conseruatur: et tunc illa regula nihil potest esse ab aliqua causa quanon existente nihilominus esset: non est verum quantum ad causam quod: sed quo: quia si pater assument suppositum angeli: adhuc posset remanem idem actus beatificus supposito nion manente.
¶ Ad 4m. quod si filius adnihilaret post patrem successiue: tunc faceret de nihilo nihil: non tamen quia permanenter. et quo ad signa per manentia: quemadmodum forma corrupta. primo a causa prima: et deide a causa 2am: sicut eo ordine generatur quemadmodum paratuit in creatione.
¶ Dicit tamen vnus doctor famosus: quod in diuis non est prius signum in quo: sed prius a quo: et tunc per hoc subterfugere putat omnes difficultates fugiens ad fallaciam figure dictionis: quando dicitur in illo signo: quia mutatur signum a quo in signum in quo.
¶ Sed contra ipsum arguitur 4r Primo. quia omnes difficultates currunt contra illud signum aquo: sicut contra signum in quo quaro enim de illo signo a quo: aut spiritus sanctus est in primo signo originis a quo: et non in primo tali signo per extrema contradictionis: si sic: tunc spiritus ctus cum sit a quo transiret de non esse ad esse: sicut prius arguebatur.
¶ Secundo arguitur. quia probatur quod illud signum a quo sit signum in quo: a quo enim non est nisi alialio esse: sed esse ab alio est origo. ergo cum origo sit formaliter in originante vel originato: illud signum a quo erit formaliter in aliquo.
¶ Tertio. ostenditur quod illud signum est in quo scilicet est aliquid: quia omnis distinctio est formaliter in principio distinctiuo: sed istud a quo distinguit patrem a filio tamquam origo. ergo in eo sicut in quo erit illa distinctio.
¶ Quarto. ostendo quod aliquid conueniat patri vel filio in illo signo: quia quandocumque aliquid est formaliter in aliquo supposito: passio eius conuenit supposito in illo: sicut risibilitas verbo in humanitate: sed illud signum est formaliter in supposito diuino vt patuit. ergo omnis passio de illo signo demonstrabilis conuenit diuino supposito in illo signo. et sic patet quod dictum illius doctoris non est fuga sufficiens.
¶ Sed oritur diffiacul. quia vbi cumque est origo est ibi ordo originis consequens ipsam. sed prdo creationis non est formaliter in deo sed in creatura. ergo et talis qui dictus est ordo: et tamen constat oppsi cum in eadem creatura non sit hoc ab hoc: sicut in deo.
¶ Dicitur autem quod ille ordo originis non est formaliter ipsius creationis sed generationis et spirationis: secundum quas vna persona diuina habet ab alia virtutem creatiuam: et ideo dicitur prius origine vna creare quam alia: sicut earum potentia creatiua denominatur ab actu creandi denominatione extrinseca.
On this page